Liber Tobiæ
1 Tobias ex tribu et civitate Nephthali (quæ est in superioribus Galilææ
supra Naasson, post viam quæ ducit ad occidentem, in sinistro habens
civitatem Sephet) 2 cum captus esset in diebus Salmanasar regis Assyriorum,
in captivitate tamen positus, viam veritatis non deseruit, 3 ita ut omnia quæ
habere poterat, quotidie concaptivis fratribus, qui erant ex ejus genere, impertiret.
4 Cumque esset junior omnibus in tribu Nephthali, nihil tamen puerile
gessit in opere. 5 Denique, cum irent omnes ad vitulos aureos quos Jeroboam
fecerat rex Isra¨el, hic solus fugiebat consortia omnium. 6 Sed pergebat in
Jerusalem ad templum Domini, et ibi adorabat Dominum Deum Isra¨el, omnia
primitiva sua et decimas suas fideliter offerens, 7 ita ut in tertio anno
proselytis et advenis ministraret omnem decimationem. 8 Hæc et his similia
secundum legem Dei puerulus observabat. 9 Cum vero factus esset vir, accepit
uxorem Annam de tribu sua, genuitque ex ea filium, nomen suum imponens
ei : 10 quem ab infantia timere Deum docuit, et abstinere ab omni peccato.
11 Igitur, cum per captivitatem devenisset cum uxore sua et filio in civitatem
Niniven cum omni tribu sua 12 (cum omnes ederent ex cibis gentilium), iste
custodivit animam suam, et numquam contaminatus est in escis eorum. 13 Et
quoniam memor fuit Domini in toto corde suo, dedit illi Deus gratiam in
conspectu Salmanasar regis, 14 et dedit illi potestatem quocumque vellet ire,
habens libertatem quæcumque facere voluisset. 15 Pergebat ergo ad omnes
qui erant in captivitate, et monita salutis dabat eis. 16 Cum autem venisset in
Rages civitatem Medorum, et ex his quibus honoratus fuerat a rege, habuisset
decem talenta argenti : 17 et cum in multa turba generis sui Gabelum egentem
videret, qui erat ex tribu ejus, sub chirographo dedit illi memoratum pondus
argenti. 18 Post multum vero temporis, mortuo Salmanasar rege, cum regnaret
Sennacherib filius ejus pro eo, et filios Isra¨el exosos haberet in conspectu suo,
19 Tobias quotidie pergebat per omnem cognationem suam, et consolabatur
eos, dividebatque unicuique, prout poterat, de facultatibus suis : 20 esurientes
alebat, nudisque vestimenta præbebat, et mortuis atque occisis sepulturam
sollicitus exhibebat. 21 Denique cum reversus esset rex Sennacherib, fugiens
a Judæa plagam quam circa eum fecerat Deus propter blasphemiam suam, et
iratus multos occideret ex filiis Isra¨el, Tobias sepeliebat corpora eorum. 22 At
ubi nuntiatum est regi, jussit eum occidi, et tulit omnem substantiam ejus.
23 Tobias vero cum filio suo et cum uxore suo fugiens, nudus latuit, quia multi
diligebant eum. 24 Post dies vero quadraginta quinque occiderunt regem
filii ipsius, 25 et reversus est Tobias in domum suam, omnisque facultas ejus
restituta est ei.
2 Post hæc vero, cum esset dies festus Domini, et factum esset prandium
bonum in domo Tobiæ, 2 dixit filio suo : Vade, et adduc aliquos de tribu
nostra, timentes Deum, ut epulentur nobiscum. 3 Cumque abiisset, reversus
nuntiavit ei unum ex filiis Isra¨el jugulatum jacere in platea. Statimque exiliens
de accubitu suo, relinquens prandium, jejunus pervenit ad corpus : 4 tollensque
illud portavit ad domum suam occulte, ut dum sol occubuisset, caute
sepeliret eum. 5 Cumque occultasset corpus, manducavit panem cum luctu
et tremore, 6 memorans illum sermonem, quem dixit Dominus per Amos
prophetam : Dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum. 7 Cum
vero sol occubuisset, abiit, et sepelivit eum. 8 Arguebant autem eum omnes
Tobiæ
proximi ejus, dicentes : Jam hujus rei causa interfici jussus es, et vix effugisti
mortis imperium, et iterum sepelis mortuos ? 9 Sed Tobias plus timens Deum
quam regem, rapiebat corpora occisorum, et occultabat in domo sua, et mediis
noctibus sepeliebat ea.
10 Contigit autem ut quadam die fatigatus a sepultura, veniens in domum
suam, jactasset se juxta parietem, et obdormisset, 11 et ex nido hirundinum
dormienti illi calida stercora inciderent super oculos ejus, fieretque cæcus.
12 Hanc autem tentationem ideo permisit Dominus evenire illi, ut posteris
daretur exemplum patientiæ ejus, sicut et sancti Job. 13 Nam cum ab infantia
sua semper Deum timuerit, et mandata ejus custodierit, non est contristatus
contra Deum quod plaga cæcitatis evenerit ei, 14 sed immobilis in Dei timore
permansit, agens gratias Deo omnibus diebus vitæ suæ. 15 Nam sicut beato
Job insultabant reges, ita isti parentes et cognati ejus irridebant vitam ejus,
dicentes : 16 Ubi est spes tua, pro qua eleemosynas et sepulturas faciebas ?
17 Tobias vero increpabat eos, dicens : Nolite ita loqui : 18 quoniam filii sanctorum
sumus, et vitam illam expectamus, quam Deus daturus est his qui fidem
suam numquam mutant ab eo. 19 Anna vero uxor ejus ibat ad opus textrinum
quotidie, et de labore manuum suarum victum quem consequi poterat, deferebat.
20 Unde factum est ut hædum caprarum accipiens detulisset domi :
21 cujus cum vocem balantis vir ejus audisset, dixit : Videte, ne forte furtivus
sit : reddite eum dominis suis, quia non licet nobis aut edere ex furto aliquid,
aut contingere. 22 Ad hæc uxor ejus irata respondit : Manifeste vana
facta est spes tua, et eleemosynæ tuæ modo apparuerunt. 23 Atque his et aliis
hujuscemodi verbis exprobrabat ei.
3Tunc Tobias ingemuit, et coepit orare cum lacrimis, 2 dicens :
Justus es, Domine, et omnia judicia tua justa sunt,
et omnes viæ tuæ, misericordia, et veritas, et judicium.
3 Et nunc Domine, memor esto mei,
et ne vindictam sumas de peccatis meis,
neque reminiscaris delicta mea, vel parentum meorum.
4 Quoniam non obedivimus præceptis tuis,
ideo traditi sumus in direptionem,
et captivitatem, et mortem,
et in fabulam, et in improperium omnibus nationibus
in quibus dispersisti nos.
5 Et nunc Domine, magna judicia tua,
quia non egimus secundum præcepta tua,
et non ambulavimus sinceriter coram te.
6 Et nunc Domine, secundum voluntatem tuam fac mecum,
et præcipe in pace recipi spiritum meum :
expedit enim mihi mori magis quam vivere.
7 Eadem itaque die, contigit ut Sara filia Raguelis in Rages civitate Medorum
et ipsa audiret improperium ab una ex ancillis patris sui, 8 quoniam tradita
fuerat septem viris, et dæmonium nomine Asmodæus occiderat eos, mox
ut ingressi fuissent ad eam. 9 Ergo cum pro culpa sua increparet puellam,
respondit ei, dicens : Amplius ex te non videamus filium aut filiam super
terram, interfectrix virorum tuorum. 10 Numquid et occidere me vis, sicut
jam occidisti septem viros ? Ad hanc vocem perrexit in superius cubiculum
domus suæ : et tribus diebus, et tribus noctibus non manducavit, neque bib-
462
Tobiæ
it : 11 sed in oratione persistens cum lacrimis deprecabatur Deum, ut ab isto
improperio liberaret eam. 12 Factum est autem die tertia, dum compleret orationem,
benedicens Dominum 13 dixit : Benedictum est nomen tuum, Deus
patrum nostrorum : qui cum iratus fueris, misericordiam facies, et in tempore
tribulationis peccata dimittis his qui invocant te. 14 Ad te, Domine, faciem
meam converto ; ad te oculos meos dirigo. 15 Peto, Domine, ut de vinculo
improperii hujus absolvas me, aut certe desuper terram eripias me. 16 Tu scis,
Domine, quia numquam concupivi virum, et mundam servavi animam meam
ab omni concupiscentia. 17 Numquam cum ludentibus miscui me, neque cum
his qui in levitate ambulant, participem me præbui. 18 Virum autem cum timore
tuo, non cum libidine mea, consensi suscipere. 19 Et, aut ego indigna fui
illis, aut illi forsitan me non fuerunt digni, quia forsitan viro alii conservasti
me. 20 Non est enim in hominis potestate consilium tuum. 21 Hoc autem pro
certo habet omnis qui te colit : quod vita ejus, si in probatione fuerit, coronabitur
; si autem in tribulatione fuerit, liberabitur ; et si in correptione fuerit,
ad misericordiam tuam venire licebit. 22 Non enim delectaris in perditionibus
nostris : quia post tempestatem tranquillum facis, et post lacrimationem et
fletum, exultationem infundis. 23 Sit nomen tuum, Deus Isra¨el, benedictum in
sæcula. 24 In illo tempore exauditæ sunt preces amborum in conspectu gloriæ
summi Dei : 25 et missus est angelus Domini sanctus Rapha¨el ut curaret eos
ambos, quorum uno tempore sunt orationes in conspectu Domini recitatæ.
4 Igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset, vocavit
ad se Tobiam filium suum, 2 dixitque ei : Audi, fili mi, verba oris
mei, et ea in corde tuo quasi fundamentum construe. 3 Cum acceperit Deus
animam meam, corpus meum sepeli : et honorem habebis matri tuæ omnibus
diebus vitæ ejus : 4 memor enim esse debes, quæ et quanta pericula passa sit
propter te in utero suo. 5 Cum autem et ipsa compleverit tempus vitæ suæ,
sepelias eam circa me. 6 Omnibus autem diebus vitæ tuæ in mente habeto
Deum : et cave ne aliquando peccato consentias, et prætermittas præcepta
Domini Dei nostri. 7 Ex substantia tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem
tuam ab ullo paupere : ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini.
8 Quomodo potueris, ita esto misericors. 9 Si multum tibi fuerit, abundanter
tribue : si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude.
10 Præmium enim bonum tibi thesaurizas in die necessitatis : 11 quoniam
eleemosyna ab omni peccato et a morte liberat, et non patietur animam ire
in tenebras. 12 Fiducia magna erit coram summo Deo, eleemosyna omnibus
facientibus eam. 13 Attende tibi, fili mi, ab omni fornicatione, et præter uxorem
tuam numquam patiaris crimen scire. 14 Superbiam numquam in tuo
sensu aut in tuo verbo dominari permittas : in ipsa enim initium sumpsit omnis
perditio. 15 Quicumque tibi aliquid operatus fuerit, statim ei mercedem
restitue, et merces mercenarii tui apud te omnino non remaneat. 16 Quod ab
alio oderis fieri tibi, vide ne tu aliquando alteri facias. 17 Panem tuum cum
esurientibus et egenis comede, et de vestimentis tuis nudos tege. 18 Panem
tuum et vinum tuum super sepulturam justi constitue, et noli ex eo manducare
et bibere cum peccatoribus. 19 Consilium semper a sapiente perquire.
