quinta-feira, 11 de fevereiro de 2010

VULGATA - PENTATEUCUM

Liber Genesis
1 In principio creavit Deus cælum et terram. 2 Terra autem erat inanis et
vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi : et spiritus Dei ferebatur
super aquas. 3 Dixitque Deus : Fiat lux. Et facta est lux. 4 Et vidit Deus
lucem quod esset bona : et divisit lucem a tenebris. 5 Appellavitque lucem
Diem, et tenebras Noctem : factumque est vespere et mane, dies unus. 6 Dixit
quoque Deus : Fiat firmamentum in medio aquarum : et dividat aquas ab
aquis. 7 Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quæ erant sub firmamento,
ab his, quæ erant super firmamentum. Et factum est ita. 8 Vocavitque
Deus firmamentum, Cælum : et factum est vespere et mane, dies secundus.
9 Dixit vero Deus : Congregentur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum :
et appareat arida. Et factum est ita. 10 Et vocavit Deus aridam Terram, congregationesque
aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum. 11 Et
ait : Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum
faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super
terram. Et factum est ita. 12 Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen
juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque
sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum. 13 Et
factum est vespere et mane, dies tertius. 14 Dixit autem Deus : Fiant luminaria
in firmamento cæli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora,
et dies et annos : 15 ut luceant in firmamento cæli, et illuminent terram. Et
factum est ita. 16 Fecitque Deus duo luminaria magna : luminare majus, ut
præesset diei : et luminare minus, ut præesset nocti : et stellas. 17 Et posuit
eas in firmamento cæli, ut lucerent super terram, 18 et præessent diei ac nocti,
et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum. 19 Et factum
est vespere et mane, dies quartus. 20 Dixit etiam Deus : Producant aquæ
reptile animæ viventis, et volatile super terram sub firmamento cæli. 21 Creavitque
Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam
produxerant aquæ in species suas, et omne volatile secundum genus suum.
Et vidit Deus quod esset bonum. 22 Benedixitque eis, dicens : Crescite, et
multiplicamini, et replete aquas maris : avesque multiplicentur super terram.
23 Et factum est vespere et mane, dies quintus. 24 Dixit quoque Deus : Producat
terra animam viventem in genere suo, jumenta, et reptilia, et bestias terræ
secundum species suas. Factumque est ita. 25 Et fecit Deus bestias terræ juxta
species suas, et jumenta, et omne reptile terræ in genere suo.
Et vidit Deus quod esset bonum, 26 et ait : Faciamus hominem ad imaginem
et similitudinem nostram : et præsit piscibus maris, et volatilibus cæli,
et bestiis, universæque terræ, omnique reptili, quod movetur in terra. 27 Et
creavit Deus hominem ad imaginem suam : ad imaginem Dei creavit illum,
masculum et feminam creavit eos. 28 Benedixitque illis Deus, et ait : Crescite
et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus
maris, et volatilibus cæli, et universis animantibus, quæ moventur super terram.
29 Dixitque Deus : Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen
super terram, et universa ligna quæ habent in semetipsis sementem generis
sui, ut sint vobis in escam : 30 et cunctis animantibus terræ, omnique volucri
cæli, et universis quæ moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut
habeant ad vescendum. Et factum est ita. 31 Viditque Deus cuncta quæ fecerat,
et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.
Genesis
2 Igitur perfecti sunt cæli et terra, et omnis ornatus eorum. 2 Complevitque
Deus die septimo opus suum quod fecerat : et requievit die septimo ab
universo opere quod patrarat. 3 Et benedixit diei septimo, et sanctificavit
illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret.
4 Istæ sunt generationes cæli et terræ, quando creata sunt, in die quo fecit
Dominus Deus cælum et terram, 5 et omne virgultum agri antequam oriretur
in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret : non enim
pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram
: 6 sed fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terræ.
7 Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem
ejus spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem. 8 Plantaverat
autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit
hominem quem formaverat. 9 Produxitque Dominus Deus de humo omne
lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave lignum etiam vitæ in medio
paradisi, lignumque scientiæ boni et mali. 10 Et fluvius egrediebatur de loco
voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita.
11 Nomen uni Phison : ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur
aurum : 12 et aurum terræ illius optimum est ; ibi invenitur bdellium, et
lapis onychinus. 13 Et nomen fluvii secundi Gehon ; ipse est qui circumit omnem
terram Æthiopiæ. 14 Nomen vero fluminis tertii, Tigris : ipse vadit contra
Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates. 15 Tulit ergo Dominus
Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret
illum : 16 præcepitque ei, dicens : Ex omni ligno paradisi comede ;
17 de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas : in quocumque enim
die comederis ex eo, morte morieris. 18 Dixit quoque Dominus Deus : Non
est bonum esse hominem solum : faciamus ei adjutorium simile sibi. 19 Formatis
igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ, et universis
volatilibus cæli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea : omne enim
quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen ejus. 20 Appellavitque
Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia cæli, et omnes
bestias terræ : Adæ vero non inveniebatur adjutor similis ejus. 21 Immisit ergo
Dominus Deus soporem in Adam : cumque obdormisset, tulit unam de costis
ejus, et replevit carnem pro ea. 22 Et ædificavit Dominus Deus costam, quam
tulerat de Adam, in mulierem : et adduxit eam ad Adam. 23 Dixitque Adam :
Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea : hæc vocabitur Virago,
quoniam de viro sumpta est. 24 Quam ob rem relinquet homo patrem suum,
et matrem, et adhærebit uxori suæ : et erunt duo in carne una. 25 Erat autem
uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus : et non erubescebant.
3 Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus
Deus. Qui dixit ad mulierem : Cur præcepit vobis Deus ut non
comederetis de omni ligno paradisi ? 2 Cui respondit mulier : De fructu
lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur : 3 de fructu vero ligni quod est
in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus
illud, ne forte moriamur. 4 Dixit autem serpens ad mulierem : Nequaquam
morte moriemini. 5 Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex
eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum. 6 Vidit
igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis,
aspectuque delectabile : et tulit de fructu illius, et comedit : deditque viro
suo, qui comedit. 7 Et aperti sunt oculi amborum ; cumque cognovissent se
2
Genesis
esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata. 8 Et cum audissent
vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem,
abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.
9 Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei : Ubi es ? 10 Qui ait : Vocem tuam
audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me. 11 Cui
dixit : Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo
præceperam tibi ne comederes, comedisti ? 12 Dixitque Adam : Mulier, quam
dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi. 13 Et dixit Dominus Deus
ad mulierem : Quare hoc fecisti ? Quæ respondit : Serpens decepit me, et
comedi.
14 Et ait Dominus Deus ad serpentem :
Quia fecisti hoc,
maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ :
super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus
vitæ tuæ.
15 Inimicitias ponam inter te et mulierem,
et semen tuum et semen illius :
ipsa conteret caput tuum,
et tu insidiaberis calcaneo ejus.
16 Mulieri quoque dixit : Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos : in
dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui. 17 Adæ
vero dixit : Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam
tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo : in laboribus comedes
ex ea cunctis diebus vitæ tuæ. 18 Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes
herbam terræ. 19 In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram
de qua sumptus es : quia pulvis es et in pulverem reverteris. 20 Et vocavit
Adam nomen uxoris suæ, Heva : eo quod mater esset cunctorum viventium.
21 Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit
eos : 22 et ait : Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et
malum : nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ,
et comedat, et vivat in æternum. 23 Et emisit eum Dominus Deus de paradiso
voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est. 24 Ejecitque Adam : et
collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque
versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ.
4 Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quæ concepit et peperit Cain,
dicens : Possedi hominem per Deum. 2 Rursumque peperit fratrem ejus
Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola. 3 Factum est autem
post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino. 4 Abel
quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum : et respexit
Dominus ad Abel, et ad munera ejus. 5 Ad Cain vero, et ad munera illius non
respexit : iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus. 6 Dixitque
Dominus ad eum : Quare iratus es ? et cur concidit facies tua ? 7 nonne si
bene egeris, recipies : sin autem male, statim in foribus peccatum aderit ? sed
sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius. 8 Dixitque Cain ad Abel
fratrem suum : Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain
adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum. 9 Et ait Dominus ad Cain :
Ubi est Abel frater tuus ? Qui respondit : Nescio : num custos fratris mei
sum ego ? 10 Dixitque ad eum : Quid fecisti ? vox sanguinis fratris tui clamat
ad me de terra. 11 Nunc igitur maledictus eris super terram, quæ aperuit os
3
Genesis
suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. 12 Cum operatus fueris
eam, non dabit tibi fructus suos : vagus et profugus eris super terram. 13 Dixitque
Cain ad Dominum : Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear.
14 Ecce ejicis me hodie a facie terræ, et a facie tua abscondar, et ero vagus
et profugus in terra : omnis igitur qui invenerit me, occidet me. 15 Dixitque
ei Dominus : Nequaquam ita fiet : sed omnis qui occiderit Cain, septuplum
punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis
qui invenisset eum. 16 Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in
terra ad orientalem plagam Eden.
17 Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit, et peperit Henoch :
et ædificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch.
18 Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Mavia¨el, et Mavia¨el genuit Mathusa
¨el, et Mathusa¨el genuit Lamech. 19 Qui accepit duas uxores, nomen uni
Ada, et nomen alteri Sella. 20 Genuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium
in tentoriis, atque pastorum. 21 Et nomen fratris ejus Jubal : ipse fuit pater canentium
cithara et organo. 22 Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator
et faber in cuncta opera æris et ferri. Soror vero Tubalcain, No¨ema. 23 Dixitque
Lamech uxoribus suis Adæ et Sellæ :
Audite vocem meam, uxores Lamech ;
auscultate sermonem meum :
quoniam occidi virum in vulnus meum,
et adolescentulum in livorem meum.
24 Septuplum ultio dabitur de Cain :
de Lamech vero septuagies septies.
25 Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam : et peperit filium, vocavitque
nomen ejus Seth, dicens : Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem
occidit Cain. 26 Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos : iste coepit
invocare nomen Domini.
5 Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad
similitudinem Dei fecit illum. 2 Masculum et feminam creavit eos, et
benedixit illis : et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt. 3 Vixit
autem Adam centum triginta annis : et genuit ad imaginem et similitudinem
suam, vocavitque nomen ejus Seth. 4 Et facti sunt dies Adam, postquam genuit
Seth, octingenti anni : genuitque filios et filias. 5 Et factum est omne tempus
quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est. 6 Vixit quoque Seth
centum quinque annis, et genuit Enos. 7 Vixitque Seth, postquam genuit Enos,
octingentis septem annis, genuitque filios et filias. 8 Et facti sunt omnes dies
Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est. 9 Vixit vero Enos
nonaginta annis, et genuit Cainan. 10 Post cujus ortum vixit octingentis quindecim
annis, et genuit filios et filias. 11 Factique sunt omnes dies Enos nongenti
quinque anni, et mortuus est. 12 Vixit quoque Cainan septuaginta annis,
et genuit Malaleel. 13 Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentis
quadraginta annis, genuitque filios et filias. 14 Et facti sunt omnes dies
Cainan nongenti decem anni, et mortuus est. 15 Vixit autem Malaleel sexaginta
quinque annis, et genuit Jared. 16 Et vixit Malaleel, postquam genuit Jared,
octingentis triginta annis, et genuit filios et filias. 17 Et facti sunt omnes dies
Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est. 18 Vixitque Jared
centum sexaginta duobus annis, et genuit Henoch. 19 Et vixit Jared, postquam
4
Genesis
genuit Henoch, octingentis annis, et genuit filios et filias. 20 Et facti sunt omnes
dies Jared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est. 21 Porro Henoch vixit
sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam. 22 Et ambulavit Henoch cum
Deo : et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios
et filias. 23 Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni.
24 Ambulavitque cum Deo, et non apparuit : quia tulit eum Deus. 25 Vixit
quoque Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech. 26 Et
vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentis octoginta duobus annis,
et genuit filios et filias. 27 Et facti sunt omnes dies Mathusala nongenti
sexaginta novem anni, et mortuus est. 28 Vixit autem Lamech centum octoginta
duobus annis, et genuit filium : 29 vocavitque nomen ejus No¨e, dicens : Iste
consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui
maledixit Dominus. 30 Vixitque Lamech, postquam genuit No¨e, quingentis
nonaginta quinque annis, et genuit filios et filias. 31 Et facti sunt omnes dies
Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. No¨e vero cum
quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japheth.
6 Cumque coepissent homines multiplicari super terram, et filias procreassent,
2 videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, acceperunt
sibi uxores ex omnibus, quas elegerant. 3 Dixitque Deus : Non permanebit
spiritus meus in homine in æternum, quia caro est : eruntque dies illius centum
viginti annorum. 4 Gigantes autem erant super terram in diebus illis :
postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illæque genuerunt,
isti sunt potentes a sæculo viri famosi. 5 Videns autem Deus quod multa malitia
hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum
omni tempore, 6 poenituit eum quod hominum fecisset in terra. Et tactus dolore
cordis intrinsecus, 7 Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terræ,
ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres cæli : poenitet enim
me fecisse eos.
8 No¨e vero invenit gratiam coram Domino. 9 Hæ sunt generationes No¨e :
No¨e vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis ; cum Deo ambulavit.
