Liber Esther
1 In diebus Assueri, qui regnavit ab India usque Æthiopiam super centum
viginti septem provincias, 2 quando sedit in solio regni sui, Susan civitas
regni ejus exordium fuit. 3 Tertio igitur anno imperii sui fecit grande convivium
cunctis principibus et pueris suis, fortissimis Persarum, et Medorum
inclytis, et præfectis provinciarum coram se, 4 ut ostenderet divitias gloriæ
regni sui, ac magnitudinem atque jactantiam potentiæ suæ, multo tempore,
centum videlicet et octoginta diebus. 5 Cumque implerentur dies convivii,
invitavit omnem populum, qui inventus est in Susan, a maximo usque ad
minimum : et jussit septem diebus convivium præparari in vestibulo horti,
et nemoris quod regio cultu et manu consitum erat. 6 Et pendebant ex omni
parte tentoria ærii coloris et carbasini ac hyacinthini, sustentata funibus byssinis
atque purpureis, qui eburneis circulis inserti erant, et columnis marmoreis
fulciebantur. Lectuli quoque aurei et argentei, super pavimentum smaragdino
et pario stratum lapide, dispositi erant : quod mira varietate pictura decorabat.
7 Bibebant autem qui invitati erant aureis poculis, et aliis atque aliis vasis cibi
inferebantur. Vinum quoque, ut magnificentia regia dignum erat, abundans,
et præcipuum ponebatur. 8 Nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum, sed
sicut rex statuerat, præponens mensis singulos de principibus suis ut sumeret
unusquisque quod vellet. 9 Vasthi quoque regina fecit convivium feminarum
in palatio, ubi rex Assuerus manere consueverat.
10 Itaque die septimo, cum rex esset hilarior, et post nimiam potationem
incaluisset mero, præcepit Maumam, et Bazatha, et Harbona, et Bagatha, et
Abgatha, et Zethar, et Charchas, septem eunuchis qui in conspectu ejus ministrabant,
11 ut introducerent reginam Vasthi coram rege, posito super caput
ejus diademate, ut ostenderet cunctis populis et principibus pulchritudinem
illius : erat enim pulchra valde. 12 Quæ renuit, et ad regis imperium quod per
eunuchos mandaverat, venire contempsit. Unde iratus rex, et nimio furore
succensus, 13 interrogavit sapientes, qui ex more regio semper ei aderant,
et illorum faciebat cuncta consilio, scientium leges, ac jura majorum 14 (erant
autem primi et proximi, Charsena, et Sethar, et Admatha, et Tharsis, et
Mares, et Marsana, et Mamuchan, septem duces Persarum, atque Medorum,
qui videbant faciem regis, et primi post eum residere soliti erant) : 15 cui
sententiæ Vasthi regina subjaceret, quæ Assueri regis imperium, quod per eunuchos
mandaverat, facere noluisset. 16 Responditque Mamuchan, audiente
rege atque principibus : Non solum regem læsit regina Vasthi, sed et omnes
populos et principes qui sunt in cunctis provinciis regis Assueri. 17 Egredietur
enim sermo reginæ ad omnes mulieres, ut contemnant viros suos, et dicant :
Rex Assuerus jussit ut regina Vasthi intraret ad eum, et illa noluit. 18 Atque hoc
exemplo omnes principum conjuges Persarum atque Medorum parvipendent
imperia maritorum : unde regis justa est indignatio. 19 Si tibi placet, egrediatur
edictum a facie tua, et scribatur juxta legem Persarum atque Medorum,
quam præteriri illicitum est, ut nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem,
sed regnum illius altera, quæ melior est illa, accipiat. 20 Et hoc in omne (quod
latissimum est) provinciarum tuarum divulgetur imperium, et cunctæ uxores,
tam majorum quam minorum, deferant maritis suis honorem. 21 Placuit consilium
ejus regi et principibus : fecitque rex juxta consilium Mamuchan, 22 et
misit epistolas ad universas provincias regni sui, ut quæque gens audire et
Esther
legere poterat, diversis linguis et litteris, esse viros principes ac majores in
domibus suis : et hoc per cunctos populos divulgari.
2 His ita gestis, postquam regis Assueri indignatio deferbuerat, recordatus
est Vasthi, et quæ fecisset, vel quæ passa esset : 2 dixeruntque pueri regis
ac ministri ejus : Quærantur regi puellæ virgines ac speciosæ, 3 et mittantur
qui considerent per universas provincias puellas speciosas et virgines : et
adducant eas ad civitatem Susan, et tradant eas in domum feminarum sub
manu Egei eunuchi, qui est præpositus et custos mulierum regiarum : et accipiant
mundum muliebrem, et cetera ad usus necessaria. 4 Et quæcumque
inter omnes oculis regis placuerit, ipsa regnet pro Vasthi. Placuit sermo regi :
et ita, ut suggesserant, jussit fieri. 5 Erat vir Judæus in Susan civitate, vocabulo
Mardochæus filius Jair, filii Semei, filii Cis, de stirpe Jemini, 6 qui translatus
fuerat de Jerusalem eo tempore quo Jechoniam regem Juda Nabuchodonosor
rex Babylonis transtulerat, 7 qui fuit nutritius filiæ fratris sui Edissæ, quæ
altero nomine vocabatur Esther, et utrumque parentem amiserat : pulchra
nimis, et decora facie. Mortuisque patre ejus ac matre, Mardochæus sibi eam
adoptavit in filiam. 8 Cumque percrebruisset regis imperium, et juxta mandatum
illius multæ pulchræ virgines adducerentur Susan, et Egeo traderentur
eunucho, Esther quoque inter ceteras puellas ei tradita est, ut servaretur in
numero feminarum. 9 Quæ placuit ei, et invenit gratiam in conspectu illius.