20 Omni tempore benedic Deum : et pete ab eo ut vias tuas dirigat, et omnia
consilia tua in ipso permaneant. 21 Indico etiam tibi, fili mi, dedisse me decem
talenta argenti, dum adhuc infantulus esses, Gabelo, in Rages civitate Medorum,
et chirographum ejus apud me habeo : 22 et ideo perquire quomodo ad
463
Tobiæ
eum pervenias, et recipias ab eo supra memoratum pondus argenti, et restituas
ei chirographum suum. 23 Noli timere, fili mi : pauperem quidem vitam
gerimus, sed multa bona habebimus si timuerimus Deum, et recesserimus ab
omni peccato, et fecerimus bene.
5 Tunc respondit Tobias patri suo, et dixit : Omnia quæcumque præcepisti
mihi faciam, pater. 2 Quomodo autem pecuniam hanc requiram, ignoro :
ille me nescit, et ego eum ignoro : quod signum dabo ei ? sed neque viam
per quam pergatur illuc aliquando cognovi. 3 Tunc pater suus respondit illi,
et dixit : Chirographum quidem illius penes me habeo : quod dum illi ostenderis,
statim restituet. 4 Sed perge nunc, et inquire tibi aliquem fidelem
virum, qui eat tecum salva mercede sua, ut dum adhuc vivo, recipias eam.
5 Tunc egressus Tobias, invenit juvenem splendidum stantem præcinctum, et
quasi paratum ad ambulandum. 6 Et ignorans quod angelus Dei esset, salutavit
eum, et dixit : Unde te habemus, bone juvenis ? 7 At ille respondit : Ex
filiis Isra¨el. Et Tobias dixit ei : Nosti viam quæ ducit in regionem Medorum ?
8 Cui respondit : Novi : et omnia itinera ejus frequenter ambulavi, et mansi
apud Gabelum fratrem nostrum, qui moratur in Rages civitate Medorum,
quæ posita est in monte Ecbatanis. 9 Cui Tobias ait : Sustine me obsecro,
donec hæc ipsa nuntiem patri meo. 10 Tunc ingressus Tobias, indicavit universa
hæc patri suo. Super quæ admiratus pater, rogavit ut introiret ad eum.
11 Ingressus itaque salutavit eum, et dixit : Gaudium tibi sit semper. 12 Et
ait Tobias : Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen cæli
non video ? 13 Cui ait juvenis : Forti animo esto : in proximo est ut a Deo
cureris. 14 Dixit itaque illi Tobias : Numquid poteris perducere filium meum
ad Gabelum in Rages civitatem Medorum ? et cum redieris, restituam tibi
mercedem tuam. 15 Et dixit ei angelus : Ego ducam, et reducam eum ad te.
16 Cui Tobias respondit : Rogo te, indica mihi de qua domo aut de qua tribu
es tu. 17 Cui Rapha¨el angelus dixit : Genus quæris mercenarii, an ipsum mercenarium
qui cum filio tuo eat ? 18 sed ne forte sollicitum te reddam, ego
sum Azarias Ananiæ magni filius. 19 Et Tobias respondit : Ex magno genere
es tu. Sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum. 20 Dixit
autem illi angelus : Ego sanum ducam, et sanum tibi reducam filium tuum.
21 Respondens autem Tobias, ait : Bene ambuletis, et sit Deus in itinere vestro,
et angelus ejus comitetur vobiscum.
22 Tunc paratis omnibus quæ erant in via portanda, fecit Tobias vale patri
suo et matri suæ, et ambulaverunt ambo simul. 23 Cumque profecti essent,
coepit mater ejus flere, et dicere : Baculum senectutis nostræ tulisti, et transmisisti
a nobis. 24 Numquam fuisset ipsa pecunia, pro qua misisti eum : 25 sufficiebat
enim nobis paupertas nostra, ut divitias computaremus hoc, quod
videbamus filium nostrum. 26 Dixitque ei Tobias : Noli flere : salvus perveniet
filius noster, et salvus revertetur ad nos, et oculi tui videbunt illum. 27 Credo
enim quod angelus Dei bonus comitetur ei, et bene disponat omnia quæ circa
eum geruntur, ita ut cum gaudio revertatur ad nos. 28 Ad hanc vocem cessavit
mater ejus flere, et tacuit.
6Profectus est autem Tobias, et canis secutus est eum, et mansit prima mansione
juxta fluvium Tigris. 2 Et exivit ut lavaret pedes suos, et ecce piscis
immanis exivit ad devorandum eum. 3 Quem expavescens Tobias clamavit
voce magna, dicens : Domine, invadit me. 4 Et dixit ei angelus : Apprehende
branchiam ejus, et trahe eum ad te. Quod cum fecisset, attraxit eum in sic-
464
Tobiæ
cum, et palpitare coepit ante pedes ejus. 5 Tunc dixit ei angelus : Exentera
hunc piscem, et cor ejus, et fel, et jecur repone tibi : sunt enim hæc necessaria
ad medicamenta utiliter. 6 Quod cum fecisset, assavit carnes ejus, et secum
tulerunt in via : cetera salierunt, quæ sufficerent eis, quousque pervenirent in
Rages civitatem Medorum. 7 Tunc interrogavit Tobias angelum, et dixit ei :
Obsecro te, Azaria frater, ut dicas mihi quod remedium habebunt ista, quæ de
pisce servare jussisti ? 8 Et respondens angelus, dixit ei : Cordis ejus particulam
si super carbones ponas, fumus ejus extricat omne genus dæmoniorum
sive a viro, sive a muliere, ita ut ultra non accedat ad eos. 9 Et fel valet ad
ungendos oculos in quibus fuerit albugo, et sanabuntur.
10 Et dixit ei Tobias : Ubi vis ut maneamus ? 11 Respondensque angelus,
ait : Est hic Raguel nomine, vir propinquus de tribu tua, et hic habet filiam
nomine Saram, sed neque masculum neque feminam ullam habet aliam
præter eam. 12 Tibi debetur omnis substantia ejus, et oportet eam te accipere
conjugem. 13 Pete ergo eam a patre ejus, et dabit tibi eam in uxorem. 14 Tunc
respondit Tobias, et dixit : Audio quia tradita est septem viris, et mortui
sunt : sed et hoc audivi, quia dæmonium occidit illos. 15 Timeo ergo, ne
forte et mihi hæc eveniant : et cum sim unicus parentibus meis, deponam
senectutem illorum cum tristitia ad inferos. 16 Tunc angelus Rapha¨el dixit
ei : Audi me, et ostendam tibi qui sunt, quibus prævalere potest dæmonium.
17 Hi namque qui conjugium ita suscipiunt, ut Deum a se et a sua mente
excludant, et suæ libidini ita vacent sicut equus et mulus quibus non est intellectus
: habet potestatem dæmonium super eos. 18 Tu autem cum acceperis
eam, ingressus cubiculum, per tres dies continens esto ab ea, et nihil aliud
nisi orationibus vacabis cum ea. 19 Ipsa autem nocte, incenso jecore piscis,
fugabitur dæmonium. 20 Secunda vero nocte in copulatione sanctorum patriarcharum
admitteris. 21 Tertia autem nocte, benedictionem consequeris, ut
filii ex vobis procreentur incolumes. 22 Transacta autem tertia nocte, accipies
virginem cum timore Domini, amore filiorum magis quam libidine ductus, ut
in semine Abrahæ benedictionem in filiis consequaris.
7 Ingressi sunt autem ad Raguelem, et suscepit eos Raguel cum gaudio.
2 Intuensque Tobiam Raguel, dixit Annæ uxori suæ : Quam similis est
juvenis iste consobrino meo ! 3 Et cum hæc dixisset, ait : Unde estis juvenes
fratres nostri ? At illi dixerunt : Ex tribu Nephthali sumus, ex captivitate
Ninive. 4 Dixitque illis Raguel : Nostis Tobiam fratrem meum ? Qui dixerunt :
Novimus. 5 Cumque multa bona loqueretur de eo, dixit angelus ad Raguelem :
Tobias, de quo interrogas, pater istius est. 6 Et misit se Raguel, et cum lacrimis
osculatus est eum, et plorans supra collum ejus 7 dixit : Benedictio sit tibi, fili
mi, quia boni et optimi viri filius es. 8 Et Anna uxor ejus, et Sara ipsorum filia,
lacrimatæ sunt. 9 Postquam autem locuti sunt, præcepit Raguel occidi arietem,
et parari convivium. Cumque hortaretur eos discumbere ad prandium,
10 Tobias dixit : Hic ego hodie non manducabo neque bibam, nisi prius petitionem
meam confirmes, et promittas mihi dare Saram filiam tuam. 11 Quo
audito verbo Raguel expavit, sciens quid evenerit illis septem viris qui ingressi
sunt ad eam : et timere coepit ne forte et hunc similiter contingeret. Et cum
nutaret, et non daret petenti ullum responsum, 12 dixit ei angelus : Noli timere
dare eam isti, quoniam huic timenti Deum debetur conjux filia tua : propterea
alius non potuit habere illam. 13 Tunc dixit Raguel : Non dubito quod Deus
preces et lacrimas meas in conspectu suo admiserit. 14 Et credo quoniam ideo
465
Tobiæ
fecit vos venire ad me, ut ista conjungeretur cognationi suæ secundum legem
Moysi : et nunc noli dubium gerere quod tibi eam tradam. 15 Et apprehendens
dexteram filiæ suæ, dexteræ Tobiæ tradidit, dicens : Deus Abraham, et Deus
Isaac, et Deus Jacob vobiscum sit, et ipse conjungat vos, impleatque benedictionem
suam in vobis. 16 Et accepta carta, fecerunt conscriptionem conjugii.
17 Et post hæc epulati sunt, benedicentes Deum. 18 Vocavitque Raguel ad se
Annam uxorem suam, et præcepit ei ut præpararet alterum cubiculum. 19 Et
introduxit illuc Saram filiam suam, et lacrimata est. 20 Dixitque ei : Forti animo
esto, filia mea : Dominus cæli det tibi gaudium pro tædio quod perpessa
es.
8 Postquam vero coenaverunt, introduxerunt juvenem ad eam. 2 Recordatus
itaque Tobias sermonum angeli, protulit de cassidili suo partem jecoris,
posuitque eam super carbones vivos. 3 Tunc Rapha¨el angelus apprehendit
dæmonium, et religavit illud in deserto superioris Ægypti. 4 Tunc hortatus
est virginem Tobias, dixitque ei : Sara, exsurge, et deprecemur Deum hodie,
et cras, et secundum cras : quia his tribus noctibus Deo jungimur ; tertia
autem transacta nocte, in nostro erimus conjugio. 5 Filii quippe sanctorum
sumus, et non possumus ita conjungi sicut gentes quæ ignorant Deum. 6 Surgentes
autem pariter, instanter orabant ambo simul, ut sanitas daretur eis.
7 Dixitque Tobias : Domine Deus patrum nostrorum, benedicant te cæli et
terræ, mareque et fontes, et flumina, et omnes creaturæ tuæ quæ in eis sunt.
