Actus Apostolorum
1Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quæ coepit Jesus
facere et docere 2 usque in diem qua præcipiens Apostolis per Spiritum
Sanctum, quos elegit, assumptus est : 3 quibus et præbuit seipsum vivum post
passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis, et
loquens de regno Dei.
4 Et convescens, præcepit eis ab Jerosolymis ne discederent, sed exspectarent
promissionem Patris, quam audistis (inquit) per os meum : 5 quia Joannes
quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post
multos hos dies. 6 Igitur qui convenerant, interrogabant eum, dicentes :
Domine, si in tempore hoc restitues regnum Isra¨el ? 7 Dixit autem eis : Non
est vestrum nosse tempora vel momenta quæ Pater posuit in sua potestate :
8 sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi
testes in Jerusalem, et in omni Judæa, et Samaria, et usque ad ultimum terræ.
9 Et cum hæc dixisset, videntibus illis, elevatus est : et nubes suscepit eum
ab oculis eorum. 10 Cumque intuerentur in cælum euntem illum, ecce duo viri
astiterunt juxta illos in vestibus albis, 11 qui et dixerunt : Viri Galilæi, quid
statis aspicientes in cælum ? Hic Jesus, qui assumptus est a vobis in cælum,
sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cælum.
12 Tunc reversi sunt Jerosolymam a monte qui vocatur Oliveti, qui est juxta
Jerusalem, sabbati habens iter. 13 Et cum introissent in coenaculum, ascenderunt
ubi manebant Petrus, et Joannes, Jacobus, et Andreas, Philippus, et
Thomas, Bartholomæus, et Matthæus, Jacobus Alphæi, et Simon Zelotes, et
Judas Jacobi. 14 Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum
mulieribus, et Maria matre Jesu, et fratribus ejus.
15 In diebus illis, exsurgens Petrus in medio fratrum, dixit (erat autem turba
hominum simul, fere centum viginti) : 16 Viri fratres, oportet impleri Scripturam
quam prædixit Spiritus Sanctus per os David de Juda, qui fuit dux
eorum qui comprehenderunt Jesum : 17 qui connumeratus erat in nobis, et
sortitus est sortem ministerii hujus. 18 Et hic quidem possedit agrum de mercede
iniquitatis, et suspensus crepuit medius : et diffusa sunt omnia viscera
ejus. 19 Et notum factum est omnibus habitantibus Jerusalem, ita ut appellaretur
ager ille, lingua eorum, Haceldama, hoc est, ager sanguinis. 20 Scriptum
est enim in libro Psalmorum : Fiat commoratio eorum deserta, et non sit qui
inhabitet in ea : et episcopatum ejus accipiat alter. 21 Oportet ergo ex his viris
qui nobiscum sunt congregati in omni tempore quo intravit et exivit inter nos
Dominus Jesus, 22 incipiens a baptismate Joannis usque in diem qua assumptus
est a nobis, testem resurrectionis ejus nobiscum fieri unum ex istis. 23 Et
statuerunt duos, Joseph, qui vocabatur Barsabas, qui cognominatus est Justus,
et Mathiam. 24 Et orantes dixerunt : Tu Domine, qui corda nosti omnium,
ostende quem elegeris ex his duobus unum, 25 accipere locum ministerii hujus
et apostolatus, de quo prævaricatus est Judas ut abiret in locum suum. 26 Et
dederunt sortes eis, et cecidit sors super Mathiam : et annumeratus est cum
undecim Apostolis.
2Et cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco :
2 et factus est repente de cælo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis,
et replevit totam domum ubi erant sedentes. 3 Et apparuerunt illis
dispertitæ linguæ tamquam ignis, seditque supra singulos eorum : 4 et repleti
Actus Apostolorum
sunt omnes Spiritu Sancto, et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus
Sanctus dabat eloqui illis. 5 Erant autem in Jerusalem habitantes Judæi, viri
religiosi ex omni natione quæ sub cælo est. 6 Facta autem hac voce, convenit
multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos
loquentes. 7 Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes : Nonne ecce
omnes isti qui loquuntur, Galilæi sunt ? 8 et quomodo nos audivimus unusquisque
linguam nostram in qua nati sumus ? 9 Parthi, et Medi, et Ælamitæ,
et qui habitant Mespotamiam, Judæam, et Cappadociam, Pontum, et Asiam,
10 Phrygiam, et Pamphyliam, Ægyptum, et partes Libyæ quæ est circa Cyrenen
: et advenæ Romani, 11 Judæi quoque, et Proselyti, Cretes, et Arabes :
audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei. 12 Stupebant autem
omnes, et mirabantur ad invicem, dicentes : Quidnam vult hoc esse ? 13 Alii
autem irridentes dicebant : Quia musto pleni sunt isti.
14 Stans autem Petrus cum undecim, levavit vocem suam, et locutus est
eis : Viri Judæi, et qui habitatis Jerusalem universi, hoc vobis notum sit, et
auribus percipite verba mea. 15 Non enim, sicut vos æstimatis, hi ebrii sunt,
cum sit hora diei tertia : 16 sed hoc est quod dictum est per prophetam Jo¨el :
17 Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus,
effundam de Spiritu meo super omnem carnem :
et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ,
et juvenes vestri visiones videbunt,
et seniores vestri somnia somniabunt.
18 Et quidem super servos meos, et super ancillas meas,
in diebus illis effundam de Spiritu meo,
et prophetabunt :
19 et dabo prodigia in cælo sursum,
et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi :
20 sol convertetur in tenebras,
et luna in sanguinem,
antequam veniat dies Domini magnus et manifestus.
21 Et erit : omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus
erit.
22 Viri Isra¨elitæ, audite verba hæc : Jesum Nazarenum, virum approbatum
a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit Deus per illum
in medio vestri, sicut et vos scitis : 23 hunc, definito consilio et præscientia
Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis : 24 quem Deus
suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum
ab eo. 25 David enim dicit in eum :
Providebam Dominum in conspectu meo semper :
quoniam a dextris est mihi, ne commovear :
26 propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea,
insuper et caro mea requiescet in spe :
27 quoniam non derelinques animam meam in inferno,
nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
28 Notas mihi fecisti vias vitæ :
et replebis me jucunditate cum facie tua.
29 Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam
defunctus est, et sepultus : et sepulchrum ejus est apud nos usque in hodiernum
diem. 30 Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi
1368
Actus Apostolorum
Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus : 31 providens locutus est
de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus
vidit corruptionem. 32 Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes
sumus. 33 Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta
a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis. 34 Non enim David ascendit
in cælum : dixit autem ipse :
Dixit Dominus Domino meo :
Sede a dextris meis,
35 donec ponam inimicos tuos
scabellum pedum tuorum.
36 Certissime sciat ergo omnis domus Isra¨el, quia et Dominum eum et
Christum fecit Deus hunc Jesum, quem vos crucifixistis.
37 His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad
reliquos Apostolos : Quid faciemus, viri fratres ? 38 Petrus vero ad illos :
Poenitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu
Christi in remissionem peccatorum vestrorum : et accipietis donum Spiritus
Sancti. 39 Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe
sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster. 40 Aliis etiam verbis
plurimis testificatus est, et exhortabatur eos, dicens : Salvamini a generatione
ista prava. 41 Qui ergo receperunt sermonem ejus, baptizati sunt : et appositæ
sunt in die illa animæ circiter tria millia.
42 Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione
fractionis panis, et orationibus. 43 Fiebat autem omni animæ timor : multa
quoque prodigia et signa per Apostolos in Jerusalem fiebant, et metus erat
magnus in universis. 44 Omnes etiam qui credebant, erant pariter, et habebant
omnia communia. 45 Possessiones et substantias vendebant, et dividebant
illa omnibus, prout cuique opus erat. 46 Quotidie quoque perdurantes unanimiter
in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum
exsultatione et simplicitate cordis, 47 collaudantes Deum et habentes gratiam
ad omnem plebem. Dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in
idipsum.
3Petrus autem et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam.
2 Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suæ, bajulabatur :
quem ponebant quotidie ad portam templi, quæ dicitur Speciosa, ut peteret
eleemosynam ab intro¨euntibus in templum. 3 Is cum vidisset Petrum et
Joannem incipientes introire in templum, rogabat ut eleemosynam acciperet.
4 Intuens autem in eum Petrus cum Joanne, dixit : Respice in nos. 5 At ille
intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis. 6 Petrus autem dixit :
Argentum et aurum non est mihi : quod autem habeo, hoc tibi do : in nomine
Jesu Christi Nazareni surge, et ambula. 7 Et apprehensa manu ejus dextera,
allevavit eum, et protinus consolidatæ sunt bases ejus et plantæ. 8 Et exiliens
stetit, et ambulabat : et intravit cum illis in templum ambulans, et exiliens,
et laudans Deum. 9 Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem
Deum. 10 Cognoscebant autem illum, quod ipse erat qui ad eleemosynam
sedebat ad Speciosam portam templi : et impleti sunt stupore et extasi in eo
quod contigerat illi. 11 Cum teneret autem Petrum et Joannem, cucurrit omnis
populus ad eos ad porticum quæ appellatur Salomonis, stupentes.
1369
Actus Apostolorum
12 Videns autem Petrus, respondit ad populum : Viri Isra¨elitæ, quid miramini
in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus
hunc ambulare ? 13 Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob,
Deus patrum nostrorum glorificavit filium suum Jesum, quem vos quidem
tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti. 14 Vos autem
sanctum et justum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis : 15 auctorem
vero vitæ interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cujus nos testes
sumus. 16 Et in fide nominis ejus, hunc quem vos vidistis et nostis, confirmavit
nomen ejus : et fides, quæ per eum est, dedit integram sanitatem istam
in conspectu omnium vestrum. 17 Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam
fecistis, sicut et principes vestri. 18 Deus autem, quæ prænuntiavit per os omnium
prophetarum, pati Christum suum, sic implevit. 19 Poenitemini igitur
et convertimini, ut deleantur peccata vestra : 20 ut cum venerint tempora refrigerii
a conspectu Domini, et miserit eum qui prædicatus est vobis, Jesum
Christum, 21 quem oportet quidem cælum suscipere usque in tempora restitutionis
omnium quæ locutus est Deus per os sanctorum suorum a sæculo
prophetarum. 22 Moyses quidem dixit : Quoniam prophetam suscitabit vobis
Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam me : ipsum audietis juxta
omnia quæcumque locutus fuerit vobis. 23 Erit autem : omnis anima quæ non
audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe. 24 Et omnes prophetæ,
a Samuel et deinceps, qui locuti sunt, annuntiaverunt dies istos. 25 Vos estis
filii prophetarum, et testamenti quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens
ad Abraham : Et in semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ. 26 Vobis
primum Deus suscitans filium suum, misit eum benedicentem vobis : ut
convertat se unusquisque a nequitia sua.
4 Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt sacerdotes, et magistratus
templi, et sadducæi, 2 dolentes quod docerent populum, et annuntiarent
in Jesu resurrectionem ex mortuis : 3 et injecerunt in eos manus,
et posuerunt eos in custodiam in crastinum : erat enim jam vespera. 4 Multi
autem eorum qui audierant verbum, crediderunt : et factus est numerus virorum
quinque millia. 5 Factum est autem in crastinum, ut congregarentur
principes eorum, et seniores, et scribæ, in Jerusalem : 6 et Annas princeps
sacerdotum, et Caiphas, et Joannes, et Alexander, et quotquot erant de genere
sacerdotali. 7 Et statuentes eos in medio, interrogabant : In qua virtute, aut in
quo nomine fecistis hoc vos ?
8 Tunc repletus Spiritu Sancto Petrus, dixit ad eos : Principes populi, et
seniores, audite : 9 si nos hodie dijudicamur in benefacto hominis infirmi, in
quo iste salvus factus est, 10 notum sit omnibus vobis, et omni plebi Isra¨el,
quia in nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis,
quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus. 11 Hic est
lapis qui reprobatus est a vobis ædificantibus, qui factus est in caput anguli :
12 et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub cælo datum
hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.
13 Videntes autem Petri constantiam, et Joannis, comperto quod homines
essent sine litteris, et idiotæ, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum
Jesu fuerant : 14 hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat,
nihil poterant contradicere. 15 Jusserunt autem eos foras extra concilium
secedere : et conferebant ad invicem, 16 dicentes : Quid faciemus hominibus
istis ? quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitan-
1370
Actus Apostolorum
tibus Jerusalem : manifestum est, et non possumus negare. 17 Sed ne amplius
divulgetur in populum, comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli
hominum. 18 Et vocantes eos, denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque
docerent in nomine Jesu. 19 Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt
ad eos : Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate.
20 Non enim possumus quæ vidimus et audivimus non loqui. 21 At illi
comminantes dimiserunt eos, non invenientes quomodo punirent eos propter
populum : quia omnes clarificabant id quod factum fuerat in eo quod acciderat.
22 Annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum fuerat
signum istud sanitatis.
23 Dimissi autem venerunt ad suos, et annuntiaverunt eis quanta ad eos
principes sacerdotum et seniores dixissent. 24 Qui cum audissent, unanimiter
levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt : Domine, tu es qui fecisti cælum et
terram, mare et omnia quæ in eis sunt : 25 qui Spiritu Sancto per os patris
nostri David pueri tui dixisti :
Quare fremuerunt gentes,
et populi meditati sunt inania ?
26 Astiterunt reges terræ,
et principes convenerunt in unum
adversus Dominum, et adversus Christum ejus.
27 Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum
Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus, cum gentibus et populis
Isra¨el, 28 facere quæ manus tua et consilium tuum decreverunt fieri. 29 Et
nunc, Domine, respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia
loqui verbum tuum, 30 in eo quod manum tuam extendas ad sanitates, et
signa, et prodigia fieri per nomen sancti filii tui Jesu. 31 Et cum orassent,
motus est locus in quo erant congregati : et repleti sunt omnes Spiritu Sancto,
et loquebantur verbum Dei cum fiducia.
32 Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una : nec
quisquam eorum quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis
omnia communia. 33 Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium
resurrectionis Jesu Christi Domini nostri : et gratia magna erat in omnibus
illis. 34 Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores
agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quæ
vendebant, 35 et ponebant ante pedes Apostolorum. Dividebatur autem singulis
prout cuique opus erat. 36 Joseph autem, qui cognominatus est Barnabas
ab Apostolis (quod est interpretatum, Filius consolationis), Levites, Cyprius
genere, 37 cum haberet agrum, vendidit eum, et attulit pretium, et posuit ante
pedes Apostolorum.
5 Vir autem quidam nomine Ananias, cum Saphira uxore suo vendidit
agrum, 2 et fraudavit de pretio agri, conscia uxore sua : et afferens partem
quamdam, ad pedes Apostolorum posuit. 3 Dixit autem Petrus : Anania,
cur tentavit Satanas cor tuum, mentiri te Spiritui Sancto, et fraudare de pretio
agri ? 4 nonne manens tibi manebat, et venundatum in tua erat potestate
? quare posuisti in corde tuo hanc rem ? non es mentitus hominibus,
sed Deo. 5 Audiens autem Ananias hæc verba, cecidit, et expiravit. Et factus
est timor magnus super omnes qui audierunt. 6 Surgentes autem juvenes
amoverunt eum, et efferentes sepelierunt. 7 Factum est autem quasi horarum
1371
Actus Apostolorum
trium spatium, et uxor ipsius, nesciens quod factum fuerat, introivit. 8 Dixit
autem ei Petrus : Dic mihi mulier, si tanti agrum vendidistis ? At illa dixit :
Etiam tanti. 9 Petrus autem ad eam : Quid utique convenit vobis tentare Spiritum
Domini ? Ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium, et
efferent te. 10 Confestim cecidit ante pedes ejus, et expiravit. Intrantes autem
juvenes invenerunt illam mortuam : et extulerunt, et sepelierunt ad virum
suum. 11 Et factus est timor magnus in universa ecclesia, et in omnes qui
audierunt hæc.