10 Et genuit tres filios, Sem, Cham et Japheth. 11 Corrupta est autem terra
coram Deo, et repleta est iniquitate. 12 Cumque vidisset Deus terram esse corruptam
(omnis quippe caro corruperat viam suam super terram), 13 dixit ad
No¨e : Finis universæ carnis venit coram me : repleta est terra iniquitate a facie
eorum, et ego disperdam eos cum terra. 14 Fac tibi arcam de lignis lævigatis ;
mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus. 15 Et
sic facies eam : trecentorum cubitorum erit longitudo arcæ, quinquaginta cubitorum
latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius. 16 Fenestram in arca
facies, et in cubito consummabis summitatem ejus : ostium autem arcæ pones
ex latere ; deorsum, coenacula et tristega facies in ea.
17 Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem
carnem, in qua spiritus vitæ est subter cælum : universa quæ in terra sunt,
consumentur. 18 Ponamque foedus meum tecum : et ingredieris arcam tu et filii
tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum. 19 Et ex cunctis animantibus
universæ carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum : masculini sexus et
feminini. 20 De volucribus juxta genus suum, et de jumentis in genere suo, et
ex omni reptili terræ secundum genus suum : bina de omnibus ingredientur
tecum, ut possint vivere. 21 Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quæ man-
5
Genesis
di possunt, et comportabis apud te : et erunt tam tibi, quam illis in cibum.
22 Fecit igitur No¨e omnia quæ præceperat illi Deus.
7 Dixitque Dominus ad eum : Ingredere tu et omnis domus tua in arcam :
te enim vidi justum coram me in generatione hac. 2 Ex omnibus animantibus
mundis tolle septena et septena, masculum et feminam : de animantibus
vero immundis duo et duo, masculum et feminam. 3 Sed et de volatilibus cæli
septena et septena, masculum et feminam : ut salvetur semen super faciem
universæ terræ. 4 Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram
quadraginta diebus et quadraginta noctibus : et delebo omnem substantiam,
quam feci, de superficie terræ. 5 Fecit ergo No¨e omnia quæ mandaverat ei
Dominus. 6 Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aquæ inundaverunt
super terram. 7 Et ingressus est No¨e et filii ejus, uxor ejus et uxores filiorum
ejus cum eo in arcam propter aquas diluvii. 8 De animantibus quoque
mundis et immundis, et de volucribus, et ex omni quod movetur super terram,
9 duo et duo ingressa sunt ad No¨e in arcam, masculus et femina, sicut
præceperat Dominus No¨e. 10 Cumque transissent septem dies, aquæ diluvii
inundaverunt super terram. 11 Anno sexcentesimo vitæ No¨e, mense secundo,
septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ, et cataractæ
cæli apertæ sunt : 12 et facta est pluvia super terram quadraginta diebus
et quadraginta noctibus. 13 In articulo diei illius ingressus est No¨e, et Sem,
et Cham, et Japheth filii ejus ; uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum
eis in arcam : 14 ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque
jumenta in genere suo, et omne quod movetur super terram in genere suo,
cunctumque volatile secundum genus suum, universæ aves, omnesque volucres,
15 ingressæ sunt ad No¨e in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua
erat spiritus vitæ. 16 Et quæ ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne
introierunt, sicut præceperat ei Deus : et inclusit eum Dominus deforis.
17 Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram : et multiplicatæ
sunt aquæ, et elevaverunt arcam in sublime a terra. 18 Vehementer
enim inundaverunt, et omnia repleverunt in superficie terræ : porro arca ferebatur
super aquas. 19 Et aquæ prævaluerunt nimis super terram : opertique
sunt omnes montes excelsi sub universo cælo. 20 Quindecim cubitis altior fuit
aqua super montes, quos operuerat. 21 Consumptaque est omnis caro quæ
movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium,
quæ reptant super terram : universi homines, 22 et cuncta, in quibus
spiraculum vitæ est in terra, mortua sunt. 23 Et delevit omnem substantiam
quæ erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres
cæli : et deleta sunt de terra. Remansit autem solus No¨e, et qui cum eo erant
in arca. 24 Obtinueruntque aquæ terram centum quinquaginta diebus.
8 Recordatus autem Deus No¨e, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum,
quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et
imminutæ sunt aquæ. 2 Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractæ cæli : et prohibitæ
sunt pluviæ de cælo. 3 Reversæque sunt aquæ de terra euntes et redeuntes
: et coeperunt minui post centum quinquaginta dies. 4 Requievitque arca
mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniæ. 5 At
vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem : decimo enim
mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium. 6 Cumque transissent
quadraginta dies, aperiens No¨e fenestram arcæ, quam fecerat, dimisit
corvum, 7 qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquæ su-
6
Genesis
per terram. 8 Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent
aquæ super faciem terræ. 9 Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus,
reversa est ad eum in arcam : aquæ enim erant super universam terram :
extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam. 10 Expectatis autem ultra
septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca. 11 At illa venit ad
eum ad vesperam, portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo : intellexit
ergo No¨e quod cessassent aquæ super terram. 12 Expectavitque nihilominus
septem alios dies : et emisit columbam, quæ non est reversa ultra ad eum.
13 Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutæ
sunt aquæ super terram : et aperiens No¨e tectum arcæ, aspexit, viditque
quod exsiccata esset superficies terræ. 14 Mense secundo, septimo et vigesimo
die mensis arefacta est terra.
15 Locutus est autem Deus ad No¨e, dicens : 16 Egredere de arca, tu et uxor
tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum. 17 Cuncta animantia, quæ sunt
apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus,
quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram :
crescite et multiplicamini super eam. 18 Egressus est ergo No¨e, et filii ejus : uxor
illius, et uxores filiorum ejus cum eo. 19 Sed et omnia animantia, jumenta, et
reptilia quæ reptant super terram, secundum genus suum, egressa sunt de arca.
20 Ædificavit autem No¨e altare Domino : et tollens de cunctis pecoribus et
volucribus mundis, obtulit holocausta super altare. 21 Odoratusque est Dominus
odorem suavitatis, et ait : Nequaquam ultra maledicam terræ propter
homines : sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab
adolescentia sua : non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut
feci. 22 Cunctis diebus terræ, sementis et messis, frigus et æstus, æstas et
hiems, nox et dies non requiescent.
9 Benedixitque Deus No¨e et filiis ejus. Et dixit ad eos : Crescite, et multiplicamini,
et replete terram. 2 Et terror vester ac tremor sit super cuncta
animalia terræ, et super omnes volucres cæli, cum universis quæ moventur
super terram : omnes pisces maris manui vestræ traditi sunt. 3 Et omne, quod
movetur et vivit, erit vobis in cibum : quasi olera virentia tradidi vobis omnia.
4 Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis. 5 Sanguinem enim
animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum : et de manu
hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis. 6 Quicumque
effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius : ad imaginem quippe
Dei factus est homo. 7 Vos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini
super terram, et implete eam.
8 Hæc quoque dixit Deus ad No¨e, et ad filios ejus cum eo : 9 Ecce ego statuam
pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos : 10 et ad omnem
animam viventem, quæ est vobiscum, tam in volucribus quam in jumentis et
pecudibus terræ cunctis, quæ egressa sunt de arca, et universis bestiis terræ.
11 Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis
caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram. 12 Dixitque
Deus : Hoc signum foederis quod do inter me et vos, et ad omnem animam
viventem, quæ est vobiscum in generationes sempiternas : 13 arcum meum
ponam in nubibus, et erit signum foederis inter me et inter terram. 14 Cumque
obduxero nubibus cælum, apparebit arcus meus in nubibus : 15 et recordabor
foederis mei vobiscum, et cum omni anima vivente quæ carnem vegetat : et
non erunt ultra aquæ diluvii ad delendum universam carnem. 16 Eritque arcus
7
Genesis
in nubibus, et videbo illum, et recordabor foederis sempiterni quod pactum est
inter Deum et omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram.
17 Dixitque Deus ad No¨e : Hoc erit signum foederis, quod constitui inter
me et omnem carnem super terram.
18 Erant ergo filii No¨e, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth :
porro Cham ipse est pater Chanaan. 19 Tres isti filii sunt No¨e : et ab his disseminatum
est omne genus hominum super universam terram. 20 Coepitque
No¨e vir agricola exercere terram, et plantavit vineam. 21 Bibensque vinum inebriatus
est, et nudatus in tabernaculo suo. 22 Quod cum vidisset Cham, pater
Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus
suis foras. 23 At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis, et
incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui : faciesque eorum aversæ
erant, et patris virilia non viderunt. 24 Evigilans autem No¨e ex vino, cum
didicisset quæ fecerat ei filius suus minor, 25 ait :
Maledictus Chanaan,
servus servorum erit fratribus suis.
26 Dixitque :
Benedictus Dominus Deus Sem,
sit Chanaan servus ejus.
27 Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem,
sitque Chanaan servus ejus.
28 Vixit autem No¨e post diluvium trecentis quinquaginta annis. 29 Et impleti
sunt omnes dies ejus nongentorum quinquaginta annorum : et mortuus
est.
10 Hæ sunt generationes filiorum No¨e, Sem, Cham et Japheth : natique
sunt eis filii post diluvium. 2 Filii Japheth : Gomer, et Magog, et Madai,
et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras. 3 Porro filii Gomer : Ascenez et
Riphath et Thogorma. 4 Filii autem Javan : Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim.
5 Ab his divisæ sunt insulæ gentium in regionibus suis, unusquisque
secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.
6 Filii autem Cham : Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan. 7 Filii Chus :
Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma : Saba et
Dadan. 8 Porro Chus genuit Nemrod : ipse coepit esse potens in terra, 9 et erat
robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium : Quasi Nemrod
robustus venator coram Domino. 10 Fuit autem principium regni ejus Babylon,
et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar. 11 De terra illa egressus est
Assur, et ædificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale. 12 Resen quoque
inter Niniven et Chale : hæc est civitas magna. 13 At vero Mesraim genuit
Ludim, et Anamim et Laabim, Nephthuim, 14 et Phetrusim, et Chasluim :
de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim. 15 Chanaan autem genuit
Sidonem primogenitum suum. Hethæum, 16 et Jebusæum, et Amorrhæum,
Gergesæum, 17 Hevæum, et Aracæum : Sinæum, 18 et Aradium, Samaræum, et
Amathæum : et post hæc disseminati sunt populi Chananæorum. 19 Factique
sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec
ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa. 20 Hi
sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et
gentibus suis.
8
Genesis
21 De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth
majore. 22 Filii Sem : Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram. 23 Filii
Aram : Us, et Hul, et Gether, et Mes. 24 At vero Arphaxad genuit Sale, de
quo ortus est Heber. 25 Natique sunt Heber filii duo : nomen uni Phaleg,
eo quod in diebus ejus divisa sit terra : et nomen fratris ejus Jectan. 26 Qui
Jectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Jare, 27 et Aduram, et Uzal,
et Decla, 28 et Ebal, et Abima¨el, Saba, 29 et Ophir, et Hevila, et Jobab : omnes
isti, filii Jectan. 30 Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque
Sephar montem orientalem. 31 Isti filii Sem secundum cognationes, et linguas,
et regiones in gentibus suis. 32 Hæ familiæ No¨e juxta populos et nationes suas.
Ab his divisæ sunt gentes in terra post diluvium.
11 Erat autem terra labii unius, et sermonum eorumdem. 2 Cumque
proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Sennaar, et
habitaverunt in eo. 3 Dixitque alter ad proximum suum : Venite, faciamus
lateres, et coquamus eos igni. Habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro
cæmento : 4 et dixerunt : Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cujus
culmen pertingat ad cælum : et celebremus nomen nostrum antequam dividamur
in universas terras. 5 Descendit autem Dominus ut videret civitatem
et turrim, quam ædificabant filii Adam, 6 et dixit : Ecce, unus est populus,
et unum labium omnibus : coeperuntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus
suis, donec eas opere compleant. 7 Venite igitur, descendamus, et
confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi
sui. 8 Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras, et cessaverunt
ædificare civitatem. 9 Et idcirco vocatum est nomen ejus Babel, quia
ibi confusum est labium universæ terræ : et inde dispersit eos Dominus super
faciem cunctarum regionum.
10 Hæ sunt generationes Sem : Sem erat centum annorum quando genuit
Arphaxad, biennio post diluvium. 11 Vixitque Sem, postquam genuit Arphaxad,
quingentis annis : et genuit filios et filias. 12 Porro Arphaxad vixit triginta
quinque annis, et genuit Sale. 13 Vixitque Arphaxad, postquam genuit Sale,
trecentis tribus annis : et genuit filios et filias. 14 Sale quoque vixit triginta annis,
et genuit Heber. 15 Vixitque Sale, postquam genuit Heber, quadringentis
tribus annis : et genuit filios et filias. 16 Vixit autem Heber triginta quatuor annis,
et genuit Phaleg. 17 Et vixit Heber postquam genuit Phaleg, quadringentis
triginta annis : et genuit filios et filias. 18 Vixit quoque Phaleg triginta annis, et
genuit Reu. 19 Vixitque Phaleg, postquam genuit Reu, ducentis novem annis :
et genuit filios et filias. 20 Vixit autem Reu triginta duobus annis, et genuit
Sarug. 21 Vixit quoque Reu, postquam genuit Sarug, ducentis septem annis :
et genuit filios et filias. 22 Vixit vero Sarug triginta annis, et genuit Nachor.
23 Vixitque Sarug, postquam genuit Nachor, ducentis annis : et genuit filios et
filias. 24 Vixit autem Nachor viginti novem annis, et genuit Thare. 25 Vixitque
Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annis : et genuit filios
et filias. 26 Vixitque Thare septuaginta annis, et genuit Abram, et Nachor,
et Aran.