8 Tu fecisti Adam de limo terræ, dedistique ei adjutorium Hevam. 9 Et nunc
Domine, tu scis quia non luxuriæ causa accipio sororem meam conjugem,
sed sola posteritatis dilectione, in qua benedicatur nomen tuum in sæcula
sæculorum. 10 Dixit quoque Sara : Miserere nobis Domine, miserere nobis,
et consenescamus ambo pariter sani. 11 Et factum est circa pullorum cantum,
accersiri jussit Raguel servos suos, et abierunt cum eo pariter ut foderent
sepulchrum. 12 Dicebat enim : Ne forte simili modo evenerit ei, quo et ceteris
illis septem viris qui sunt ingressi ad eam. 13 Cumque parassent fossam,
reversus Raguel ad uxorem suam, dixit ei : 14 Mitte unam de ancillis tuis,
et videat si mortuus est, ut sepeliam eum antequam illucescat dies. 15 At illa
misit unam ex ancillis suis. Quæ ingressa cubiculum, reperit eos salvos
et incolumes, secum pariter dormientes. 16 Et reversa nuntiavit bonum nuntium
: et benedixerunt Dominum, Raguel videlicet et Anna uxor ejus, 17 et
dixerunt : Benedicimus te, Domine Deus Isra¨el, quia non contigit quemadmodum
putabamus. 18 Fecisti enim nobiscum misericordiam tuam, et exclusisti
a nobis inimicum persequentem nos. 19 Misertus es autem duobus unicis.
Fac eos, Domine, plenius benedicere te, et sacrificium tibi laudis tuæ et suæ
sanitatis offerre, ut cognoscat universitas gentium quia tu es Deus solus in
universa terra. 20 Statimque præcepit servis suis Raguel ut replerent fossam
quam fecerant priusquam elucesceret. 21 Uxori autem suæ dixit ut instrueret
convivium, et præpararet omnia quæ in cibos erant iter agentibus necessaria.
22 Duas quoque pingues vaccas, et quatuor arietes, occidi fecit, et parari epulas
omnibus vicinis suis, cunctisque amicis. 23 Et adjuravit Raguel Tobiam ut
duas hebdomadas moraretur apud se. 24 De omnibus autem quæ possidebat
Raguel, dimidiam partem dedit Tobiæ, et fecit scripturam, ut pars dimidia
quæ supererat, post obitum eorum Tobiæ dominio deveniret.
9 Tunc vocavit Tobias angelum ad se, quem quidem hominem existimabat,
dixitque ei : Azaria frater, peto ut auscultes verba mea. 2 Si meipsum
466
Tobiæ
tradam tibi servum, non ero condignus providentiæ tuæ : 3 tamen obsecro te
ut assumas tibi animalia sive servitia, et vadas ad Gabelum in Rages civitatem
Medorum, reddasque ei chirographum suum, et recipias ab eo pecuniam, et
roges eum venire ad nuptias meas. 4 Scis enim ipse quoniam numerat pater
meus dies, et si tardavero una die plus, contristatur anima ejus. 5 Et certe
vides quomodo adjuravit me Raguel, cujus adjuramentum spernere non possum.
6 Tunc Rapha¨el assumens quatuor ex servis Raguelis, et duos camelos,
in Rages civitatem Medorum perrexit : et inveniens Gabelum, reddidit ei chirographum
suum, et recepit ab eo omnem pecuniam. 7 Indicavitque ei de Tobia
filio Tobiæ omnia quæ gesta sunt, fecitque eum secum venire ad nuptias.
8 Cumque ingressus esset domum Raguelis, invenit Tobiam discumbentem :
et exiliens, osculati sunt se invicem : et flevit Gabelus, benedixitque Deum,
9 et dixit : Benedicat te Deus Isra¨el, quia filius es optimi viri et justi, et timentis
Deum, et eleemosynas facientis : 10 et dicatur benedictio super uxorem
tuam, et super parentes vestros, 11 et videatis filios vestros, et filios filiorum
vestrorum, usque in tertiam et quartam generationem : et sit semen vestrum
benedictum a Deo Isra¨el, qui regnat in sæcula sæculorum. 12 Cumque omnes
dixissent : Amen : accesserunt ad convivium : sed et cum timore Domini
nuptiarum convivium exercebant.
10 Cum vero moras faceret Tobias, causa nuptiarum, sollicitus erat pater
ejus Tobias, dicens : Putas quare moratur filius meus, aut quare detentus
est ibi ? 2 Putasne Gabelus mortuus est, et nemo reddet illi pecuniam ?
3 Coepit autem contristari nimis ipse, et Anna uxor ejus cum eo : et coeperunt
ambo simul flere, eo quod die statuto minime reverteretur filius eorum ad
eos. 4 Flebat igitur mater ejus irremediabilibus lacrimis, atque dicebat : Heu,
heu me, fili mi ! ut quid te misimus peregrinari, lumen oculorum nostrorum,
baculum senectutis nostræ, solatium vitæ nostræ, spem posteritatis nostræ ?
5 omnia simul in te uno habentes, te non debuimus dimittere a nobis. 6 Cui
dicebat Tobias : Tace, et noli turbari : sanus est filius noster : satis fidelis est
vir ille, cum quo misimus eum. 7 Illa autem nullo modo consolari poterat,
sed quotidie exiliens circumspiciebat, et circuibat vias omnes per quas spes
remeandi videbatur, ut procul videret eum, si fieri posset, venientem. 8 At
vero Raguel dicebat ad generum suum : Mane hic, et ego mittam nuntium
salutis de te ad Tobiam patrem tuum. 9 Cui Tobias ait : Ego novi quia pater
meus et mater mea modo dies computant, et cruciatur spiritus eorum in ipsis.
10 Cumque verbis multis rogaret Raguel Tobiam, et ille eum nulla ratione
vellet audire, tradidit ei Saram, et dimidiam partem omnis substantiæ suæ in
pueris, in puellis, in pecudibus, in camelis, et in vaccis, et in pecunia multa : et
salvum atque gaudentem dimisit eum a se, 11 dicens : Angelus Domini sanctus
sit in itinere vestro, perducatque vos incolumes, et inveniatis omnia recte
circa parentes vestros, et videant oculi mei filios vestros priusquam moriar.
12 Et apprehendentes parentes filiam suam, osculati sunt eam : et dimiserunt
ire, 13 monentes eam honorare soceros, diligere maritum, regere familiam,
gubernare domum, et seipsam irreprehensibilem exhibere.
11Cumque reverterentur, pervenerunt ad Charan, quæ est in medio itinere
contra Niniven, undecimo die. 2 Dixitque angelus : Tobia frater, scis
quemadmodum reliquisti patrem tuum. 3 Si placet itaque tibi, præcedamus,
et lento gradu sequantur iter nostrum familiæ, simul cum conjuge tua, et cum
animalibus. 4 Cumque hoc placuisset ut irent, dixit Rapha¨el ad Tobiam : Tolle
467
Tobiæ
tecum ex felle piscis : erit enim necessarium. Tulit itaque Tobias ex felle illo,
et abierunt. 5 Anna autem sedebat secus viam quotidie in supercilio montis,
unde respicere poterat de longinquo. 6 Et dum ex eodem loco specularetur
adventum ejus, vidit a longe, et illico agnovit venientem filium suum : currensque
nuntiavit viro suo, dicens : Ecce venit filius tuus. 7 Dixitque Rapha¨el
ad Tobiam : At ubi introieris domum tuam, statim adora Dominum Deum
tuum : et gratias agens ei, accede ad patrem tuum, et osculare eum. 8 Statimque
lini super oculos ejus ex felle isto piscis, quod portas tecum : scias
enim quoniam mox aperientur oculi ejus, et videbit pater tuus lumen cæli, et
in aspectu tuo gaudebit. 9 Tunc præcucurrit canis, qui simul fuerat in via :
et quasi nuntius adveniens, blandimento suæ caudæ gaudebat. 10 Et consurgens
cæcus pater ejus, coepit offendens pedibus currere : et data manu puero,
occurrit obviam filio suo. 11 Et suscipiens osculatus est eum cum uxore sua,
et coeperunt ambo flere præ gaudio. 12 Cumque adorassent Deum, et gratias
egissent, consederunt.
13 Tunc sumens Tobias de felle piscis, linivit oculos patris sui. 14 Et sustinuit
quasi dimidiam fere horam : et coepit albugo ex oculis ejus, quasi membrana
ovi, egredi. 15 Quam apprehendens Tobias, traxit ab oculis ejus : statimque visum
recepit. 16 Et glorificabant Deum, ipse videlicet et uxor ejus, et omnes qui
sciebant eum. 17 Dicebatque Tobias : Benedico te, Domine Deus Isra¨el, quia tu
castigasti me, et tu salvasti me : et ecce ego video Tobiam filium meum. 18 Ingressa
est etiam post septem dies Sara uxor filii ejus et omnis familia sana, et
pecora, et cameli, et pecunia multa uxoris ; sed et illa pecunia, quam receperat
a Gabelo. 19 Et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei, quæ fecisset
circa eum per hominem qui eum duxerat. 20 Veneruntque Achior et Nabath
consobrini Tobiæ gaudentes ad Tobiam, et congratulantes ei de omnibus bonis
quæ circa illum ostenderat Deus. 21 Et per septem dies epulantes, omnes cum
gaudio magno gavisi sunt.
12 Tunc vocavit ad se Tobias filium suum, dixitque ei : Quid possumus
dare viro isti sancto, qui venit tecum ? 2 Respondens Tobias, dixit patri
suo : Pater, quam mercedem dabimus ei ? aut quid dignum poterit esse
beneficiis ejus ? 3 Me duxit et reduxit sanum, pecuniam a Gabelo ipse recepit,
uxorem ipse me habere fecit, et dæmonium ab ea ipse compescuit : gaudium
parentibus ejus fecit, meipsum a devoratione piscis eripuit, te quoque videre
fecit lumen cæli, et bonis omnibus per eum repleti sumus. Quid illi ad hæc
poterimus dignum dare ? 4 Sed peto te, pater mi, ut roges eum, si forte
dignabitur medietatem de omnibus quæ allata sunt, sibi assumere. 5 Et vocantes
eum, pater scilicet et filius, tulerunt eum in partem : et rogare coeperunt
ut dignaretur dimidiam partem omnium quæ attulerant acceptam habere.
6 Tunc dixit eis occulte : Benedicite Deum cæli, et coram omnibus viventibus
confitemini ei, quia fecit vobiscum misericordiam suam. 7 Etenim sacramentum
regis abscondere bonum est : opera autem Dei revelare et confiteri
honorificum est. 8 Bona est oratio cum jejunio, et eleemosyna magis quam thesauros
auri recondere : 9 quoniam eleemosyna a morte liberat, et ipsa est quæ
purgat peccata, et facit invenire misericordiam et viam æternam. 10 Qui autem
faciunt peccatum et iniquitatem, hostes sunt animæ suæ. 11 Manifesto ergo
vobis veritatem, et non abscondam a vobis occultum sermonem. 12 Quando
orabas cum lacrimis, et sepeliebas mortuos, et derelinquebas prandium tuum,
et mortuos abscondebas per diem in domo tua, et nocte sepeliebas eos, ego
468
Tobiæ
obtuli orationem tuam Domino. 13 Et quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut
tentatio probaret te. 14 Et nunc misit me Dominus ut curarem te, et Saram uxorem
filii tui a dæmonio liberarem. 15 Ego enim sum Rapha¨el angelus, unus ex
septem qui adstamus ante Dominum. 16 Cumque hæc audissent, turbati sunt,
et trementes ceciderunt super terram in faciem suam. 17 Dixitque eis angelus :
Pax vobis : nolite timere. 18 Etenim cum essem vobiscum, per voluntatem Dei
eram : ipsum benedicite, et cantate illi. 19 Videbar quidem vobiscum manducare
et bibere : sed ego cibo invisibili, et potu qui ab hominibus videri non
potest, utor. 20 Tempus est ergo ut revertar ad eum qui me misit : vos autem
benedicite Deum, et narrate omnia mirabilia ejus. 21 Et cum hæc dixisset, ab
aspectu eorum ablatus est, et ultra eum videre non potuerunt. 22 Tunc prostrati
per horas tres in faciem, benedixerunt Deum : et exsurgentes narraverunt
omnia mirabilia ejus.