Et præcepit eunucho, ut acceleraret mundum muliebrem, et traderet ei partes
suas, et septem puellas speciosissimas de domo regis, et tam ipsam quam
pedissequas ejus ornaret atque excoleret. 10 Quæ noluit indicare ei populum
et patriam suam : Mardochæus enim præceperat ei, ut de hac re omnino
reticeret : 11 qui deambulabat quotidie ante vestibulum domus, in qua electæ
virgines servabantur, curam agens salutis Esther, et scire volens quid ei
accideret.
12 Cum autem venisset tempus singularum per ordinem puellarum ut intrarent
ad regem, expletis omnibus quæ ad cultum muliebrem pertinebant,
mensis duodecimus vertebatur : ita dumtaxat, ut sex mensibus oleo ungerentur
myrrhino, et aliis sex quibusdam pigmentis et aromatibus uterentur.
13 Ingredientesque ad regem, quidquid postulassent ad ornatum pertinens,
accipiebant : et ut eis placuerat, compositæ de triclinio feminarum ad regis
cubiculum transibant. 14 Et quæ intraverat vespere, egrediebatur mane, atque
inde in secundas ædes deducebatur, quæ sub manu Susagazi eunuchi erant,
qui concubinis regis præsidebat : nec habebat potestatem ad regem ultra redeundi,
nisi voluisset rex, et eam venire jussisset ex nomine. 15 Evoluto autem
tempore per ordinem, instabat dies quo Esther filia Abihail fratris Mardochæi,
quam sibi adoptaverat in filiam, deberet intrare ad regem. Quæ non quæsivit
muliebrem cultum, sed quæcumque voluit Egeus eunuchus custos virginum,
hæc ei ad ornatum dedit. Erat enim formosa valde, et incredibili pulchritudine
: omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur. 16 Ducta est itaque
ad cubiculum regis Assueri mense decimo, qui vocatur Tebeth, septimo anno
regni ejus. 17 Et adamavit eam rex plus quam omnes mulieres, habuitque
gratiam et misericordiam coram eo super omnes mulieres : et posuit diadema
regni in capite ejus, fecitque eam regnare in loco Vasthi. 18 Et jussit convivium
præparari permagnificum cunctis principibus et servis suis pro conjunctione
et nuptiis Esther. Et dedit requiem universis provinciis, ac dona largitus est
juxta magnificentiam principalem. 19 Cumque secundo quærerentur virgines
487
Esther
et congregarentur, Mardochæus manebat ad januam regis : 20 necdum prodiderat
Esther patriam et populum suum, juxta mandatum ejus. Quidquid
enim ille præcipiebat, observabat Esther : et ita cuncta faciebat ut eo tempore
solita erat, quo eam parvulam nutriebat.
21 Eo igitur tempore, quo Mardochæus ad regis januam morabatur, irati
sunt Bagathan et Thares duo eunuchi regis, qui janitores erant, et in primo
palatii limine præsidebant : volueruntque insurgere in regem, et occidere
eum. 22 Quod Mardochæum non latuit, statimque nuntiavit reginæ Esther :
et illa regi ex nomine Mardochæi, qui ad se rem detulerat. 23 Quæsitum est,
et inventum : et appensus est uterque eorum in patibulo. Mandatumque est
historiis, et annalibus traditum coram rege.
3Post hæc rex Assuerus exaltavit Aman filium Amadathi, qui erat de stirpe
Agag : et posuit solium ejus super omnes principes quos habebat. 2 Cunctique
servi regis, qui in foribus palatii versabantur, flectebant genua, et adorabant
Aman : sic enim præceperat eis imperator : solus Mardochæus non
flectebat genu, neque adorabat eum. 3 Cui dixerunt pueri regis, qui ad fores
palatii præsidebant : Cur præter ceteros non observas mandatum regis ?
4 Cumque hoc crebrius dicerent, et ille nollet audire, nuntiaverunt Aman, scire
cupientes utrum perseveraret in sententia : dixerat enim eis se esse Judæum.
5 Quod cum audisset Aman, et experimento probasset quod Mardochæus non
flecteret sibi genu, nec se adoraret, iratus est valde, 6 et pro nihilo duxit in
unum Mardochæum mittere manus suas : audierat enim quod esset gentis
Judææ ; magisque voluit omnem Judæorum, qui erant in regno Assueri,
perdere nationem.
7 Mense primo (cujus vocabulum est Nisan), anno duodecimo regni Assueri,
missa est sors in urnam, quæ hebraice dicitur phur, coram Aman, quo
die et quo mense gens Judæorum deberet interfici : et exivit mensis duodecimus,
qui vocatur Adar. 8 Dixitque Aman regi Assuero : Est populus per
omnes provincias regni tui dispersus, et a se mutuo separatus, novis utens legibus
et cæremoniis, insuper et regis scita contemnens : et optime nosti quod
non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam. 9 Si tibi placet, decerne,
ut pereat, et decem millia talentorum appendam arcariis gazæ tuæ. 10 Tulit
ergo rex annulum, quo utebatur, de manu sua, et dedit eum Aman filio Amadathi
de progenie Agag, hosti Judæorum, 11 dixitque ad eum : Argentum,
quod tu polliceris, tuum sit ; de populo age quod tibi placet. 12 Vocatique
sunt scribæ regis mense primo Nisan, tertiadecima die ejusdem mensis : et
scriptum est, ut jusserat Aman, ad omnes satrapas regis, et judices provinciarum,
diversarumque gentium, ut quæque gens legere poterat et audire pro
varietate linguarum ex nomine regis Assueri : et litteræ signatæ ipsius annulo
13 missæ sunt per cursores regis ad universas provincias, ut occiderent atque
delerent omnes Judæos, a puero usque ad senem, parvulos et mulieres, uno
die, hoc est tertiodecimo mensis duodecimi, qui vocatur Adar ; et bona eorum
diriperent. 14 Summa autem epistolarum hæc fuit, ut omnes provinciæ
scirent, et pararent se ad prædictam diem. 15 Festinabant cursores, qui missi
erant, regis imperium explere. Statimque in Susan pependit edictum, rege et
Aman celebrante convivium, et cunctis Judæis, qui in urbe erant, flentibus.