27 Hæ sunt autem generationes Thare : Thare genuit Abram, Nachor et
Aran. Porro Aran genuit Lot. 28 Mortuusque est Aran ante Thare patrem
suum, in terra nativitatis suæ, in Ur Chaldæorum. 29 Duxerunt autem Abram
et Nachor uxores : nomen uxoris Abram, Sarai : et nomen uxoris Nachor,
Melcha filia Aran, patris Melchæ, et patris Jeschæ. 30 Erat autem Sarai sterilis,
9
Genesis
nec habebat liberos. 31 Tulit itaque Thare Abram filium suum, et Lot filium
Aran, filium filii sui, et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit
eos de Ur Chaldæorum, ut irent in terram Chanaan : veneruntque usque
Haran, et habitaverunt ibi. 32 Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque
annorum, et mortuus est in Haran.
12 Dixit autem Dominus ad Abram : Egredere de terra tua, et de cognatione
tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrabo
tibi. 2 Faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnificabo
nomen tuum, erisque benedictus. 3 Benedicam benedicentibus tibi, et
maledicam maledicentibus tibi, atque in te benedicentur universæ cognationes
terræ. 4 Egressus est itaque Abram sicut præceperat ei Dominus, et ivit cum
eo Lot : septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran.
5 Tulitque Sarai uxorem suam, et Lot filium fratris sui, universamque substantiam
quam possederant, et animas quas fecerant in Haran : et egressi sunt
ut irent in terram Chanaan. Cumque venissent in eam, 6 pertransivit Abram
terram usque ad locum Sichem, usque ad convallem illustrem : Chananæus
autem tunc erat in terra. 7 Apparuit autem Dominus Abram, et dixit ei : Semini
tuo dabo terram hanc. Qui ædificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.
8 Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit
ibi tabernaculum suum, ab occidente habens Bethel, et ab oriente Hai : ædificavit
quoque ibi altare Domino, et invocavit nomen ejus. 9 Perrexitque Abram
vadens, et ultra progrediens ad meridiem.
10 Facta est autem fames in terra : descenditque Abram in Ægyptum, ut
peregrinaretur ibi : prævaluerat enim fames in terra. 11 Cumque prope esset
ut ingrederetur Ægyptum, dixit Sarai uxori suæ : Novi quod pulchra sis
mulier : 12 et quod cum viderint te Ægyptii, dicturi sunt : Uxor ipsius est : et
interficient me, et te reservabunt. 13 Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis :
ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui. 14 Cum itaque
ingressus esset Abram Ægyptum, viderunt Ægyptii mulierem quod esset pulchra
nimis. 15 Et nuntiaverunt principes Pharaoni, et laudaverunt eam apud
illum : et sublata est mulier in domum Pharaonis. 16 Abram vero bene usi
sunt propter illam : fueruntque ei oves et boves et asini, et servi et famulæ, et
asinæ et cameli. 17 Flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis, et
domum ejus, propter Sarai uxorem Abram. 18 Vocavitque Pharao Abram, et
dixit ei : Quidnam est hoc quod fecisti mihi ? quare non indicasti quod uxor
tua esset ? 19 quam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi
in uxorem ? Nunc igitur ecce conjux tua, accipe eam, et vade. 20 Præcepitque
Pharao super Abram viris : et deduxerunt eum, et uxorem illius, et omnia
quæ habebat.
13 Ascendit ergo Abram de Ægypto, ipse et uxor ejus, et omnia quæ
habebat, et Lot cum eo, ad australem plagam. 2 Erat autem dives valde
in possessione auri et argenti. 3 Reversusque est per iter, quo venerat, a meridie
in Bethel, usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et
Hai, 4 in loco altaris quod fecerat prius : et invocavit ibi nomen Domini. 5 Sed
et Lot qui erat cum Abram, fuerunt greges ovium, et armenta, et tabernacula.
6 Nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul : erat quippe substantia
eorum multa, et nequibant habitare communiter. 7 Unde et facta est rixa inter
pastores gregum Abram et Lot. Eo autem tempore Chananæus et Pherezæus
habitabant in terra illa. 8 Dixit ergo Abram ad Lot : Ne quæso sit jurgium
10
Genesis
inter me et te, et inter pastores meos et pastores tuos : fratres enim sumus.
9 Ecce universa terra coram te est : recede a me, obsecro : si ad sinistram ieris,
ego dexteram tenebo : si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam. 10 Elevatis
itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Jordanis, quæ universa
irrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham, sicut
paradisus Domini, et sicut Ægyptus venientibus in Segor. 11 Elegitque sibi Lot
regionem circa Jordanem, et recessit ab oriente : divisique sunt alterutrum a
fratre suo. 12 Abram habitavit in terra Chanaan ; Lot vero moratus est in oppidis,
quæ erant circa Jordanem, et habitavit in Sodomis. 13 Homines autem
Sodomitæ pessimi erant, et peccatores coram Domino nimis.
14 Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est ab eo Lot : Leva
oculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et meridiem, ad orientem
et occidentem. 15 Omnem terram, quam conspicis, tibi dabo, et semini
tuo usque in sempiternum. 16 Faciamque semen tuum sicut pulverem terræ :
si quis potest hominum numerare pulverem terræ, semen quoque tuum numerare
poterit. 17 Surge, et perambula terram in longitudine et in latitudine
sua : quia tibi daturus sum eam. 18 Movens igitur tabernaculum suum Abram,
venit, et habitavit juxta convallem Mambre, quæ est in Hebron : ædificavitque
ibi altare Domino.
14 Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Sennaar, et Arioch
rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex gentium
2 inirent bellum contra Bara regem Sodomorum, et contra Bersa regem Gomorrhæ,
et contra Sennaab regem Adamæ, et contra Semeber regem Seboim,
contraque regem Balæ, ipsa est Segor. 3 Omnes hi convenerunt in vallem Silvestrem,
quæ nunc est mare salis. 4 Duodecim enim annis servierunt Chodorlahomor,
et tertiodecimo anno recesserunt ab eo. 5 Igitur quartodecimo anno
venit Chodorlahomor, et reges qui erant cum eo : percusseruntque Raphaim
in Astarothcarnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariathaim, 6 et Chorræos
in montibus Seir, usque ad Campestria Pharan, quæ est in solitudine.
7 Reversique sunt, et venerunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades : et percusserunt
omnem regionem Amalecitarum, et Amorrhæum, qui habitabat in
Asasonthamar. 8 Et egressi sunt rex Sodomorum, et rex Gomorrhæ, rexque
Adamæ, et rex Seboim, necnon et rex Balæ, quæ est Segor : et direxerunt
aciem contra eos in valle Silvestri : 9 scilicet adversus Chodorlahomor regem
Elamitarum, et Thadal regem Gentium, et Amraphel regem Sennaar, et Arioch
regem Ponti : quatuor reges adversus quinque. 10 Vallis autem Silvestris
habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomorum, et Gomorrhæ, terga
verterunt, cecideruntque ibi : et qui remanserant, fugerunt ad montem.
11 Tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrhæ, et universa
quæ ad cibum pertinent, et abierunt : 12 necnon et Lot, et substantiam ejus,
filium fratris Abram, qui habitabat in Sodomis.
13 Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebræo, qui habitabat in
convalle Mambre Amorrhæi, fratris Escol, et fratris Aner : hi enim pepigerant
foedus cum Abram. 14 Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot
fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo :
et persecutus est usque Dan. 15 Et divisis sociis, irruit super eos nocte : percussitque
eos, et persecutus est eos usque Hoba, quæ est ad lævam Damasci.
16 Reduxitque omnem substantiam, et Lot fratrem suum cum substantia illius,
mulieres quoque et populum. 17 Egressus est autem rex Sodomorum in occur-
11
Genesis
sum ejus postquam reversus est a cæde Chodorlahomor, et regum qui cum eo
erant in valle Save, quæ est vallis regis.
18 At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim
sacerdos Dei altissimi, 19 benedixit ei, et ait : Benedictus Abram Deo excelso,
qui creavit cælum et terram : 20 et benedictus Deus excelsus, quo protegente,
hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus. 21 Dixit autem rex
Sodomorum ad Abram : Da mihi animas, cetera tolle tibi. 22 Qui respondit
ei : Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cæli et
terræ, 23 quod a filo subtegminis usque ad corigiam caligæ, non accipiam ex
omnibus quæ tua sunt, ne dicas : Ego ditavi Abram : 24 exceptis his, quæ
comederunt juvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Escol et
Mambre : isti accipient partes suas.
15 His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem
dicens : Noli timere, Abram : ego protector tuus sum, et merces tua
magna nimis. 2 Dixitque Abram : Domine Deus, quid dabis mihi ? ego vadam
absque liberis, et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer. 3 Addiditque
Abram : Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus,
hæres meus erit. 4 Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens : Non
erit hic hæres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis hæredem.
5 Eduxitque eum foras, et ait illi : Suspice cælum, et numera stellas, si potes.
Et dixit ei : Sic erit semen tuum. 6 Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad
justitiam. 7 Dixitque ad eum : Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum
ut darem tibi terram istam, et possideres eam. 8 At ille ait : Domine Deus,
unde scire possum quod possessurus sim eam ? 9 Et respondens Dominus :
Sume, inquit, mihi vaccam triennem, et capram trimam, et arietem annorum
trium, turturem quoque et columbam. 10 Qui tollens universa hæc, divisit ea
per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit ; aves autem non
divisit. 11 Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.
12 Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et
tenebrosus invasit eum. 13 Dictumque est ad eum : Scito prænoscens quod
peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti,
et affligent quadringentis annis. 14 Verumtamen gentem, cui servituri
sunt, ego judicabo : et post hæc egredientur cum magna substantia. 15 Tu
autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona. 16 Generatione
autem quarta revertentur huc : necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum
usque ad præsens tempus. 17 Cum ergo occubuisset sol, facta est
caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter
divisiones illas. 18 In illo die pepigit Dominus foedus cum Abram, dicens :
Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten,
19 Cinæos, et Cenezæos, Cedmonæos, 20 et Hethæos, et Pherezæos,
Raphaim quoque, 21 et Amorrhæos, et Chananæos, et Gergesæos, et Jebusæos.
16 Igitur Sarai, uxor Abram, non genuerat liberos : sed habens ancillam
ægyptiam nomine Agar, 2 dixit marito suo : Ecce, conclusit me Dominus,
ne parerem. Ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam
filios. Cumque ille acquiesceret deprecanti, 3 tulit Agar ægyptiam ancillam
suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan : et dedit
eam viro suo uxorem. 4 Qui ingressus est ad eam. At illa concepisse se videns,
despexit dominam suam. 5 Dixitque Sarai ad Abram : Inique agis contra me :
ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quæ videns quod conceperit, de-
12
Genesis
spectui me habet : judicet Dominus inter me et te. 6 Cui respondens Abram :
Ecce, ait, ancilla tua in manu tua est, utere ea ut libet. Affligente igitur eam
Sarai, fugam iniit. 7 Cumque invenisset eam angelus Domini juxta fontem
aquæ in solitudine, qui est in via Sur in deserto, 8 dixit ad illam : Agar ancilla
Sarai, unde venis ? et quo vadis ? Quæ respondit : A facie Sarai dominæ
meæ ego fugio. 9 Dixitque ei angelus Domini : Revertere ad dominam tuam,
et humiliare sub manu illius. 10 Et rursum : Multiplicans, inquit, multiplicabo
semen tuum, et non numerabitur præ multitudine. 11 Ac deinceps : Ecce, ait,
concepisti, et paries filium : vocabisque nomen ejus Isma¨el, eo quod audierit
Dominus afflictionem tuam. 12 Hic erit ferus homo : manus ejus contra
omnes, et manus omnium contra eum : et e regione universorum fratrum
suorum figet tabernacula. 13 Vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad
eam : Tu Deus qui vidisti me. Dixit enim : Profecto hic vidi posteriora videntis
me. 14 Propterea appellavit puteum illum Puteum viventis et videntis me.
Ipse est inter Cades et Barad. 15 Peperitque Agar Abræ filium : qui vocavit
nomen ejus Isma¨el. 16 Octoginta et sex annorum erat Abram quando peperit
ei Agar Isma¨elem.
17 Postquam vero nonaginta et novem annorum esse coeperat, apparuit ei
Dominus, dixitque ad eum : Ego Deus omnipotens : ambula coram me,
et esto perfectus. 2 Ponamque foedus meum inter me et te, et multiplicabo te
vehementer nimis. 3 Cecidit Abram pronus in faciem. 4 Dixitque ei Deus :
Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium. 5 Nec
ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham : quia patrem
multarum gentium constitui te. 6 Faciamque te crescere vehementissime, et
ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur. 7 Et statuam pactum meum
inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, foedere
sempiterno : ut sim Deus tuus, et seminis tui post te. 8 Daboque tibi et semini
tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem
æternam, eroque Deus eorum.
9 Dixit iterum Deus ad Abraham : Et tu ergo custodies pactum meum, et
semen tuum post te in generationibus suis. 10 Hoc est pactum meum quod
observabitis inter me et vos, et semen tuum post te : circumcidetur ex vobis
omne masculinum : 11 et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum
foederis inter me et vos. 12 Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne
masculinum in generationibus vestris : tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur,
et quicumque non fuerit de stirpe vestra : 13 eritque pactum meum
in carne vestra in foedus æternum. 14 Masculus, cujus præputii caro circumcisa
non fuerit, delebitur anima illa de populo suo : quia pactum meum irritum
fecit.