12 Per manus autem Apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe.
Et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis. 13 Ceterorum autem nemo
audebat se conjungere illis : sed magnificabat eos populus. 14 Magis autem
augebatur credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum, 15 ita ut
in plateas ejicerent infirmos, et ponerent in lectulis et grabatis, ut, veniente
Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, et liberarentur ab
infirmitatibus suis. 16 Concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum
Jerusalem, afferentes ægros, et vexatos a spiritibus immundis : qui curabantur
omnes.
17 Exsurgens autem princeps sacerdotum, et omnes qui cum illo erant (quæ
est hæresis sadducæorum), repleti sunt zelo : 18 et injecerunt manus in Apostolos,
et posuerunt eos in custodia publica. 19 Angelus autem Domini per
noctem aperiens januas carceris, et educens eos, dixit : 20 Ite, et stantes loquimini
in templo plebi omnia verba vitæ hujus. 21 Qui cum audissent, intraverunt
diluculo in templum, et docebant. Adveniens autem princeps sacerdotum,
et qui cum eo erant, convocaverunt concilium, et omnes seniores
filiorum Isra¨el : et miserunt ad carcerem ut adducerentur. 22 Cum autem
venissent ministri, et aperto carcere non invenissent illos, reversi nuntiaverunt,
23 dicentes : Carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia, et custodes
stantes ante januas : aperientes autem neminem intus invenimus. 24 Ut
autem audierunt hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum,
ambigebant de illis quidnam fieret. 25 Adveniens autem quidam, nuntiavit
eis : Quia ecce viri quos posuistis in carcerem, sunt in templo, stantes et
docentes populum.
26 Tunc abiit magistratus cum ministris, et adduxit illos sine vi : timebant
enim populum ne lapidarentur. 27 Et cum adduxissent illos, statuerunt
in concilio : et interrogavit eos princeps sacerdotum, 28 dicens : Præcipiendo
præcepimus vobis ne doceretis in nomine isto, et ecce replestis Jerusalem
doctrina vestra : et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius.
29 Respondens autem Petrus et Apostoli, dixerunt : Obedire oportet Deo
magis quam hominibus. 30 Deus patrum nostrorum suscitavit Jesum, quem
vos interemistis, suspendentes in ligno. 31 Hunc principem et salvatorem Deus
exaltavit dextera sua ad dandam poenitentiam Isra¨eli, et remissionem peccatorum
: 32 et nos sumus testes horum verborum, et Spiritus Sanctus, quem
dedit Deus omnibus obedientibus sibi. 33 Hæc cum audissent, dissecabantur,
et cogitabant interficere illos.
34 Surgens autem quidam in concilio pharisæus, nomine Gamaliel, legis
doctor, honorabilis universæ plebi, jussit foras ad breve homines fieri, 35 dixitque
ad illos : Viri Isra¨elitæ, attendite vobis super hominibus istis quid acturi
sitis. 36 Ante hos enim dies extitit Theodas, dicens se esse aliquem, cui consensit
numerus virorum circiter quadringentorum : qui occisus est, et omnes qui
credebant ei, dissipati sunt, et redacti ad nihilum. 37 Post hunc extitit Judas
1372
Actus Apostolorum
Galilæus in diebus professionis, et avertit populum post se : et ipse periit,
et omnes quotquot consenserunt ei, dispersi sunt. 38 Et nunc itaque dico vobis,
discedite ab hominibus istis, et sinite illos : quoniam si est ex hominibus
consilium hoc aut opus, dissolvetur : 39 si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere
illud, ne forte et Deo repugnare inveniamini. Consenserunt autem
illi. 40 Et convocantes Apostolos, cæsis denuntiaverunt ne omnino loquerentur
in nomine Jesu, et dimiserunt eos. 41 Et illi quidem ibant gaudentes a
conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam
pati. 42 Omni autem die non cessabant in templo et circa domos, docentes et
evangelizantes Christum Jesum.
6 In diebus illis, crescente numero discipulorum, factum est murmur Græcorum
adversus Hebræos, eo quod despicerentur in ministerio quotidiano
viduæ eorum. 2 Convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum,
dixerunt : Non est æquum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis.
3 Considerate ergo, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem, plenos
Spiritu Sancto et sapientia, quos constituamus super hoc opus. 4 Nos vero
orationi et ministerio verbi instantes erimus. 5 Et placuit sermo coram omni
multitudine. Et elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu Sancto,
et Philippum, et Prochorum, et Nicanorem, et Timonem, et Parmenam, et
Nicolaum advenam Antiochenum. 6 Hos statuerunt ante conspectum Apostolorum
: et orantes imposuerunt eis manus. 7 Et verbum Domini crescebat,
et multiplicabatur numerus discipulorum in Jerusalem valde : multa etiam
turba sacerdotum obediebat fidei.
8 Stephanus autem plenus gratia et fortitudine, faciebat prodigia et signa
magna in populo. 9 Surrexerunt autem quidam de synagoga quæ appellatur
Libertinorum, et Cyrenensium, et Alexandrinorum, et eorum qui erant a Cilicia,
et Asia, disputantes cum Stephano : 10 et non poterant resistere sapientiæ,
et Spiritui qui loquebatur. 11 Tunc summiserunt viros, qui dicerent se
audivisse eum dicentem verba blasphemiæ in Moysen et in Deum. 12 Commoverunt
itaque plebem, et seniores, et scribas : et concurrentes rapuerunt
eum, et adduxerunt in concilium, 13 et statuerunt falsos testes, qui dicerent :
Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum, et legem : 14 audivimus
enim eum dicentem quoniam Jesus Nazarenus hic destruet locum
istum, et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moyses. 15 Et intuentes eum
omnes qui sedebant in concilio, viderunt faciem ejus tamquam faciem angeli.
7 Dixit autem princeps sacerdotum : Si hæc ita se habent ? 2 Qui ait : Viri
fratres et patres, audite : Deus gloriæ apparuit patri nostro Abrahæ cum
esset in Mesopotamia, priusquam moraretur in Charan, 3 et dixit ad illum :
Exi de terra tua, et de cognatione tua, et veni in terram quam monstravero tibi.
4 Tunc exiit de terra Chaldæorum, et habitavit in Charan. Et inde, postquam
mortuus est pater ejus, transtulit illum in terram istam, in qua nunc vos habitatis.
5 Et non dedit illi hæreditatem in ea, nec passum pedis : sed repromisit
dare illi eam in possessionem, et semini ejus post ipsum, cum non haberet
filium. 6 Locutus est autem ei Deus : Quia erit semen ejus accola in terra
aliena, et servituti eos subjicient, et male tractabunt eos annis quadringentis :
7 et gentem cui servierint, judicabo ego, dixit Dominus : et post hæc exibunt,
et servient mihi in loco isto. 8 Et dedit illi testamentum circumcisionis : et sic
genuit Isaac, et circumcidit eum die octavo : et Isaac, Jacob : et Jacob, duodecim
patriarchas. 9 Et patriarchæ æmulantes, Joseph vendiderunt in Ægyptum :
1373
Actus Apostolorum
et erat Deus cum eo, 10 et eripuit eum ex omnibus tribulationibus ejus, et dedit
ei gratiam et sapientiam in conspectu pharaonis regis Ægypti : et constituit
eum præpositum super Ægyptum, et super omnem domum suam. 11 Venit
autem fames in universam Ægyptum et Chanaan, et tribulatio magna : et non
inveniebant cibos patres nostri. 12 Cum audisset autem Jacob esse frumentum
in Ægypto, misit patres nostros primum : 13 et in secundo cognitus est
Joseph a fratribus suis, et manifestatum est Pharaoni genus ejus. 14 Mittens
autem Joseph, accersivit Jacob patrem suum et omnem cognationem suam, in
animabus septuaginta quinque. 15 Et descendit Jacob in Ægyptum : et defunctus
est ipse, et patres nostri. 16 Et translati sunt in Sichem, et positi sunt in
sepulchro, quod emit Abraham pretio argenti a filiis Hemor filii Sichem.
17 Cum autem appropinquaret tempus promissionis quam confessus erat
Deus Abrahæ, crevit populus, et multiplicatus est in Ægypto, 18 quoadusque
surrexit alius rex in Ægypto, qui non sciebat Joseph. 19 Hic circumveniens
genus nostrum, afflixit patres nostros ut exponerent infantes suos, ne vivificarentur.
20 Eodem tempore natus est Moyses, et fuit gratus Deo : qui nutritus
est tribus mensibus in domo patris sui. 21 Exposito autem illo, sustulit eum
filia Pharaonis, et nutrivit eum sibi in filium. 22 Et eruditus est Moyses omni
sapientia Ægyptiorum, et erat potens in verbis et in operibus suis. 23 Cum
autem impleretur ei quadraginta annorum tempus, ascendit in cor ejus ut visitaret
fratres suos filios Isra¨el. 24 Et cum vidisset quemdam injuriam patientem,
vindicavit illum, et fecit ultionem ei qui injuriam sustinebat, percusso Ægyptio.
25 Existimabat autem intelligere fratres, quoniam Deus per manum ipsius
daret salutem illis : at illi non intellexerunt. 26 Sequenti vero die apparuit illis
litigantibus : et reconciliabat eos in pace, dicens : Viri, fratres estis : ut quid
nocetis alterutrum ? 27 Qui autem injuriam faciebat proximo, repulit eum,
dicens : Quis te constituit principem et judicem super nos ? 28 Numquid interficere
me tu vis, quemadmodum interfecisti heri Ægyptium ? 29 Fugit autem
Moyses in verbo isto : et factus est advena in terra Madian, ubi generavit
filios duos. 30 Et expletis annis quadraginta, apparuit illi in deserto montis
Sina angelus in igne flammæ rubi. 31 Moyses autem videns, admiratus est
visum. Et accedente illo ut consideraret, facta est ad eum vox Domini, dicens
: 32 Ego sum Deus patrum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus
Jacob. Tremefactus autem Moyses, non audebat considerare. 33 Dixit autem
illi Dominus : Solve calceamentum pedum tuorum : locus enim in quo stas,
terra sancta est. 34 Videns vidi afflictionem populi mei qui est in Ægypto, et
gemitum eorum audivi, et descendi liberare eos. Et nunc veni, et mittam te
in Ægyptum. 35 Hunc Moysen, quem negaverunt, dicentes : Quis te constituit
principem et judicem ? hunc Deus principem et redemptorem misit, cum
manu angeli qui apparuit illi in rubo. 36 Hic eduxit illos faciens prodigia et
signa in terra Ægypti, et in rubro mari, et in deserto annis quadraginta. 37 Hic
est Moyses, qui dixit filiis Isra¨el : Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus
vestris, tamquam me : ipsum audietis. 38 Hic est qui fuit in ecclesia in solitudine
cum angelo, qui loquebatur ei in monte Sina, et cum patribus nostris :
qui accepit verba vitæ dare nobis. 39 Cui noluerunt obedire patres nostri : sed
repulerunt, et aversi sunt cordibus suis in Ægyptum, 40 dicentes ad Aaron :
Fac nobis deos qui præcedant nos : Moyses enim hic, qui eduxit nos de terra
Ægypti, nescimus quid factum sit ei. 41 Et vitulum fecerunt in diebus illis,
et obtulerunt hostiam simulacro, et lætabantur in operibus manuum suarum.
1374
Actus Apostolorum
42 Convertit autem Deus, et tradidit eos servire militiæ cæli, sicut scriptum est
in libro prophetarum :
Numquid victimas et hostias obtulistis mihi
annis quadraginta in deserto, domus Isra¨el ?
43 Et suscepistis tabernaculum Moloch,
et sidus dei vestri Rempham,
figuras quas fecistis adorare eas :
et transferam vos trans Babylonem.
44 Tabernaculum testimonii fuit cum patribus nostris in deserto, sicut disposuit
illis Deus loquens ad Moysen, ut faceret illud secundum formam quam
viderat. 45 Quod et induxerunt, suscipientes patres nostri cum Jesu in possessionem
gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus
David, 46 qui invenit gratiam ante Deum, et petiit ut inveniret tabernaculum
Deo Jacob. 47 Salomon autem ædificavit illi domum. 48 Sed non Excelsus in
manufactis habitat, sicut propheta dicit :
49 Cælum mihi sedes est :
terra autem scabellum pedum meorum.
Quam domum ædificabitis mihi ? dicit Dominus :
aut quis locus requietionis meæ est ?
50 Nonne manus mea fecit hæc omnia ?
51 Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui
Sancto resistitis : sicut patres vestri, ita et vos. 52 Quem prophetarum non
sunt persecuti patres vestri ? et occiderunt eos qui prænuntiabant de adventu
Justi, cujus vos nunc proditores et homicidæ fuistis : 53 qui accepistis legem in
dispositione angelorum, et non custodistis.
54 Audientes autem hæc, dissecabantur cordibus suis, et stridebant dentibus
in eum. 55 Cum autem esset plenus Spiritu Sancto, intendens in cælum,
vidit gloriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei. Et ait : Ecce video cælos
apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei. 56 Exclamantes autem
voce magna continuerunt aures suas, et impetum fecerunt unanimiter in eum.
57 Et ejicientes eum extra civitatem, lapidabant : et testes deposuerunt vestimenta
sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus. 58 Et lapidabant
Stephanum invocantem, et dicentem : Domine Jesu, suscipe spiritum meum.
59 Positis autem genibus, clamavit voce magna, dicens : Domine, ne statuas
illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino. Saulus autem
erat consentiens neci ejus.
8 Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quæ erat
Jerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Judææ et Samariæ præter
Apostolos. 2 Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum
magnum super eum. 3 Saulus autem devastabat ecclesiam per domos intrans,
et trahens viros ac mulieres, tradebat in custodiam.
4 Igitur qui dispersi erant pertransibant, evangelizantes verbum Dei.
5 Philippus autem descendens in civitatem Samariæ, prædicabant illis Christum.
6 Intendebant autem turbæ his quæ a Philippo dicebantur, unanimiter
audientes, et videntes signa quæ faciebat. 7 Multi enim eorum qui habebant
spiritus immundos, clamantes voce magna exibant. Multi autem paralytici et
claudi curati sunt. 8 Factum est ergo gaudium magnum in illa civitate. 9 Vir
1375
Actus Apostolorum
autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magus, seducens
gentem Samariæ, dicens se esse aliquem magnum : 10 cui auscultabant omnes
a minimo usque ad maximum, dicentes : Hic est virtus Dei, quæ vocatur
magna. 11 Attendebant autem eum : propter quod multo tempore magiis suis
dementasset eos. 12 Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno
Dei, in nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres. 13 Tunc Simon
et ipse credidit : et cum baptizatus esset, adhærebat Philippo. Videns etiam
signa et virtutes maximas fieri, stupens admirabatur.