4 Quæ cum audisset Mardochæus, scidit vestimenta sua, et indutus est sacco,
spargens cinerem capiti : et in platea mediæ civitatis voce magna clamabat,
ostendens amaritudinem animi sui, 2 et hoc ejulatu usque ad fores palatii
488
Esther
gradiens. Non enim erat licitum indutum sacco aulam regis intrare. 3 In omnibus
quoque provinciis, oppidis, ac locis, ad quæ crudele regis dogma pervenerat,
planctus ingens erat apud Judæos, jejunium, ululatus, et fletus, sacco
et cinere multis pro strato utentibus. 4 Ingressæ autem sunt puellæ Esther et
eunuchi, nuntiaveruntque ei. Quod audiens consternata est, et vestem misit,
ut ablato sacco induerent eum : quam accipere noluit. 5 Accitoque Athach eunucho,
quem rex ministrum ei dederat, præcepit ei ut iret ad Mardochæum,
et disceret ab eo cur hoc faceret. 6 Egressusque Athach, ivit ad Mardochæum
stantem in platea civitatis, ante ostium palatii : 7 qui indicavit ei omnia quæ
acciderant : quomodo Aman promisisset ut in thesauros regis pro Judæorum
nece inferret argentum. 8 Exemplar quoque edicti, quod pendebat in
Susan, dedit ei, ut reginæ ostenderet, et moneret eam ut intraret ad regem et
deprecaretur eum pro populo suo.
9 Regressus Athach, nuntiavit Esther omnia quæ Mardochæus dixerat.
10 Quæ respondit ei, et jussit ut diceret Mardochæo : 11 Omnes servi regis,
et cunctæ, quæ sub ditione ejus sunt, norunt provinciæ, quod sive vir, sive
mulier non vocatus, interius atrium regis intraverit, absque ulla cunctatione
statim interficiatur : nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit pro signo
clementiæ, atque ita possit vivere. Ego igitur quomodo ad regem intrare
potero, quæ triginta jam diebus non sum vocata ad eum ? 12 Quod cum audisset
Mardochæus, 13 rursum mandavit Esther, dicens : Ne putes quod animam
tuam tantum liberes, quia in domo regis es præ cunctis Judæis : 14 si enim
nunc silueris, per aliam occasionem liberabuntur Judæi : et tu, et domus patris
tui, peribitis. Et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris, ut in tali
tempore parareris ? 15 Rursumque Esther hæc Mardochæo verba mandavit :
16 Vade, et congrega omnes Judæos quos in Susan repereris, et orate pro me.
Non comedatis et non bibatis tribus diebus et tribus noctibus : et ego cum ancillis
meis similiter jejunabo, et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens,
non vocata, tradensque me morti et periculo. 17 Ivit itaque Mardochæus, et
fecit omnia quæ ei Esther præceperat.
5 Die autem tertio induta est Esther regalibus vestimentis, et stetit in atrio
domus regiæ, quod erat interius, contra basilicam regis : at ille sedebat
super solium suum in consistorio palatii contra ostium domus. 2 Cumque
vidisset Esther reginam stantem, placuit oculis ejus, et extendit contra eam
virgam auream, quam tenebat manu : quæ accedens, osculata est summitatem
virgæ ejus. 3 Dixitque ad eam rex : Quid vis, Esther regina ? quæ est
petitio tua ? etiam si dimidiam partem regni petieris, dabitur tibi. 4 At illa
respondit : Si regi placet, obsecro ut venias ad me hodie, et Aman tecum, ad
convivium quod paravi. 5 Statimque rex : Vocate, inquit, cito Aman ut Esther
obediat voluntati. Venerunt itaque rex et Aman ad convivium, quod eis regina
paraverat. 6 Dixitque ei rex, postquam vinum biberat abundanter : Quid
petis ut detur tibi ? et pro qua re postulas ? etiam si dimidiam partem regni
mei petieris, impetrabis. 7 Cui respondit Esther : Petitio mea, et preces sunt
istæ : 8 si inveni in conspectu regis gratiam, et si regi placet ut det mihi quod
postulo, et meam impleat petitionem : veniat rex et Aman ad convivium quod
paravi eis, et cras aperiam regi voluntatem meam.
9 Egressus est itaque illo die Aman lætus et alacer. Cumque vidisset Mardochæum
sedentem ante fores palatii, et non solum non assurrexisse sibi, sed
nec motum quidem de loco sessionis suæ, indignatus est valde : 10 et dissim-
489
Esther
ulata ira reversus in domum suam, convocavit ad se amicos suos, et Zares uxorem
suam, 11 et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum, filiorumque
turbam, et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset.
12 Et post hæc ait : Regina quoque Esther nullum alium vocavit ad
convivium cum rege præter me : apud quam etiam cras cum rege pransurus
sum. 13 Et cum hæc omnia habeam, nihil me habere puto, quamdiu videro
Mardochæum Judæum sedentem ante fores regias. 14 Responderuntque ei
Zares uxor ejus, et ceteri amici : Jube parari excelsam trabem, habentem altitudinis
quinquaginta cubitos, et dic mane regi ut appendatur super eam
Mardochæus, et sic ibis cum rege lætus ad convivium. Placuit ei consilium, et
jussit excelsam parari crucem.
6 Noctem illam duxit rex insomnem, jussitque sibi afferri historias et annales
priorum temporum. Quæ cum illo præsente legerentur, 2 ventum
est ad illum locum ubi scriptum erat quomodo nuntiasset Mardochæus insidias
Bagathan et Thares eunuchorum, regem Assuerum jugulare cupientium.
