quarta-feira, 19 de janeiro de 2011

LINGUA LATINA EST MORTUA

>
Latein-Buchtipps
Lingua Latina est mortua - vivat lingua Latina.
Buchcover: Wilfried Stroh "Latein ist tot, es lebe Latein! Kleine Geschichte einer Toten Sprache" [Quelle: Amazon] zoom

Wilfried Stroh "Latein ist tot, es lebe Latein! Kleine Geschichte einer Toten Sprache", List Verlag, Berlin 2007

Habere sua fata et linguas Wilfried Stroh auctor exposuit in libro suo historiam linguae Latinae adumbrans, ut dixit in exordio. A parvis profecta initiis haec lingua ad eam absolutionem pervenerat Cicerone Horatio Vergilio ducibus, qua maior nulla cogitari potest. Quae absolutio quasi mors quaedam erat et simul principium vitae immortalis. Ex eo enim tempore lingua Latina exemplo erat posteris et imitatione digna videbatur.















Itaque lingua Latina usos esse antiquis temporibus cives totius imperii Romani, postea clericos, scriptores poetasque atque viros doctos hoc libro scientiae pleno et iucundo expositum est. Etiam nunc linguam Latinam effloresere; quod demonstrari dixit Stroh numero eorum, qui hanc linguam discerent, numero eorum, quibus lingua Latina et antiquitas cordi esset obliviscens vel neglegens eos, qui ad radiophoniam Nord West res toto in orbe terrarum gestas Latine effundunt.

Wilfried Stroh: „Latein ist tot, es lebe Latein! Kleine Geschichte einer toten Sprache.“ List-Verlag, Berlin 2007. 18.00 Euro

Um comentário:

  1. Plane discordo scriptore Strohe cum scripsit de lingua latina: "Quae absolutio quasi mors quaedam erat et simul principium vitae immortalis. Ex eo enim tempore lingua Latina exemplo erat posteris et imitatione digna videbatur. "
    Cohaero cum Reijo Pitkäranta redactor Nuntiorum Latinorum, magistris Academiae Vivarium Novum et cum Guido Angelini cum scripsit apud “De Praestanti Methodo Docendi Ac Discendi Linguam Latinam”: Ex altera parte, exstitit lingua Latina cotidiana, quam ego voco colloquialem, interdum etiam Cartesianam, quatenus praeditam crystallina evidentia, lingua qua Romani utebantur domi, per vias, in foris, inter se candide et confidenter sermocinantes, quae lingua, sicut quaelibet lingua cotidiana, (quam Itali lingua parlata vocant, Umgangsprache Theodisci), erat directa, simplex, seclusis inversionibus et elegantiis. Quod vero hae duae linguae Latinae sunt inter se dilucide ac plane discrepantes, ex hoc depromitur quod a diversis formis mentis scaturiunt (italice dicimus «scaturiscono da due diversi atteggiamenti mentali»): loquentes cotidiane, huc tantummodo spectant, ut simpliciter ac distincte sua cogitata suasque necessitates communicent. Contra auctor Latinus cum stilum manu sumebat, sibi proponebat ut opus artis conficeret, ideoque stricte exquisitis minutisque legibus artis rhetoricae et stilisticae obtemperabat et exarabat quam apte Theodisci Kunstprosam appellant, quam Leontinus Gorgias excogitavit et diffudit et quam Isocrates Graecus et Romanus Cicero ad summam perfectionem adduxerunt. Nunc autem transeamus ad quaestionem primariam, nempe de methodo, ope cuius fructuosior et levior fiat Latinae linguae institutio ”.
    Valafridus Stroh contra cum scribere Latine se proponit Kunstprosam producit, difficilis intellectu, melius, difficilimum intelligendi. Gratias plurimas: Cfr. Darcy Carvalho –Creator (Archives. Org), Wiki Wiki Latim dos Alunos de Filosofia da Unicamp, et sites google de lingua latina moderna.

    ResponderExcluir