14 Cum autem audissent Apostoli qui erant Jerosolymis, quod recepisset
Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem. 15 Qui cum venissent,
oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum : 16 nondum enim
in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini
Jesu. 17 Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum.
18 Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum
daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam, 19 dicens : Date et mihi
hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum.
Petrus autem dixit ad eum : 20 Pecunia tua tecum sit in perditionem :
quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri. 21 Non est tibi pars neque
sors in sermone isto : cor enim tuum non est rectum coram Deo. 22 Poenitentiam
itaque age ab hac nequitia tua : et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc
cogitatio cordis tui. 23 In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis,
video te esse. 24 Respondens autem Simon, dixit : Precamini vos pro me ad
Dominum, ut nihil veniat super me horum quæ dixistis. 25 Et illi quidem testificati,
et locuti verbum Domini, redibant Jerosolymam, et multis regionibus
Samaritanorum evangelizabant.
26 Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens : Surge, et
vade contra meridianum, ad viam quæ descendit ab Jerusalem in Gazam :
hæc est deserta. 27 Et surgens abiit. Et ecce vir Æthiops, eunuchus, potens
Candacis reginæ Æthiopum, qui erat super omnes gazas ejus, venerat adorare
in Jerusalem : 28 et revertebatur sedens super currum suum, legensque Isaiam
prophetam. 29 Dixit autem Spiritus Philippo : Accede, et adjunge te ad
currum istum. 30 Accurrens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam
prophetam, et dixit : Putasne intelligis quæ legis ? 31 Qui ait : Et quomodo
possum, si non aliquis ostenderit mihi ? Rogavitque Philippum ut ascenderet,
et sederet secum. 32 Locus autem Scripturæ quem legebat, erat hic :
Tamquam ovis ad occisionem ductus est :
et sicut agnus coram tondente se, sine voce,
sic non aperuit os suum.
33 In humilitate judicium ejus sublatum est.
Generationem ejus quis enarrabit ?
quoniam tolletur de terra vita ejus.
34 Respondens autem eunuchus Philippo, dixit : Obsecro te, de quo
propheta dicit hoc ? de se, an de alio aliquo ? 35 Aperiens autem Philippus
os suum, et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Jesum. 36 Et
dum irent per viam, venerunt ad quamdam aquam : et ait eunuchus : Ecce
aqua : quid prohibet me baptizari ? 37 Dixit autem Philippus : Si credis
ex toto corde, licet. Et respondens ait : Credo Filium Dei esse Jesum Christum.
38 Et jussit stare currum : et descenderunt uterque in aquam, Philippus
et eunuchus, et baptizavit eum. 39 Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus
1376
Actus Apostolorum
Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus. Ibat autem per
viam suam gaudens. 40 Philippus autem inventus est in Azoto, et pertransiens
evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Cæsaream.
9 Saulus autem adhuc spirans minarum et cædis in discipulos Domini, accessit
ad principem sacerdotum, 2 et petiit ab eo epistolas in Damascum
ad synagogas : ut si quos invenisset hujus viæ viros ac mulieres, vinctos
perduceret in Jerusalem.
3 Et cum iter faceret, contigit ut appropinquaret Damasco : et subito circumfulsit
eum lux de cælo. 4 Et cadens in terram audivit vocem dicentem
sibi : Saule, Saule, quid me persequeris ? 5 Qui dixit : Quis es, domine ?
Et ille : Ego sum Jesus, quem tu persequeris : durum est tibi contra stimulum
calcitrare. 6 Et tremens ac stupens dixit : Domine, quid me vis facere ?
7 Et Dominus ad eum : Surge, et ingredere civitatem, et ibi dicetur tibi quid
te oporteat facere. Viri autem illi qui comitabantur cum eo, stabant stupefacti,
audientes quidem vocem, neminem autem videntes. 8 Surrexit autem
Saulus de terra, apertisque oculis nihil videbat. Ad manus autem illum trahentes,
introduxerunt Damascum. 9 Et erat ibi tribus diebus non videns, et
non manducavit, neque bibit.
10 Erat autem quidam discipulus Damasci, nomine Ananias : et dixit ad
illum in visu Dominus : Anania. At ille ait : Ecce ego, Domine. 11 Et Dominus
ad eum : Surge, et vade in vicum qui vocatur Rectus : et quære in domo
Judæ Saulum nomine Tarsensem : ecce enim orat. 12 (Et vidit virum Ananiam
nomine, intro¨euntem, et imponentem sibi manus ut visum recipiat.) 13 Respondit
autem Ananias : Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala
fecerit sanctis tuis in Jerusalem : 14 et hic habet potestatem a principibus sacerdotum
alligandi omnes qui invocant nomen tuum. 15 Dixit autem ad eum
Dominus : Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum
coram gentibus, et regibus, et filiis Isra¨el. 16 Ego enim ostendam illi quanta
oporteat eum pro nomine meo pati.
17 Et abiit Ananias, et introivit in domum : et imponens ei manus, dixit :
Saule frater, Dominus misit me Jesus, qui apparuit tibi in via qua veniebas, ut
videas, et implearis Spiritu Sancto. 18 Et confestim ceciderunt ab oculis ejus
tamquam squamæ, et visum recepit : et surgens baptizatus est. 19 Et cum
accepisset cibum, confortatus est.
Fuit autem cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot. 20 Et continuo
in synagogis prædicabat Jesum, quoniam hic est Filius Dei. 21 Stupebant
autem omnes qui audiebant, et dicebant : Nonne hic est qui expugnabat in
Jerusalem eos qui invocabant nomen istud : et huc ad hoc venit, ut vinctos
illos duceret ad principes sacerdotum ? 22 Saulus autem multo magis convalescebat,
et confundebat Judæos qui habitabant Damasci, affirmans quoniam
hic est Christus. 23 Cum autem implerentur dies multi, consilium fecerunt in
unum Judæi ut eum interficerent. 24 Notæ autem factæ sunt Saulo insidiæ eorum.
Custodiebant autem et portas die ac nocte, ut eum interficerent. 25 Accipientes
autem eum discipuli nocte, per murum dimiserunt eum, submittentes
in sporta.
26 Cum autem venisset in Jerusalem, tentabat se jungere discipulis, et
omnes timebant eum, non credentes quod esset discipulus. 27 Barnabas autem
apprehensum illum duxit ad Apostolos : et narravit illis quomodo in via vidisset
Dominum, et quia locutus est ei, et quomodo in Damasco fiducialiter egerit
1377
Actus Apostolorum
in nomine Jesu. 28 Et erat cum illis intrans et exiens in Jerusalem, et fiducialiter
agens in nomine Domini. 29 Loquebatur quoque gentibus, et disputabat cum
Græcis : illi autem quærebant occidere eum.
30 Quod cum cognovissent fratres, deduxerunt eum Cæsaream, et
dimiserunt Tarsum. 31 Ecclesia quidem per totam Judæam, et Galilæam, et
Samariam habebat pacem, et ædificabatur ambulans in timore Domini, et
consolatione Sancti Spiritus replebatur.
32 Factum est autem, ut Petrus dum pertransiret universos, deveniret ad
sanctos qui habitabant Lyddæ. 33 Invenit autem ibi hominem quemdam,
nomine Æneam, ab annis octo jacentem in grabato, qui erat paralyticus. 34 Et
ait illi Petrus : Ænea, sanat te Dominus Jesus Christus : surge, et sterne tibi. Et
continuo surrexit. 35 Et viderunt eum omnes qui habitabant Lyddæ et Saronæ :
qui conversi sunt ad Dominum.
36 In Joppe autem fuit quædam discipula, nomine Tabitha, quæ interpretata
dicitur Dorcas. Hæc erat plena operibus bonis et eleemosynis quas faciebat.
37 Factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur. Quam cum lavissent,
posuerunt eam in coenaculo. 38 Cum autem prope esset Lydda ad Joppen,
discipuli, audientes quia Petrus esset in ea, miserunt duos viros ad eum, rogantes
: Ne pigriteris venire ad nos. 39 Exsurgens autem Petrus, venit cum
illis. Et cum advenisset, duxerunt illum in coenaculum : et circumsteterunt
illum omnes viduæ flentes, et ostendentes ei tunicas et vestes quas faciebat
illis Dorcas. 40 Ejectis autem omnibus foras, Petrus ponens genua oravit : et
conversus ad corpus, dixit : Tabitha, surge. At illa aperuit oculos suos : et viso
Petro, resedit. 41 Dans autem illi manum, erexit eam. Et cum vocasset sanctos
et viduas, assignavit eam vivam. 42 Notum autem factum est per universam
Joppen : et crediderunt multi in Domino. 43 Factum est autem ut dies multos
moraretur in Joppe, apud Simonem quemdam coriarium.
10 Vir autem quidam erat in Cæsarea, nomine Cornelius, centurio cohortis
quæ dicitur Italica, 2 religiosus, ac timens Deum cum omni domo
sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper. 3 Is vidit
in visu manifeste, quasi hora diei nona, angelum Dei intro¨euntem ad se,
et dicentem sibi : Corneli. 4 At ille intuens eum, timore correptus, dixit :
Quid est, domine ? Dixit autem illi : Orationes tuæ et eleemosynæ tuæ ascenderunt
in memoriam in conspectu Dei. 5 Et nunc mitte viros in Joppen,
et accersi Simonem quemdam, qui cognominatur Petrus : 6 hic hospitatur
apud Simonem quemdam coriarium, cujus est domus juxta mare : hic dicet
tibi quid te oporteat facere. 7 Et cum discessisset angelus qui loquebatur illi,
vocavit duos domesticos suos, et militem metuentem Dominum ex his qui illi
parebant. 8 Quibus cum narrasset omnia, misit illos in Joppen.
9 Postera autem die, iter illis facientibus, et appropinquantibus civitati, ascendit
Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam. 10 Et cum esuriret,
voluit gustare. Parantibus autem illis, cecidit super eum mentis excessus : 11 et
vidit cælum apertum, et descendens vas quoddam, velut linteum magnum,
quatuor initiis submitti de cælo in terram, 12 in quo erant omnia quadrupedia,
et serpentia terræ, et volatilia cæli. 13 Et facta est vox ad eum : Surge, Petre :
occide, et manduca. 14 Ait autem Petrus : Absit Domine, quia numquam manducavi
omne commune et immundum. 15 Et vox iterum secundo ad eum :
Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris. 16 Hoc autem factum est
per ter : et statim receptum est vas in cælum. 17 Et dum intra se hæsitaret
1378
Actus Apostolorum
Petrus quidnam esset visio quam vidisset, ecce viri qui missi erant a Cornelio,
inquirentes domum Simonis astiterunt ad januam. 18 Et cum vocassent, interrogabant,
si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium. 19 Petro
autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei : Ecce viri tres quærunt te. 20 Surge
itaque, descende, et vade cum eis nihil dubitans : quia ego misi illos. 21 Descendens
autem Petrus ad viros, dixit : Ecce ego sum, quem quæritis : quæ
causa est, propter quam venistis ? 22 Qui dixerunt : Cornelius centurio, vir
justus et timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Judæorum,
responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam, et audire
verba abs te. 23 Introducens ergo eos, recepit hospitio. Sequenti autem die,
surgens profectus est cum illis, et quidam ex fratribus ab Joppe comitati sunt
eum.
24 Altera autem die introivit Cæsaream. Cornelius vero exspectabat illos,
convocatis cognatis suis et necessariis amicis. 25 Et factum est cum introisset
Petrus, obvius venit ei Cornelius, et procidens ad pedes ejus adoravit.
26 Petrus vero elevavit eum, dicens : Surge : et ego ipse homo sum. 27 Et
loquens cum illo intravit, et invenit multos qui convenerant : 28 dixitque ad illos
: Vos scitis quomodo abominatum sit viro Judæo conjungi aut accedere ad
alienigenam : sed mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum
dicere hominem. 29 Propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo
ergo, quam ob causam accersistis me ? 30 Et Cornelius ait : A nudiusquarta
die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir
stetit ante me in veste candida, et ait : 31 Corneli, exaudita est oratio tua, et
eleemosynæ tuæ commemoratæ sunt in conspectu Dei. 32 Mitte ergo in Joppen,
et accersi Simonem qui cognominatur Petrus : hic hospitatur in domo
Simonis coriarii juxta mare. 33 Confestim ergo misi ad te : et tu benefecisti
veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia
quæcumque tibi præcepta sunt a Domino.
34 Aperiens autem Petrus os suum, dixit : In veritate comperi quia non est
personarum acceptor Deus ; 35 sed in omni gente qui timet eum, et operatur
justitiam, acceptus est illi. 36 Verbum misit Deus filiis Isra¨el, annuntians pacem
per Jesum Christum (hic est omnium Dominus). 37 Vos scitis quod factum est
verbum per universam Judæam : incipiens enim a Galilæa post baptismum
quod prædicavit Joannes, 38 Jesum a Nazareth : quomodo unxit eum Deus
Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos
a diabolo, quoniam Deus erat cum illo. 39 Et nos testes sumus omnium
quæ fecit in regione Judæorum, et Jerusalem, quem occiderunt suspendentes
in ligno. 40 Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri,
41 non omni populo, sed testibus præordinatis a Deo : nobis, qui manducavimus
et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis. 42 Et præcepit
nobis prædicare populo, et testificari, quia ipse est qui constitutus est a Deo
judex vivorum et mortuorum. 43 Huic omnes prophetæ testimonium perhibent
remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes qui credunt
in eum.
44 Adhuc loquente Petro verba hæc, cecidit Spiritus Sanctus super omnes
qui audiebant verbum. 45 Et obstupuerunt ex circumcisione fideles qui venerant
cum Petro, quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est. 46 Audiebant
enim illos loquentes linguis, et magnificantes Deum. 47 Tunc respondit Petrus :
Numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hi qui Spiritum
1379
Actus Apostolorum
Sanctum acceperunt sicut et nos ? 48 Et jussit eos baptizari in nomine Domini
Jesu Christi. Tunc rogaverunt eum ut maneret apud eos aliquot diebus.
11 Audierunt autem Apostoli et fratres qui erant in Judæa, quoniam
et gentes receperunt verbum Dei. 2 Cum autem ascendisset Petrus
Jerosolymam, disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione, 3 dicentes
: Quare introisti ad viros præputium habentes, et manducasti cum
illis ? 4 Incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem, dicens : 5 Ego eram in
civitate Joppe orans, et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam
velut linteum magnum quatuor initiis summitti de cælo, et venit usque
ad me. 6 In quod intuens considerabam, et vidi quadrupedia terræ, et bestias,
et reptilia, et volatilia cæli. 7 Audivi autem et vocem dicentem mihi : Surge,
Petre : occide, et manduca. 8 Dixi autem : Nequaquam Domine : quia commune
aut immundum numquam introivit in os meum. 9 Respondit autem vox
secundo de cælo : Quæ Deus mundavit, tu ne commune dixeris. 10 Hoc autem
factum est per ter : et recepta sunt omnia rursum in cælum. 11 Et ecce viri tres
confestim astiterunt in domo in qua eram, missi a Cæsarea ad me. 12 Dixit
autem Spiritus mihi ut irem cum illis, nihil hæsitans. Venerunt autem mecum
et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri. 13 Narravit autem nobis
quomodo vidisset angelum in domo sua, stantem et dicentem sibi : Mitte in
Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus, 14 qui loquetur tibi verba
in quibus salvus eris tu, et universa domus tua. 15 Cum autem coepissem
loqui, cecidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et in nos in initio. 16 Recordatus
sum autem verbi Domini, sicut dicebat : Joannes quidem baptizavit aqua,
vos autem baptizabimini Spiritu Sancto. 17 Si ergo eamdem gratiam dedit illis
Deus, sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum : ego
quis eram, qui possem prohibere Deum ? 18 His auditis, tacuerunt : et glorificaverunt
Deum, dicentes : Ergo et gentibus poenitentiam dedit Deus ad
vitam.