3 Quod cum audisset rex, ait : Quid pro hac fide honoris ac præmii
Mardochæus consecutus est ? Dixerunt ei servi illius ac ministri : Nihil omnino
mercedis accepit. 4 Statimque rex : Quis est, inquit, in atrio ? Aman
quippe interius atrium domus regiæ intraverat, ut suggereret regi, et juberet
Mardochæum affigi patibulo, quod ei fuerat præparatum. 5 Responderunt
pueri : Aman stat in atrio. Dixitque rex : Ingrediatur. 6 Cumque esset ingressus,
ait illi : Quid debet fieri viro, quem rex honorare desiderat ? Cogitans
autem in corde suo Aman, et reputans quod nullum alium rex, nisi se, vellet
honorare, 7 respondit : Homo, quem rex honorare cupit, 8 debet indui vestibus
regiis, et imponi super equum, qui de sella regis est, et accipere regium diadema
super caput suum : 9 et primus de regiis principibus ac tyrannis teneat
equum ejus, et per plateam civitatis incedens clamet, et dicat : Sic honorabitur,
quemcumque voluerit rex honorare. 10 Dixitque ei rex : Festina, et sumpta stola
et equo, fac, ut locutus es, Mardochæo Judæo, qui sedet ante fores palatii.
Cave ne quidquam de his, quæ locutus es, prætermittas. 11 Tulit itaque Aman
stolam et equum, indutumque Mardochæum in platea civitatis, et impositum
equo præcedebat, atque clamabat : Hoc honore condignus est, quemcumque
rex voluerit honorare. 12 Reversusque est Mardochæus ad januam palatii : et
Aman festinavit ire in domum suam, lugens et operto capite : 13 narravitque
Zares uxori suæ, et amicis, omnia quæ evenissent sibi. Cui responderunt
sapientes quos habebat in consilio, et uxor ejus : Si de semine Judæorum est
Mardochæus, ante quem cadere coepisti, non poteris ei resistere, sed cades in
conspectu ejus. 14 Adhuc illis loquentibus, venerunt eunuchi regis, et cito eum
ad convivium, quod regina paraverat, pergere compulerunt.
7 Intravit itaque rex et Aman, ut biberent cum regina. 2 Dixitque ei rex etiam
secunda die, postquam vino incaluerat : Quæ est petitio tua, Esther,
ut detur tibi ? et quid vis fieri ? etiam si dimidiam partem regni mei petieris,
impetrabis. 3 Ad quem illa respondit : Si inveni gratiam in oculis tuis o rex,
et si tibi placet, dona mihi animam meam pro qua rogo, et populum meum
pro quo obsecro. 4 Traditi enim sumus ego et populus meus, ut conteramur,
jugulemur, et pereamus. Atque utinam in servos et famulas venderemur : esset
tolerabile malum, et gemens tacerem : nunc autem hostis noster est, cujus
crudelitas redundat in regem. 5 Respondensque rex Assuerus, ait : Quis est
iste, et cujus potentiæ, ut hæc audeat facere ? 6 Dixitque Esther : Hostis et
490
Esther
inimicus noster pessimus iste est Aman. Quod ille audiens, illico obstupuit,
vultum regis ac reginæ ferre non sustinens. 7 Rex autem iratus surrexit, et de
loco convivii intravit in hortum arboribus consitum. Aman quoque surrexit
ut rogaret Esther reginam pro anima sua : intellexit enim a rege sibi paratum
malum. 8 Qui cum reversus esset de horto nemoribus consito, et intrasset
convivii locum, reperit Aman super lectulum corruisse in quo jacebat Esther,
et ait : Etiam reginam vult opprimere, me præsente, in domo mea. Necdum
verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt faciem ejus. 9 Dixitque Harbona,
unus de eunuchis, qui stabant in ministerio regis : En lignum quod
paraverat Mardochæo, qui locutus est pro rege, stat in domo Aman, habens
altitudinis quinquaginta cubitos. Cui dixit rex : Appendite eum in eo. 10 Suspensus
est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardochæo : et regis ira
quievit.
8Die illo dedit rex Assuerus Esther reginæ domum Aman adversarii Judæorum,
et Mardochæus ingressus est ante faciem regis. Confessa est enim
ei Esther quod esset patruus suus. 2 Tulitque rex annulum, quem ab Aman
recipi jusserat, et tradidit Mardochæo. Esther autem constituit Mardochæum
super domum suam. 3 Nec his contenta, procidit ad pedes regis, flevitque, et
locuta ad eum oravit ut malitiam Aman Agagitæ, et machinationes ejus pessimas
quas excogitaverat contra Judæos, juberet irritas fieri. 4 At ille ex more
sceptrum aureum protendit manu, quo signum clementiæ monstrabatur : illaque
consurgens stetit ante eum, 5 et ait : Si placet regi, et si inveni gratiam in
oculis ejus, et deprecatio mea non ei videtur esse contraria, obsecro ut novis
epistolis, veteres Aman litteræ, insidiatoris et hostis Judæorum, quibus eos
in cunctis regis provinciis perire præceperat, corrigantur. 6 Quomodo enim
potero sustinere necem et interfectionem populi mei ? 7 Responditque rex Assuerus
Esther reginæ, et Mardochæo Judæo : Domum Aman concessi Esther,
et ipsum jussi affigi cruci, quia ausus est manum mittere in Judæos. 8 Scribite
ergo Judæis, sicut vobis placet, regis nomine, signantes litteras annulo meo.
Hæc enim consuetudo erat, ut epistolis, quæ ex regis nomine mittebantur et
illius annulo signatæ erant, nemo auderet contradicere. 9 Accitisque scribis
et librariis regis (erat autem tempus tertii mensis, qui appellatur Siban) vigesima
et tertia die illius scriptæ sunt epistolæ, ut Mardochæus voluerat,
ad Judæos, et ad principes, procuratoresque et judices, qui centum viginti
septem provinciis ab India usque ad Æthiopiam præsidebant : provinciæ
atque provinciæ, populo et populo juxta linguas et litteras suas, et Judæis,
prout legere poterant et audire.
