Latein-Buchtipps
Lingua Latina est mortua - vivat lingua Latina.
Buchcover: Wilfried Stroh "Latein ist tot, es lebe Latein! Kleine Geschichte einer Toten Sprache" [Quelle: Amazon] zoom
Wilfried Stroh "Latein ist tot, es lebe Latein! Kleine Geschichte einer Toten Sprache", List Verlag, Berlin 2007
Habere sua fata et linguas Wilfried Stroh auctor exposuit in libro suo historiam linguae Latinae adumbrans, ut dixit in exordio. A parvis profecta initiis haec lingua ad eam absolutionem pervenerat Cicerone Horatio Vergilio ducibus, qua maior nulla cogitari potest. Quae absolutio quasi mors quaedam erat et simul principium vitae immortalis. Ex eo enim tempore lingua Latina exemplo erat posteris et imitatione digna videbatur.

Itaque lingua Latina usos esse antiquis temporibus cives totius imperii Romani, postea clericos, scriptores poetasque atque viros doctos hoc libro scientiae pleno et iucundo expositum est. Etiam nunc linguam Latinam effloresere; quod demonstrari dixit Stroh numero eorum, qui hanc linguam discerent, numero eorum, quibus lingua Latina et antiquitas cordi esset obliviscens vel neglegens eos, qui ad radiophoniam Nord West res toto in orbe terrarum gestas Latine effundunt.
Wilfried Stroh: „Latein ist tot, es lebe Latein! Kleine Geschichte einer toten Sprache.“ List-Verlag, Berlin 2007. 18.00 Euro