19 Et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quæ facta fuerat sub
Stephano, perambulaverunt usque Phoenicen, et Cyprum, et Antiochiam, nemini
loquentes verbum, nisi solis Judæis. 20 Erant autem quidam ex eis viri
Cyprii et Cyrenæi, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Græcos,
annuntiantes Dominum Jesum. 21 Et erat manus Domini cum eis : multusque
numerus credentium conversus est ad Dominum. 22 Pervenit autem sermo ad
aures ecclesiæ quæ erat Jerosolymis super istis : et miserunt Barnabam usque
ad Antiochiam. 23 Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est : et
hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino : 24 quia erat vir
bonus, et plenus Spiritu Sancto, et fide. Et apposita est multa turba Domino.
25 Profectus est autem Barnabas Tarsum, ut quæreret Saulum : quem
cum invenisset, perduxit Antiochiam. 26 Et annum totum conversati sunt
ibi in ecclesia : et docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur primum
Antiochiæ discipuli, christiani. 27 In his autem diebus supervenerunt
ab Jerosolymis prophetæ Antiochiam : 28 et surgens unus ex eis nomine
Agabus, significabat per spiritum famem magnam futuram in universo orbe
terrarum, quæ facta est sub Claudio. 29 Discipuli autem, prout quis habebat,
proposuerunt singuli in ministerium mittere habitantibus in Judæa fratribus :
30 quod et fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnabæ et Sauli.
12Eodem autem tempore misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam
de ecclesia. 2 Occidit autem Jacobum fratrem Joannis gladio. 3 Vi-
1380
Actus Apostolorum
dens autem quia placeret Judæis, apposuit ut apprehenderet et Petrum. Erant
autem dies Azymorum. 4 Quem cum apprehendisset, misit in carcerem,
tradens quatuor quaternionibus militum custodiendum, volens post Pascha
producere eum populo. 5 Et Petrus quidem servabatur in carcere. Oratio
autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo.
6 Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat Petrus
dormiens inter duos milites, vinctus catenis duabus : et custodes ante ostium
custodiebant carcerem. 7 Et ecce angelus Domini astitit, et lumen refulsit in
habitaculo : percussoque latere Petri, excitavit eum, dicens : Surge velociter.
Et ceciderunt catenæ de manibus ejus. 8 Dixit autem angelus ad eum : Præcingere,
et calcea te caligas tuas. Et fecit sic. Et dixit illi : Circumda tibi vestimentum
tuum, et sequere me. 9 Et exiens sequebatur eum, et nesciebat quia verum
est, quod fiebat per angelum : existimabat autem se visum videre. 10 Transeuntes
autem primam et secundam custodiam, venerunt ad portam ferream,
quæ ducit ad civitatem : quæ ultro aperta est eis. Et exeuntes processerunt
vicum unum : et continuo discessit angelus ab eo.
11 Et Petrus ad se reversus, dixit : Nunc scio vere quia misit Dominus angelum
suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omni exspectatione plebis
Judæorum. 12 Consideransque venit ad domum Mariæ matris Joannis, qui
cognominatus est Marcus, ubi erant multi congregati, et orantes. 13 Pulsante
autem eo ostium januæ, processit puella ad audiendum, nomine Rhode. 14 Et
ut cognovit vocem Petri, præ gaudio non aperuit januam, sed intro currens
nuntiavit stare Petrum ante januam. 15 At illi dixerunt ad eam : Insanis. Illa
autem affirmabat sic se habere. Illi autem dicebant : Angelus ejus est.
16 Petrus autem perseverabat pulsans. Cum autem aperuissent, viderunt eum,
et obstupuerunt. 17 Annuens autem eis manu ut tacerent, narravit quomodo
Dominus eduxisset eum de carcere, dixitque : Nuntiate Jacobo et fratribus
hæc. Et egressus abiit in alium locum.
18 Facta autem die, erat non parva turbatio inter milites, quidnam factum
esset de Petro. 19 Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset, inquisitione
facta de custodibus, jussit eos duci : descendensque a Judæa in
Cæsaream, ibi commoratus est. 20 Erat autem iratus Tyriis et Sidoniis. At illi
unanimes venerunt ad eum, et persuaso Blasto, qui erat super cubiculum
regis, postulabant pacem, eo quod alerentur regiones eorum ab illo. 21 Statuto
autem die Herodes vestitus veste regia sedit pro tribunali, et concionabatur ad
eos. 22 Populus autem acclamabat : Dei voces, et non hominis. 23 Confestim
autem percussit eum angelus Domini, eo quod non dedisset honorem Deo : et
consumptus a vermibus, expiravit. 24 Verbum autem Domini crescebat, et multiplicabatur.
25 Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Jerosolymis expleto
ministerio assumpto Joanne, qui cognominatus est Marcus.
13 Erant autem in ecclesia quæ erat Antiochiæ, prophetæ et doctores, in
quibus Barnabas, et Simon qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis,
et Manahen, qui erat Herodis Tetrarchæ collactaneus, et Saulus. 2 Ministrantibus
autem illis Domino, et jejunantibus, dixit illis Spiritus Sanctus :
Segregate mihi Saulum et Barnabam in opus ad quod assumpsi eos. 3 Tunc
jejunantes et orantes, imponentesque eis manus, dimiserunt illos.
4 Et ipsi quidem missi a Spiritu Sancto abierunt Seleuciam : et inde navigaverunt
Cyprum. 5 Et cum venissent Salaminam, prædicabant verbum Dei
in synagogis Judæorum. Habebant autem et Joannem in ministerio. 6 Et
1381
Actus Apostolorum
cum perambulassent universam insulam usque Paphum, invenerunt quemdam
virum magum pseudoprophetam, Judæum, cui nomen erat Barjesu, 7 qui
erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente. Hic, accersitis Barnaba et
Saulo, desiderabat audire verbum Dei. 8 Resistebat autem illis Elymas magus
(sic enim interpretatur nomen ejus), quærens avertere proconsulem a fide.
9 Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu Sancto, intuens in eum, 10 dixit
: O plene omni dolo et omni fallacia, fili diaboli, inimice omnis justitiæ, non
desinis subvertere vias Domini rectas. 11 Et nunc ecce manus Domini super
te, et eris cæcus, non videns solem usque ad tempus. Et confestim cecidit in
eum caligo et tenebræ : et circuiens quærebat qui ei manum daret. 12 Tunc
proconsul cum vidisset factum, credidit admirans super doctrina Domini.
13 Et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo erant, venerunt Pergen
Pamphyliæ. Joannes autem discedens ab eis, reversus est Jerosolymam.
14 Illi vero pertranseuntes Pergen, venerunt Antiochiam Pisidiæ : et ingressi
synagogam die sabbatorum, sederunt. 15 Post lectionem autem legis et
prophetarum, miserunt principes synagogæ ad eos, dicentes : Viri fratres, si
quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite.
16 Surgens autem Paulus, et manu silentium indicens, ait : Viri Isra¨elitæ, et
qui timetis Deum, audite : 17 Deus plebis Isra¨el elegit patres nostros, et plebem
exaltavit cum essent incolæ in terra Ægypti, et in brachio excelso eduxit eos
ex ea, 18 et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto.
19 Et destruens gentes septem in terra Chanaan, sorte distribuit eis terram
eorum, 20 quasi post quadringentos et quinquaginta annos : et post hæc dedit
judices, usque ad Samuel prophetam. 21 Et exinde postulaverunt regem : et
dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Benjamin, annis quadraginta :
22 et amoto illo, suscitavit illis David regem : cui testimonium perhibens, dixit :
Inveni David filium Jesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates
meas. 23 Hujus Deus ex semine secundum promissionem eduxit Isra¨el
salvatorem Jesum, 24 prædicante Joanne ante faciem adventus ejus baptismum
poenitentiæ omni populo Isra¨el. 25 Cum impleret autem Joannes cursum suum,
dicebat : Quem me arbitramini esse, non sum ego : sed ecce venit post me,
cujus non sum dignus calceamenta pedum solvere. 26 Viri fratres, filii generis
Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis hujus missum
est. 27 Qui enim habitabant Jerusalem, et principes ejus hunc ignorantes, et voces
prophetarum quæ per omne sabbatum leguntur, judicantes impleverunt,
28 et nullam causam mortis invenientes in eo, petierunt a Pilato ut interficerent
eum. 29 Cumque consummassent omnia quæ de eo scripta erant, deponentes
eum de ligno, posuerunt eum in monumento. 30 Deus vero suscitavit eum a
mortuis tertia die : qui visus est per dies multos his 31 qui simul ascenderant
cum eo de Galilæa in Jerusalem : qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem.
32 Et nos vobis annuntiamus eam, quæ ad patres nostros repromissio facta
est : 33 quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Jesum, sicut
et in psalmo secundo scriptum est : Filius meus es tu, ego hodie genui te.
34 Quod autem suscitavit eum a mortuis, amplius jam non reversurum in corruptionem,
ita dixit : Quia dabo vobis sancta David fidelia. 35 Ideoque et alias
dicit : Non dabis sanctum tuum videre corruptionem. 36 David enim in sua
generatione cum administrasset, voluntati Dei dormivit : et appositus est ad
patres suos, et vidit corruptionem. 37 Quem vero Deus suscitavit a mortuis,
non vidit corruptionem. 38 Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc
vobis remissio peccatorum annuntiatur, et ab omnibus quibus non potuistis
1382
Actus Apostolorum
in lege Moysi justificari, 39 in hoc omnis qui credit, justificatur. 40 Videte ergo
ne superveniat vobis quod dictum est in prophetis :
41 Videte contemptores, et admiramini, et disperdimini :
quia opus operor ego in diebus vestris,
opus quod non credetis, si quis enarraverit vobis.
42 Exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi
verba hæc. 43 Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Judæorum,
et colentium advenarum, Paulum et Barnabam : qui loquentes suadebant eis
ut permanerent in gratia Dei.
44 Sequenti vero sabbato pene universa civitas convenit audire verbum Dei.
45 Videntes autem turbas Judæi, repleti sunt zelo, et contradicebant his quæ
a Paulo dicebantur, blasphemantes. 46 Tunc constanter Paulus et Barnabas
dixerunt : Vobis oportebat primum loqui verbum Dei : sed quoniam repellitis
illud, et indignos vos judicatis æternæ vitæ, ecce convertimur ad gentes. 47 Sic
enim præcepit nobis Dominus : Posui te in lucem gentium, ut sis in salutem
usque ad extremum terræ. 48 Audientes autem gentes, gavisæ sunt, et glorificabant
verbum Domini : et crediderunt quotquot erant præordinati ad vitam
æternam. 49 Disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem.
50 Judæi autem concitaverunt mulieres religiosas et honestas, et primos civitatis,
et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam : et ejecerunt eos
de finibus suis. 51 At illi excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium.
52 Discipuli quoque replebantur gaudio, et Spiritu Sancto.
14 Factum est autem Iconii, ut simul introirent in synagogam Judæorum,
et loquerentur, ita ut crederet Judæorum et Græcorum copiosa multitudo.
2 Qui vero increduli fuerunt Judæi, suscitaverunt et ad iracundiam
concitaverunt animas gentium adversus fratres. 3 Multo igitur tempore demorati
sunt, fiducialiter agentes in Domino, testimonium perhibente verbo
gratiæ suæ, dante signa et prodigia fieri per manus eorum. 4 Divisa est autem
multitudo civitatis : et quidam quidem erant cum Judæis, quidam vero cum
Apostolis.
5 Cum autem factus esset impetus gentilium et Judæorum cum principibus
suis, ut contumeliis afficerent, et lapidarent eos, 6 intelligentes confugerunt
ad civitates Lycaoniæ Lystram et Derben, et universam in circuitu regionem,
et ibi evangelizantes erant. 7 Et quidam vir Lystris infirmus pedibus sedebat,
claudus ex utero matris suæ, qui numquam ambulaverat. 8 Hic audivit
Paulum loquentem. Qui intuitus eum, et videns quia fidem haberet ut salvus
fieret, 9 dixit magna voce : Surge super pedes tuos rectus. Et exilivit, et ambulabat.
10 Turbæ autem cum vidissent quod fecerat Paulus, levaverunt vocem
suam lycaonice, dicentes : Dii similes facti hominibus descenderunt ad nos.
11 Et vocabant Barnabam Jovem, Paulum vero Mercurium : quoniam ipse erat
dux verbi. 12 Sacerdos quoque Jovis, qui erat ante civitatem, tauros et coronas
ante januas afferens, cum populis volebat sacrificare. 13 Quod ubi audierunt
Apostoli, Barnabas et Paulus, conscissis tunicis suis exilierunt in turbas, clamantes
14 et dicentes : Viri, quid hæc facitis ? et nos mortales sumus, similes
vobis homines, annuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui
fecit cælum, et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt : 15 qui in præteritis
generationibus dimisit omnes gentes ingredi vias suas. 16 Et quidem
non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens de cælo, dans pluvias et
1383
Actus Apostolorum
tempora fructifera, implens cibo et lætitia corda nostra. 17 Et hæc dicentes, vix
sedaverunt turbas ne sibi immolarent. 18 Supervenerunt autem quidam ab Antiochia
et Iconio Judæi : et persuasis turbis, lapidantesque Paulum, traxerunt
extra civitatem, existimantes eum mortuum esse. 19 Circumdantibus autem
eum discipulis, surgens intravit civitatem, et postera die profectus est cum
Barnaba in Derben.
20 Cumque evangelizassent civitati illi, et docuissent multos, reversi sunt
Lystram, et Iconium, et Antiochiam, 21 confirmantes animas discipulorum, exhortantesque
ut permanerent in fide : et quoniam per multas tribulationes
oportet nos intrare in regnum Dei. 22 Et cum constituissent illis per singulas
ecclesias presbyteros, et orassent cum jejunationibus, commendaverunt eos
Domino, in quem crediderunt. 23 Transeuntesque Pisidiam, venerunt in Pamphyliam,
24 et loquentes verbum Domini in Perge, descenderunt in Attaliam :
25 et inde navigaverunt Antiochiam, unde erant traditi gratiæ Dei in opus
quod compleverunt. 26 Cum autem venissent, et congregassent ecclesiam, retulerunt
quanta fecisset Deus cum illis, et quia aperuisset gentibus ostium
fidei. 27 Morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis.