15 Dixit quoque Deus ad Abraham : Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai,
sed Saram. 16 Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum :
eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo. 17 Cecidit Abraham in
faciem suam, et risit, dicens in corde suo : Putasne centenario nascetur filius ?
et Sara nonagenaria pariet ? 18 Dixitque ad Deum : Utinam Isma¨el vivat coram
te. 19 Et ait Deus ad Abraham : Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque
nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum, et
semini ejus post eum. 20 Super Isma¨el quoque exaudivi te : ecce, benedicam ei,
et augebo, et multiplicabo eum valde : duodecim duces generabit, et faciam
illum in gentem magnam. 21 Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem
13
Genesis
pariet tibi Sara tempore isto in anno altero. 22 Cumque finitus esset sermo
loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham.
23 Tulit autem Abraham Isma¨el filium suum, et omnes vernaculos domus
suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ :
et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat
ei Deus. 24 Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit
carnem præputii sui. 25 Et Isma¨el filius tredecim annos impleverat tempore
circumcisionis suæ. 26 Eadem die circumcisus est Abraham et Isma¨el filius
ejus : 27 et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenæ
pariter circumcisi sunt.
18Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi
sui in ipso fervore diei. 2 Cumque elevasset oculos, apparuerunt
ei tres viri stantes prope eum : quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum
de ostio tabernaculi, et adoravit in terram. 3 Et dixit : Domine, si inveni gratiam
in oculis tuis, ne transeas servum tuum : 4 sed afferam pauxillum aquæ,
et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore. 5 Ponamque buccellam panis,
et confortate cor vestrum : postea transibitis : idcirco enim declinastis ad
servum vestrum. Qui dixerunt : Fac ut locutus es. 6 Festinavit Abraham in
tabernaculum ad Saram, dixitque ei : Accelera, tria sata similæ commisce, et
fac subcinericios panes. 7 Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum
tenerrimum et optimum, deditque puero : qui festinavit et coxit illum.
8 Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis :
ipse vero stabat juxta eos sub arbore.
9 Cumque comedissent, dixerunt ad eum : Ubi est Sara uxor tua ? Ille
respondit : Ecce in tabernaculo est. 10 Cui dixit : Revertens veniam ad te tempore
isto, vita comite, et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito, Sara risit
post ostium tabernaculi. 11 Erant autem ambo senes, provectæque ætatis, et
desierant Saræ fieri muliebria. 12 Quæ risit occulte dicens : Postquam consenui,
et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo ? 13 Dixit autem
Dominus ad Abraham : Quare risit Sara, dicens : Num vere paritura sum
anus ? 14 Numquid Deo quidquam est difficile ? juxta condictum revertar ad
te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium. 15 Negavit Sara,
dicens : Non risi, timore perterrita. Dominus autem : Non est, inquit, ita : sed
risisti.
16 Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam : et
Abraham simul gradiebatur, deducens eos. 17 Dixitque Dominus : Num celare
potero Abraham quæ gesturus sum : 18 cum futurus sit in gentem magnam,
ac robustissimam, et benedicendæ sint in illo omnes nationes terræ ? 19 Scio
enim quod præcepturus sit filiis suis, et domui suæ post se ut custodiant viam
Domini, et faciant judicium et justitiam : ut adducat Dominus propter
Abraham omnia quæ locutus est ad eum. 20 Dixit itaque Dominus : Clamor
Sodomorum et Gomorrhæ multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum
est nimis. 21 Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere
compleverint ; an non est ita, ut sciam. 22 Converteruntque se inde, et abierunt
Sodomam : Abraham vero adhuc stabat coram Domino. 23 Et appropinquans
ait : Numquid perdes justum cum impio ? 24 si fuerint quinquaginta justi in
civitate, peribunt simul ? et non parces loco illi propter quinquaginta justos,
si fuerint in eo ? 25 Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio,
fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum : qui judicas omnem terram,
14
Genesis
nequaquam facies judicium hoc. 26 Dixitque Dominus ad eum : Si invenero
Sodomis quinquaginta justos in medio civitatis, dimittam omni loco propter
eos. 27 Respondensque Abraham, ait : Quia semel coepi, loquar ad Dominum
meum, cum sim pulvis et cinis. 28 Quid si minus quinquaginta justis quinque
fuerint ? delebis, propter quadraginta quinque, universam urbem ? Et ait :
Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque. 29 Rursumque locutus est
ad eum : Sin autem quadraginta ibi inventi fuerint, quid facies ? Ait : Non
percutiam propter quadraginta. 30 Ne quæso, inquit, indigneris, Domine, si
loquar : quid si ibi inventi fuerint triginta ? Respondit : Non faciam, si invenero
ibi triginta. 31 Quia semel, ait, coepi loquar ad Dominum meum : quid si
ibi inventi fuerint viginti ? Ait : Non interficiam propter viginti. 32 Obsecro,
inquit, ne irascaris, Domine, si loquar adhuc semel : quid si inventi fuerint ibi
decem ? Et dixit : Non delebo propter decem. 33 Abiitque Dominus, postquam
cessavit loqui ad Abraham : et ille reversus est in locum suum.
19 Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, et sedente Lot in foribus
civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit, et ivit obviam eis : adoravitque
pronus in terram, 2 et dixit : Obsecro, domini, declinate in domum pueri
vestri, et manete ibi : lavate pedes vestros, et mane proficiscemini in viam
vestram. Qui dixerunt : Minime, sed in platea manebimus. 3 Compulit illos
oppido ut diverterent ad eum : ingressisque domum illius fecit convivium, et
coxit azyma, et comederunt. 4 Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis
vallaverunt domum a puero usque ad senem, omnis populus simul. 5 Vocaveruntque
Lot, et dixerunt ei : Ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte ?
educ illos huc, ut cognoscamus eos. 6 Egressus ad eos Lot, post tergum occludens
ostium, ait : 7 Nolite, quæso, fratres mei, nolite malum hoc facere.
8 Habeo duas filias, quæ necdum cognoverunt virum : educam eas ad vos,
et abutimini eis sicut vobis placuerit, dummodo viris istis nihil mali faciatis,
quia ingressi sunt sub umbra culminis mei. 9 At illi dixerunt : Recede illuc.
Et rursus : Ingressus es, inquiunt, ut advena ; numquid ut judices ? te ergo
ipsum magis quam hos affligemus. Vimque faciebant Lot vehementissime :
jamque prope erat ut effringerent fores. 10 Et ecce miserunt manum viri, et
introduxerunt ad se Lot, clauseruntque ostium : 11 et eos, qui foris erant, percusserunt
cæcitate a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non
possent. 12 Dixerunt autem ad Lot : Habes hic quempiam tuorum ? generum,
aut filios, aut filias, omnes, qui tui sunt, educ de urbe hac : 13 delebimus enim
locum istum, eo quod increverit clamor eorum coram Domino, qui misit nos
ut perdamus illos. 14 Egressus itaque Lot, locutus est ad generos suos qui accepturi
erant filias ejus, et dixit : Surgite, egredimini de loco isto : quia delebit
Dominus civitatem hanc. Et visus est eis quasi ludens loqui.
15 Cumque esset mane, cogebant eum angeli, dicentes : Surge, tolle uxorem
tuam, et duas filias quas habes : ne et tu pariter pereas in scelere civitatis.
16 Dissimulante illo, apprehenderunt manum ejus, et manum uxoris, ac
duarum filiarum ejus, eo quod parceret Dominus illi. 17 Eduxeruntque eum,
et posuerunt extra civitatem : ibique locuti sunt ad eum, dicentes : Salva
animam tuam : noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione :
sed in monte salvum te fac, ne et tu simul pereas. 18 Dixitque Lot ad eos :
Quæso, domine mi, 19 quia invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti
misericordiam tuam quam fecisti mecum, ut salvares animam meam,
nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum, et moriar :
15
Genesis
20 est civitas hæc juxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea :
numquid non modica est, et vivet anima mea ? 21 Dixitque ad eum : Ecce
etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem pro qua locutus es.
22 Festina, et salvare ibi : quia non potero facere quidquam donec ingrediaris
illuc. Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor. 23 Sol egressus est super
terram, et Lot ingressus est Segor. 24 Igitur Dominus pluit super Sodomam
et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de cælo : 25 et subvertit civitates
has, et omnem circa regionem, universos habitatores urbium, et cuncta terræ
virentia. 26 Respiciensque uxor ejus post se, versa est in statuam salis. 27 Abraham
autem consurgens mane, ubi steterat prius cum Domino, 28 intuitus est
Sodomam et Gomorrham, et universam terram regionis illius : viditque ascendentem
favillam de terra quasi fornacis fumum. 29 Cum enim subverteret
Deus civitates regionis illius, recordatus Abrahæ, liberavit Lot de subversione
urbium in quibus habitaverat.
30 Ascenditque Lot de Segor, et mansit in monte, duæ quoque filiæ ejus
cum eo (timuerat enim manere in Segor) et mansit in spelunca ipse, et duæ
filiæ ejus cum eo. 31 Dixitque major ad minorem : Pater noster senex est,
et nullus virorum remansit in terra, qui possit ingredi ad nos juxta morem
universæ terræ. 32 Veni, inebriemus eum vino, dormiamusque cum eo, ut
servare possimus ex patre nostro semen. 33 Dederunt itaque patri suo bibere
vinum nocte illa. Et ingressa est major, dormivitque cum patre ; at ille non
sensit, nec quando accubuit filia, nec quando surrexit. 34 Altera quoque die
dixit major ad minorem : Ecce dormivi heri cum patre meo, demus ei bibere
vinum etiam hac nocte, et dormies cum eo, ut salvemus semen de patre nostro.
35 Dederunt etiam et illa nocte patri suo bibere vinum, ingressaque minor filia,
dormivit cum eo : et ne tunc quidem sensit quando concubuerit, vel quando
illa surrexerit. 36 Conceperunt ergo duæ filiæ Lot de patre suo. 37 Peperitque
major filium, et vocavit nomen ejus Moab : ipse est pater Moabitarum usque
in præsentem diem. 38 Minor quoque peperit filium, et vocavit nomen ejus
Ammon, id est, Filius populi mei : ipse est pater Ammonitarum usque hodie.
20 Profectus inde Abraham in terram australem, habitavit inter Cades et
Sur : et peregrinatus est in Geraris. 2 Dixitque de Sara uxore suo : Soror
mea est. Misit ergo Abimelech rex Geraræ, et tulit eam. 3 Venit autem Deus
ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi : En morieris propter mulierem
quam tulisti : habet enim virum. 4 Abimelech vero non tetigerat eam, et ait :
Domine, num gentem ignorantem et justam interficies ? 5 nonne ipse dixit
mihi : Soror mea est : et ipsa ait : Frater meus est ? In simplicitate cordis
mei, et munditia manuum mearum feci hoc. 6 Dixitque ad eum Deus : Et
ego scio quod simplici corde feceris : et ideo custodivi te ne peccares in me,
et non dimisi ut tangeres eam. 7 Nunc ergo redde viro suo uxorem, quia
propheta est : et orabit pro te, et vives : si autem nolueris reddere, scito quod
morte morieris tu, et omnia quæ tua sunt. 8 Statimque de nocte consurgens
Abimelech, vocavit omnes servos suos : et locutus est universa verba hæc in
auribus eorum, timueruntque omnes viri valde. 9 Vocavit autem Abimelech
etiam Abraham, et dixit ei : Quid fecisti nobis ? quid peccavimus in te, quia
induxisti super me et super regnum meum peccatum grande ? quæ non debuisti
facere, fecisti nobis. 10 Rursumque expostulans, ait : Quid vidisti, ut
hoc faceres ? 11 Respondit Abraham : Cogitavi mecum, dicens : Forsitan non
est timor Dei in loco isto : et interficient me propter uxorem meam : 12 alias
16
Genesis
autem et vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meæ, et duxi
eam in uxorem. 13 Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei,
dixi ad eam : Hanc misericordiam facies mecum : in omni loco, ad quem ingrediemur,
dices quod frater tuus sim. 14 Tulit igitur Abimelech oves et boves,
et servos et ancillas, et dedit Abraham : reddiditque illi Saram uxorem suam,
15 et ait : Terra coram vobis est, ubicumque tibi placuerit habita. 16 Saræ autem
dixit : Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velamen oculorum
ad omnes qui tecum sunt, et quocumque perrexeris : mementoque te deprehensam.
17 Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem,
ancillasque ejus, et pepererunt : 18 concluserat enim Dominus omnem vulvam
domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahæ.
21 Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat : et implevit quæ locutus
est. 2 Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore
quo prædixerat ei Deus. 3 Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit
ei Sara, Isaac : 4 et circumcidit eum octavo die, sicut præceperat ei Deus,
5 cum centum esset annorum : hac quippe ætate patris, natus est Isaac. 6 Dixitque
Sara : Risum fecit mihi Deus : quicumque audierit, corridebit mihi.
7 Rursumque ait : Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium,
quem peperit ei jam seni ? 8 Crevit igitur puer, et ablactatus est : fecitque
Abraham grande convivium in die ablactationis ejus.