10 Ipsæque epistolæ, quæ regis nomine mittebantur, annulo ipsius obsignatæ
sunt, et missæ per veredarios : qui per omnes provincias discurrentes,
veteres litteras novis nuntiis prævenirent. 11 Quibus imperavit rex, ut convenirent
Judæos per singulas civitates, et in unum præciperent congregari ut
starent pro animabus suis, et omnes inimicos suos cum conjugibus ac liberis
et universis domibus, interficerent atque delerent, et spolia eorum diriperent.
12 Et constituta est per omnes provincias una ultionis dies, id est tertiadecima
mensis duodecimi Adar. 13 Summaque epistolæ hæc fuit, ut in omnibus terris
ac populis qui regis Assueri subjacebant imperio, notum fieret paratos esse
Judæos ad capiendam vindictam de hostibus suis. 14 Egressique sunt veredarii
celeres nuntia perferentes, et edictum regis pependit in Susan. 15 Mardochæus
autem de palatio et de conspectu regis egrediens, fulgebat vestibus regiis,
491
Esther
hyacinthinis videlicet et æriis, coronam auream portans in capite, et amictus
serico pallio atque purpureo. Omnisque civitas exultavit atque lætata est.
16 Judæis autem nova lux oriri visa est, gaudium, honor, et tripudium. 17 Apud
omnes populos, urbes, atque provincias, quocumque regis jussa veniebant,
mira exultatio, epulæ atque convivia, et festus dies : in tantum ut plures
alterius gentis et sectæ eorum religioni et cæremoniis jungerentur. Grandis
enim cunctos judaici nominis terror invaserat.
9 Igitur duodecimi mensis, quem Adar vocari ante jam diximus, tertiadecima
die, quando cunctis Judæis interfectio parabatur, et hostes eorum inhiabant
sanguini, versa vice Judæi superiores esse coeperunt, et se de adversariis
vindicare. 2 Congregatique sunt per singulas civitates, oppida, et loca, ut extenderent
manum contra inimicos, et persecutores suos. Nullusque ausus est
resistere, eo quod omnes populos magnitudinis eorum formido penetrarat.
3 Nam et provinciarum judices, et duces, et procuratores, omnisque dignitas
quæ singulis locis ac operibus præerat, extollebant Judæos timore Mardochæi,
4 quem principem esse palatii, et plurimum posse cognoverant : fama quoque
nominis ejus crescebat quotidie, et per cunctorum ora volitabat. 5 Itaque percusserunt
Judæi inimicos suos plaga magna, et occiderunt eos, reddentes eis
quod sibi paraverant facere : 6 in tantum ut etiam in Susan quingentos viros
interficerent, extra decem filios Aman Agagitæ hostis Judæorum : quorum
ista sunt nomina : 7 Pharsandatha, et Delphon, et Esphatha, 8 et Phoratha, et
Adalia, et Aridatha, 9 et Phermesta, et Arisai, et Aridai, et Jezatha. 10 Quos
cum occidissent, prædas de substantiis eorum tangere noluerunt. 11 Statimque
numerus eorum, qui occisi erant in Susan, ad regem relatus est. 12 Qui dixit
reginæ : In urbe Susan interfecerunt Judæi quingentos viros, et alios decem
filios Aman : quantam putas eos exercere cædem in universis provinciis ?
quid ultra postulas, et quid vis ut fieri jubeam ? 13 Cui illa respondit : Si
regi placet, detur potestas Judæis, ut sicut fecerunt hodie in Susan, sic et
cras faciant, et decem filii Aman in patibulis suspendantur. 14 Præcepitque
rex ut ita fieret. Statimque in Susan pependit edictum, et decem filii Aman
suspensi sunt. 15 Congregatis Judæis quartadecima die mensis Adar, interfecti
sunt in Susan trecenti viri : nec eorum ab illis direpta substantia est.
16 Sed et per omnes provincias quæ ditioni regis subjacebant, pro animabus
suis steterunt Judæi, interfectis hostibus ac persecutoribus suis : in tantum
ut septuaginta quinque millia occisorum implerentur, et nullus de substantiis
eorum quidquam contingeret. 17 Dies autem tertiusdecimus mensis Adar
primus apud omnes interfectionis fuit, et quartadecima die cædere desierunt.
Quem constituerunt esse solemnem, ut in eo omni tempore deinceps vacarent
epulis, gaudio, atque conviviis. 18 At hi, qui in urbe Susan cædem exercuerant,
tertiodecimo et quartodecimo die ejusdem mensis in cæde versati sunt :
quintodecimo autem die percutere desierunt. Et idcirco eumdem diem constituerunt
solemnem epularum atque lætitiæ. 19 Hi vero Judæi, qui in oppidis
non muratis ac villis morabantur, quartumdecimum diem mensis Adar conviviorum
et gaudii decreverunt, ita ut exultent in eo, et mittant sibi mutuo
partes epularum et ciborum.
20 Scripsit itaque Mardochæus omnia hæc, et litteris comprehensa misit
ad Judæos qui in omnibus regis provinciis morabantur, tam in vicino positis,
quam procul, 21 ut quartamdecimam et quintamdecimam diem mensis Adar
pro festis susciperent, et revertente semper anno solemni celebrarent honore :
492
Esther
22 quia in ipsis diebus se ulti sunt Judæi de inimicis suis, et luctus atque tristitia
in hilaritatem gaudiumque conversa sunt, essentque dies isti epularum
atque lætitiæ, et mitterent sibi invicem ciborum partes, et pauperibus munuscula
largirentur. 23 Susceperuntque Judæi in solemnem ritum cuncta quæ eo
tempore facere coeperant, et quæ Mardochæus litteris facienda mandaverat.