15 Et quidam descendentes de Judæa docebant fratres : Quia nisi circumcidamini
secundum morem Moysi, non potestis salvari. 2 Facta ergo
seditione non minima Paulo et Barnabæ adversus illos, statuerunt ut ascenderent
Paulus et Barnabas, et quidam alii ex aliis ad Apostolos et presbyteros
in Jerusalem super hac quæstione. 3 Illi ergo deducti ab ecclesia pertransibant
Phoenicen et Samariam, narrantes conversionem gentium : et faciebant
gaudium magnum omnibus fratribus. 4 Cum autem venissent Jerosolymam,
suscepti sunt ab ecclesia, et ab Apostolis et senioribus, annuntiantes quanta
Deus fecisset cum illis. 5 Surrexerunt autem quidam de hæresi pharisæorum,
qui crediderunt, dicentes quia oportet circumcidi eos, præcipere quoque servare
legem Moysi. 6 Conveneruntque Apostoli et seniores videre de verbo
hoc. 7 Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos :
Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit, per os
meum audire gentes verbum Evangelii et credere. 8 Et qui novit corda Deus,
testimonium perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum, sicut et nobis, 9 et nihil
discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum. 10 Nunc ergo quid
tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum quod neque patres
nostri, neque nos portare potuimus ? 11 sed per gratiam Domini Jesu
Christi credimus salvari, quemadmodum et illi. 12 Tacuit autem omnis multitudo
: et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa
et prodigia in gentibus per eos.
13 Et postquam tacuerunt, respondit Jacobus, dicens : Viri fratres, audite
me. 14 Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus
populum nomini suo. 15 Et huic concordant verba prophetarum : sicut
scriptum est :
16 Post hæc revertar,
et reædificabo tabernaculum David quod decidit :
et diruta ejus reædificabo,
et erigam illud :
17 ut requirant ceteri hominum Dominum,
et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum,
dicit Dominus faciens hæc.
1384
Actus Apostolorum
18 Notum a sæculo est Domino opus suum.
19 Propter quod ego judico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur
ad Deum, 20 sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum,
et fornicatione, et suffocatis, et sanguine. 21 Moyses enim a temporibus
antiquis habet in singulis civitatibus qui eum prædicent in synagogis,
ubi per omne sabbatum legitur.
22 Tunc placuit Apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex
eis, et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba : Judam, qui cognominabatur
Barsabas, et Silam, viros primos in fratribus : 23 scribentes per manus eorum
: Apostoli et seniores fratres, his qui sunt Antiochiæ, et Syriæ, et Ciliciæ,
fratribus ex gentibus, salutem. 24 Quoniam audivimus quia quidam ex nobis
exeuntes, turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus,
25 placuit nobis collectis in unum eligere viros, et mittere ad vos cum
carissimis nostris Barnaba et Paulo, 26 hominibus qui tradiderunt animas suas
pro nomine Domini nostri Jesu Christi. 27 Misimus ergo Judam et Silam, qui et
ipsi vobis verbis referent eadem. 28 Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil
ultra imponere vobis oneris quam hæc necessaria : 29 ut abstineatis vos ab
immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione : a quibus
custodientes vos, bene agetis. Valete. 30 Illi ergo dimissi, descenderunt Antiochiam
: et congregata multitudine tradiderunt epistolam. 31 Quam cum legissent,
gavisi sunt super consolatione. 32 Judas autem et Silas, et ipsi cum essent
prophetæ, verbo plurimo consolati sunt fratres, et confirmaverunt. 33 Facto
autem ibi aliquanto tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui
miserant illos. 34 Visum est autem Silæ ibi remanere : Judas autem solus abiit
Jerusalem.
35 Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiæ, docentes et evangelizantes
cum aliis pluribus verbum Domini. 36 Post aliquot autem dies,
dixit ad Barnabam Paulus : Revertentes visitemus fratres per universas civitates
in quibus prædicavimus verbum Domini, quomodo se habeant. 37 Barnabas
autem volebat secum assumere et Joannem, qui cognominabatur Marcus.
38 Paulus autem rogabat eum (ut qui discessisset ab eis de Pamphylia, et non
isset cum eis in opus) non debere recipi. 39 Facta est autem dissensio, ita
ut discederent ab invicem, et Barnabas quidem, assumpto Marco, navigaret
Cyprum.
40 Paulus vero, electo Sila, profectus est, traditus gratiæ Dei a fratribus.
41 Perambulabat autem Syriam et Ciliciam, confirmans ecclesias : præcipiens
custodire præcepta Apostolorum et seniorum.
16 Pervenit autem Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi
nomine Timotheus, filius mulieris Judææ fidelis, patre gentili. 2 Huic
testimonium bonum reddebant qui in Lystris erant et Iconio fratres. 3 Hunc
voluit Paulus secum proficisci : et assumens circumcidit eum propter Judæos
qui erant in illis locis. Sciebant enim omnes quod pater ejus erat gentilis.
4 Cum autem pertransirent civitates, tradebant eis custodiri dogmata quæ erant
decreta ab Apostolis et senioribus qui erant Jerosolymis. 5 Et ecclesiæ
quidem confirmabantur fide, et abundabunt numero quotidie. 6 Transeuntes
autem Phrygiam et Galatiæ regionem, vetati sunt a Spiritu Sancto loqui verbum
Dei in Asia. 7 Cum venissent autem in Mysiam, tentabant ire in Bithyniam
: et non permisit eos Spiritus Jesu. 8 Cum autem pertransissent Mysiam,
descenderunt Troadem : 9 et visio per noctem Paulo ostensa est : vir Macedo
1385
Actus Apostolorum
quidam erat stans et deprecans eum, et dicens : Transiens in Macedoniam,
adjuva nos.
10 Ut autem visum vidit, statim quæsivimus proficisci in Macedoniam, certi
facti quod vocasset nos Deus evangelizare eis. 11 Navigantes autem a Troade,
recto cursu venimus Samothraciam, et sequenti die Neapolim : 12 et inde
Philippos, quæ est prima partis Macedoniæ civitas, colonia. Eramus autem in
hac urbe diebus aliquot, conferentes. 13 Die autem sabbatorum egressi sumus
foras portam juxta flumen, ubi videbatur oratio esse : et sedentes loquebamur
mulieribus quæ convenerant. 14 Et quædam mulier nomine Lydia, purpuraria
civitatis Thyatirenorum, colens Deum, audivit : cujus Dominus aperuit cor
intendere his quæ dicebantur a Paulo. 15 Cum autem baptizata esset, et domus
ejus, deprecata est, dicens : Si judicastis me fidelem Domino esse, introite
in domum meam, et manete. Et co¨egit nos. 16 Factum est autem euntibus
nobis ad orationem, puellam quamdam habentem spiritum pythonem obviare
nobis, quæ quæstum magnum præstabat dominis suis divinando. 17 Hæc
subsecuta Paulum et nos, clamabat dicens : Isti homines servi Dei excelsi
sunt, qui annuntiant vobis viam salutis. 18 Hoc autem faciebat multis diebus.
Dolens autem Paulus, et conversus, spiritui dixit : Præcipio tibi in nomine Jesu
Christi exire ab ea. Et exiit eadem hora. 19 Videntes autem domini ejus quia
exivit spes quæstus eorum, apprehendentes Paulum et Silam, perduxerunt in
forum ad principes : 20 et offerentes eos magistratibus, dixerunt : Hi homines
conturbant civitatem nostram, cum sint Judæi : 21 et annuntiant morem quem
non licet nobis suscipere neque facere, cum simus Romani.
22 Et cucurrit plebs adversus eos : et magistratus, scissis tunicis eorum,
jusserunt eos virgis cædi. 23 Et cum multas plagas eis imposuissent, miserunt
eos in carcerem, præcipientes custodi ut diligenter custodiret eos. 24 Qui cum
tale præceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem, et pedes eorum
strinxit ligno. 25 Media autem nocte Paulus et Silas orantes, laudabant Deum :
et audiebant eos qui in custodia erant. 26 Subito vero terræmotus factus est
magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt omnia
ostia : et universorum vincula soluta sunt. 27 Expergefactus autem custos
carceris, et videns januas apertas carceris, evaginato gladio volebat se interficere,
æstimans fugisse vinctos. 28 Clamavit autem Paulus voce magna, dicens :
Nihil tibi mali feceris : universi enim hic sumus. 29 Petitoque lumine, introgressus
est : et tremefactus procidit Paulo et Silæ ad pedes : 30 et producens
eos foras, ait : Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam ? 31 At illi
dixerunt : Crede in Dominum Jesum, et salvus eris tu, et domus tua. 32 Et locuti
sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo ejus. 33 Et tollens
eos in illa hora noctis, lavit plagas eorum : et baptizatus est ipse, et omnis
domus ejus continuo. 34 Cumque perduxisset eos in domum suam, apposuit
eis mensam, et lætatus est cum omni domo sua credens Deo.
35 Et cum dies factus esset, miserunt magistratus lictores, dicentes : Dimitte
homines illos. 36 Nuntiavit autem custos carceris verba hæc Paulo : Quia
miserunt magistratus ut dimittamini : nunc igitur exeuntes, ite in pace.
37 Paulus autem dixit eis : Cæsos nos publice, indemnatos homines Romanos,
miserunt in carcerem : et nunc occulte nos ejiciunt ? Non ita : sed veniant,
38 et ipsi nos ejiciant. Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba hæc.
Timueruntque audito quod Romani essent : 39 et venientes deprecati sunt eos,
et educentes rogabant ut egrederentur de urbe. 40 Exeuntes autem de carcere,
introierunt ad Lydiam : et visis fratribus consolati sunt eos, et profecti sunt.
1386
Actus Apostolorum
17 Cum autem perambulassent Amphipolim et Apolloniam, venerunt
Thessalonicam, ubi erat synagoga Judæorum. 2 Secundum consuetudinem
autem Paulus introivit ad eos, et per sabbata tria disserebat eis de
Scripturis, 3 adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati, et resurgere
a mortuis : et quia hic est Jesus Christus, quem ego annuntio vobis. 4 Et
quidam ex eis crediderunt et adjuncti sunt Paulo et Silæ : et de colentibus
gentilibusque multitudo magna, et mulieres nobiles non paucæ. 5 Zelantes
autem Judæi, assumentesque de vulgo viros quosdam malos, et turba facta,
concitaverunt civitatem : et assistentes domui Jasonis quærebant eos producere
in populum. 6 Et cum non invenissent eos, trahebant Jasonem et quosdam
fratres ad principes civitatis, clamantes : Quoniam hi qui urbem concitant,
et huc venerunt, 7 quos suscepit Jason, et hi omnes contra decreta Cæsaris
faciunt, regem alium dicentes esse, Jesum. 8 Concitaverunt autem plebem
et principes civitatis audientes hæc. 9 Et accepta satisfactione a Jasone et a
ceteris, dimiserunt eos.
10 Fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in
Beroeam. Qui cum venissent, in synagogam Judæorum introierunt. 11 Hi
autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicæ, qui susceperunt verbum
cum omni aviditate, quotidie scrutantes Scripturas, si hæc ita se haberent. 12 Et
multi quidem crediderunt ex eis, et mulierum gentilium honestarum, et viri
non pauci. 13 Cum autem cognovissent in Thessalonica Judæi quia et Beroeæ
prædicatum est a Paulo verbum Dei, venerunt et illuc commoventes, et turbantes
multitudinem. 14 Statimque tunc Paulum dimiserunt fratres, ut iret
usque ad mare : Silas autem et Timotheus remanserunt ibi.
15 Qui autem deducebant Paulum, perduxerunt eum usque Athenas, et accepto
mandato ab eo ad Silam et Timotheum ut quam celeriter venirent ad
illum, profecti sunt. 16 Paulus autem cum Athenis eos exspectaret, incitabatur
spiritus ejus in ipso, videns idololatriæ deditam civitatem. 17 Disputabat igitur
in synagoga cum Judæis et colentibus, et in foro, per omnes dies ad eos qui
aderant. 18 Quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo,
et quidam dicebant : Quid vult seminiverbius hic dicere ? Alii vero : Novorum
dæmoniorum videtur annuntiator esse : quia Jesum et resurrectionem
annuntiabat eis.
19 Et apprehensum eum ad Areopagum duxerunt, dicentes : Possumus
scire quæ est hæc nova, quæ a te dicitur, doctrina ? 20 nova enim quædam
infers auribus nostris : volumus ergo scire quidnam velint hæc esse. 21 (Athenienses
autem omnes, et advenæ hospites, ad nihil aliud vacabant nisi aut
dicere aut audire aliquid novi.) 22 Stans autem Paulus in medio Areopagi, ait :
Viri Athenienses, per omnia quasi superstitiosiores vos video. 23 Præteriens
enim, et videns simulacra vestra, inveni et aram in qua scriptum erat : Ignoto
Deo. Quod ergo ignorantes colitis, hoc ego annuntio vobis. 24 Deus, qui fecit
mundum, et omnia quæ in eo sunt, hic cæli et terræ cum sit Dominus, non in
manufactis templis habitat, 25 nec manibus humanis colitur indigens aliquo,
cum ipse det omnibus vitam, et inspirationem, et omnia : 26 fecitque ex uno
omne genus hominum inhabitare super universam faciem terræ, definiens
statuta tempora, et terminos habitationis eorum, 27 quærere Deum si forte attrectent
eum, aut inveniant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum.
28 In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus : sicut et quidam vestrorum
po¨etarum dixerunt : Ipsius enim et genus sumus. 29 Genus ergo cum simus
Dei, non debemus æstimare auro, aut argento, aut lapidi, sculpturæ artis, et
1387
Actus Apostolorum
cogitationis hominis, divinum esse simile. 30 Et tempora quidem hujus ignorantiæ
despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus ut omnes ubique poenitentiam
agant, 31 eo quod statuit diem in quo judicaturus est orbem in æquitate,
in viro in quo statuit, fidem præbens omnibus, suscitans eum a mortuis.
32 Cum audissent autem resurrectionem mortuorum, quidam quidem irridebant,
quidam vero dixerunt : Audiemus te de hoc iterum. 33 Sic Paulus exivit
de medio eorum. 34 Quidam vero viri adhærentes ei, crediderunt : in quibus
et Dionysius Areopagita, et mulier nomine Damaris, et alii cum eis.
18 Post hæc egressus ab Athenis, venit Corinthum : 2 et inveniens quemdam
Judæum nomine Aquilam, Ponticum genere, qui nuper venerat
ab Italia, et Priscillam uxorem ejus (eo quod præcepisset Claudius discedere
omnes Judæos a Roma), accessit ad eos. 3 Et quia ejusdem erat artis, manebat
apud eos, et operabatur. (Erant autem scenofactoriæ artis.) 4 Et disputabat in
synagoga per omne sabbatum, interponens nomen Domini Jesu : suadebatque
Judæis et Græcis. 5 Cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus,
instabat verbo Paulus, testificans Judæis esse Christum Jesum. 6 Contradicentibus
autem eis, et blasphemantibus, excutiens vestimenta sua, dixit ad eos :
Sanguis vester super caput vestrum : mundus ego : ex hoc ad gentes vadam.
7 Et migrans inde, intravit in domum cujusdam, nomine Titi Justi, colentis
Deum, cujus domus erat conjuncta synagogæ. 8 Crispus autem archisynagogus
credidit Domino cum omni domo sua : et multi Corinthiorum audientes
credebant, et baptizabantur. 9 Dixit autem Dominus nocte per visionem
Paulo : Noli timere, sed loquere, et ne taceas : 10 propter quod ego sum tecum,
et nemo apponetur tibi ut noceat te : quoniam populus est mihi multus in hac
civitate. 11 Sedit autem ibi annum et sex menses, docens apud eos verbum
Dei.