9 Cumque vidisset Sara filium Agar Ægyptiæ ludentem cum Isaac filio
suo, dixit ad Abraham : 10 Ejice ancillam hanc, et filium ejus : non enim
erit hæres filius ancillæ cum filio meo Isaac. 11 Dure accepit hoc Abraham
pro filio suo. 12 Cui dixit Deus : Non tibi videatur asperum super puero, et
super ancilla tua : omnia quæ dixerit tibi Sara, audi vocem ejus : quia in
Isaac vocabitur tibi semen. 13 Sed et filium ancillæ faciam in gentem magnam,
quia semen tuum est. 14 Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem
et utrem aquæ, imposuit scapulæ ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam.
Quæ cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee. 15 Cumque consumpta esset
aqua in utre, abjecit puerum subter unam arborum, quæ ibi erant. 16 Et abiit,
seditque e regione procul quantum potest arcus jacere : dixit enim : Non
videbo morientem puerum : et sedens contra, levavit vocem suam et flevit.
17 Exaudivit autem Deus vocem pueri : vocavitque angelus Dei Agar de cælo,
dicens : Quid agis Agar ? noli timere : exaudivit enim Deus vocem pueri
de loco in quo est. 18 Surge, tolle puerum, et tene manum illius : quia in
gentem magnam faciam eum. 19 Aperuitque oculos ejus Deus : quæ videns
puteum aquæ, abiit, et implevit utrem, deditque puero bibere. 20 Et fuit cum
eo : qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est juvenis sagittarius.
21 Habitavitque in deserto Pharan, et accepit illi mater sua uxorem de terra
Ægypti.
22 Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, ad
Abraham : Deus tecum est in universis quæ agis. 23 Jura ergo per Deum, ne
noceas mihi, et posteris meis, stirpique meæ : sed juxta misericordiam, quam
feci tibi, facies mihi, et terræ in qua versatus es advena. 24 Dixitque Abraham
: Ego jurabo. 25 Et increpavit Abimelech propter puteum aquæ quem
vi abstulerunt servi ejus. 26 Responditque Abimelech : Nescivi quis fecerit
hanc rem : sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi præter hodie.
27 Tulit itaque Abraham oves et boves, et dedit Abimelech : percusseruntque
ambo foedus. 28 Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum. 29 Cui dixit
17
Genesis
Abimelech : Quid sibi volunt septem agnæ istæ, quas stare fecisti seorsum ?
30 At ille : Septem, inquit, agnas accipies de manu mea : ut sint mihi in testimonium,
quoniam ego fodi puteum istum. 31 Idcirco vocatus est locus ille
Bersabee : quia ibi uterque juravit. 32 Et inierunt foedus pro puteo juramenti.
33 Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, reversique
sunt in terram Palæstinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et
invocavit ibi nomen Domini Dei æterni. 34 Et fuit colonus terræ Palæstinorum
diebus multis.
22 Quæ postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum :
Abraham, Abraham. At ille respondit : Adsum. 2 Ait illi : Tolle filium
tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque ibi
offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi.
3 Igitur Abraham de nocte consurgens, stravit asinum suum, ducens secum
duos juvenes, et Isaac filium suum : cumque concidisset ligna in holocaustum,
abiit ad locum quem præceperat ei Deus. 4 Die autem tertio, elevatis oculis,
vidit locum procul : 5 dixitque ad pueros suos : Expectate hic cum asino : ego
et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos.
6 Tulit quoque ligna holocausti, et imposuit super Isaac filium suum : ipse vero
portabat in manibus ignem et gladium. Cumque duo pergerent simul, 7 dixit
Isaac patri suo : Pater mi. At ille respondit : Quid vis, fili ? Ecce, inquit, ignis
et ligna : ubi est victima holocausti ? 8 Dixit autem Abraham : Deus providebit
sibi victimam holocausti, fili mi. Pergebant ergo pariter. 9 Et venerunt ad
locum quem ostenderat ei Deus, in quo ædificavit altare, et desuper ligna
composuit ; cumque alligasset Isaac filium suum, posuit eum in altare super
struem lignorum. 10 Extenditque manum, et arripuit gladium, ut immolaret
filium suum. 11 Et ecce angelus Domini de cælo clamavit, dicens : Abraham,
Abraham. Qui respondit : Adsum. 12 Dixitque ei : Non extendas manum
tuam super puerum, neque facias illi quidquam : nunc cognovi quod times
Deum, et non pepercisti unigenito filio tuo propter me. 13 Levavit Abraham
oculos suos, viditque post tergum arietem inter vepres hærentem cornibus,
quem assumens obtulit holocaustum pro filio. 14 Appellavitque nomen loci
illius, Dominus videt. Unde usque hodie dicitur : In monte Dominus videbit.
15 Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de cælo, dicens : 16 Per
memetipsum juravi, dicit Dominus : quia fecisti hanc rem, et non pepercisti
filio tuo unigenito propter me : 17 benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum
sicut stellas cæli, et velut arenam quæ est in littore maris : possidebit semen
tuum portas inimicorum suorum, 18 et benedicentur in semine tuo omnes
gentes terræ, quia obedisti voci meæ. 19 Reversus est Abraham ad pueros
suos, abieruntque Bersabee simul, et habitavit ibi.
20 His ita gestis, nuntiatum est Abrahæ quod Melcha quoque genuisset
filios Nachor fratri suo : 21 Hus primogenitum, et Buz fratrem ejus, et Camuel
patrem Syrorum, 22 et Cased, et Azau, Pheldas quoque et Jedlaph, 23 ac
Bathuel, de quo nata est Rebecca : octo istos genuit Melcha, Nachor fratri
Abrahæ. 24 Concubina vero illius, nomine Roma, peperit Tabee, et Gaham, et
Thahas, et Maacha.
23 Vixit autem Sara centum viginti septem annis. 2 Et mortua est in civitate
Arbee, quæ est Hebron, in terra Chanaan : venitque Abraham ut
plangeret et fleret eam. 3 Cumque surrexisset ab officio funeris, locutus est
ad filios Heth, dicens : 4 Advena sum et peregrinus apud vos : date mihi jus
18
Genesis
sepulchri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum. 5 Responderunt filii Heth,
dicentes : 6 Audi nos, domine : princeps Dei es apud nos : in electis sepulchris
nostris sepeli mortuum tuum, nullusque te prohibere poterit quin in monumento
ejus sepelias mortuum tuum. 7 Surrexit Abraham, et adoravit populum
terræ, filios videlicet Heth : 8 dixitque ad eos : Si placet animæ vestræ ut sepeliam
mortuum meum, audite me, et intercedite pro me apud Ephron filium
Seor : 9 ut det mihi speluncam duplicem, quam habet in extrema parte agri
sui : pecunia digna tradat eam mihi coram vobis in possessionem sepulchri.
10 Habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ephron ad
Abraham, cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens
: 11 Nequaquam ita fiat, domine mi, sed tu magis ausculta quod loquor.
Agrum trado tibi, et speluncam quæ in eo est, præsentibus filiis populi mei ;
sepeli mortuum tuum. 12 Adoravit Abraham coram populo terræ. 13 Et locutus
est ad Ephron circumstante plebe : Quæso ut audias me : dabo pecuniam pro
agro : suscipe eam, et sic sepeliam mortuum meum in eo. 14 Responditque
Ephron : 15 Domine mi, audi me : terra, quam postulas, quadringentis siclis
argenti valet : istud est pretium inter me et te : sed quantum est hoc ? sepeli
mortuum tuum. 16 Quod cum audisset Abraham, appendit pecuniam, quam
Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti probatæ
monetæ publicæ. 17 Confirmatusque est ager quondam Ephronis, in
quo erat spelunca duplex, respiciens Mambre, tam ipse, quam spelunca, et
omnes arbores ejus in cunctis terminis ejus per circuitum, 18 Abrahæ in possessionem,
videntibus filiis Heth, et cunctis qui intrabant portam civitatis illius.
19 Atque ita sepelivit Abraham Saram uxorem suam in spelunca agri duplici,
quæ respiciebat Mambre. Hæc est Hebron in terra Chanaan. 20 Et confirmatus
est ager, et antrum quod erat in eo, Abrahæ in possessionem monumenti a
filiis Heth.
24Erat autem Abraham senex, dierumque multorum : et Dominus in cunctis
benedixerat ei. 2 Dixitque ad servum seniorem domus suæ, qui
præerat omnibus quæ habebat : Pone manum tuam subter femur meum, 3 ut
adjurem te per Dominum Deum cæli et terræ, ut non accipias uxorem filio
meo de filiabus Chananæorum, inter quos habito : 4 sed ad terram et cognationem
meam proficiscaris et inde accipias uxorem filio meo Isaac. 5 Respondit
servus : Si noluerit mulier venire mecum in terram hanc, numquid reducere
debeo filium tuum ad locum, de quo egressus es ? 6 Dixitque Abraham : Cave
nequando reducas filium meum illuc. 7 Dominus Deus cæli, qui tulit me de
domo patris mei, et de terra nativitatis meæ, qui locutus est mihi, et juravit
mihi, dicens : Semini tuo dabo terram hanc : ipse mittet angelum suum
coram te, et accipies inde uxorem filio meo : 8 sin autem mulier noluerit sequi
te, non teneberis juramento : filium meum tantum ne reducas illuc. 9 Posuit
ergo servus manum sub femore Abraham domini sui, et juravit illi super sermone
hoc. 10 Tulitque decem camelos de grege domini sui, et abiit, ex omnibus
bonis ejus portans secum, profectusque perrexit in Mesopotamiam ad urbem
Nachor. 11 Cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum juxta puteum
aquæ vespere, tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam,
dixit : 12 Domine Deus domini mei Abraham, occurre, obsecro, mihi hodie, et
fac misericordiam cum domino meo Abraham. 13 Ecce ego sto prope fontem
aquæ, et filiæ habitatorum hujus civitatis egredientur ad hauriendam aquam.
14 Igitur puella, cui ego dixero : Inclina hydriam tuam ut bibam : et illa re-
19
Genesis
sponderit : Bibe, quin et camelis tuis dabo potum : ipsa est quam præparasti
servo tuo Isaac : et per hoc intelligam quod feceris misericordiam cum domino
meo. 15 Necdum intra se verba compleverat, et ecce Rebecca egrediebatur,
filia Bathuel, filii Melchæ uxoris Nachor fratris Abraham, habens hydriam in
scapula sua : 16 puella decora nimis, virgoque pulcherrima, et incognita viro :
descenderat autem ad fontem, et impleverat hydriam, ac revertebatur. 17 Occurritque
ei servus, et ait : Pauxillum aquæ mihi ad bibendum præbe de hydria
tua. 18 Quæ respondit : Bibe, domine mi : celeriterque deposuit hydriam
super ulnam suam, et dedit ei potum. 19 Cumque ille bibisset, adjecit : Quin
et camelis tuis hauriam aquam, donec cuncti bibant. 20 Effundensque hydriam
in canalibus, recurrit ad puteum ut hauriret aquam : et haustam omnibus
camelis dedit. 21 Ipse autem contemplabatur eam tacitus, scire volens utrum
prosperum iter suum fecisset Dominus, an non. 22 Postquam autem biberunt
cameli, protulit vir inaures aureas, appendentes siclos duos, et armillas totidem
pondo siclorum decem. 23 Dixitque ad eam : Cujus es filia ? indica
mihi, est in domo patris tui locus ad manendum ? 24 Quæ respondit : Filia
sum Bathuelis, filii Melchæ, quem peperit ipsi Nachor. 25 Et addidit, dicens :
Palearum quoque et foeni plurimum est apud nos, et locus spatiosus ad manendum.
26 Inclinavit se homo, et adoravit Dominum, 27 dicens : Benedictus
Dominus Deus domini mei Abraham, qui non abstulit misericordiam et veritatem
suam a domino meo, et recto itinere me perduxit in domum fratris
domini mei.
28 Cucurrit itaque puella, et nuntiavit in domum matris suæ omnia quæ
audierat. 29 Habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban, qui festinus egressus
est ad hominem, ubi erat fons. 30 Cumque vidisset inaures et armillas in
manibus sororis suæ, et audisset cuncta verba referentis : Hæc locutus est
mihi homo : venit ad virum qui stabat juxta camelos, et prope fontem aquæ :
31 dixitque ad eum : Ingredere, benedicte Domini : cur foris stas ? præparavi
domum, et locum camelis. 32 Et introduxit eum in hospitium : ac destravit
camelos, deditque paleas et foenum, et aquam ad lavandos pedes ejus, et virorum
qui venerant cum eo. 33 Et appositus est in conspectu ejus panis. Qui
ait : Non comedam, donec loquar sermones meos. Respondit ei : Loquere.
34 At ille : Servus, inquit, Abraham sum : 35 et Dominus benedixit domino
meo valde, magnificatusque est : et dedit ei oves et boves, argentum et aurum,
servos et ancillas, camelos et asinos. 36 Et peperit Sara uxor domini mei
filium domino meo in senectute sua, deditque illi omnia quæ habuerat. 37 Et
adjuravit me dominus meus, dicens : Non accipies uxorem filio meo de filiabus
Chananæorum, in quorum terra habito : 38 sed ad domum patris mei
perges, et de cognatione mea accipies uxorem filio meo. 39 Ego vero respondi
domino meo : Quid si noluerit venire mecum mulier ? 40 Dominus, ait,
in cujus conspectu ambulo, mittet angelum suum tecum, et diriget viam tuam
: accipiesque uxorem filio meo de cognatione mea, et de domo patris mei.