24 Aman enim, filius Amadathi stirpis Agag, hostis et adversarius Judæorum,
cogitavit contra eos malum, ut occideret illos atque deleret : et misit phur,
quod nostra lingua vertitur in sortem. 25 Et postea ingressa est Esther ad
regem, obsecrans ut conatus ejus litteris regis irriti fierent, et malum quod
contra Judæos cogitaverat, reverteretur in caput ejus. Denique et ipsum et filios
ejus affixerunt cruci, 26 atque ex illo tempore dies isti appellati sunt phurim,
id est sortium : eo quod phur, id est sors, in urnam missa fuerit. Et cuncta
quæ gesta sunt, epistolæ, id est, libri hujus volumine, continentur : 27 quæque
sustinuerunt, et quæ deinceps immutata sunt, susceperunt Judæi super se et
semen suum, et super cunctos qui religioni eorum voluerunt copulari, ut nulli
liceat duos hos dies absque solemnitate transigere, quos scriptura testatur, et
certa expetunt tempora, annis sibi jugiter succedentibus. 28 Isti sunt dies, quos
nulla umquam delebit oblivio, et per singulas generationes cunctæ in toto
orbe provinciæ celebrabunt : nec est ulla civitas, in qua dies phurim, id est
sortium, non observentur a Judæis, et ab eorum progenie, quæ his cæremoniis
obligata est. 29 Scripseruntque Esther regina filia Abihail, et Mardochæus
Judæus, etiam secundam epistolam, ut omni studio dies ista solemnis sanciretur
in posterum : 30 et miserunt ad omnes Judæos qui in centum viginti septem
provinciis regis Assueri versabantur, ut haberent pacem, et susciperent veritatem,
31 observantes dies sortium, et suo tempore cum gaudio celebrarent :
sicut constituerant Mardochæus et Esther, et illi observanda susceperunt a se,
et a semine suo, jejunia, et clamores, et sortium dies, 32 et omnia quæ libri
hujus, qui vocatur Esther, historia continentur.
10 Rex vero Assuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias
: 2 cujus fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas,
qua exaltavit Mardochæum, scripta sunt in libris Medorum, atque Persarum :
3 et quomodo Mardochæus judaici generis secundus a rege Assuero fuerit,
et magnus apud Judæos, et acceptabilis plebi fratrum suorum, quærens bona
populo suo, et loquens ea quæ ad pacem seminis sui pertinerent.
4 Dixitque Mardochæus : A Deo facta sunt ista. 5 Recordatus sum somnii
quod videram, hæc eadem significantis : nec eorum quidquam irritum fuit.
6 Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem solemque conversus est, et
in aquas plurimas redundavit : Esther est quam rex accepit uxorem, et voluit
esse reginam. 7 Duo autem dracones : ego sum, et Aman. 8 Gentes, quæ
convenerant : hi sunt, qui conati sunt delere nomen Judæorum. 9 Gens autem
mea Isra¨el est, quæ clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum
suum : liberavitque nos ab omnibus malis, et fecit signa magna atque portenta
inter gentes : 10 et duas sortes esse præcepit, unam populi Dei, et alteram
cunctarum gentium. 11 Venitque utraque sors in statutum ex illo jam tempore
diem coram Deo universis gentibus : 12 et recordatus est Dominus populi
sui, ac misertus est hæreditatis suæ. 13 Et observabuntur dies isti in mense
Adar quartadecima et quintadecima die ejusdem mensis, cum omni studio et
gaudio, in unum coetum populi congregati, in cunctas deinceps generationes
populi Isra¨el.
493
Esther
11Anno quarto regnantibus Ptolemæo et Cleopatra, attulerunt Dosithæus,
qui se sacerdotem et Levitici generis ferebat, et Ptolemæus filius ejus,
hanc epistolam phurim, quam dixerunt interpretatum esse Lysimachum
Ptolemæi filium in Jerusalem. 2 Anno secundo, regnante Artaxerxe maximo,
prima die mensis Nisan, vidit somnium Mardochæus filius Jairi, filii Semei,
filii Cis, de tribu Benjamin : 3 homo Judæus, qui habitabat in urbe Susis, vir
magnus, et inter primos aulæ regiæ. 4 Erat autem de eo numero captivorum,
quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis de Jerusalem cum Jechonia
rege Juda. 5 Et hoc ejus somnium fuit : apparuerunt voces, et tumultus, et
tonitrua, et terræmotus, et conturbatio super terram : 6 et ecce duo dracones
magni, paratique contra se in prælium. 7 Ad quorum clamorem cunctæ concitatæ
sunt nationes, ut pugnarent contra gentem justorum. 8 Fuitque dies illa
tenebrarum et discriminis, tribulationis et angustiæ, et ingens formido super
terram. 9 Conturbataque est gens justorum timentium mala sua, et præparata
ad mortem. 10 Clamaveruntque ad Deum : et illis vociferantibus, fons parvus
creavit in fluvium maximum, et in aquas plurimas redundavit. 11 Lux et sol
ortus est, et humiles exaltati sunt, et devoraverunt inclytos. 12 Quod cum vidisset
Mardochæus, et surrexisset de strato, cogitabat quid Deus facere vellet : et
fixum habebat in animo, scire cupiens quid significaret somnium.
12 Morabatur autem eo tempore in aula regis cum Bagatha et Thara eunuchis
regis, qui janitores erant palatii. 2 Cumque intellexisset cogitationes
eorum, et curas diligentius pervidisset, didicit quod conarentur in
regem Artaxerxem manus mittere, et nuntiavit super eo regi. 3 Qui de utroque,
habita quæstione, confessos jussit duci ad mortem. 4 Rex autem quod gestum
erat, scripsit in commentariis : sed et Mardochæus rei memoriam litteris tradidit.
5 Præcepitque ei rex, ut in aula palatii moraretur, datis ei pro delatione
muneribus. 6 Aman vero filius Amadathi Bugæus erat gloriosissimus coram
rege, et voluit nocere Mardochæo et populo ejus pro duobus eunuchis regis
qui fuerant interfecti. Et diripuerunt bona, vel substantias eorum. Epistolæ
autem hoc exemplar fuit.