12 Gallione autem proconsule Achaiæ, insurrexerunt uno animo Judæi in
Paulum, et adduxerunt eum ad tribunal, 13 dicentes : Quia contra legem hic
persuadet hominibus colere Deum. 14 Incipiente autem Paulo aperire os, dixit
Gallio ad Judæos : Si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum,
o viri Judæi, recte vos sustinerem. 15 Si vero quæstiones sunt de verbo, et
nominibus, et lege vestra, vos ipsi videritis : judex ego horum nolo esse.
16 Et minavit eos a tribunali. 17 Apprehendentes autem omnes Sosthenem
principem synagogæ, percutiebant eum ante tribunal : et nihil eorum Gallioni
curæ erat.
18 Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos fratribus valefaciens,
navigavit in Syriam (et cum eo Priscilla et Aquila), qui sibi totonderat in
Cenchris caput : habebat enim votum. 19 Devenitque Ephesum, et illos ibi
reliquit. Ipse vero ingressus synagogam, disputabat cum Judæis. 20 Rogantibus
autem eis ut ampliori tempore maneret, non consensit, 21 sed valefaciens,
et dicens : Iterum revertar ad vos, Deo volente : profectus est ab Epheso.
22 Et descendens Cæsaream, ascendit, et salutavit ecclesiam, et descendit
Antiochiam.
23 Et facto ibi aliquanto tempore profectus est, perambulans ex ordine
Galaticam regionem, et Phrygiam, confirmans omnes discipulos. 24 Judæus
autem quidam, Apollo nomine, Alexandrinus genere, vir eloquens, devenit
Ephesum, potens in scripturis. 25 Hic erat edoctus viam Domini : et fervens
spiritu loquebatur, et docebat diligenter ea quæ sunt Jesu, sciens tantum baptisma
Joannis. 26 Hic ergo coepit fiducialiter agere in synagoga. Quem cum
1388
Actus Apostolorum
audissent Priscilla et Aquila, assumpserunt eum, et diligentius exposuerunt ei
viam Domini. 27 Cum autem vellet ire Achaiam, exhortati fratres, scripserunt
discipulis ut susciperent eum. Qui cum venisset, contulit multum his qui
crediderant. 28 Vehementer enim Judæos revincebat publice, ostendens per
Scripturas esse Christum Jesum.
19 Factum est autem cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus peragratis superioribus
partibus veniret Ephesum, et inveniret quosdam discipulos :
2 dixitque ad eos : Si Spiritum Sanctum accepistis credentes ? At illi dixerunt
ad eum : Sed neque si Spiritus Sanctus est, audivimus. 3 Ille vero ait : In
quo ergo baptizati estis ? Qui dixerunt : In Joannis baptismate. 4 Dixit autem
Paulus : Joannes baptizavit baptismo poenitentiæ populum, dicens in eum qui
venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est, in Jesum. 5 His auditis, baptizati
sunt in nomine Domini Jesu. 6 Et cum imposuisset illis manus Paulus,
venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis, et prophetabant.
7 Erant autem omnes viri fere duodecim.
8 Introgressus autem synagogam, cum fiducia loquebatur per tres menses,
disputans et suadens de regno Dei. 9 Cum autem quidam indurarentur, et non
crederent, maledicentes viam Domini coram multitudine, discedens ab eis,
segregavit discipulos, quotidie disputans in schola tyranni cujusdam. 10 Hoc
autem factum est per biennium, ita ut omnes qui habitabant in Asia audirent
verbum Domini, Judæi atque gentiles. 11 Virtutesque non quaslibet faciebat
Deus per manum Pauli, 12 ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore
ejus sudaria et semicinctia, et recedebant ab eis languores, et spiritus nequam
egrediebantur.
13 Tentaverunt autem quidam et de circumeuntibus Judæis exorcistis invocare
super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Jesu, dicentes :
Adjuro vos per Jesum, quem Paulus prædicat. 14 Erant autem quidam Judæi,
Scevæ principis sacerdotum septem filii, qui hoc faciebant. 15 Respondens
autem spiritus nequam dixit eis : Jesum novi, et Paulum scio : vos autem
qui estis ? 16 Et insiliens in eos homo, in quo erat dæmonium pessimum, et
dominatus amborum, invaluit contra eos, ita ut nudi et vulnerati effugerent
de domo illa. 17 Hoc autem notum factum est omnibus Judæis, atque gentilibus
qui habitabant Ephesi : et cecidit timor super omnes illos, et magnificabatur
nomen Domini Jesu. 18 Multique credentium veniebant, confitentes
et annuntiantes actus suos. 19 Multi autem ex eis, qui fuerant curiosa sectati,
contulerunt libros, et combusserunt coram omnibus : et computatis pretiis illorum,
invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta millium. 20 Ita fortiter
crescebat verbum Dei, et confirmabatur.
21 His autem expletis, proposuit Paulus in Spiritu, transita Macedonia et
Achaia, ire Jerosolymam, dicens : Quoniam postquam fuero ibi, oportet me
et Romam videre. 22 Mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus
sibi, Timotheum et Erastum, ipse remansit ad tempus in Asia. 23 Facta est
autem illo tempore turbatio non minima de via Domini. 24 Demetrius enim
quidam nomine, argentarius, faciens ædes argenteas Dianæ, præstabat artificibus
non modicum quæstum : 25 quos convocans, et eos qui hujusmodi erant
opifices, dixit : Viri, scitis quia de hoc artificio est nobis acquisitio : 26 et videtis
et auditis quia non solum Ephesi, sed pene totius Asiæ, Paulus hic suadens
avertit multam turbam, dicens : Quoniam non sunt dii, qui manibus fiunt.
27 Non solum autem hæc periclitabitur nobis pars in redargutionem venire,
1389
Actus Apostolorum
sed et magnæ Dianæ templum in nihilum reputabitur, sed et destrui incipiet
majestas ejus, quam tota Asia et orbis colit. 28 His auditis, repleti sunt ira, et
exclamaverunt dicentes : Magna Diana Ephesiorum. 29 Et impleta est civitas
confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gajo et Aristarcho
Macedonibus, comitibus Pauli. 30 Paulo autem volente intrare in populum,
non permiserunt discipuli. 31 Quidam autem et de Asiæ principibus, qui erant
amici ejus, miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum : 32 alii autem
aliud clamabant. Erat enim ecclesia confusa : et plures nesciebant qua ex
causa convenissent. 33 De turba autem detraxerunt Alexandrum, propellentibus
eum Judæis. Alexander autem manu silentio postulato, volebat reddere
rationem populo. 34 Quem ut cognoverunt Judæum esse, vox facta una est
omnium, quasi per horas duas clamantium : Magna Diana Ephesiorum. 35 Et
cum sedasset scriba turbas, dixit : Viri Ephesii, quis enim est hominum, qui
nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnæ Dianæ, Jovisque prolis ?
36 Cum ergo his contradici non possit, oportet vos sedatos esse, et nihil temere
agere. 37 Adduxistis enim homines istos, neque sacrilegos, neque blasphemantes
deam vestram. 38 Quod si Demetrius et qui cum eo sunt artifices,
habent adversus aliquem causam, conventus forenses aguntur, et proconsules
sunt : accusent invicem. 39 Si quid autem alterius rei quæritis, in legitima ecclesia
poterit absolvi. 40 Nam et periclitamur argui seditionis hodiernæ, cum
nullus obnoxius sit de quo possimus reddere rationem concursus istius. Et
cum hæc dixisset, dimisit ecclesiam.
20 Postquam autem cessavit tumultus, vocatis Paulus discipulis, et exhortatus
eos, valedixit, et profectus est ut iret in Macedoniam. 2 Cum
autem perambulasset partes illas, et exhortatus eos fuisset multo sermone,
venit ad Græciam : 3 ubi cum fecisset menses tres, factæ sunt illi insidiæ a
Judæis navigaturo in Syriam : habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam.
4 Comitatus est autem eum Sopater Pyrrhi Beroeensis, Thessalonicensium
vero Aristarchus, et Secundus, et Gajus Derbeus, et Timotheus : Asiani
vero Tychicus et Trophimus.
5 Hi cum præcessissent, sustinuerunt nos Troade : 6 nos vero navigavimus
post dies azymorum a Philippis, et venimus ad eos Troadem in diebus
quinque, ubi demorati sumus diebus septem. 7 Una autem sabbati cum convenissemus
ad frangendum panem, Paulus disputabat cum eis profecturus
in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem. 8 Erant
autem lampades copiosæ in coenaculo, ubi eramus congregati. 9 Sedens autem
quidam adolescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno
gravi, disputante diu Paulo, ductus somno cecidit de tertio coenaculo deorsum,
et sublatus est mortuus. 10 Ad quem cum descendisset Paulus, incubuit
super eum : et complexus dixit : Nolite turbari, anima enim ipsius in ipso
est. 11 Ascendens autem, frangensque panem, et gustans, satisque allocutus
usque in lucem, sic profectus est. 12 Adduxerunt autem puerum viventem, et
consolati sunt non minime.
13 Nos autem ascendentes navem, navigavimus in Asson, inde suscepturi
Paulum : sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus. 14 Cum autem
convenisset nos in Asson, assumpto eo, venimus Mitylenen. 15 Et inde navigantes,
sequenti die venimus contra Chium, et alia applicuimus Samum, et
sequenti die venimus Miletum. 16 Proposuerat enim Paulus transnavigare
1390
Actus Apostolorum
Ephesum, ne qua mora illi fieret in Asia. Festinabat enim, si possibile sibi
esset, ut diem Pentecostes faceret Jerosolymis.
17 A Mileto autem mittens Ephesum, vocavit majores natu ecclesiæ. 18 Qui
cum venissent ad eum, et simul essent, dixit eis : Vos scitis a prima die qua ingressus
sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim, 19 serviens
Domino cum omni humilitate, et lacrimis, et tentationibus, quæ mihi acciderunt
ex insidiis Judæorum : 20 quomodo nihil subtraxerim utilium, quominus
annuntiarem vobis et docerem vos, publice et per domos, 21 testificans
Judæis atque gentilibus in Deum poenitentiam, et fidem in Dominum nostrum
Jesum Christum. 22 Et nunc ecce alligatus ego spiritu, vado in Jerusalem : quæ
in ea ventura sint mihi, ignorans : 23 nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates
mihi protestatur, dicens quoniam vincula et tribulationes Jerosolymis
me manent. 24 Sed nihil horum vereor : nec facio animam meam pretiosiorem
quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi
quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium gratiæ Dei. 25 Et nunc
ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos
transivi prædicans regnum Dei. 26 Quapropter contestor vos hodierna die,
quia mundus sum a sanguine omnium. 27 Non enim subterfugi, quominus
annuntiarem omne consilium Dei vobis. 28 Attendite vobis, et universo gregi,
in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei, quam
acquisivit sanguine suo. 29 Ego scio quoniam intrabunt post discessionem
meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi. 30 Et ex vobisipsis exsurgent
viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se. 31 Propter quod vigilate,
memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi,
cum lacrimis monens unumquemque vestrum. 32 Et nunc commendo vos
Deo, et verbo gratiæ ipsius, qui potens est ædificare, et dare hæreditatem in
sanctificatis omnibus. 33 Argentum, et aurum, aut vestem nullius concupivi,
sicut 34 ipsi scitis : quoniam ad ea quæ mihi opus erant, et his qui mecum
sunt, ministraverunt manus istæ. 35 Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes,
oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Jesu : quoniam
ipse dixit : Beatius est magis dare, quam accipere. 36 Et cum hæc dixisset,
positis genibus suis oravit cum omnibus illis. 37 Magnus autem fletus factus
est omnium : et procumbentes super collum Pauli, osculabantur eum, 38 dolentes
maxime in verbo quod dixerat, quoniam amplius faciem ejus non essent
visuri. Et deducebant eum ad navem.
21 Cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis, recto cursu
venimus Coum, et sequenti die Rhodum, et inde Pataram. 2 Et cum
invenissemus navem transfretantem in Phoenicen, ascendentes navigavimus.
3 Cum apparuissemus autem Cypro, relinquentes eam ad sinistram, navigavimus
in Syriam, et venimus Tyrum : ibi enim navis expositura erat onus.
4 Inventis autem discipulis, mansimus ibi diebus septem : qui Paulo dicebant
per Spiritum ne ascenderet Jerosolymam. 5 Et expletis diebus, profecti ibamus,
deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem :
et positis genibus in littore, oravimus. 6 Et cum valefecissemus invicem, ascendimus
navem : illi autem redierunt in sua. 7 Nos vero navigatione expleta
a Tyro descendimus Ptolemaidam : et salutatis fratribus, mansimus die una
apud illos. 8 Alia autem die profecti, venimus Cæsaream. Et intrantes domum
Philippi evangelistæ, qui erat unus de septem, mansimus apud eum. 9 Huic
autem erant quatuor filiæ virgines prophetantes.
1391
Actus Apostolorum
10 Et cum moraremur per dies aliquot, supervenit quidam a Judæa
propheta, nomine Agabus. 11 Is cum venisset ad nos, tulit zonam Pauli : et
alligans sibi pedes et manus, dixit : Hæc dicit Spiritus Sanctus : Virum, cujus
est zona hæc, sic alligabunt in Jerusalem Judæi, et tradent in manus gentium.
12 Quod cum audissemus, rogabamus nos, et qui loci illius erant, ne ascenderet
Jerosolymam. 13 Tunc respondit Paulus, et dixit : Quid facitis flentes, et
affligentes cor meum ? Ego enim non solum alligari, sed et mori in Jerusalem
paratus sum propter nomen Domini Jesu. 14 Et cum ei suadere non possemus,
quievimus, dicentes : Domini voluntas fiat.
15 Post dies autem istos, præparati ascendebamus in Jerusalem. 16 Venerunt
autem et ex discipulis a Cæsarea nobiscum, adducentes secum apud quem
hospitaremur Mnasonem quemdam Cyprium, antiquum discipulum. 17 Et
cum venissemus Jerosolymam, libenter exceperunt nos fratres.
18 Sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Jacobum, omnesque
collecti sunt seniores. 19 Quos cum salutasset, narrabat per singula quæ Deus
fecisset in gentibus per ministerium ipsius. 20 At illi cum audissent, magnificabant
Deum, dixeruntque ei : Vides, frater, quot millia sunt in Judæis qui
crediderunt, et omnes æmulatores sunt legis. 21 Audierunt autem de te quia
discessionem doceas a Moyse eorum qui per gentes sunt Judæorum, dicens
non debere eos circumcidere filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi.
22 Quid ergo est ? utique oportet convenire multitudinem : audient enim
te supervenisse. 23 Hoc ergo fac quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quatuor,
votum habentes super se. 24 His assumptis, sanctifica te cum illis, et impende
in illis ut radant capita : et scient omnes quia quæ de te audierunt, falsa sunt,
sed ambulas et ipse custodiens legem. 25 De his autem qui crediderunt ex
gentibus, nos scripsimus judicantes ut abstineant se ab idolis immolato, et
sanguine, et suffocato, et fornicatione. 26 Tunc Paulus, assumptis viris, postera
die purificatus cum illis intravit in templum, annuntians expletionem dierum
purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio.