13Aperiens autem Tobias senior os suum, benedixit Dominum, et dixit :
Magnus es, Domine, in æternum,
et in omnia sæcula regnum tuum :
2 quoniam tu flagellas, et salvas ;
deducis ad inferos, et reducis :
et non est qui effugiat manum tuam.
3 Confitemini Domino, filii Isra¨el,
et in conspectu gentium laudate eum :
4 quoniam ideo dispersit vos inter gentes quæ ignorant eum,
ut vos enarretis mirabilia ejus,
et faciatis scire eos
quia non est alius deus omnipotens præter eum.
5 Ipse castigavit nos propter iniquitates nostras,
et ipse salvabit nos propter misericordiam suam.
6 Aspicite ergo quæ fecit nobiscum,
et cum timore et tremore confitemini illi :
regemque sæculorum exaltate in operibus vestris.
7 Ego autem in terra captivitatis meæ confitebor illi :
quoniam ostendit majestatem suam in gentem peccatricem.
8 Convertimini itaque peccatores,
et facite justitiam coram Deo,
credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam.
9 Ego autem et anima mea in eo lætabimur.
10 Benedicite Dominum omnes electi ejus :
agite dies lætitiæ, et confitemini illi.
11 Jerusalem civitas Dei,
castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum.
12 Confitere Domino in bonis tuis,
et benedic Deum sæculorum :
ut reædificet in te tabernaculum suum,
et revocet ad te omnes captivos,
et gaudeas in omnia sæcula sæculorum.
13 Luce splendida fulgebis,
et omnes fines terræ adorabunt te.
14 Nationes ex longinquo ad te venient,
469
Tobiæ
et munera deferentes adorabunt in te Dominum,
et terram tuam in sanctificationem habebunt :
15 nomen enim magnum invocabunt in te.
16 Maledicti erunt qui contempserint te,
et condemnati erunt omnes qui blasphemaverint te :
benedictique erunt qui ædificaverint te.
17 Tu autem lætaberis in filiis tuis,
quoniam omnes benedicentur,
et congregabuntur ad Dominum.
18 Beati omnes qui diligunt te,
et qui gaudent super pace tua.
19 Anima mea, benedic Dominum,
quoniam liberavit Jerusalem civitatem suam
a cunctis tribulationibus ejus
Dominus Deus noster.
20 Beatus ero si fuerint reliquiæ seminis mei
ad videndam claritatem Jerusalem.
21 Portæ Jerusalem ex sapphiro et smaragdo ædificabuntur,
et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum ejus.
22 Ex lapide candido et mundo omnes plateæ ejus sternentur,
et per vicos ejus alleluja cantabitur.
23 Benedictus Dominus, qui exaltavit eam,
et sit regnum ejus in sæcula sæculorum super eam. Amen.
14 Et consummati sunt sermones Tobiæ. Et postquam illuminatus est Tobias,
vixit annis quadraginta duobus, et vidit filios nepotum suorum.
2 Completis itaque annis centum duobus, sepultus est honorifice in Ninive.
3 Quinquaginta namque et sex annorum lumen oculorum amisit, sexagenarius
vero recepit. 4 Reliquum vero vitæ suæ in gaudio fuit, et cum bono profectu
timoris Dei perrexit in pace. 5 In hora autem mortis suæ vocavit ad se Tobiam
filium suum, et septem juvenes filios ejus nepotes suos, dixitque eis : 6 Prope
erit interitus Ninive : non enim excidit verbum Domini : et fratres nostri, qui
dispersi sunt a terra Isra¨el, revertentur ad eam. 7 Omnis autem deserta terra
ejus replebitur, et domus Dei, quæ in ea incensa est, iterum reædificabitur :
ibique revertentur omnes timentes Deum, 8 et relinquent gentes idola sua,
et venient in Jerusalem, et inhabitabunt in ea : 9 et gaudebunt in ea omnes
reges terræ, adorantes regem Isra¨el. 10 Audite ergo, filii mei, patrem vestrum :
servite Domino in veritate, et inquirite ut faciatis quæ placita sunt illi : 11 et
filiis vestris mandate ut faciant justitias et eleemosynas, ut sint memores Dei,
et benedicant eum in omni tempore in veritate, et in tota virtute sua. 12 Nunc
ergo filii, audite me, et nolite manere hic : sed quacumque die sepelieritis
matrem vestram circa me in uno sepulchro, ex eo dirigite gressus vestros ut
exeatis hinc : 13 video enim quia iniquitas ejus finem dabit ei. 14 Factum est
autem post obitum matris suæ, Tobias abscessit ex Ninive cum uxore sua, et
filiis, et filiorum filiis, et reversus est ad soceros suos : 15 invenitque eos incolumes
in senectute bona : et curam eorum gessit, et ipse clausit oculos eorum :
et omnem hæreditatem domus Raguelis ipse percepit : viditque quintam generationem,
filios filiorum suorum. 16 Et completis annis nonaginta novem in
timore Domini, cum gaudio sepelierunt eum. 17 Omnis autem cognatio ejus et
470
Tobiæ
omnis generatio ejus in bona vita et in sancta conversatione permansit, ita ut
accepti essent tam Deo quam hominibus, et cunctis habitantibus in terra.
471
Liber Judith
1 Arphaxad itaque, rex Medorum, subjugaverat multas gentes imperio suo,
et ipse ædificavit civitatem potentissimam, quam appellavit Ecbatanis, 2 ex
lapidibus quadratis et sectis : fecit muros ejus in altitudinem cubitorum septuaginta,
et in latitudinem cubitorum triginta : turres vero ejus posuit in altitudinem
cubitorum centum. 3 Per quadrum vero earum latus utrumque
vicenorum pedum spatio tendebatur, posuitque portas ejus in altitudinem
turrium : 4 et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui, et in gloria
quadrigarum suarum.
5 Anno igitur duodecimo regni sui, Nabuchodonosor rex Assyriorum, qui
regnabat in Ninive civitate magna, pugnavit contra Arphaxad, et obtinuit eum
6 in campo magno qui appellatur Ragau, circa Euphraten, et Tigrin, et Jadason,
in campo Erioch regis Elicorum. 7 Tunc exaltatum est regnum Nabuchodonosor,
et cor ejus elevatum est : et misit ad omnes qui habitabant in
Cilicia, et Damasco, et Libano, 8 et ad gentes quæ sunt in Carmelo et Cedar,
et inhabitantes Galilæam in campo magno Esdrelon, 9 et ad omnes qui erant
in Samaria, et trans flumen Jordanem usque ad Jerusalem, et omnem terram
Jesse quousque perveniatur ad terminos Æthiopiæ. 10 Ad hos omnes
misit nuntios Nabuchodonosor rex Assyriorum : 11 qui omnes uno animo
contradixerunt, et remiserunt eos vacuos, et sine honore abjecerunt. 12 Tunc
indignatus Nabuchodonosor rex adversus omnem terram illam, juravit per
thronum et regnum suum quod defenderet se de omnibus regionibus his.
2 Anno tertiodecimo Nabuchodonosor regis, vigesima et secunda die mensis
primi, factum est verbum in domo Nabuchodonosor regis Assyriorum
ut defenderet se. 2 Vocavitque omnes majores natu, omnesque duces et bellatores
suos, et habuit cum eis mysterium consilii sui : 3 dixitque cogitationem
suam in eo esse, ut omnem terram suo subjugaret imperio. 4 Quod dictum
cum placuisset omnibus, vocavit Nabuchodonosor rex Holofernem principem
militiæ suæ, 5 et dixit ei : Egredere adversus omne regnum occidentis, et
contra eos præcipue, qui contempserunt imperium eum. 6 Non parcet oculus
tuus ulli regno, omnemque urbem munitam subjugabis mihi. 7 Tunc
Holofernes vocavit duces et magistratus virtutis Assyriorum, et dinumeravit
viros in expeditionem sicut præcepit ei rex, centum viginti millia peditum
pugnatorum, et equitum sagittariorum duodecim millia. 8 Omnemque expeditionem
suam fecit præire in multitudine innumerabilium camelorum, cum
his quæ exercitibus sufficerent copiose, boum quoque armenta, gregesque ovium,
quorum non erat numerus. 9 Frumentum ex omni Syria in transitu suo
parari constituit. 10 Aurum vero et argentum de domo regis assumpsit multum
nimis. 11 Et profectus est ipse, et omnis exercitus cum quadrigis, et equitibus,
et sagittariis : qui cooperuerunt faciem terræ sicut locustæ. 12 Cumque pertransisset
fines Assyriorum, venit ad magnos montes Ange, qui sunt a sinistro
Ciliciæ : ascenditque omnia castella eorum, et obtinuit omnem munitionem.
13 Effregit autem civitatem opinatissimam Melothi, prædavitque omnes filios
Tharsis et filios Isma¨el qui erant contra faciem deserti, et ad austrum terræ
Cellon. 14 Et transivit Euphraten, et venit in Mesopotamiam : et fregit omnes
civitates excelsas quæ erant ibi, a torrente Mambre usquequo perveniatur ad
mare : 15 et occupavit terminos ejus, a Cilicia usque ad fines Japheth qui sunt
ad austrum. 16 Abduxitque omnes filios Madian, et prædavit omnem locuJudith
pletationem eorum, omnesque resistentes sibi occidit in ore gladii. 17 Et post
hæc descendit in campos Damasci in diebus messis, et succendit omnia sata,
omnesque arbores, et vineas fecit incidi : 18 et cecidit timor illius super omnes
inhabitantes terram.
3 Tunc miserunt legatos suos universarum urbium ac provinciarum reges
ac principes, Syriæ scilicet Mesopotamiæ, et Syriæ Sobal, et Libyæ, atque
Ciliciæ : qui venientes ad Holofernem, dixerunt : 2 Desinat indignatio tua circa
nos : melius est enim ut viventes serviamus Nabuchodonosor regi magno, et
subditi simus tibi, quam morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostræ
damna patiamur. 3 Omnis civitas nostra, omnisque possessio, omnes montes,
et colles, et campi, et armenta boum, gregesque ovium, et caprarum, equorumque
et camelorum, et universæ facultates nostræ atque familiæ, in conspectu
tuo sunt : 4 sint omnia nostra sub lege tua. 5 Nos, et filii nostri, servi tui
sumus. 6 Veni nobis pacificus dominus, et utere servitio nostro, sicut placuerit
tibi. 7 Tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magna, et obtinuit
omnem civitatem, et omnem inhabitantem terram. 8 De universis autem urbibus
assumpsit sibi auxiliarios viros fortes, et electos ad bellum. 9 Tantusque
metus provinciis illis incubuit, ut universarum urbium habitatores principes et
honorati simul cum populis exirent obviam venienti, 10 excipientes eum cum
coronis et lampadibus, ducentes choros in tympanis et tibiis. 11 Nec ista tamen
facientes, ferocitatem ejus pectoris mitigare potuerunt : 12 nam et civitates eorum
destruxit, et lucos eorum excidit. 13 Præceperat enim illi Nabuchodonosor
rex, ut omnes deos terræ exterminaret, videlicet ut ipse solus diceretur deus ab
his nationibus quæ potuissent Holofernis potentia subjugari. 14 Pertransiens
autem Syriam Sobal, et omnem Apameam, omnemque Mesopotamiam, venit
ad Idumæos in terram Gabaa, 15 accepitque civitates eorum, et sedit ibi per
triginta dies, in quibus diebus adunari præcepit universum exercitum virtutis
suæ.