13 Rex maximus Artaxerxes ab India usque Æthiopiam, centum viginti
septem provinciarum principibus et ducibus qui ejus imperio subjecti
sunt, salutem. 2 Cum plurimis gentibus imperarem, et universum orbem
meæ ditioni subjugassem, volui nequaquam abuti potentiæ magnitudine, sed
clementia et lenitate gubernare subjectos, ut absque ullo terrore vitam silentio
transigentes, optata cunctis mortalibus pace fruerentur. 3 Quærente autem
me a consiliariis meis quomodo posset hoc impleri, unus qui sapientia et
fide ceteros præcellebat, et erat post regem secundus, Aman nomine, 4 indicavit
mihi in toto orbe terrarum populum esse dispersum, qui novis uteretur
legibus, et, contra omnium gentium consuetudinem faciens, regum jussa
contemneret, et universarum concordiam nationum sua dissensione violaret.
5 Quod cum didicissemus, videntes unam gentem rebellem adversus omne
hominum genus perversis uti legibus, nostrisque jussionibus contraire, et turbare
subjectarum nobis provinciarum pacem atque concordiam, 6 jussimus ut
quoscumque Aman, qui omnibus provinciis præpositus est et secundus a rege,
et quem patris loco colimus, monstraverit, cum conjugibus ac liberis deleantur
ab inimicis suis, nullusque eorum misereatur, quartadecima die duodecimi
mensis Adar anni præsentis : 7 ut nefarii homines uno die ad inferos
494
Esther
descendentes, reddant imperio nostro pacem, quam turbaverant. Pergensque
Mardochæus, fecit omnia quæ ei mandaverat Esther.
8 Mardochæus autem deprecatus est Dominum, memor omnium operum
ejus, 9 et dixit : Domine, Domine rex omnipotens, in ditione enim tua cuncta
sunt posita, et non est qui possit tuæ resistere voluntati, si decreveris salvare
Isra¨el. 10 Tu fecisti cælum et terram, et quidquid cæli ambitu continetur.
11 Dominus omnium es, nec est qui resistat majestati tuæ. 12 Cuncta nosti, et
scis quia non pro superbia et contumelia, et aliqua gloriæ cupiditate, fecerim
hoc, ut non adorarem Aman superbissimum 13 (libenter enim pro salute Isra¨el
etiam vestigia pedum ejus deosculari paratus essem), 14 sed timui ne honorem
Dei mei transferrem ad hominem, et ne quemquam adorarem, excepto Deo
meo. 15 Et nunc, Domine rex, Deus Abraham, miserere populi tui, quia volunt
nos inimici nostri perdere, et hæreditatem tuam delere. 16 Ne despicias partem
tuam, quam redemisti tibi de Ægypto. 17 Exaudi deprecationem meam, et propitius
esto sorti et funiculo tuo, et converte luctum nostrum in gaudium, ut
viventes laudemus nomen tuum, Domine : et ne claudas ora te canentium.
18 Omnis quoque Isra¨el pari mente et obsecratione clamavit ad Dominum, eo
quod eis certa mors impenderet.
14 Esther quoque regina confugit ad Dominum, pavens periculum quod
imminebat. 2 Cumque deposuisset vestes regias, fletibus et luctui apta
indumenta suscepit, et pro unguentis variis, cinere et stercore implevit caput,
et corpus suum humiliavit jejuniis : omniaque loca, in quibus antea lætari consueverat,
crinium laceratione complevit. 3 Et deprecabatur Dominum Deum
Isra¨el, dicens : Domine mi, qui rex noster es solus, adjuva me solitariam, et
cujus præter te nullus est auxiliator alius. 4 Periculum meum in manibus meis
est. 5 Audivi a patre meo quod tu, Domine, tulisses Isra¨el de cunctis gentibus,
et patres nostros ex omnibus retro majoribus suis, ut possideres hæreditatem
sempiternam, fecistique eis sicut locutus es. 6 Peccavimus in conspectu tuo,
et idcirco tradidisti nos in manus inimicorum nostrorum : 7 coluimus enim
deos eorum. Justus es Domine : 8 et nunc non eis sufficit, quod durissima
nos opprimunt servitute, sed robur manuum suarum, idolorum potentiæ deputantes,
9 volunt tua mutare promissa, et delere hæreditatem tuam, et claudere
ora laudantium te, atque extinguere gloriam templi et altaris tui, 10 ut aperiant
ora gentium, et laudent idolorum fortitudinem, et prædicent carnalem regem
in sempiternum. 11 Ne tradas, Domine, sceptrum tuum his, qui non sunt, ne
rideant ad ruinam nostram : sed converte consilium eorum super eos, et eum
qui in nos coepit sævire, disperde. 12 Memento, Domine, et ostende te nobis
in tempore tribulationis nostræ, et da mihi fiduciam, Domine rex deorum, et
universæ potestatis : 13 tribue sermonem compositum in ore meo in conspectu
leonis, et transfer cor illius in odium hostis nostri, ut et ipse pereat, et ceteri
qui ei consentiunt. 14 Nos autem libera manu tua, et adjuva me, nullum aliud
auxilium habentem nisi te, Domine, qui habes omnium scientiam, 15 et nosti
quia oderim gloriam iniquorum, et detester cubile incircumcisorum, et omnis
alienigenæ. 16 Tu scis necessitatem meam, quod abominer signum superbiæ
et gloriæ meæ, quod est super caput meum in diebus ostentationis meæ, et
detester illud quasi pannum menstruatæ, et non portem in diebus silentii mei,
17 et quod non comederim in mensa Aman, nec mihi placuerit convivium regis,
et non biberim vinum libaminum : 18 et numquam lætata sit ancilla tua,
ex quo huc translata sum usque in præsentem diem, nisi in te, Domine Deus
495
Esther
Abraham. 19 Deus fortis super omnes, exaudi vocem eorum qui nullam aliam
spem habent, et libera nos de manu iniquorum, et erue me a timore meo.