41 Innocens eris a maledictione mea, cum veneris ad propinquos meos, et non
dederint tibi. 42 Veni ergo hodie ad fontem aquæ, et dixi : Domine Deus domini
mei Abraham, si direxisti viam meam, in qua nunc ambulo, 43 ecce sto juxta
fontem aquæ, et virgo, quæ egredietur ad hauriendam aquam, audierit a me :
Da mihi pauxillum aquæ ad bibendum ex hydria tua : 44 et dixerit mihi : Et
tu bibe, et camelis tuis hauriam : ipsa est mulier, quam præparavit Dominus
filio domini mei. 45 Dumque hæc tacitus mecum volverem, apparuit Rebecca
veniens cum hydria, quam portabat in scapula : descenditque ad fontem, et
20
Genesis
hausit aquam. Et aio ad eam : Da mihi paululum bibere. 46 Quæ festinans deposuit
hydriam de humero, et dixit mihi : Et tu bibe, et camelis tuis tribuam
potum. Bibi, et adaquavit camelos. 47 Interrogavique eam, et dixi : Cujus
es filia ? Quæ respondit : Filia Bathuelis sum, filii Nachor, quem peperit ei
Melcha. Suspendi itaque inaures ad ornandam faciem ejus, et armillas posui
in manibus ejus. 48 Pronusque adoravi Dominum, benedicens Domino Deo
domini mei Abraham, qui perduxit me recto itinere, ut sumerem filiam fratris
domini mei filio ejus. 49 Quam ob rem si facitis misericordiam et veritatem
cum domino meo, indicate mihi : sin autem aliud placet, et hoc dicite mihi,
ut vadam ad dextram, sive ad sinistram.
50 Responderuntque Laban et Bathuel : A Domino egressus est sermo :
non possumus extra placitum ejus quidquam aliud loqui tecum. 51 En Rebecca
coram te est, tolle eam, et proficiscere, et sit uxor filii domini tui, sicut
locutus est Dominus. 52 Quod cum audisset puer Abraham, procidens adoravit
in terram Dominum. 53 Prolatisque vasis argenteis, et aureis, ac vestibus,
dedit ea Rebeccæ pro munere : fratribus quoque ejus et matri dona obtulit.
54 Inito convivio, vescentes pariter et bibentes manserunt ibi. Surgens autem
mane, locutus est puer : Dimitte me, ut vadam ad dominum meum. 55 Responderuntque
fratres ejus et mater : Maneat puella saltem decem dies apud
nos, et postea proficiscetur. 56 Nolite, ait, me retinere, quia Dominus direxit
viam meam : dimittite me ut pergam ad dominum meum. 57 Et dixerunt : Vocemus
puellam, et quæramus ipsius voluntatem. 58 Cumque vocata venisset,
sciscitati sunt : Vis ire cum homine isto ? Quæ ait : Vadam. 59 Dimiserunt
ergo eam, et nutricem illius, servumque Abraham, et comites ejus, 60 imprecantes
prospera sorori suæ, atque dicentes : Soror nostra es, crescas in mille
millia, et possideat semen tuum portas inimicorum suorum. 61 Igitur Rebecca
et puellæ illius, ascensis camelis, secutæ sunt virum : qui festinus revertebatur
ad dominum suum. 62 Eo autem tempore deambulabat Isaac per viam quæ
ducit ad puteum, cujus nomen est Viventis et videntis : habitabat enim in terra
australi : 63 et egressus fuerat ad meditandum in agro, inclinata jam die :
cumque elevasset oculos, vidit camelos venientes procul. 64 Rebecca quoque,
conspecto Isaac, descendit de camelo, 65 et ait ad puerum : Quis est ille homo
qui venit per agrum in occursum nobis ? Dixitque ei : Ipse est dominus meus.
At illa tollens cito pallium, operuit se. 66 Servus autem cuncta, quæ gesserat,
narravit Isaac. 67 Qui introduxit eam in tabernaculum Saræ matris suæ, et accepit
eam uxorem : et in tantum dilexit eam, ut dolorem, qui ex morte matris
ejus acciderat, temperaret.
25 Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam : 2 quæ peperit
ei Zamran et Jecsan, et Madan, et Madian, et Jesboc, et Sue. 3 Jecsan
quoque genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et
Loomin. 4 At vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida,
et Eldaa : omnes hi filii Ceturæ. 5 Deditque Abraham cuncta quæ possederat,
Isaac : 6 filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos
ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem. 7 Fuerunt
autem dies vitæ Abrahæ, centum septuaginta quinque anni. 8 Et deficiens
mortuus est in senectute bona, provectæque ætatis et plenus dierum : congregatusque
est ad populum suum. 9 Et sepelierunt eum Isaac et Isma¨el filii
sui in spelunca duplici, quæ sita est in agro Ephron filii Seor Hethæi, e regione
Mambre, 10 quem emerat a filiis Heth : ibi sepultus est ipse, et Sara uxor
21
Genesis
ejus. 11 Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus, qui habitabat juxta
puteum nomine Viventis et videntis.
12 Hæ sunt generationes Isma¨el filii Abrahæ, quem peperit ei Agar Ægyptia,
famula Saræ : et 13 hæc nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus
suis. Primogenitus Isma¨elis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et
Mabsam, 14 Masma quoque, et Duma, et Massa, 15 Hadar, et Thema, et Jethur,
et Naphis, et Cedma. 16 Isti sunt filii Isma¨elis : et hæc nomina per castella
et oppida eorum, duodecim principes tribuum suarum. 17 Et facti sunt anni
vitæ Isma¨elis centum triginta septem, deficiensque mortuus est, et appositus
ad populum suum. 18 Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quæ respicit
Ægyptum intro¨euntibus Assyrios ; coram cunctis fratribus suis obiit.
19 Hæ quoque sunt generationes Isaac filii Abraham : Abraham genuit
Isaac : 20 qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam
Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban. 21 Deprecatusque est Isaac
Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis : qui exaudivit eum, et dedit
conceptum Rebeccæ. 22 Sed collidebantur in utero ejus parvuli ; quæ ait : Si
sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere ? perrexitque ut consuleret
Dominum. 23 Qui respondens ait :
Duæ gentes sunt in utero tuo,
et duo populi ex ventre tuo dividentur,
populusque populum superabit,
et major serviet minori.
24 Jam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero ejus reperti sunt.
25 Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus : vocatumque
est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat
manu : et idcirco appellavit eum Jacob. 26 Sexagenarius erat Isaac quando
nati sunt ei parvuli. 27 Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et
homo agricola : Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis. 28 Isaac
amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur : et Rebecca diligebat
Jacob. 29 Coxit autem Jacob pulmentum : ad quem cum venisset Esau de agro
lassus, 30 ait : Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob
causam vocatum est nomen ejus Edom. 31 Cui dixit Jacob : Vende mihi primogenita
tua. 32 Ille respondit : En morior, quid mihi proderunt primogenita ?
33 Ait Jacob : Jura ergo mihi. Juravit ei Esau et vendidit primogenita. 34 Et
sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit, et abiit, parvipendens quod
primogenita vendidisset.
26 Orta autem fame super terram post eam sterilitatem, quæ acciderat in
diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Palæstinorum in Gerara.
2 Apparuitque ei Dominus, et ait : Ne descendas in Ægyptum, sed quiesce
in terra quam dixero tibi, 3 et peregrinare in ea : eroque tecum, et benedicam
tibi : tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has, complens juramentum
quod spopondi Abraham patri tuo. 4 Et multiplicabo semen tuum sicut
stellas cæli : daboque posteris tuis universas regiones has : et benedicentur
in semine tuo omnes gentes terræ, 5 eo quod obedierit Abraham voci meæ,
et custodierit præcepta et mandata mea, et cæremonias legesque servaverit.
6 Mansit itaque Isaac in Geraris.
7 Qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit :
Soror mea est : timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata conjugio, rep-
22
Genesis
utans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem. 8 Cumque
pertransissent dies plurimi, et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex
Palæstinorum per fenestram, vidit eum jocantem cum Rebecca uxore sua. 9 Et
accersito eo, ait : Perspicuum est quod uxor tua sit : cur mentitus es eam
sororem tuam esse ? Respondit : Timui ne morerer propter eam. 10 Dixitque
Abimelech : Quare imposuisti nobis ? potuit coire quispiam de populo
cum uxore tua, et induxeras super nos grande peccatum. Præcepitque omni
populo, dicens : 11 Qui tetigerit hominis hujus uxorem, morte morietur.
12 Sevit autem Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum :
benedixitque ei Dominus. 13 Et locupletatus est homo, et ibat proficiens atque
succrescens, donec magnus vehementer effectus est : 14 habuit quoque possessiones
ovium et armentorum, et familiæ plurimum. Ob hoc invidentes
ei Palæstini, 15 omnes puteos, quos foderant servi patris illius Abraham, illo
tempore obstruxerunt, implentes humo : 16 in tantum, ut ipse Abimelech
diceret ad Isaac : Recede a nobis, quoniam potentior nobis factus es valde.
17 Et ille discedens, ut veniret ad torrentem Geraræ, habitaretque ibi, 18 rursum
fodit alios puteos, quos foderant servi patris sui Abraham, et quos, illo
mortuo, olim obstruxerant Philisthiim : appellavitque eos eisdem nominibus
quibus ante pater vocaverat. 19 Foderuntque in torrente, et repererunt aquam
vivam. 20 Sed et ibi jurgium fuit pastorum Geraræ adversus pastores Isaac,
dicentium : Nostra est aqua, quam ob rem nomen putei ex eo, quod acciderat,
vocavit Calumniam. 21 Foderunt autem et alium : et pro illo quoque rixati
sunt, appellavitque eum Inimicitias. 22 Profectus inde fodit alium puteum, pro
quo non contenderunt : itaque vocavit nomen ejus Latitudo, dicens : Nunc
dilatavit nos Dominus, et fecit crescere super terram.
23 Ascendit autem ex illo loco in Bersabee, 24 ubi apparuit ei Dominus in
ipsa nocte, dicens : Ego sum Deus Abraham patris tui : noli timere, quia
ego tecum sum : benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum
meum Abraham. 25 Itaque ædificavit ibi altare : et invocato nomine Domini,
extendit tabernaculum, præcepitque servis suis ut foderent puteum. 26 Ad
quem locum cum venissent de Geraris Abimelech, et Ochozath amicus illius,
et Phicol dux militum, 27 locutus est eis Isaac : Quid venistis ad me, hominem
quem odistis, et expulistis a vobis ? 28 Qui responderunt : Vidimus tecum esse
Dominum, et idcirco nos diximus : Sit juramentum inter nos, et ineamus foedus,
29 ut non facias nobis quidquam mali, sicut et nos nihil tuorum attigimus,
nec fecimus quod te læderet : sed cum pace dimisimus auctum benedictione
Domini. 30 Fecit ergo eis convivium, et post cibum et potum 31 surgentes
mane, juraverunt sibi mutuo : dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum.
32 Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo, quem
foderant, atque dicentes : Invenimus aquam. 33 Unde appellavit eum Abundantiam
: et nomen urbi impositum est Bersabee, usque in præsentem diem.
34 Esau vero quadragenarius duxit uxores, Judith filiam Beeri Hethæi, et Basemath
filiam Elon ejusdem loci : 35 quæ ambæ offenderant animum Isaac et
Rebeccæ.
27 Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat :
vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei : Fili mi ? Qui respondit
: Adsum. 2 Cui pater : Vides, inquit, quod senuerim, et ignorem
diem mortis meæ. 3 Sume arma tua, pharetram, et arcum, et egredere foras :
cumque venatu aliquid apprehenderis, 4 fac mihi inde pulmentum sicut velle
23
Genesis
me nosti, et affer ut comedam : et benedicat tibi anima mea antequam moriar.
5 Quod cum audisset Rebecca, et ille abiisset in agrum ut jussionem patris impleret,
6 dixit filio suo Jacob : Audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre
tuo, et dicentem ei : 7 Affer mihi de venatione tua, et fac cibos ut comedam, et
benedicam tibi coram Domino antequam moriar. 8 Nunc ergo, fili mi, acquiesce
consiliis meis : 9 et pergens ad gregem, affer mihi duos hædos optimos,
ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur : 10 quas cum intuleris,
et comederit, benedicat tibi priusquam moriatur. 11 Cui ille respondit : Nosti
quod Esau frater meus homo pilosus sit, et ego lenis : 12 si attrectaverit me
pater meus, et senserit, timeo ne putet me sibi voluisse illudere, et inducam
super me maledictionem pro benedictione. 13 Ad quem mater : In me sit, ait,
ista maledictio, fili mi : tantum audi vocem meam, et pergens, affer quæ dixi.
14 Abiit, et attulit, deditque matri. Paravit illa cibos, sicut velle noverat patrem
illius. 15 Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit
eum : 16 pelliculasque hædorum circumdedit manibus, et colli nuda protexit :
17 deditque pulmentum, et panes, quos coxerat, tradidit. 18 Quibus illatis, dixit
: Pater mi ? At ille respondit : Audio. Quis es tu, fili mi ? 19 Dixitque Jacob :
Ego sum primogenitus tuus Esau : feci sicut præcepisti mihi : surge, sede, et
comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua. 20 Rursumque Isaac
ad filium suum : Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi ? Qui
respondit : Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam. 21 Dixitque
Isaac : Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem utrum tu sis filius
meus Esau, an non. 22 Accessit ille ad patrem, et palpato eo, dixit Isaac : Vox
quidem, vox Jacob est : sed manus, manus sunt Esau. 23 Et non cognovit eum,
quia pilosæ manus similitudinem majoris expresserant. Benedicens ergo illi,
24 ait : Tu es filius meus Esau ? Respondit : Ego sum. 25 At ille : Affer mihi,
inquit, cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos
cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto, 26 dixit ad eum :
Accede ad me, et da mihi osculum, fili mi. 27 Accessit, et osculatus est eum.
Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait :
Ecce odor filii mei
sicut odor agri pleni,
cui benedixit Dominus.
28 Det tibi Deus de rore cæli
et de pinguedine terræ
abundantiam frumenti et vini.
29 Et serviant tibi populi,
et adorent te tribus :
esto dominus fratrum tuorum,
et incurventur ante te filii matris tuæ :
qui maledixerit tibi, sit ille maledictus,
et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur.
30 Vix Isaac sermonem impleverat, et egresso Jacob foras, venit Esau, 31 coctosque
de venatione cibos intulit patri, dicens : Surge, pater mi, et comede de
venatione filii tui, ut benedicat mihi anima tua. 32 Dixitque illi Isaac : Quis enim
es tu ? Qui respondit : Ego sum filius tuus primogenitus Esau. 33 Expavit
Isaac stupore vehementi : et ultra quam credi potest admirans, ait : Quis igitur
ille est qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus
priusquam tu venires ; benedixique ei, et erit benedictus ? 34 Auditis Esau ser-
24
Genesis
monibus patris, irrugiit clamore magno : et consternatus, ait : Benedic etiam
et mihi, pater mi. 35 Qui ait : Venit germanus tuus fraudulenter, et accepit
benedictionem tuam. 36 At ille subjunxit : Juste vocatum est nomen ejus Jacob
: supplantavit enim me en altera vice : primogenita mea ante tulit, et nunc
secundo surripuit benedictionem meam. Rursumque ad patrem : Numquid
non reservasti, ait, et mihi benedictionem ? 37 Respondit Isaac : Dominum
tuum illum constitui, et omnes fratres ejus servituti illius subjugavi ; frumento
et vino stabilivi eum : et tibi post hæc, fili mi, ultra quid faciam ? 38 Cui
Esau : Num unam, inquit, tantum benedictionem habes, pater ? mihi quoque
obsecro ut benedicas. Cumque ejulatu magno fleret, 39 motus Isaac, dixit ad
eum :
In pinguedine terræ,
et in rore cæli desuper, 40 erit benedictio tua.
Vives in gladio, et fratri tuo servies :
tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus de
cervicibus tuis.
41 Oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater
: dixitque in corde suo : Venient dies luctus patris mei, et occidam Jacob
fratrem meum. 42 Nuntiata sunt hæc Rebeccæ : quæ mittens et vocans Jacob
filium suum, dixit ad eum : Ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te.
43 Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam, et consurgens fuge ad Laban fratrem
meum in Haran : 44 habitabisque cum eo dies paucos, donec requiescat furor
fratris tui, 45 et cesset indignatio ejus, obliviscaturque eorum quæ fecisti in
eum : postea mittam, et adducam te inde huc : cur utroque orbabor filio in
uno die ? 46 Dixitque Rebecca ad Isaac : Tædet me vitæ meæ propter filias
Heth : si acceperit Jacob uxorem de stirpe hujus terræ, nolo vivere.
28 Vocavit itaque Isaac Jacob, et benedixit eum, præcepitque ei dicens :
Noli accipere conjugem de genere Chanaan : 2 sed vade, et proficiscere
in Mesopotamiam Syriæ, ad domum Bathuel patris matris tuæ, et accipe tibi
inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui. 3 Deus autem omnipotens benedicat
tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet, ut sis in turbas populorum.
4 Et det tibi benedictiones Abrahæ, et semini tuo post te : ut possideas terram
peregrinationis tuæ, quam pollicitus est avo tuo. 5 Cumque dimisisset eum
Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syriæ ad Laban filium Bathuel Syri,
fratrem Rebeccæ matris suæ. 6 Videns autem Esau quod benedixisset pater suus
Jacob, et misisset eum in Mesopotamiam Syriæ, ut inde uxorem duceret ;
et quod post benedictionem præcepisset ei, dicens : Non accipies uxorem de
filiabus Chanaan : 7 quodque obediens Jacob parentibus suis isset in Syriam :
8 probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus : 9 ivit
ad Isma¨elem, et duxit uxorem absque iis, quas prius habebat, Maheleth filiam
Isma¨el filii Abraham, sororem Nabaioth.
10 Igitur egressus Jacob de Bersabee, pergebat Haran. 11 Cumque venisset
ad quemdam locum, et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit
de lapidibus qui jacebant, et supponens capiti suo, dormivit in eodem loco.
12 Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens
cælum : angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam, 13 et
Dominum innixum scalæ dicentem sibi : Ego sum Dominus Deus Abraham
patris tui, et Deus Isaac : terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo. 14 Er-
25
Genesis
itque semen tuum quasi pulvis terræ : dilataberis ad occidentem, et orientem,
et septentrionem, et meridiem : et benedicentur in te et in semine tuo cunctæ
tribus terræ. 15 Et ero custos tuus quocumque perrexeris, et reducam te in
terram hanc : nec dimittam nisi complevero universa quæ dixi. 16 Cumque
evigilasset Jacob de somno, ait : Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam.
17 Pavensque, Quam terribilis est, inquit, locus iste ! non est hic
aliud nisi domus Dei, et porta cæli. 18 Surgens ergo Jacob mane, tulit lapidem
quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper.
19 Appellavitque nomen urbis Bethel, quæ prius Luza vocabatur. 20 Vovit etiam
votum, dicens : Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via, per quam
ego ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum,
21 reversusque fuero prospere ad domum patris mei : erit mihi
Dominus in Deum, 22 et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur Domus
Dei : cunctorumque quæ dederis mihi, decimas offeram tibi.
29 Profectus ergo Jacob venit in terram orientalem. 2 Et vidit puteum in
agro, tres quoque greges ovium accubantes juxta eum : nam ex illo
adaquabantur pecora, et os ejus grandi lapide claudebatur. 3 Morisque erat ut
cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem, et refectis gregibus rursum
super os putei ponerent. 4 Dixitque ad pastores : Fratres, unde estis ? Qui
responderunt : De Haran. 5 Quos interrogans, Numquid, ait, nostis Laban
filium Nachor ? Dixerunt : Novimus. 6 Sanusne est ? inquit. Valet, inquiunt :
et ecce Rachel filia ejus venit cum grege suo. 7 Dixitque Jacob : Adhuc multum
diei superest, nec est tempus ut reducantur ad caulas greges : date ante potum
ovibus, et sic eas ad pastum reducite. 8 Qui responderunt : Non possumus,
donec omnia pecora congregentur, et amoveamus lapidem de ore putei, ut
adaquemus greges. 9 Adhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus
patris sui : nam gregem ipsa pascebat. 10 Quam cum vidisset Jacob, et sciret
consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui, amovit lapidem quo puteus
claudebatur. 11 Et adaquato grege, osculatus est eam : et elevata voce flevit,
12 et indicavit ei quod frater esset patris sui, et filius Rebeccæ : at illa festinans
nuntiavit patri suo. 13 Qui cum audisset venisse Jacob filium sororis suæ,
cucurrit obviam ei : complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum
suam. Auditis autem causis itineris, 14 respondit : Os meum es, et caro mea.
Et postquam impleti sunt dies mensis unius, 15 dixit ei : Num quia frater meus
es, gratis servies mihi ? dic quid mercedis accipias.
16 Habebat vero duas filias : nomen majoris Lia, minor vero appellabatur
Rachel. 17 Sed Lia lippis erat oculis : Rachel decora facie, et venusto aspectu.
18 Quam diligens Jacob, ait : Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem
annis. 19 Respondit Laban : Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro : mane
apud me. 20 Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis : et videbantur illi
pauci dies præ amoris magnitudine. 21 Dixitque ad Laban : Da mihi uxorem
meam : quia jam tempus impletum est, ut ingrediar ad illam. 22 Qui vocatis
multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias. 23 Et vespere Liam filiam
suam introduxit ad eum, 24 dans ancillam filiæ, Zelpham nomine. Ad quam
cum ex more Jacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam : 25 et dixit ad
socerum suum : Quid est quod facere voluisti ? nonne pro Rachel servivi
tibi ? quare imposuisti mihi ? 26 Respondit Laban : Non est in loco nostro
consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias. 27 Imple hebdomadam
dierum hujus copulæ : et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es
26
Genesis
mihi septem annis aliis. 28 Acquievit placito : et hebdomada transacta, Rachel
duxit uxorem : 29 cui pater servam Balam tradiderat. 30 Tandemque potitus
optatis nuptiis, amorem sequentis priori prætulit, serviens apud eum septem
annis aliis.
31 Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam ejus,
sorore sterili permanente. 32 Quæ conceptum genuit filium, vocavitque nomen
ejus Ruben, dicens : Vidit Dominus humilitatem meam : nunc amabit me vir
meus. 33 Rursumque concepit et peperit filium, et ait : Quoniam audivit me
Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi ; vocavitque nomen ejus
Simeon. 34 Concepitque tertio, et genuit alium filium : dixitque : Nunc quoque
copulabitur mihi maritus meus : eo quod pepererim ei tres filios : et idcirco
appellavit nomen ejus Levi. 35 Quarto concepit, et peperit filium, et ait : Modo
confitebor Domino, et ob hoc vocavit eum Judam : cessavitque parere.
30 Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suæ, et ait
marito suo : Da mihi liberos, alioquin moriar. 2 Cui iratus respondit
Jacob : Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui ? 3 At illa :
Habeo, inquit, famulam Balam : ingredere ad illam, ut pariat super genua
mea, et habeam ex illa filios. 4 Deditque illi Balam in conjugium : quæ, 5 ingresso
ad se viro, concepit, et peperit filium. 6 Dixitque Rachel : Judicavit
mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium, et idcirco appellavit
nomen ejus Dan. 7 Rursumque Bala concipiens, peperit alterum, 8 pro
quo ait Rachel : Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui : vocavitque
eum Nephthali. 9 Sentiens Lia quod parere desiisset, Zelpham ancillam suam
marito tradidit. 10 Qua post conceptum edente filium, 11 dixit : Feliciter, et
idcirco vocavit nomen ejus Gad. 12 Peperit quoque Zelpha alterum. 13 Dixitque
Lia : Hoc pro beatitudine mea : beatam quippe me dicent mulieres :
propterea appellavit eum Aser. 14 Egressus autem Ruben tempore messis triticeæ
in agrum, reperit mandragoras, quas matri Liæ detulit. Dixitque Rachel :
Da mihi partem de mandragoris filii tui. 15 Illa respondit : Parumne tibi videtur
quod præripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ?
Ait Rachel : Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui. 16 Redeuntique
ad vesperam Jacob de agro, egressa est in occursum ejus Lia, et Ad me, inquit,
intrabis : quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque
cum ea nocte illa. 17 Et exaudivit Deus preces ejus, concepitque et peperit
filium quintum, 18 et ait : Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam
meam viro meo : appellavitque nomen ejus Issachar. 19 Rursum Lia concipiens,
peperit sextum filium, 20 et ait : Dotavit me Deus dote bona : etiam hac
vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios : et idcirco
appellavit nomen ejus Zabulon. 21 Post quem peperit filiam, nomine Dinam.
22 Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam
ejus. 23 Quæ concepit, et peperit filium, dicens : Abstulit Deus opprobrium
meum. 24 Et vocavit nomen ejus Joseph, dicens : Addat mihi Dominus filium
alterum. 25 Nato autem Joseph, dixit Jacob socero suo : Dimitte me ut revertar
in patriam, et ad terram meam. 26 Da mihi uxores, et liberos meos, pro quibus
servivi tibi, ut abeam : tu nosti servitutem qua servivi tibi.
27 Ait illi Laban : Inveniam gratiam in conspectu tuo, experimento didici,
quia benedixerit mihi Deus propter te : 28 constitue mercedem tuam quam
dem tibi. 29 At ille respondit : Tu nosti quomodo servierim tibi, et quanta in
manibus meis fuerit possessio tua. 30 Modicum habuisti antequam venirem ad
27
Genesis
te, et nunc dives effectus es : benedixitque tibi Dominus ad introitum meum.
Justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meæ. 31 Dixitque Laban
: Quid tibi dabo ? At ille ait : Nihil volo : sed si feceris quod postulo,
iterum pascam, et custodiam pecora tua. 32 Gyra omnes greges tuos, et separa
cunctas oves varias, et sparso vellere ; quodcumque furvum, et maculosum,
variumque fuerit, tam in ovibus quam in capris, erit merces mea. 33 Respondebitque
mihi cras justitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te : et
omnia quæ non fuerint varia, et maculosa, et furva, tam in ovibus quam in
capris, furti me arguent. 34 Dixitque Laban : Gratum habeo quod petis. 35 Et
separavit in die illa capras, et oves, et hircos, et arietes varios, atque maculosos
: cunctum autem gregem unicolorem, id est albi et nigri velleris, tradidit
in manu filiorum suorum. 36 Et posuit spatium itineris trium dierum inter
se et generum, qui pascebat reliquos greges ejus. 37 Tollens ergo Jacob virgas
populeas virides, et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas : detractisque
corticibus, in his, quæ spoliata fuerant, candor apparuit : illa vero
quæ integra fuerant, viridia permanserunt : atque in hunc modum color effectus
est varius. 38 Posuitque eas in canalibus, ubi effundebatur aqua : ut
cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas, et in aspectu
earum conciperent. 39 Factumque est ut in ipso calore coitus, oves intuerentur
virgas, et parerent maculosa, et varia, et diverso colore respersa. 40 Divisitque
gregem Jacob, et posuit virgas in canalibus ante oculos arietum : erant autem
alba et nigra quæque, Laban ; cetera vero, Jacob, separatis inter se gregibus.