4 Tunc audientes hæc filii Isra¨el qui habitabant in terra Juda, timuerunt
valde a facie ejus. 2 Tremor et horror invasit sensus eorum, ne hoc faceret
Jerusalem et templo Domini, quod fecerat ceteris civitatibus et templis
earum. 3 Et miserunt in omnem Samariam per circuitum usque Jericho, et
præoccupaverunt omnes vertices montium : 4 et muris circumdederunt vicos
suos, et congregaverunt frumenta in præparationem pugnæ. 5 Sacerdos
etiam Eliachim scripsit ad universos qui erant contra Esdrelon, quæ est contra
faciem campi magni juxta Dothain, et universos per quos viæ transitus
esse poterat, 6 ut obtinerent ascensus montium, per quos via esse poterat ad
Jerusalem, et illic custodirent ubi angustum iter esse poterat inter montes. 7 Et
fecerunt filii Isra¨el secundum quod constituerat eis sacerdos Domini Eliachim.
8 Et clamavit omnis populus ad Dominum instantia magna, et humiliaverunt
animas suas in jejuniis et orationibus, ipsi et mulieres eorum. 9 Et induerunt
se sacerdotes ciliciis, et infantes prostraverunt contra faciem templi Domini, et
altare Domini operuerunt cilicio : 10 et clamaverunt ad Dominum Deum Isra¨el
unanimiter ne darentur in prædam infantes eorum, et uxores eorum in divisionem,
et civitates eorum in exterminium, et sancta eorum in pollutionem, et
fierent opprobrium gentibus. 11 Tunc Eliachim sacerdos Domini magnus circuivit
omnem Isra¨el, allocutusque est eos, 12 dicens : Scitote quoniam exaudiet
Dominus preces vestras, si manentes permanseritis in jejuniis et orationibus
in conspectu Domini. 13 Memores estote Moysi servi Domini, qui Amalec
473
Judith
confidentem in virtute sua, et in potentia sua, et in exercitu suo, et in clypeis
suis, et in curribus suis, et in equitibus suis, non ferro pugnando, sed precibus
sanctis orando dejecit : 14 sic erunt universi hostes Isra¨el, si perseveraveritis
in hoc opere quod coepistis. 15 Ad hanc igitur exhortationem ejus deprecantes
Dominum, permanebant in conspectu Domini, 16 ita ut etiam hi qui offerebant
Domino holocausta, præcincti ciliciis offerrent sacrificia Domino, et erat cinis
super capita eorum. 17 Et ex toto corde suo omnes orabant Deum, ut visitaret
populum suum Isra¨el.
5 Nuntiatumque est Holoferni principi militiæ Assyriorum, quod filii Isra¨el
præpararent se ad resistendum, ac montium itinera conclusissent : 2 et
furore nimio exarsit in iracundia magna, vocavitque omnes principes Moab et
duces Ammon, 3 et dixit eis : Dicite mihi quis sit populus iste, qui montana
obsidet : aut quæ, et quales, et quantæ sint civitates eorum : quæ etiam sit
virtus eorum, aut quæ sit multitudo eorum, vel quis rex militiæ illorum : 4 et
quare præ omnibus qui habitant in oriente, isti contempserunt nos, et non
exierunt obviam nobis ut susciperent nos cum pace ?
5 Tunc Achior dux omnium filiorum Ammon respondens, ait : Si digneris
audire, domine mi, dicam veritatem in conspectu tuo de populo isto qui in
montanis habitat, et non egredietur verbum falsum ex ore meo. 6 Populus iste
ex progenie Chaldæorum est. 7 Hic primum in Mesopotamia habitavit, quoniam
noluerunt sequi deos patrum suorum, qui erant in terra Chaldæorum.
8 Deserentes itaque cæremonias patrum suorum, quæ in multitudine deorum
erant, 9 unum Deum cæli coluerunt, qui et præcepit eis ut exirent inde
et habitarent in Charan. Cumque operuisset omnem terram fames, descenderunt
in Ægyptum, illicque per quadringentos annos sic multiplicati sunt, ut
dinumerari eorum non posset exercitus. 10 Cumque gravaret eos rex Ægypti,
atque in ædificationibus urbium suarum in luto et latere subjugasset eos, clamaverunt
ad Dominum suum, et percussit totam terram Ægypti plagis variis.
11 Cumque ejecissent eos Ægyptii a se, et cessasset plaga ab eis, et iterum
eos vellent capere, et ad suum servitium revocare, 12 fugientibus his, Deus
cæli mare aperuit, ita ut hinc inde aquæ quasi murus solidarentur, et isti
pede sicco fundum maris perambulando transirent. 13 In quo loco dum innumerabilis
exercitus Ægyptiorum eos persequeretur, ita aquis coopertus est,
ut non remaneret vel unus, qui factum posteris nuntiaret. 14 Egressi vero
mare Rubrum, deserta Sina montis occupaverunt, in quibus numquam homo
habitare potuit, vel filius hominis requievit. 15 Illic fontes amari obdulcati sunt
eis ad bibendum, et per annos quadraginta annonam de cælo consecuti sunt.
16 Ubicumque ingressi sunt sine arcu et sagitta, et absque scuto et gladio, Deus
eorum pugnavit pro eis, et vicit. 17 Et non fuit qui insultaret populo isti, nisi
quando recessit a cultu Domini Dei sui. 18 Quotiescumque autem præter ipsum
Deum suum, alterum coluerunt, dati sunt in prædam, et in gladium, et in
opprobrium. 19 Quotiescumque autem poenituerunt se recessisse a cultura Dei
sui, dedit eis Deus cæli virtutem resistendi. 20 Denique Chananæum regem,
et Jebusæum, et Pherezæum, et Hethæum, et Hevæum, et Amorrhæum, et
omnes potentes in Hesebon prostraverunt, et terras eorum et civitates eorum
ipsi possederunt : 21 et usque dum non peccarent in conspectu Dei sui, erant
cum illis bona : Deus enim illorum odit iniquitatem. 22 Nam et ante hos annos
cum recessissent a via quam dederat illis Deus ut ambularent in ea, exterminati
sunt præliis a multis nationibus, et plurimi eorum captivi abducti sunt
474
Judith
in terram non suam. 23 Nuper autem reversi ad Dominum Deum suum, ex
dispersione qua dispersi fuerant, adunati sunt, et ascenderunt montana hæc
omnia, et iterum possident Jerusalem, ubi sunt sancta eorum. 24 Nunc ergo mi
domine, perquire si est aliqua iniquitas eorum in conspectu Dei eorum : ascendamus
ad illos, quoniam tradens tradet illos Deus eorum tibi, et subjugati
erunt sub jugo potentiæ tuæ. 25 Si vero non est offensio populi hujus coram
Deo suo, non poterimus resistere illis, quoniam Deus eorum defendet illos :
et erimus in opprobrium universæ terræ.
26 Et factum est, cum cessasset loqui Achior verba hæc, irati sunt omnes
magnates Holofernis, et cogitabant interficere eum, dicentes ad alterutrum :
27 Quis est iste, qui filios Isra¨el posse dicat resistere regi Nabuchodonosor et
exercitibus ejus, homines inermes, et sine virtute, et sine peritia artis pugnæ ?
28 Ut ergo agnoscat Achior quoniam fallit nos, ascendamus in montana : et
cum capti fuerint potentes eorum, tunc cum eisdem gladio transverberabitur :
29 ut sciat omnis gens quoniam Nabuchodonosor deus terræ est, et præter
ipsum alius non est.
6 Factum est autem cum cessassent loqui, indignatus Holofernes vehementer,
dixit ad Achior : 2 Quoniam prophetasti nobis, dicens quod gens
Isra¨el defendatur a Deo suo, ut ostendam tibi quoniam non est deus nisi
Nabuchodonosor, 3 cum percusserimus eos omnes, sicut hominem unum, tunc
et ipse cum illis Assyriorum gladio interibis, et omnis Isra¨el tecum perditione
disperiet : 4 et probabis quoniam Nabuchodonosor dominus sit universæ terræ
: tuncque gladius militiæ meæ transiet per latera tua, et confixus cades
inter vulneratos Isra¨el, et non respirabis ultra, donec extermineris cum illis.
5 Porro autem si prophetiam tuam veram existimas, non concidat vultus tuus
: et pallor qui faciem tuam obtinet abscedat a te, si verba mea hæc putas
impleri non posse. 6 Ut autem noveris quia simul cum illis hæc experieris,
ecce ex hac hora illorum populo sociaberis, ut, dum dignas mei gladii poenas
exceperint, ipse simul ultioni subjaceas. 7 Tunc Holofernes præcepit servis suis
ut comprehenderent Achior, et perducerent eum in Bethuliam, et traderent
eum in manus filiorum Isra¨el. 8 Et accipientes eum servi Holofernis, profecti
sunt per campestria : sed cum appropinquassent ad montana, exierunt contra
eos fundibularii. 9 Illi autem divertentes a latere montis, ligaverunt Achior
ad arborem manibus et pedibus, et sic vinctum restibus dimiserunt eum, et
reversi sunt ad dominum suum. 10 Porro filii Isra¨el descendentes de Bethulia,
venerunt ad eum : quem solventes, duxerunt ad Bethuliam, atque in medium
populi illum statuentes, percunctati sunt quid rerum esset quod illum
vinctum Assyrii reliquissent.
11 In diebus illis erant illic principes Ozias filius Micha de tribu Simeon,
et Charmi, qui et Gothoniel. 12 In medio itaque seniorum, et in conspectu
omnium, Achior dixit omnia quæ locutus ipse fuerat ab Holoferne interrogatus
: et qualiter populus Holofernis voluisset propter hoc verbum interficere
eum, 13 et quemadmodum ipse Holofernes iratus jusserit eum Isra¨elitis hac de
causa tradi, ut dum vicerit filios Isra¨el, tunc et ipsum Achior diversis jubeat
interire suppliciis, propter hoc quod dixisset : Deus cæli defensor eorum est.
14 Cumque Achior universa hæc exposuisset, omnis populus cecidit in faciem,
adorantes Dominum, et communi lamentatione et fletu unanimes preces suas
Domino effuderunt, 15 dicentes : Domine Deus cæli et terræ, intuere superbiam
eorum, et respice ad nostram humilitatem, et faciem sanctorum tuorum
475
Judith
attende, et ostende quoniam non derelinquis præsumentes de te : et præsumentes
de se, et de sua virtute gloriantes, humilias. 16 Finito itaque fletu,
et per totam diem oratione populorum completa, consolati sunt Achior,
17 dicentes : Deus patrum nostrorum, cujus tu virtutem prædicasti, ipse tibi
hanc dabit vicissitudinem, ut eorum magis tu interitum videas. 18 Cum vero
Dominus Deus noster dederit hanc libertatem servis suis, sit et tecum Deus
in medio nostri : ut sicut placuerit tibi, ita cum tuis omnibus converseris nobiscum.
19 Tunc Ozias, finito consilio, suscepit eum in domum suam, et fecit
ei coenam magnam. 20 Et vocatis omnibus presbyteris, simul expleto jejunio
refecerunt. 21 Postea vero convocatus est omnis populus, et per totam noctem
intra ecclesiam oraverunt, petentes auxilium a Deo Isra¨el.
7 Holofernes autem altera die præcepit exercitibus suis ut ascenderent contra
Bethuliam. 2 Erant autem pedites bellatorum centum viginti millia,
et equites viginti duo millia, præter præparationes virorum illorum quos occupaverat
captivitas, et abducti fuerant de provinciis et urbibus universæ juventutis.