15 Et mandavit ei (haud dubium quin esset Mardochæus) ut ingrederetur
ad regem, et rogaret pro populo suo et pro patria sua. 2 Memorare,
inquit, dierum humilitatis tuæ, quomodo nutrita sis in manu mea, quia Aman
secundus a rege locutus est contra nos in mortem : 3 et tu invoca Dominum,
et loquere regi pro nobis, et libera nos de morte.
4 Die autem tertio deposuit vestimenta ornatus sui, et circumdata est gloria
sua. 5 Cumque regio fulgeret habitu, et invocasset omnium rectorem et salvatorem
Deum, assumpsit duas famulas, 6 et super unam quidem innitebatur,
quasi præ deliciis et nimia teneritudine corpus suum ferre non sustinens : 7 altera
autem famularum sequebatur dominam, defluentia in humum indumenta
sustentans. 8 Ipsa autem roseo colore vultum perfusa, et gratis ac nitentibus
oculis, tristem celabat animum, et nimio timore contractum. 9 Ingressa igitur
cuncta per ordinem ostia, stetit contra regem, ubi ille residebat super solium
regni sui, indutus vestibus regiis, auroque fulgens, et pretiosis lapidibus :
eratque terribilis aspectu. 10 Cumque elevasset faciem, et ardentibus oculis
furorem pectoris indicasset, regina corruit, et in pallorem colore mutato, lassum
super ancillulam reclinavit caput. 11 Convertitque Deus spiritum regis
in mansuetudinem, et festinus ac metuens exilivit de solio, et sustentans eam
ulnis suis donec rediret ad se, his verbis blandiebatur : 12 Quid habes, Esther ?
ego sum frater tuus : noli metuere. 13 Non morieris : non enim pro te, sed pro
omnibus hæc lex constituta est. 14 Accede igitur, et tange sceptrum. 15 Cumque
illa reticeret, tulit auream virgam, et posuit super collum ejus, et osculatus est
eam, et ait : Cur mihi non loqueris ? 16 Quæ respondit : Vidi te, domine, quasi
angelum Dei, et conturbatum est cor meum præ timore gloriæ tuæ. 17 Valde
enim mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum. 18 Cumque loqueretur,
rursus corruit, et pene exanimata est. 19 Rex autem turbabatur, et
omnes ministri ejus consolabantur eam.
16 Rex magnus Artaxerxes ab India usque Æthiopiam, centum viginti
septem provinciarum ducibus ac principibus qui nostræ jussioni obediunt,
salutem dicit. 2 Multi bonitate principum et honore, qui in eos collatus
est, abusi sunt in superbiam : 3 et non solum subjectos regibus nituntur opprimere,
sed datam sibi gloriam non ferentes, in ipsos qui dederunt, moliuntur
insidias. 4 Nec contenti sunt gratias non agere beneficiis, et humanitatis
in se jura violare, sed Dei quoque cuncta cernentis arbitrantur se posse fugere
sententiam. 5 Et in tantum vesaniæ proruperunt, ut eos qui credita sibi officia
diligenter observant, et ita cuncta agunt ut omnium laude digni sint, mendaciorum
cuniculis conentur subvertere, 6 dum aures principum simplices,
et ex sua natura alios æstimantes, callida fraude decipiunt. 7 Quæ res et ex
veteribus probatur historiis, et ex his quæ geruntur quotidie, quomodo malis
quorumdam suggestionibus regum studia depraventur. 8 Unde providendum
est paci omnium provinciarum. 9 Nec putare debetis, si diversa jubeamus,
ex animi nostri venire levitate, sed pro qualitate et necessitate temporum, ut
reipublicæ poscit utilitas, ferre sententiam.
10 Et ut manifestius quod dicimus intelligatis, Aman filius Amadathi, et animo
et gente Macedo, alienusque a Persarum sanguine, et pietatem nostram
sua crudelitate commaculans, peregrinus a nobis susceptus est : 11 et tantam in
se expertus humanitatem, ut pater noster vocaretur, et adoraretur ab omnibus
496
Esther
post regem secundus : 12 qui in tantum arrogantiæ tumorem sublatus est, ut
regno privare nos niteretur et spiritu. 13 Nam Mardochæum, cujus fide et beneficiis
vivimus, et consortem regni nostri Esther cum omni gente sua, novis
quibusdam atque inauditis machinis expetivit in mortem : 14 hoc cogitans ut
illis interfectis, insidiaretur nostræ solitudini, et regnum Persarum transferret
in Macedonas. 15 Nos autem a pessimo mortalium Judæos neci destinatos,
in nulla penitus culpa reperimus, sed e contrario justis utentes legibus, 16 et
filios altissimi et maximi semperque viventis Dei, cujus beneficio et patribus
nostris et nobis regnum est traditum, et usque hodie custoditur. 17 Unde eas
litteras, quas sub nomine nostro ille direxerat, sciatis esse irritas. 18 Pro quo
scelere ante portas hujus urbis, id est, Susan, et ipse qui machinatus est, et
omnis cognatio ejus pendet in patibulis : non nobis, sed Deo reddente ei quod
meruit. 19 Hoc autem edictum, quod nunc mittimus, in cunctis urbibus proponatur,
ut liceat Judæis uti legibus suis. 20 Quibus debetis esse adminiculo,
ut eos qui se ad necem eorum paraverant, possint interficere tertiadecima die
mensis duodecimi, qui vocatur Adar. 21 Hanc enim diem, Deus omnipotens,
moeroris et luctus, eis vertit in gaudium. 22 Unde et vos inter ceteros festos
dies, hanc habetote diem, et celebrate eam cum omni lætitia, ut et in posterum
cognoscatur, 23 omnes qui fideliter Persis obediunt, dignam pro fide recipere
mercedem ; qui autem insidiantur regno eorum, perire pro scelere. 24 Omnis
autem provincia et civitas quæ noluerit solemnitatis hujus esse particeps,
gladio et igne pereat, et sic deleatur, ut non solum hominibus, sed etiam bestiis
invia sit in sempiternum, pro exemplo contemptus et inobedientiæ.
497
Nenhum comentário:
Postar um comentário