27 Dum autem septem dies consummarentur, hi qui de Asia erant Judæi,
cum vidissent eum in templo, concitaverunt omnem populum, et injecerunt
ei manus, clamantes : 28 Viri Isra¨elitæ, adjuvate : hic est homo qui adversus
populum, et legem, et locum hunc, omnes ubique docens, insuper et gentiles
induxit in templum, et violavit sanctum locum istum. 29 Viderant enim
Trophimum Ephesium in civitate cum ipso, quem æstimaverunt quoniam in
templum introduxisset Paulus. 30 Commotaque est civitas tota, et facta est
concursio populi. Et apprehendentes Paulum, trahebant eum extra templum :
et statim clausæ sunt januæ. 31 Quærentibus autem eum occidere, nuntiatum
est tribuno cohortis quia tota confunditur Jerusalem. 32 Qui statim, assumptis
militibus et centurionibus, decurrit ad illos. Qui cum vidissent tribunum et
milites, cessaverunt percutere Paulum. 33 Tunc accedens tribunus apprehendit
eum, et jussit eum alligari catenis duabus : et interrogabat quis esset, et
quid fecisset. 34 Alii autem aliud clamabant in turba. Et cum non posset certum
cognoscere præ tumultu, jussit duci eum in castra. 35 Et cum venisset ad
gradus, contigit ut portaretur a militibus propter vim populi. 36 Sequebatur
enim multitudo populi, clamans : Tolle eum. 37 Et cum coepisset induci in
castra Paulus, dicit tribuno : Si licet mihi loqui aliquid ad te ? Qui dixit :
Græce nosti ? 38 nonne tu es Ægyptius, qui ante hos dies tumultum concitasti,
et eduxisti in desertum quatuor millia virorum sicariorum ? 39 Et dixit ad eum
Paulus : Ego homo sum quidem Judæus a Tarso Ciliciæ, non ignotæ civitatis
1392
Actus Apostolorum
municeps. Rogo autem te, permitte mihi loqui ad populum. 40 Et cum ille permisisset,
Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem, et magno silentio
facto, allocutus est lingua hebræa, dicens :
22 Viri fratres, et patres, audite quam ad vos nunc reddo rationem.
2 Cum audissent autem quia hebræa lingua loqueretur ad illos, magis
præstiterunt silentium. 3 Et dicit : Ego sum vir Judæus, natus in Tarso Ciliciæ,
nutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus juxta veritatem
paternæ legis, æmulator legis, sicut et vos omnes estis hodie : 4 qui hanc viam
persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac
mulieres, 5 sicut princeps sacerdotum mihi testimonium reddit, et omnes majores
natu : a quibus et epistolas accipiens, ad fratres Damascum pergebam,
ut adducerem inde vinctos in Jerusalem ut punirentur. 6 Factum est autem,
eunte me, et appropinquante Damasco media die, subito de cælo circumfulsit
me lux copiosa : 7 et decidens in terram, audivi vocem dicentem mihi : Saule,
Saule, quid me persequeris ? 8 Ego autem respondi : Quis es, domine ? Dixitque
ad me : Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris. 9 Et qui mecum
erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt ejus qui loquebatur
mecum. 10 Et dixi : Quid faciam, domine ? Dominus autem dixit ad
me : Surgens vade Damascum : et ibi tibi dicetur de omnibus quæ te oporteat
facere. 11 Et cum non viderem præ claritate luminis illius, ad manum deductus
a comitibus, veni Damascum. 12 Ananias autem quidam vir secundum
legem, testimonium habens ab omnibus cohabitantibus Judæis, 13 veniens ad
me et astans, dixit mihi : Saule frater, respice. Et ego eadem hora respexi in
eum. 14 At ille dixit : Deus patrum nostrorum præordinavit te, ut cognosceres
voluntatem ejus, et videres justum, et audires vocem ex ore ejus : 15 quia eris
testis illius ad omnes homines eorum quæ vidisti et audisti. 16 Et nunc quid
moraris ? Exsurge, et baptizare, et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius.
17 Factum est autem revertenti mihi in Jerusalem, et oranti in templo, fieri me
in stupore mentis, 18 et videre illum dicentem mihi : Festina, et exi velociter
ex Jerusalem : quoniam non recipient testimonium tuum de me. 19 Et ego
dixi : Domine, ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem, et cædens
per synagogas eos qui credebant in te : 20 et cum funderetur sanguis Stephani
testis tui, ego astabam, et consentiebam, et custodiebam vestimenta interficientium
illum. 21 Et dixit ad me : Vade, quoniam ego in nationes longe mittam
te. 22 Audiebant autem eum usque ad hoc verbum, et levaverunt vocem suam,
dicentes : Tolle de terra hujusmodi : non enim fas est eum vivere.
23 Vociferantibus autem eis, et projicientibus vestimenta sua, et pulverem
jactantibus in a¨erem, 24 jussit tribunus induci eum in castra, et flagellis cædi,
et torqueri eum, ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei. 25 Et
cum astrinxissent eum loris, dicit astanti sibi centurioni Paulus : Si hominem
Romanum et indemnatum licet vobis flagellare ? 26 Quo audito, centurio accessit
ad tribunum, et nuntiavit ei, dicens : Quid acturus es ? hic enim homo
civis Romanus est. 27 Accedens autem tribunus, dixit illi : Dic mihi si tu
Romanus es ? At ille dixit : Etiam. 28 Et respondit tribunus : Ego multa
summa civilitatem hanc consecutus sum. Et Paulus ait : Ego autem et natus
sum. 29 Protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant. Tribunus
quoque timuit postquam rescivit, quia civis Romanus esset, et quia alligasset
eum. 30 Postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur
1393
Actus Apostolorum
a Judæis, solvit eum, et jussit sacerdotes convenire, et omne concilium : et
producens Paulum, statuit inter illos.
23 Intendens autem in concilium Paulus, ait : Viri fratres, ego omni conscientia
bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem.
2 Princeps autem sacerdotum Ananias præcepit astantibus sibi percutere os
ejus. 3 Tunc Paulus dixit ad eum : Percutiet te Deus, paries dealbate. Et tu
sedens judicas me secundum legem, et contra legem jubes me percuti ? 4 Et
qui astabant dixerunt : Summum sacerdotem Dei maledicis. 5 Dixit autem
Paulus : Nesciebam, fratres, quia princeps est sacerdotum. Scriptum est enim
: Principem populi tui non maledices. 6 Sciens autem Paulus quia una
pars esset sadducæorum, et altera pharisæorum, exclamavit in concilio : Viri
fratres, ego pharisæus sum, filius pharisæorum : de spe et resurrectione mortuorum
ego judicor. 7 Et cum hæc dixisset, facta est dissensio inter pharisæos
et sadducæos, et soluta est multitudo. 8 Sadducæi enim dicunt non esse resurrectionem,
neque angelum, neque spiritum : pharisæi autem utraque confitentur.
9 Factus est autem clamor magnus. Et surgentes quidam pharisæorum,
pugnabant, dicentes : Nihil mali invenimus in homine isto : quid si spiritus
locutus est ei, aut angelus ? 10 Et cum magna dissensio facta esset, timens
tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis, jussit milites descendere, et rapere
eum de medio eorum, ac deducere eum in castra.
11 Sequenti autem nocte assistens ei Dominus, ait : Constans esto : sicut enim
testificatus es de me in Jerusalem, sic te oportet et Romæ testificari. 12 Facta
autem die collegerunt se quidam ex Judæis, et devoverunt, se dicentes neque
manducaturos, neque bibituros donec occiderent Paulum. 13 Erant autem plus
quam quadraginta viri qui hanc conjurationem fecerant : 14 qui accesserunt
ad principes sacerdotum et seniores, et dixerunt : Devotione devovimus nos
nihil gustaturos, donec occidamus Paulum. 15 Nunc ergo vos notum facite
tribuno cum concilio, ut producat illum ad vos, tamquam aliquid certius cognituri
de eo. Nos vero priusquam appropiet, parati sumus interficere illum.
16 Quod cum audisset filius sororis Pauli insidias, venit, et intravit in castra,
nuntiavitque Paulo. 17 Vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus,
ait : Adolescentem hunc perduc ad tribunum, habet enim aliquid indicare illi.
18 Et ille quidem assumens eum duxit ad tribunum, et ait : Vinctus Paulus
rogavit me hunc adolescentem perducere ad te, habentem aliquid loqui tibi.
19 Apprehendens autem tribunus manum illius, secessit cum eo seorsum, et
interrogavit illum : Quid est quod habes indicare mihi ? 20 Ille autem dixit :
Judæis convenit rogare te ut crastina die producas Paulum in concilium, quasi
aliquid certius inquisituri sint de illo : 21 tu vero ne credideris illis : insidiantur
enim ei ex eis viri amplius quam quadraginta, qui se devoverunt non manducare,
neque bibere donec interficiant eum : et nunc parati sunt, exspectantes
promissum tuum. 22 Tribunus igitur dimisit adolescentem, præcipiens ne cui
loqueretur quoniam hæc nota sibi fecisset.
23 Et vocatis duobus centurionibus, dixit illis : Parate milites ducentos ut
eant usque Cæsaream, et equites septuaginta, et lancearios ducentos a tertia
hora noctis, 24 et jumenta præparate ut imponentes Paulum, salvum perducerent
ad Felicem præsidem. 25 (Timuit enim ne forte raperent eum Judæi,
et occiderent, et ipse postea calumniam sustineret, tamquam accepturus pecuniam.)
26 Scribens epistolam continentem hæc : Claudius Lysias optimo
præsidi Felici, salutem. 27 Virum hunc comprehensum a Judæis, et incipien-
1394
Actus Apostolorum
tem interfici ab eis, superveniens cum exercitu eripui, cognito quia Romanus
est. 28 Volensque scire causam quam objiciebant illi, deduxi eum in concilium
eorum. 29 Quem inveni accusari de quæstionibus legis ipsorum, nihil vero
dignum morte aut vinculis habentem criminis. 30 Et cum mihi perlatum esset
de insidiis quas paraverant illi, misi eum ad te, denuntians et accusatoribus
ut dicant apud te. Vale. 31 Milites ergo secundum præceptum sibi assumentes
Paulum, duxerunt per noctem in Antipatridem. 32 Et postera die dimissis equitibus
ut cum eo irent, reversi sunt ad castra. 33 Qui cum venissent Cæsaream,
et tradidissent epistolam præsidi, statuerunt ante illum et Paulum. 34 Cum
legisset autem, et interrogasset de qua provincia esset, et cognoscens quia
de Cilicia : 35 Audiam te, inquit, cum accusatores tui venerint. Jussitque in
prætorio Herodis custodiri eum.
24 Post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias, cum
senioribus quibusdam, et Tertullo quodam oratore, qui adierunt præsidem
adversus Paulum. 2 Et citato Paulo coepit accusare Tertullus, dicens :
Cum in multa pace agamus per te, et multa corrigantur per tuam providentiam,
3 semper et ubique suscipimus, optime Felix, cum omni gratiarum actione.
4 Ne diutius autem te protraham, oro, breviter audias nos pro tua clementia.
5 Invenimus hunc hominem pestiferum, et concitantem seditiones omnibus
Judæis in universo orbe, et auctorem seditionis sectæ Nazarenorum : 6 qui etiam
templum violare conatus est, quem et apprehensum voluimus secundum
legem nostram judicare. 7 Superveniens autem tribunus Lysias, cum vi magna
eripuit eum de manibus nostris, 8 jubens accusatores ejus ad te venire : a quo
poteris ipse judicans, de omnibus istis cognoscere, de quibus nos accusamus
eum. 9 Adjecerunt autem et Judæi, dicentes hæc ita se habere. 10 Respondit
autem Paulus (annuente sibi præside dicere) : Ex multis annis te esse judicem
genti huic sciens, bono animo pro me satisfaciam. 11 Potes enim cognoscere
quia non plus sunt mihi dies quam duodecim, ex quo ascendi adorare in
Jerusalem : 12 et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem, aut
concursum facientem turbæ, neque in synagogis, neque in civitate : 13 neque
probare possunt tibi de quibus nunc me accusant. 14 Confiteor autem hoc
tibi, quod secundum sectam quam dicunt hæresim, sic deservio Patri et Deo
meo, credens omnibus quæ in lege et prophetis scripta sunt : 15 spem habens
in Deum, quam et hi ipsi exspectant, resurrectionem futuram justorum et iniquorum.
16 In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad
Deum et ad homines semper. 17 Post annos autem plures eleemosynas facturus
in gentem meam, veni, et oblationes, et vota, 18 in quibus invenerunt
me purificatum in templo : non cum turba, neque cum tumultu. 19 Quidam
autem ex Asia Judæi, quos oportebat apud te præsto esse, et accusare si quid
haberent adversum me : 20 aut hi ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis
cum stem in concilio, 21 nisi de una hac solummodo voce qua clamavi
inter eos stans : Quoniam de resurrectione mortuorum ego judicor hodie a
vobis.
22 Distulit autem illos Felix, certissime sciens de via hac, dicens : Cum tribunus
Lysias descenderit, audiam vos. 23 Jussitque centurioni custodire eum,
et habere requiem, nec quemquam de suis prohibere ministrare ei. 24 Post
aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua, quæ erat Judæa,
vocavit Paulum, et audivit ab eo fidem quæ est in Christum Jesum. 25 Disputante
autem illo de justitia, et castitate, et de judicio futuro, tremefactus
1395
Actus Apostolorum
Felix, respondit : Quod nunc attinet, vade : tempore autem opportuno accersam
te : 26 simul et sperans quod pecunia ei daretur a Paulo, propter quod
et frequenter accersens eum, loquebatur cum eo. 27 Biennio autem expleto,
accepit successorem Felix Portium Festum. Volens autem gratiam præstare
Judæis Felix, reliquit Paulum vinctum.
25Festus ergo cum venisset in provinciam, post triduum ascendit Jerosolymam
a Cæsarea. 2 Adieruntque eum principes sacerdotum et primi
Judæorum adversus Paulum : et rogabant eum, 3 postulantes gratiam adversus
eum, ut juberet perduci eum in Jerusalem, insidias tendentes ut interficerent
eum in via. 4 Festus autem respondit servari Paulum in Cæsarea : se autem
maturius profecturum. 5 Qui ergo in vobis, ait, potentes sunt, descendentes
simul, si quod est in viro crimen, accusent eum. 6 Demoratus autem inter
eos dies non amplius quam octo aut decem, descendit Cæsaream, et altera
die sedit pro tribunali, et jussit Paulum adduci. 7 Qui cum perductus esset,
circumsteterunt eum, qui ab Jerosolyma descenderant Judæi, multas et graves
causas objicientes, quas non poterant probare : 8 Paulo rationem reddente :
Quoniam neque in legem Judæorum, neque in templum, neque in Cæsarem
quidquam peccavi. 9 Festus autem volens gratiam præstare Judæis, respondens
Paulo, dixit : Vis Jerosolymam ascendere, et ibi de his judicari apud
me ? 10 Dixit autem Paulus : Ad tribunal Cæsaris sto : ibi me oportet judicari :
Judæis non nocui, sicut tu melius nosti. 11 Si enim nocui, aut dignum morte
aliquid feci, non recuso mori : si vero nihil est eorum quæ hi accusant me,
nemo potest me illis donare. Cæsarem appello. 12 Tunc Festus cum concilio
locutus, respondit : Cæsarem appellasti ? ad Cæsarem ibis.