3 Omnes paraverunt se pariter ad pugnam contra filios Isra¨el, et
venerunt per crepidinem montis usque ad apicem, qui respicit super Dothain,
a loco qui dicitur Belma usque ad Chelmon, qui est contra Esdrelon. 4 Filii
autem Isra¨el, ut viderunt multitudinem illorum, prostraverunt se super terram,
mittentes cinerem super capita sua, unanimes orantes ut Deus Isra¨el
misericordiam suam ostenderet super populum suum. 5 Et assumentes arma
sua bellica, sederunt per loca quæ ad angusti itineris tramitem dirigunt inter
montosa, et erant custodientes ea tota die et nocte.
6 Porro Holofernes, dum circuit per gyrum, reperit quod fons qui influebat,
aquæductum illorum a parte australi extra civitatem dirigeret : et incidi
præcepit aquæductum illorum. 7 Erant tamen non longe a muris fontes, ex
quibus furtim videbantur haurire aquam ad refocillandum potius quam ad
potandum. 8 Sed filii Ammon et Moab accesserunt ad Holofernem, dicentes :
Filii Isra¨el non in lancea nec in sagitta confidunt, sed montes defendunt illos,
et muniunt illos colles in præcipitio constituti. 9 Ut ergo sine congressione
pugnæ possis superare eos, pone custodes fontium, ut non hauriant aquam
ex eis, et sine gladio interficies eos, vel certe fatigati tradent civitatem suam,
quam putant in montibus positam superari non posse. 10 Et placuerunt verba
hæc coram Holoferne et coram satellitibus ejus, et constituit per gyrum
centenarios per singulos fontes. 11 Cumque ista custodia per dies viginti
fuisset expleta, defecerunt cisternæ et collectiones aquarum omnibus habitantibus
Bethuliam, ita ut non esset intra civitatem unde satiarentur vel una
die, quoniam ad mensuram dabatur populis aqua quotidie.
12 Tunc ad Oziam congregati omnes viri feminæque, juvenes et parvuli,
omnes simul una voce 13 dixerunt : Judicet Deus inter nos et te, quoniam
fecisti in nos mala, nolens loqui pacifice cum Assyriis, et propter hoc vendidit
nos Deus in manibus eorum. 14 Et ideo non est qui adjuvet, cum prosternamur
ante oculos eorum in siti, et perditione magna. 15 Et nunc congregate
universos qui in civitate sunt, ut sponte tradamus nos omnes populo Holofernis.
16 Melius est enim ut captivi benedicamus Dominum viventes, quam
moriamur, et simus opprobrium omni carni, cum viderimus uxores nostras
et infantes nostros mori ante oculos nostros. 17 Contestamur hodie cælum
et terram, et Deum patrum nostrorum, qui ulciscitur nos secundum peccata
nostra, ut jam tradatis civitatem in manu militiæ Holofernis, et sit finis noster
476
Judith
brevis in ore gladii, qui longior efficitur in ariditate sitis. 18 Et cum hæc dixissent,
factus est fletus et ululatus magnus in ecclesia ab omnibus, et per multas
horas una voce clamaverunt ad Deum, dicentes : 19 Peccavimus cum patribus
nostris : injuste egimus, iniquitatem fecimus. 20 Tu, quia pius es, miserere nostri,
aut in tuo flagello vindica iniquitates nostras, et noli tradere confitentes te
populo qui ignorat te, 21 ut non dicant inter gentes : Ubi est Deus eorum ?
22 Et cum fatigati ex his clamoribus et his fletibus lassati siluissent, 23 exsurgens
Ozias infusus lacrimis, dixit : Æquo animo estote, fratres, et hos quinque
dies expectemus a Domino misericordiam. 24 Forsitan enim indignationem
suam abscindet, et dabit gloriam nomini suo. 25 Si autem transactis quinque
diebus non venerit adjutorium, faciemus hæc verba quæ locuti estis.
8 Et factum est cum audisset hæc verba Judith vidua, quæ erat filia Merari
filii Idox filii Joseph filii Oziæ filii Elai filii Jamnor filii Gedeon filii
Raphaim filii Achitob filii Melchiæ filii Enan filii Nathaniæ filii Salathiel filii
Simeon filii Ruben, 2 et vir ejus fuit Manasses, qui mortuus est in diebus messis
hordeaceæ : 3 instabat enim super alligantes manipulos in campo, et venit
æstus super caput ejus, et mortuus est in Bethulia civitate sua, et sepultus est
illic cum patribus suis. 4 Erat autem Judith relicta ejus vidua jam annis tribus
et mensibus sex. 5 Et in superioribus domus suæ fecit sibi secretum cubiculum,
in quo cum puellis suis clausa morabatur, 6 et habens super lumbos suos
cilicium, jejunabat omnibus diebus vitæ suæ, præter sabbata et neomenias
et festa domus Isra¨el. 7 Erat autem eleganti aspectu nimis, cui vir suus reliquerat
divitias multas, et familiam copiosam, ac possessiones armentis boum,
et gregibus ovium plenas. 8 Et erat hæc in omnibus famosissima, quoniam
timebat Dominum valde, nec erat qui loqueretur de illa verbum malum.
9 Hæc itaque cum audisset quoniam Ozias promisisset quod transacto
quinto die traderet civitatem, misit ad presbyteros Chabri et Charmi. 10 Et
venerunt ad illam, et dixit illis : Quod est hoc verbum, in quo consensit Ozias,
ut tradat civitatem Assyriis si intra quinque dies non venerit vobis adjutorium
? 11 et qui estis vos, qui tentatis Dominum ? 12 non est iste sermo
qui misericordiam provocet, sed potius qui iram excitet, et furorem accendat.
13 Posuistis vos tempus miserationis Domini, et in arbitrium vestrum, diem
constituistis ei. 14 Sed quia patiens Dominus est, in hoc ipso poeniteamus,
et indulgentiam ejus fusis lacrimis postulemus : 15 non enim quasi homo sic
Deus comminabitur, neque sicut filius hominis ad iracundiam inflammabitur.
16 Et ideo humiliemus illi animas nostras, et in spiritu constituti humiliato,
servientes illi 17 dicamus flentes Domino, ut secundum voluntatem suam sic
faciat nobiscum misericordiam suam : ut sicut conturbatum est cor nostrum
in superbia eorum, ita etiam de nostra humilitate gloriemur : 18 quoniam non
sumus secuti peccata patrum nostrorum, qui dereliquerunt Deum suum, et
adoraverunt deos alienos, 19 pro quo scelere dati sunt in gladium, et in rapinam,
et in confusionem inimicis suis : nos autem alterum deum nescimus
præter ipsum. 20 Expectemus humiles consolationem ejus, et exquiret sanguinem
nostrum de afflictionibus inimicorum nostrorum, et humiliabit omnes
gentes, quæcumque insurgunt contra nos, et faciet illas sine honore Dominus
Deus noster. 21 Et nunc fratres, quoniam vos estis presbyteri in populo Dei, et
ex vobis pendet anima illorum, ad eloquium vestrum corda eorum erigite, ut
memores sint quia tentati sunt patres nostri, ut probarentur si vere colerent
Deum suum. 22 Memores esse debent quomodo pater noster Abraham ten-
477
Judith
tatus est, et per multas tribulationes probatus, Dei amicus effectus est. 23 Sic
Isaac, sic Jacob, sic Moyses, et omnes qui placuerunt Deo, per multas tribulationes
transierunt fideles. 24 Illi autem qui tentationes non susceperunt cum
timore Domini, et impatientiam suam et improperium murmurationis suæ
contra Dominum protulerunt, 25 exterminati sunt ab exterminatore, et a serpentibus
perierunt. 26 Et nos ergo non ulciscamur nos pro his quæ patimur,
27 sed reputantes peccatis nostris hæc ipsa supplicia minora esse flagella Domini,
quibus quasi servi corripimur ad emendationem, et non ad perditionem
nostram evenisse credamus.
28 Et dixerunt illi Ozias et presbyteri : Omnia quæ locuta es, vera sunt,
et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio. 29 Nunc ergo ora pro nobis,
quoniam mulier sancta es, et timens Deum. 30 Et dixit illis Judith : Sicut quod
potui loqui, Dei esse cognoscitis, 31 ita quod facere disposui, probate si ex
Deo est, et orate ut firmum faciat Deus consilium meum. 32 Stabitis vos ad
portam nocte ista, et ego exeam cum abra mea : et orate, ut sicut dixistis, in
diebus quinque respiciat Dominus populum suum Isra¨el. 33 Vos autem nolo ut
scrutemini actum meum, et usque dum renuntiem vobis, nihil aliud fiat, nisi
oratio pro me ad Dominum Deum nostrum. 34 Et dixit ad eam Ozias princeps
Juda : Vade in pace, et Dominus sit tecum in ultionem inimicorum nostrorum.
Et revertentes abierunt.
9 Quibus ascendentibus, Judith ingressa est oratorium suum : et induens
se cilicio, posuit cinerem super caput suum : et prosternens se Domino,
clamabat ad Dominum, dicens : 2 Domine Deus patris mei Simeon, qui
dedisti illi gladium in defensionem alienigenarum, qui violatores extiterunt
in coinquinatione sua, et denudaverunt femur virginis in confusionem : 3 et
dedisti mulieres illorum in prædam, et filias illorum in captivitatem : et omnem
prædam in divisionem servis tuis, qui zelaverunt zelum tuum : subveni,
quæso te, Domine Deus meus, mihi viduæ. 4 Tu enim fecisti priora, et illa
post illa cogitasti : et hoc factum est quod ipse voluisti. 5 Omnes enim viæ
tuæ paratæ sunt, et tua judicia in tua providentia posuisti. 6 Respice castra
Assyriorum nunc, sicut tunc castra Ægyptiorum videre dignatus es, quando
post servos tuos armati currebant, confidentes in quadrigis, et in equitatu suo,
et in multitudine bellatorum. 7 Sed aspexisti super castra eorum, et tenebræ
fatigaverunt eos. 8 Tenuit pedes eorum abyssus, et aquæ operuerunt eos. 9 Sic
fiant et isti, Domine, qui confidunt in multitudine sua, et in curribus suis, et
in contis, et in scutis, et in sagittis suis, et in lanceis gloriantur, 10 et nesciunt
quia tu ipse es Deus noster, qui conteris bella ab initio, et Dominus nomen
est tibi. 11 Erige brachium tuum sicut ab initio, et allide virtutem illorum in
virtute tua : cadat virtus eorum in iracundia tua, qui promittunt se violare
sancta tua, et polluere tabernaculum nominis tui, et dejicere gladio suo cornu
altaris tui. 12 Fac, Domine, ut gladio proprio ejus superbia amputetur :
13 capiatur laqueo oculorum suorum in me, et percuties eum ex labiis caritatis
meæ. 14 Da mihi in animo constantiam ut contemnam illum, et virtutem, ut
evertam illum. 15 Erit enim hoc memoriale nominis tui, cum manus feminæ
dejecerit eum. 16 Non enim in multitudine est virtus tua, Domine, neque in
equorum viribus voluntas tua est, nec superbi ab initio placuerunt tibi : sed
humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio. 17 Deus cælorum,
creator aquarum, et Dominus totius creaturæ, exaudi me miseram deprecantem,
et de tua misericordia præsumentem. 18 Memento, Domine, testamenti
478
Judith
tui, et da verbum in ore meo, et in corde meo consilium corrobora, ut domus
tua in sanctificatione tua permaneat : 19 et omnes gentes agnoscant quia tu es
Deus, et non est alius præter te.