13 Et cum dies aliquot transacti essent, Agrippa rex et Bernice descenderunt
Cæsaream ad salutandum Festum. 14 Et cum dies plures ibi demorarentur,
Festus regi indicavit de Paulo, dicens : Vir quidam est derelictus a Felice
vinctus, 15 de quo cum essem Jerosolymis, adierunt me principes sacerdotum
et seniores Judæorum, postulantes adversus illum damnationem. 16 Ad quos
respondi : Quia non est Romanis consuetudo damnare aliquem hominem
priusquam is qui accusatur præsentes habeat accusatores, locumque defendendi
accipiat ad abluenda crimina. 17 Cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione,
sequenti die sedens pro tribunali, jussi adduci virum. 18 De quo, cum
stetissent accusatores, nullam causam deferebant, de quibus ego suspicabar
malum. 19 Quæstiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus
eum, et de quodam Jesu defuncto, quem affirmabat Paulus vivere. 20 Hæsitans
autem ego de hujusmodi quæstione, dicebam si vellet ire Jerosolymam, et ibi
judicari de istis. 21 Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem,
jussi servari eum, donec mittam eum ad Cæsarem. 22 Agrippa autem
dixit ad Festum : Volebam et ipse hominem audire. Cras, inquit, audies eum.
23 Altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione, et
introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis, jubente
Festo, adductus est Paulus. 24 Et dicit Festus : Agrippa rex, et omnes qui
simul adestis nobiscum viri, videtis hunc de quo omnis multitudo Judæorum
interpellavit me Jerosolymis, petentes et acclamantes non oportere eum vivere
amplius. 25 Ego vere comperi nihil dignum morte eum admisisse. Ipso autem
hoc appellante ad Augustum, judicavi mittere. 26 De quo quid certum scribam
domino, non habeo. Propter quod produxi eum ad vos, et maxime ad te, rex
1396
Actus Apostolorum
Agrippa, ut interrogatione facta habeam quid scribam. 27 Sine ratione enim
mihi videtur mittere vinctum, et causas ejus non significare.
26Agrippa vero ad Paulum ait : Permittitur tibi loqui pro temetipso. Tunc
Paulus extenta manu coepit rationem reddere : 2 De omnibus quibus accusor
a Judæis, rex Agrippa, æstimo me beatum apud te cum sim defensurus
me hodie, 3 maxime te sciente omnia, et quæ apud Judæos sunt consuetudines
et quæstiones : propter quod obsecro patienter me audias. 4 Et quidem vitam
meam a juventute, quæ ab initio fuit in gente mea in Jerosolymis, noverunt
omnes Judæi : 5 præscientes me ab initio (si velint testimonium perhibere)
quoniam secundum certissimam sectam nostræ religionis vixi pharisæus. 6 Et
nunc, in spe quæ ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto judicio
subjectus : 7 in quam duodecim tribus nostræ nocte ac die deservientes,
sperant devenire. De qua spe accusor a Judæis, rex. 8 Quid incredibile judicatur
apud vos, si Deus mortuos suscitat ? 9 Et ego quidem existimaveram
me adversus nomen Jesu Nazareni debere multa contraria agere, 10 quod et
feci Jerosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus
sacerdotum potestate accepta : et cum occiderentur, detuli sententiam. 11 Et
per omnes synagogas frequenter puniens eos, compellebam blasphemare : et
amplius insaniens in eos, persequebar usque in exteras civitates. 12 In quibus
dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum, 13 die
media in via vidi, rex, de cælo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen,
et eos qui mecum simul erant. 14 Omnesque nos cum decidissemus in
terram, audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua : Saule, Saule, quid me
persequeris ? durum est tibi contra stimulum calcitrare. 15 Ego autem dixi :
Quis es, domine ? Dominus autem dixit : Ego sum Jesus, quem tu persequeris.
16 Sed exsurge, et sta super pedes tuos : ad hoc enim apparui tibi, ut constituam
te ministrum, et testem eorum quæ vidisti, et eorum quibus apparebo
tibi, 17 eripiens te de populo et gentibus, in quas nunc ego mitto te, 18 aperire
oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate Satanæ ad
Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos, per fidem
quæ est in me. 19 Unde, rex Agrippa, non fui incredulus cælesti visioni :
20 sed his qui sunt Damasci primum, et Jerosolymis, et in omnem regionem
Judææ, et gentibus, annuntiabam, ut poenitentiam agerent, et converterentur
ad Deum, digna poenitentiæ opera facientes. 21 Hac ex causa me Judæi, cum
essem in templo, comprehensum tentabant interficere. 22 Auxilio autem adjutus
Dei usque in hodiernum diem, sto, testificans minori atque majori, nihil
extra dicens quam ea quæ prophetæ locuti sunt futura esse, et Moyses, 23 si
passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum, lumen annuntiaturus
est populo et gentibus. 24 Hæc loquente eo, et rationem reddente, Festus
magna voce dixit : Insanis, Paule : multæ te litteræ ad insaniam convertunt.
25 Et Paulus : Non insanio, inquit, optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba
loquor. 26 Scit enim de his rex, ad quem et constanter loquor : latere enim
eum nihil horum arbitror. Neque enim in angulo quidquam horum gestum
est. 27 Credis, rex Agrippa, prophetis ? Scio quia credis. 28 Agrippa autem ad
Paulum : In modico suades me christianum fieri. 29 Et Paulus : Opto apud
Deum, et in modico et in magno, non tantum te, sed etiam omnes qui audiunt
hodie fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his. 30 Et exsurrexit rex,
et præses, et Bernice, et qui assidebant eis. 31 Et cum secessissent, loquebantur
ad invicem, dicentes : Quia nihil morte aut vinculis dignum quid fecit
1397
Actus Apostolorum
homo iste. 32 Agrippa autem Festo dixit : Dimitti poterat homo hic, si non
appellasset Cæsarem.
27 Ut autem judicatum est navigare eum in Italiam, et tradi Paulum cum
reliquis custodiis centurioni nomine Julio cohortis Augustæ, 2 ascendentes
navem Adrumetinam, incipientes navigare circa Asiæ loca, sustulimus,
perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicensi. 3 Sequenti
autem die devenimus Sidonem. Humane autem tractans Julius Paulum, permisit
ad amicos ire, et curam sui agere. 4 Et inde cum sustulissemus, subnavigavimus
Cyprum, propterea quod essent venti contrarii. 5 Et pelagus Ciliciæ
et Pamphyliæ navigantes, venimus Lystram, quæ est Lyciæ : 6 et ibi inveniens
centurio navem Alexandrinam navigantem in Italiam, transposuit nos
in eam. 7 Et cum multis diebus tarde navigaremus, et vix devenissemus contra
Gnidum, prohibente nos vento, adnavigavimus Cretæ juxta Salmonem :
8 et vix juxta navigantes, venimus in locum quemdam qui vocatur Boniportus,
cui juxta erat civitas Thalassa. 9 Multo autem tempore peracto, et cum
jam non esset tuta navigatio eo quod et jejunium jam præteriisset, consolabatur
eos Paulus, 10 dicens eis : Viri, video quoniam cum injuria et multo
damno non solum oneris, et navis, sed etiam animarum nostrarum incipit
esse navigatio. 11 Centurio autem gubernatori et nauclero magis credebat,
quam his quæ a Paulo dicebantur. 12 Et cum aptus portus non esset ad hiemandum,
plurimi statuerunt consilium navigare inde, si quomodo possent,
devenientes Phoenicen hiemare, portum Cretæ respicientem ad Africum et ad
Corum. 13 Aspirante autem austro, æstimantes propositum se tenere, cum
sustulissent de Asson, legebant Cretam.
14 Non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus, qui
vocatur Euroaquilo. 15 Cumque arrepta esset navis, et non posset conari in
ventum, data nave flatibus, ferebamur. 16 In insulam autem quamdam decurrentes,
quæ vocatur Cauda, potuimus vix obtinere scapham. 17 Qua sublata,
adjutoriis utebantur, accingentes navem, timentes ne in Syrtim inciderent,
summisso vase sic ferebantur. 18 Valida autem nobis tempestate jactatis, sequenti
die jactum fecerunt : 19 et tertia die suis manibus armamenta navis
projecerunt. 20 Neque autem sole, neque sideribus apparentibus per plures
dies, et tempestate non exigua imminente, jam ablata erat spes omnis salutis
nostræ. 21 Et cum multa jejunatio fuisset, tunc stans Paulus in medio eorum,
dixit : Oportebat quidem, o viri, audito me, non tollere a Creta, lucrique
facere injuriam hanc et jacturam. 22 Et nunc suadeo vobis bono animo esse :
amissio enim nullius animæ erit ex vobis, præterquam navis. 23 Astitit enim
mihi hac nocte angelus Dei, cujus sum ego, et cui deservio, 24 dicens : Ne
timeas, Paule : Cæsari te oportet assistere : et ecce donavit tibi Deus omnes
qui navigant tecum. 25 Propter quod bono animo estote, viri : credo enim Deo
quia sic erit, quemadmodum dictum est mihi. 26 In insulam autem quamdam
oportet nos devenire. 27 Sed posteaquam quartadecima nox supervenit, navigantibus
nobis in Adria circa mediam noctem, suspicabantur nautæ apparere
sibi aliquam regionem. 28 Qui et summittentes bolidem, invenerunt passus
viginti : et pusillum inde separati, invenerunt passus quindecim. 29 Timentes
autem ne in aspera loca incideremus, de puppi mittentes anchoras quatuor,
optabant diem fieri. 30 Nautis vero quærentibus fugere de navi, cum misissent
scapham in mare, sub obtentu quasi inciperent a prora anchoras extendere,
31 dixit Paulus centurioni et militibus : Nisi hi in navi manserint, vos salvi
1398
Actus Apostolorum
fieri non potestis. 32 Tunc absciderunt milites funes scaphæ, et passi sunt eam
excidere. 33 Et cum lux inciperet fieri, rogabat Paulus omnes sumere cibum,
dicens : Quartadecima die hodie exspectantes jejuni permanetis, nihil accipientes.
34 Propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra : quia nullius
vestrum capillus de capite peribit. 35 Et cum hæc dixisset, sumens panem,
gratias egit Deo in conspectu omnium : et cum fregisset, coepit manducare.
36 Animæquiores autem facti omnes, et ipsi sumpserunt cibum. 37 Eramus vero
universæ animæ in navi ducentæ septuaginta sex. 38 Et satiati cibo alleviabant
navem, jactantes triticum in mare. 39 Cum autem dies factus esset, terram non
agnoscebant : sinum vero quemdam considerabant habentem littus, in quem
cogitabant si possent ejicere navem. 40 Et cum anchoras sustulissent, committebant
se mari, simul laxantes juncturas gubernaculorum : et levato artemone
secundum auræ flatum, tendebant ad littus. 41 Et cum incidissemus in locum
dithalassum, impegerunt navem : et prora quidem fixa manebat immobilis,
puppis vero solvebatur a vi maris. 42 Militum autem consilium fuit ut custodias
occiderent, ne quis cum enatasset, effugeret. 43 Centurio autem volens
servare Paulum, prohibuit fieri : jussitque eos qui possent natare, emittere se
primos, et evadere, et ad terram exire : 44 et ceteros, alios in tabulis ferebant,
quosdam super ea quæ de navi erant. Et sic factum est, ut omnes animæ
evaderent ad terram.
28 Et cum evasissemus, tunc cognovimus quia Melita insula vocabatur.
Barbari vero præstabant non modicam humanitatem nobis. 2 Accensa
enim pyra, reficiebant nos omnes propter imbrem qui imminebat, et frigus.
3 Cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem,
et imposuisset super ignem, vipera a calore cum processisset, invasit manum
ejus. 4 Ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu ejus, ad invicem
dicebant : Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, ultio
non sinit eum vivere. 5 Et ille quidem excutiens bestiam in ignem, nihil mali
passus est. 6 At illi existimabant eum in tumorem convertendum, et subito
casurum et mori. Diu autem illis exspectantibus, et videntibus nihil mali in
eo fieri, convertentes se, dicebant eum esse deum. 7 In locis autem illis erant
prædia principis insulæ, nomine Publii, qui nos suscipiens, triduo benigne
exhibuit. 8 Contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum jacere.
Ad quem Paulus intravit : et cum orasset, et imposuisset ei manus, salvavit
eum. 9 Quo facto, omnes qui in insula habebant infirmitates, accedebant, et
curabantur : 10 qui etiam multis honoribus nos honoraverunt, et navigantibus
imposuerunt quæ necessaria erant.
11 Post menses autem tres navigavimus in navi Alexandrina, quæ in insula
hiemaverat, cui erat insigne Castorum. 12 Et cum venissemus Syracusam,
mansimus ibi triduo. 13 Inde circumlegentes devenimus Rhegium : et post
unum diem, flante austro, secunda die venimus Puteolos : 14 ubi inventis
fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem : et sic venimus Romam.
15 Et inde cum audissent fratres, occurrerunt nobis usque ad Appii forum, ac
tres Tabernas. Quos cum vidisset Paulus, gratias agens Deo, accepit fiduciam.
16 Cum autem venissemus Romam, permissum est Paulo manere sibimet cum
custodiente se milite.
17 Post tertium autem diem convocavit primos Judæorum. Cumque convenissent,
dicebat eis : Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens, aut
morem paternum, vinctus ab Jerosolymis traditus sum in manus Romano-
1399
Actus Apostolorum
rum, 18 qui cum interrogationem de me habuissent, voluerunt me dimittere,
eo quod nulla esset causa mortis in me. 19 Contradicentibus autem Judæis,
coactus sum appellare Cæsarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare.
20 Propter hanc igitur causam rogavi vos videre, et alloqui. Propter
spem enim Isra¨el catena hac circumdatus sum. 21 At illi dixerunt ad eum :
Nos neque litteras accepimus de te a Judæa, neque adveniens aliquis fratrum
nuntiavit, aut locutus est quid de te malum. 22 Rogamus autem a te audire
quæ sentis : nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur.
23 Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plurimi,
quibus exponebat testificans regnum Dei, suadensque eis de Jesu ex lege
Moysi et prophetis a mane usque ad vesperam. 24 Et quidam credebant his
quæ dicebantur : quidam vero non credebant. 25 Cumque invicem non essent
consentientes, discedebant, dicente Paulo unum verbum : Quia bene Spiritus
Sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres nostros, 26 dicens : Vade
ad populum istum, et dic ad eos :
Aure audietis, et non intelligetis,
et videntes videbitis, et non perspicietis.
27 Incrassatum est enim cor populi hujus,
et auribus graviter audierunt,
et oculos suos compresserunt :
ne forte videant oculis,
et auribus audiant,
et corde intelligant, et convertantur,
et sanem eos.
28 Notum ergo sit vobis, quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei, et
ipsi audient. 29 Et cum hæc dixisset, exierunt ab eo Judæi, multam habentes
inter se quæstionem.
30 Mansit autem biennio toto in suo conducto : et suscipiebat omnes qui
ingrediebantur ad eum, 31 prædicans regnum Dei, et docens quæ sunt de
Domino Jesu Christo cum omni fiducia, sine prohibitione.
1400
Nenhum comentário:
Postar um comentário