10 Factum est autem, cum cessasset clamare ad Dominum, surrexit de loco
in quo jacuerat prostrata ad Dominum. 2 Vocavitque abram suam,
et descendens in domum suam, abstulit a se cilicium, et exuit se vestimentis
viduitatis suæ, 3 et lavit corpus suum, et unxit se myro optimo, et discriminavit
crinem capitis sui, et imposuit mitram super caput suum, et induit se
vestimentis jucunditatis suæ, induitque sandalia pedibus suis, assumpsitque
dextraliola, et lilia, et inaures, et annulos, et omnibus ornamentis suis ornavit
se. 4 Cui etiam Dominus contulit splendorem : quoniam omnis ista compositio
non ex libidine, sed ex virtute pendebat : et ideo Dominus hanc in
illam pulchritudinem ampliavit, ut incomparabili decore omnium oculis appareret.
5 Imposuit itaque abræ suæ ascoperam vini, et vas olei, et polentam,
et palathas, et panes, et caseum, et profecta est. 6 Cumque venissent ad portam
civitatis, invenerunt expectantem Oziam et presbyteros civitatis. 7 Qui
cum vidissent eam, stupentes mirati sunt nimis pulchritudinem ejus. 8 Nihil
tamen interrogantes eam, dimiserunt transire, dicentes : Deus patrum nostrorum
det tibi gratiam, et omne consilium tui cordis sua virtute corroboret,
ut glorietur super te Jerusalem, et sit nomen tuum in numero sanctorum et
justorum. 9 Et dixerunt hi qui illic erant omnes una voce : Fiat, fiat. 10 Judith
vero orans Dominum, transivit per portas, ipsa et abra ejus.
11 Factum est autem cum descenderet montem, circa ortum diei, occurrerunt
ei exploratores Assyriorum, et tenuerunt eam, dicentes : Unde venis ? aut
quo vadis ? 12 Quæ respondit : Filia sum Hebræorum, ideo ego fugi a facie eorum,
quoniam futurum agnovi quod dentur vobis in deprædationem, pro eo
quod contemnentes vos, noluerunt ultro tradere seipsos ut invenirent misericordiam
in conspectu vestro. 13 Hac de causa cogitavi mecum, dicens : Vadam
ad faciem principis Holofernis, ut indicem illi secreta illorum, et ostendam illi
quo aditu possit obtinere eos, ita ut non cadat vir unus de exercitu ejus. 14 Et
cum audissent viri illi verba ejus, considerabant faciem ejus, et erat in oculis
eorum stupor, quoniam pulchritudinem ejus mirabantur nimis. 15 Et dixerunt
ad eam : Conservasti animam tuam, eo quod tale reperisti consilium, ut descenderes
ad dominum nostrum. 16 Hoc autem scias, quoniam cum steteris in
conspectu ejus, bene tibi faciet, et eris gratissima in corde ejus. Duxeruntque
illam ad tabernaculum Holofernis, annuntiantes eam. 17 Cumque intrasset
ante faciem ejus, statim captus est in suis oculis Holofernes. 18 Dixeruntque ad
eum satellites ejus : Quis contemnat populum Hebræorum, qui tam decoras
mulieres habent, ut non pro his merito pugnare contra eos debeamus ?
19 Videns itaque Judith Holofernem sedentem in conopeo, quod erat ex
purpura, et auro, et smaragdo, et lapidibus pretiosis intextum, 20 et cum
in faciem ejus intendisset, adoravit eum, prosternens se super terram. Et
elevaverunt eam servi Holofernis, jubente domino suo.
11Tunc Holofernes dixit ei : Æquo animo esto, et noli pavere in corde tuo :
quoniam ego numquam nocui viro qui voluit servire Nabuchodonosor
regi : 2 populus autem tuus, si non contempsisset me, non levassem lanceam
meam super eum. 3 Nunc autem dic mihi, qua ex causa recessisti ab illis, et
placuit tibi ut venires ad nos ? 4 Et dixit illi Judith : Sume verba ancillæ tuæ,
quoniam si secutus fueris verba ancillæ tuæ, perfectam rem faciet Dominus
479
Judith
tecum. 5 Vivit enim Nabuchodonosor rex terræ, et vivit virtus ejus, quæ est
in te ad correptionem omnium animarum errantium : quoniam non solum
homines serviunt illi per te, sed et bestiæ agri obtemperant illi. 6 Nuntiatur
enim animi tui industria universis gentibus, et indicatum est omni sæculo
quoniam tu solus bonus et potens es in omni regno ejus : et disciplina tua
omnibus provinciis prædicatur. 7 Nec hoc latet, quod locutus est Achior, nec
illud ignoratur, quod ei jusseris evenire. 8 Constat enim Deum nostrum sic
peccatis offensum, ut mandaverit per prophetas suos ad populum quod tradat
eum pro peccatis suis. 9 Et quoniam sciunt se offendisse Deum suum filii
Isra¨el, tremor tuus super ipsos est. 10 Insuper etiam fames invasit eos, et ab
ariditate aquæ jam inter mortuos computantur. 11 Denique hoc ordinant, ut interficient
pecora sua, et bibant sanguinem eorum : 12 et sancta Domini Dei sui,
quæ præcepit Deus non contingi, in frumento, vino, et oleo, hæc cogitaverunt
impendere, et volunt consumere quæ nec manibus deberent contingere : ergo
quoniam hæc faciunt, certum est quod in perditionem dabuntur. 13 Quod
ego ancilla tua cognoscens, fugi ab illis, et misit me Dominus hæc ipsa nuntiare
tibi. 14 Ego enim ancilla tua Deum colo, etiam nunc apud te : et exiet
ancilla tua, et orabo Deum, 15 et dicet mihi quando eis reddat peccatum suum,
et veniens nuntiabo tibi, ita ut ego adducam te per mediam Jerusalem,
et habebis omnem populum Isra¨el, sicut oves quibus non est pastor, et non
latrabit vel unus canis contra te : 16 quoniam hæc mihi dicta sunt per providentiam
Dei, 17 et quoniam iratus est illis Deus, hæc ipsa missa sum nuntiare
tibi. 18 Placuerunt autem omnia verba hæc coram Holoferne, et coram pueris
ejus, et mirabantur sapientiam ejus, et dicebant alter ad alterum : 19 Non est
talis mulier super terram in aspectu, in pulchritudine, et in sensu verborum.
20 Et dixit ad illam Holofernes : Benefecit Deus, qui misit te ante populum,
ut des illum tu in manibus nostris : 21 et quoniam bona est promissio tua, si
fecerit mihi hoc Deus tuus, erit et Deus meus, et tu in domo Nabuchodonosor
magna eris, et nomen tuum nominabitur in universa terra.
12 Tunc jussit eam introire ubi repositi erant thesauri ejus, et jussit illic
manere eam, et constituit quid daretur illi de convivio suo. 2 Cui respondit
Judith, et dixit : Nunc non potero manducare ex his quæ mihi præcipis
tribui, ne veniat super me offensio : ex his autem quæ mihi detuli, manducabo.
3 Cui Holofernes ait : Si defecerint tibi ista, quæ tecum detulisti, quid
faciemus tibi ? 4 Et dixit Judith : Vivit anima tua, domine meus, quoniam
non expendet omnia hæc ancilla tua, donec faciat Deus in manu mea hæc
quæ cogitavi. Et induxerunt illam servi ejus in tabernaculum quod præceperat.
5 Et petiit dum introiret, ut daretur ei copia nocte et ante lucem egrediendi
foras ad orationem, et deprecandi Dominum. 6 Et præcepit cubiculariis suis ut
sicut placeret illi, exiret et introiret ad adorandum Deum suum per triduum :
7 et exibat noctibus in vallem Bethuliæ, et baptizabat se in fonte aquæ. 8 Et
ut ascendebat, orabat Dominum Deum Isra¨el ut dirigeret viam ejus ad liberationem
populi sui. 9 Et introiens, munda manebat in tabernaculo usque dum
acciperet escam suam in vespere. 10 Et factum est, in quarto die Holofernes
fecit coenam servis suis, et dixit ad Vagao eunuchum suum : Vade, et suade
Hebræam illam ut sponte consentiat habitare mecum. 11 Foedum est enim
apud Assyrios, si femina irrideat virum agendo ut immunis ab eo transeat.
12 Tunc introivit Vagao ad Judith, et dixit : Non vereatur bona puella introire
ad dominum meum, ut honorificetur ante faciem ejus, ut manducet cum
480
Judith
eo, et bibat vinum in jucunditate. 13 Cui Judith respondit : Quæ ego sum, ut
contradicam domino meo ? 14 omne quod erit ante oculos ejus bonum et optimum,
faciam. Quidquid autem illi placuerit, hoc mihi erit optimum omnibus
diebus vitæ meæ. 15 Et surrexit, et ornavit se vestimento suo, et ingressa stetit
ante faciem ejus. 16 Cor autem Holofernes concussum est : erat enim ardens in
concupiscentia ejus. 17 Et dixit ad eam Holofernes : Bibe nunc, et accumbe in
jucunditate, quoniam invenisti gratiam coram me. 18 Et dixit Judith : Bibam,
domine, quoniam magnificata est anima mea hodie præ omnibus diebus meis.
19 Et accepit, et manducavit et bibit coram ipso ea quæ paraverat illi ancilla
ejus. 20 Et jucundus factus est Holofernes ad eam, bibitque vinum multum
nimis, quantum numquam biberat in vita sua.
13 Ut autem sero factum est, festinaverunt servi illius ad hospitia sua, et
conclusit Vagao ostia cubiculi, et abiit. 2 Erant autem omnes fatigati a
vino, 3 eratque Judith sola in cubiculo. 4 Porro Holofernes jacebat in lecto,
nimia ebrietate sopitus. 5 Dixitque Judith puellæ suæ ut staret foris ante cubiculum,
et observaret. 6 Stetitque Judith ante lectum, orans cum lacrimis, et
labiorum motu in silentio, 7 dicens : Confirma me, Domine Deus Isra¨el, et
respice in hac hora ad opera manuum mearum, ut, sicut promisisti, Jerusalem
civitatem tuam erigas : et hoc quod credens per te posse fieri cogitavi, perficiam.
8 Et cum hæc dixisset, accessit ad columnam quæ erat ad caput lectuli
ejus, et pugionem ejus, qui in ea ligatus pendebat, exsolvit. 9 Cumque evaginasset
illum, apprehendit comam capitis ejus, et ait : Confirma me, Domine
Deus, in hac hora. 10 Et percussit bis in cervicem ejus, et abscidit caput ejus, et
abstulit conopeum ejus a columnis, et evolvit corpus ejus truncum. 11 Et post
pusillum exivit, et tradidit caput Holofernis ancillæ suæ, et jussit ut mitteret
illud in peram suam. 12 Et exierunt duæ, secundum consuetudinem suam,
quasi ad orationem, et transierunt castra, et gyrantes vallem, venerunt ad portam
civitatis. 13 Et dixit Judith a longe custodibus murorum : Aperite portas,
quoniam nobiscum est Deus, qui fecit virtutem in Isra¨el.
14 Et factum est cum audissent viri vocem ejus, vocaverunt presbyteros
civitatis. 15 Et concurrerunt ad eam omnes, a minimo usque ad maximum :
quoniam sperabant eam jam non esse venturam. 16 Et accendentes luminaria,
congyraverunt circa eam universi : illa autem ascendens in eminentiorem
locum, jussit fieri silentium. Cumque omnes tacuissent, 17 dixit Judith : Laudate
Dominum Deum nostrum, qui non deseruit sperantes in se, 18 et in me
ancilla sua adimplevit misericordiam suam, quam promisit domui Isra¨el : et
interfecit in manu mea hostem populi sui hac nocte. 19 Et proferens de pera caput
Holofernis, ostendit illis, dicens : Ecce caput Holofernis principis militiæ
Assyriorum, et ecce conopeum illius, in quo recumbebat in ebrietate sua, ubi
per manum feminæ percussit illum Dominus Deus noster. 20 Vivit autem ipse
Dominus, quoniam custodivit me angelus ejus et hinc euntem, et ibi commorantem,
et inde huc revertentem, et non permisit me Dominus ancillam
suam coinquinari, sed sine pollutione peccati revocavit me vobis gaudentem
in victoria sua, in evasione mea, et in liberatione vestra. 21 Confitemini illi
omnes, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. 22 Universi
autem adorantes Dominum, dixerunt ad eam : Benedixit te Dominus in virtute
sua, quia per te ad nihilum redegit inimicos nostros. 23 Porro Ozias princeps
populi Isra¨el dixit ad eam : Benedicta es tu, filia, a Domino Deo excelso præ
omnibus mulieribus super terram. 24 Benedictus Dominus, qui creavit cælum
481
Judith
et terram, qui te direxit in vulnera capitis principis inimicorum nostrorum :
25 quia hodie nomen tuum ita magnificavit, ut non recedat laus tua de ore
hominum qui memores fuerint virtutis Domini in æternum, pro quibus non
pepercisti animæ tuæ propter angustias et tribulationem generis tui, sed subvenisti
ruinæ ante conspectum Dei nostri. 26 Et dixit omnis populus : Fiat,
fiat.
27 Porro Achior vocatus venit, et dixit ei Judith : Deus Isra¨el, cui tu testimonium
dedisti quod ulciscatur se de inimicis suis, ipse caput omnium incredulorum
incidit hac nocte in manu mea. 28 Et ut probes quia ita est, ecce
caput Holofernis, qui in contemptu superbiæ suæ Deum Isra¨el contempsit, et
tibi interitum minabatur, dicens : Cum captus fuerit populus Isra¨el, gladio
perforari præcipiam latera tua. 29 Videns autem Achior caput Holofernis, angustiatus
præ pavore cecidit in faciem suam super terram, et æstuavit anima
ejus. 30 Postea vero quam resumpto spiritu recreatus est, procidit ad pedes
ejus, et adoravit eam, et dixit : 31 Benedicta tu a Deo tuo in omni tabernaculo
Jacob, quoniam in omni gente quæ audierit nomen tuum, magnificabitur
super te Deus Isra¨el.
14 Dixit autem Judith ad omnem populum : Audite me, fratres : suspendite
caput hoc super muros nostros : 2 et erit, cum exierit sol, accipiat
unusquisque arma sua, et exite cum impetu, non ut descendatis deorsum,
sed quasi impetum facientes. 3 Tunc exploratores necesse erit ut fugiant ad
principem suum excitandum ad pugnam. 4 Cumque duces eorum cucurrerint
ad tabernaculum Holofernis, et invenerint eum truncum in suo sanguine volutatum,
decidet super eos timor. 5 Cumque cognoveritis fugere eos, ite post
illos securi, quoniam Dominus conteret eos sub pedibus vestris. 6 Tunc Achior,
videns virtutem quam fecit Deus Isra¨el, relicto gentilitatis ritu, credidit Deo, et
circumcidit carnem præputii sui, et appositus est ad populum Isra¨el, et omnis
successio generis ejus usque in hodiernum diem.
7 Mox autem ut ortus est dies, suspenderunt super muros caput Holofernis,
accepitque unusquisque vir arma sua, et egressi sunt cum grandi strepitu
et ululatu. 8 Quod videntes exploratores, ad tabernaculum Holofernis cucurrerunt.
9 Porro hi qui in tabernaculo erant, venientes, et ante ingressum cubiculi
perstrepentes, excitandi gratia, inquietudinem arte moliebantur, ut non
ab excitantibus, sed a sonantibus Holofernes evigilaret. 10 Nullus enim audebat
cubiculum virtutis Assyriorum pulsando aut intrando aperire. 11 Sed cum
venissent ejus duces ac tribuni, et universi majores exercitus regis Assyriorum,
dixerunt cubiculariis : 12 Intrate, et excitate illum, quoniam egressi mures de
cavernis suis, ausi sunt provocare nos ad prælium. 13 Tunc ingressus Vagao
cubiculum ejus, stetit ante cortinam, et plausum fecit manibus suis : suspicabatur
enim illum cum Judith dormire. 14 Sed cum nullum motum jacentis sensu
aurium caperet, accessit proximans ad cortinam, et elevans eam, vidensque
cadaver absque capite Holofernis in suo sanguine tabefactum jacere super terram,
exclamavit voce magna cum fletu, et scidit vestimenta sua. 15 Et ingressus
tabernaculum Judith, non invenit eam, et exiliit foras ad populum, 16 et dixit
: Una mulier hebræa fecit confusionem in domo regis Nabuchodonosor :
ecce enim Holofernes jacet in terra, et caput ejus non est in illo. 17 Quod cum
audissent principes virtutis Assyriorum, sciderunt omnes vestimenta sua, et
intolerabilis timor et tremor cecidit super eos, et turbati sunt animi eorum
valde. 18 Et factus est clamor incomparabilis in medio castrorum eorum.
482
Judith
15 Cumque omnis exercitus decollatum Holofernem audisset, fugit mens
et consilium ab eis, et solo tremore et metu agitati, fugæ præsidium
sumunt, 2 ita ut nullus loqueretur cum proximo suo, sed inclinato capite, relictis
omnibus, evadere festinabant Hebræos, quos armatos super se venire
audiebant, fugientes per vias camporum et semitas collium. 3 Videntes itaque
filii Isra¨el fugientes, secuti sunt illos. Descenderuntque clangentes tubis, et ululantes
post ipsos. 4 Et quoniam Assyrii non adunati, in fugam ibant præcipites
: filii autem Isra¨el uno agmine persequentes debilitabant omnes quos invenire
potuissent. 5 Misit itaque Ozias nuntios per omnes civitates et regiones
Isra¨el. 6 Omnis itaque regio, omnisque urbs electam juventutem armatam
misit post eos, et persecuti sunt eos in ore gladii, quousque pervenirent ad
extremitatem finium suorum. 7 Reliqui autem qui erant in Bethulia, ingressi
sunt castra Assyriorum, et prædam quam fugientes Assyrii reliquerant, abstulerunt,
et onustati sunt valde. 8 Hi vero qui victores reversi sunt ad Bethuliam,
omnia quæ erant illorum attulerunt secum, ita ut non esset numerus in
pecoribus et jumentis et universis mobilibus eorum, ut a minimo usque ad
maximum omnes divites fierent de prædationibus eorum.
9 Joacim autem summus pontifex de Jerusalem venit in Bethuliam cum
universis presbyteris suis ut videret Judith. 10 Quæ cum exisset ad illum,
benedixerunt eam omnes una voce, dicentes : Tu gloria Jerusalem ; tu lætitia
Isra¨el ; tu honorificentia populi nostri : 11 quia fecisti viriliter, et confortatum
est cor tuum, eo quod castitatem amaveris, et post virum tuum, alterum
nescieris : ideo et manus Domini confortavit te, et ideo eris benedicta in æternum.
12 Et dixit omnis populus : Fiat, fiat. 13 Per dies autem triginta, vix
collecta sunt spolia Assyriorum a populo Isra¨el. 14 Porro autem universa quæ
Holofernis peculiaria fuisse probata sunt, dederunt Judith in auro, et argento,
et vestibus, et gemmis, et omni supellectili : et tradita sunt omnia illi a populo.
15 Et omnes populi gaudebant cum mulieribus, et virginibus, et juvenibus, in
organis et citharis.
16Tunc cantavit canticum hoc Domino Judith, dicens :
2 Incipite Domino in tympanis ;
cantate Domino in cymbalis ;
modulamini illi psalmum novum :
exaltate, et invocate nomen ejus.
3 Dominus conterens bella,
Dominus nomen est illi.
4 Qui posuit castra sua in medio populi sui,
ut eriperet nos de manu omnium inimicorum nostrorum.
5 Venit Assur ex montibus ab aquilone
in multitudine fortitudinis suæ :
cujus multitudo obturavit torrentes,
et equi eorum cooperuerunt valles.
6 Dixit se incensurum fines meos,
et juvenes meos occisurum gladio ;
infantes meos dare in prædam,
et virgines in captivitatem.
7 Dominus autem omnipotens nocuit eum,
et tradidit eum in manus feminæ, et confodit eum.
8 Non enim cecidit potens eorum a juvenibus,
483
Judith
nec filii Titan percusserunt eum,
nec excelsi gigantes opposuerunt se illi :
sed Judith filia Merari in specie faciei suæ dissolvit eum.
9 Exuit enim se vestimento viduitatis,
et induit se vestimento lætitiæ
in exultatione filiorum Isra¨el.
10 Unxit faciem suam unguento,
et colligavit cincinnos suos mitra ;
accepit stolam novem ad decipiendum illum.
11 Sandalia ejus rapuerunt oculos ejus ;
pulchritudo ejus captivam fecit animam ejus :
amputavit pugione cervicem ejus.
12 Horruerunt Persæ constantiam ejus,
et Medi audaciam ejus.
13 Tunc ululaverunt castra Assyriorum,
quando apparuerunt humiles mei, arescentes in siti.
14 Filii puellarum compunxerunt eos,
et sicut pueros fugientes occiderunt eos :
perierunt in prælio a facie Domini Dei mei.
15 Hymnum cantemus Domino ;
hymnum novum cantemus Deo nostro.
16 Adonai Domine, magnus es tu,
et præclarus in virtute tua :
et quem superare nemo potest.
17 Tibi serviat omnis creatura tua,
quia dixisti, et facta sunt ;
misisti spiritum tuum, et creata sunt :
et non est qui resistat voci tuæ.
18 Montes a fundamentis movebuntur cum aquis ;
petræ, sicut cera, liquescent ante faciem tuam.
19 Qui autem timent te,
magni erunt apud te per omnia.
20 Væ genti insurgenti super genus meum :
Dominus enim omnipotens vindicabit in eis ;
in die judicii visitabit illos.
21 Dabit enim ignem et vermes in carnes eorum,
ut urantur et sentiant usque in sempiternum.
22 Et factum est post hæc, omnis populus post victoriam venit in Jerusalem
adorare Dominum : et mox ut purificati sunt, obtulerunt omnes holocausta,
et vota, et repromissiones suas. 23 Porro Judith universa vasa bellica Holofernis,
quæ dedit illi populus, et conopeum quod ipsa sustulerat de cubili ipsius,
obtulit in anathema oblivionis. 24 Erat autem populus jucundus secundum
faciem sanctorum : et per tres menses gaudium hujus victoriæ celebratum est
cum Judith. 25 Post dies autem illos, unusquisque rediit in domum suam : et
Judith magna facta est in Bethulia, et præclarior erat universæ terræ Isra¨el.
26 Erat enim virtuti castitas adjuncta, ita ut non cognosceret virum omnibus
diebus vitæ suæ, ex quo defunctus est Manasses vir ejus. 27 Erat autem, diebus
festis, procedens cum magna gloria. 28 Mansit autem in domo viri sui annos
centum quinque, et dimisit abram suam liberam : et defuncta est ac sepulta
484
Judith
cum viro suo in Bethulia. 29 Luxitque illam omnis populus diebus septem. 30 In
omni autem spatio vitæ ejus non fuit qui perturbaret Isra¨el, et post mortem
ejus annis multis. 31 Dies autem victoriæ hujus festivitatis ab Hebræis in numero
sanctorum dierum accipitur, et colitur a Judæis ex illo tempore usque in
præsentem diem.
Nenhum comentário:
Postar um comentário