41 Igitur quando primo tempore ascendebantur oves, ponebat Jacob virgas in
canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium, ut in earum contemplatione
conciperent : 42 quando vero serotina admissura erat, et conceptus extremus,
non ponebat eas. Factaque sunt ea quæ erant serotina, Laban : et quæ primi
temporis, Jacob. 43 Ditatusque est homo ultra modum, et habuit greges
multos, ancillas et servos, camelos et asinos.
31 Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium : Tulit Jacob
omnia quæ fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est
inclytus : 2 animadvertit quoque faciem Laban, quod non esset erga se sicut
heri et nudiustertius, 3 maxime dicente sibi Domino : Revertere in terram
patrum tuorum, et ad generationem tuam, eroque tecum. 4 Misit, et vocavit
Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges, 5 dixitque eis : Video faciem
patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius : Deus autem
patris mei fuit mecum. 6 Et ipsæ nostis quod totis viribus meis servierim
patri vestro. 7 Sed et pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam
decem vicibus : et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi. 8 Si quando
dixit : Variæ erunt mercedes tuæ : pariebant omnes oves varios foetus ; quando
vero e contrario, ait : Alba quæque accipies pro mercede : omnes greges
alba pepererunt. 9 Tulitque Deus substantiam patris vestri, et dedit mihi.
10 Postquam enim conceptus ovium tempus advenerat, levavi oculos meos,
et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, varios et maculosos, et
diversorum colorum. 11 Dixitque angelus Dei ad me in somnis : Jacob ? Et ego
respondi : Adsum. 12 Qui ait : Leva oculos tuos, et vide universos masculos
ascendentes super feminas, varios, maculosos, atque respersos. Vidi enim
omnia quæ fecit tibi Laban. 13 Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem, et
votum vovisti mihi. Nunc ergo surge, et egredere de terra hac, revertens in
terram nativitatis tuæ. 14 Responderuntque Rachel et Lia : Numquid habemus
28
Genesis
residui quidquam in facultatibus et hæreditate domus patris nostri ? 15 nonne
quasi alienas reputavit nos, et vendidit, comeditque pretium nostrum ? 16 Sed
Deus tulit opes patris nostri, et eas tradidit nobis, ac filiis nostris : unde omnia
quæ præcepit tibi Deus, fac. 17 Surrexit itaque Jacob, et impositis liberis ac
conjugibus suis super camelos, abiit. 18 Tulitque omnem substantiam suam,
et greges, et quidquid in Mesopotamia acquisierat, pergens ad Isaac patrem
suum in terram Chanaan.
19 Eo tempore ierat Laban ad tondendas oves, et Rachel furata est idola
patris sui. 20 Noluitque Jacob confiteri socero suo quod fugeret. 21 Cumque
abiisset tam ipse quam omnia quæ juris sui erant, et amne transmisso pergeret
contra montem Galaad, 22 nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Jacob.
23 Qui, assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem : et comprehendit
eum in monte Galaad. 24 Viditque in somnis dicentem sibi Deum :
Cave ne quidquam aspere loquaris contra Jacob. 25 Jamque Jacob extenderat in
monte tabernaculum : cumque ille consecutus fuisset eum cum fratribus suis,
in eodem monte Galaad fixit tentorium. 26 Et dixit ad Jacob : Quare ita egisti,
ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio ? 27 cur ignorante me
fugere voluisti, nec indicare mihi, ut prosequerer te cum gaudio, et canticis, et
tympanis, et citharis ? 28 Non es passus ut oscularer filios meos et filias : stulte
operatus es : et nunc quidem 29 valet manus mea reddere tibi malum : sed
Deus patris vestri heri dixit mihi : Cave ne loquaris contra Jacob quidquam
durius. 30 Esto, ad tuos ire cupiebas, et desiderio erat tibi domus patris tui :
cur furatus es deos meos ? 31 Respondit Jacob : Quod inscio te profectus sum,
timui ne violenter auferres filias tuas. 32 Quod autem furti me arguis : apud
quemcumque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris : scrutare,
quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer. Hæc dicens, ignorabat quod
Rachel furata esset idola. 33 Ingressus itaque Laban tabernaculum Jacob, et
Liæ, et utriusque famulæ, non invenit. Cumque intrasset tentorium Rachelis,
34 illa festinans abscondit idola subter stramenta cameli, et sedit desuper :
scrutantique omne tentorium, et nihil invenienti, 35 ait : Ne irascatur dominus
meus quod coram te assurgere nequeo : quia juxta consuetudinem feminarum
nunc accidit mihi : sic delusa sollicitudo quærentis est. 36 Tumensque Jacob,
cum jurgio ait : Quam ob culpam meam, et ob quod peccatum meum sic exarsisti
post me, 37 et scrutatus es omnem supellectilem meam ? quid invenisti
de cuncta substantia domus tuæ ? pone hic coram fratribus meis, et fratribus
tuis, et judicent inter me et te. 38 Idcirco viginti annis fui tecum ? oves tuæ
et capræ steriles non fuerunt, arietes gregis tui non comedi : 39 nec captum
a bestia ostendi tibi, ego damnum omne reddebam : quidquid furto peribat,
a me exigebas : 40 die noctuque æstu urebar, et gelu, fugiebatque somnus ab
oculis meis. 41 Sicque per viginti annos in domo tua servivi tibi, quatuordecim
pro filiabus, et sex pro gregibus tuis : immutasti quoque mercedem meam
decem vicibus. 42 Nisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac affuisset mihi,
forsitan modo nudum me dimisisses : afflictionem meam et laborem manuum
mearum respexit Deus, et arguit te heri.
43 Respondit ei Laban : Filiæ meæ et filii, et greges tui, et omnia quæ
cernis, mea sunt : quid possum facere filiis et nepotibus meis ? 44 Veni ergo,
et ineamus foedus, ut sit in testimonium inter me et te. 45 Tulit itaque Jacob
lapidem, et erexit illum in titulum : 46 dixitque fratribus suis : Afferte lapides.
Qui congregantes fecerunt tumulum, comederuntque super eum : 47 quem
vocavit Laban Tumulum testis : et Jacob, Acervum testimonii, uterque juxta
29
Genesis
proprietatem linguæ suæ. 48 Dixitque Laban : Tumulus iste erit testis inter me
et te hodie, et idcirco appellatum est nomen ejus Galaad, id est, Tumulus testis.
49 Intueatur et judicet Dominus inter nos quando recesserimus a nobis, 50 si
afflixeris filias meas, et si introduxeris alias uxores super eas : nullus sermonis
nostri testis est absque Deo, qui præsens respicit. 51 Dixitque rursus ad Jacob :
En tumulus hic, et lapis quem erexi inter me et te, 52 testis erit : tumulus,
inquam, iste et lapis sint in testimonium, si aut ego transiero illum pergens
ad te, aut tu præterieris, malum mihi cogitans. 53 Deus Abraham, et Deus
Nachor, judicet inter nos, Deus patris eorum. Juravit ergo Jacob per timorem
patris sui Isaac : 54 immolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos ut
ederent panem. Qui cum comedissent, manserunt ibi : 55 Laban vero de nocte
consurgens, osculatus est filios, et filias suas, et benedixit illis : reversusque
est in locum suum.
32 Jacob quoque abiit itinere quo coeperat : fueruntque ei obviam angeli
Dei. 2 Quos cum vidisset, ait : Castra Dei sunt hæc : et appellavit
nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra. 3 Misit autem et nuntios ante se
ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom : 4 præcepitque eis,
dicens : Sic loquimini domino meo Esau : Hæc dicit frater tuus Jacob : Apud
Laban peregrinatus sum, et fui usque in præsentem diem. 5 Habeo boves, et
asinos, et oves, et servos, et ancillas : mittoque nunc legationem ad dominum
meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo. 6 Reversique sunt nuntii ad
Jacob, dicentes : Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum
cum quadringentis viris. 7 Timuit Jacob valde : et perterritus divisit
populum qui secum erat, greges quoque et oves, et boves, et camelos, in duas
turmas, 8 dicens : Si venerit Esau ad unam turmam, et percusserit eam, alia
turma, quæ relicta est, salvabitur. 9 Dixitque Jacob : Deus patris mei Abraham,
et Deus patris mei Isaac : Domine qui dixisti mihi : Revertere in terram tuam,
et in locum nativitatis tuæ, et benefaciam tibi : 10 minor sum cunctis miserationibus
tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi
Jordanem istum : et nunc cum duabus turmis regredior. 11 Erue me de manu
fratris mei Esau, quia valde eum timeo : ne forte veniens percutiat matrem
cum filiis. 12 Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum
sicut arenam maris, quæ præ multitudine numerari non potest. 13 Cumque
dormisset ibi nocte illa, separavit de his quæ habebat, munera Esau fratri suo,
14 capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas, et arietes viginti, 15 camelos
foetas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas
viginti et pullos earum decem. 16 Et misit per manus servorum suorum singulos
seorsum greges, dixitque pueris suis : Antecedite me, et sit spatium inter
gregem et gregem. 17 Et præcepit priori, dicens : Si obvium habueris fratrem
meum Esau, et interrogaverit te : Cujus es ? aut, Quo vadis ? aut, Cujus sunt
ista quæ sequeris ? 18 respondebis : Servi tui Jacob, munera misit domino
meo Esau, ipse quoque post nos venit. 19 Similiter dedit mandata secundo, et
tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens : Iisdem verbis loquimini ad
Esau cum inveneritis eum. 20 Et addetis : Ipse quoque servus tuus Jacob iter
nostrum insequitur. Dixit enim : Placabo illum muneribus quæ præcedunt,
et postea videbo illum : forsitan propitiabitur mihi. 21 Præcesserunt itaque
munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris.
22 Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas
cum undecim filiis, et transivit vadum Jaboc. 23 Traductisque omnibus quæ
30
Genesis
ad se pertinebant, 24 mansit solus : et ecce vir luctabatur cum eo usque mane.
25 Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris
ejus, et statim emarcuit. 26 Dixitque ad eum : Dimitte me : jam enim ascendit
aurora. Respondit : Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. 27 Ait ergo :
Quod nomen est tibi ? Respondit : Jacob. 28 At ille : Nequaquam, inquit,
Jacob appellabitur nomen tuum, sed Isra¨el : quoniam si contra Deum fortis
fuisti, quanto magis contra homines prævalebis ? 29 Interrogavit eum Jacob :
Dic mihi, quo appellaris nomine ? Respondit : Cur quæris nomen meum ?
Et benedixit ei in eodem loco. 30 Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel,
dicens : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. 31 Ortusque
est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel : ipse vero claudicabat
pede. 32 Quam ob causam non comedunt nervum filii Isra¨el, qui emarcuit in
femore Jacob, usque in præsentem diem : eo quod tetigerit nervum femoris
ejus, et obstupuerit.
33 Elevans autem Jacob oculos suos, vidit venientem Esau, et cum eo
quadringentos viros : divisitque filios Liæ et Rachel, ambarumque famularum
: 2 et posuit utramque ancillam, et liberos earum, in principio : Liam
vero, et filios ejus, in secundo loco : Rachel autem et Joseph novissimos. 3 Et
ipse progrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret
frater ejus. 4 Currens itaque Esau obviam fratri suo, amplexatus est eum :
stringensque collum ejus, et osculans flevit. 5 Levatisque oculis, vidit mulieres
et parvulos earum, et ait : Quid sibi volunt isti ? et si ad te pertinent ? Respondit
: Parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo. 6 Et appropinquantes
ancillæ et filii earum, incurvati sunt. 7 Accessit quoque Lia cum pueris suis :
et cum similiter adorassent, extremi Joseph et Rachel adoraverunt. 8 Dixitque
Esau : Quænam sunt istæ turmæ quas obviam habui ? Respondit : Ut invenirem
gratiam coram domino meo. 9 At ille ait : Habeo plurima, frater
mi, sint tua tibi. 10 Dixitque Jacob : Noli ita, obsecro : sed si inveni gratiam
in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis. Sic enim vidi faciem
tuam, quasi viderim vultum Dei : esto mihi propitius, 11 et suscipe benedictionem
quam attuli tibi, et quam donavit mihi Deus tribuens omnia. Vix fratre
compellente, suscipiens, 12 ait : Gradiamur simul, eroque socius itineris tui.
13 Dixitque Jacob : Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros, et oves,
et boves foetas mecum : quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur
una die cuncti greges. 14 Præcedat dominus meus ante servum suum : et
ego sequar paulatim vestigia ejus, sicut videro parvulos meos posse, donec
veniam ad dominum meum in Seir. 15 Respondit Esau : Oro te, ut de populo
qui mecum est, saltem socri remaneant viæ tuæ. Non est, inquit, necesse :
hoc uno tantum indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu tuo, domine mi.
16 Reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir. 17 Et Jacob
venit in Socoth : ubi ædificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci
illius Socoth, id est, Tabernacula. 18 Transivitque in Salem urbem Sichimorum,
quæ est in terra Chanaan, postquam reversus est de Mesopotamia Syriæ : et
habitavit juxta oppidum. 19 Emitque partem agri, in qua fixerat tabernacula, a
filiis Hemor patris Sichem centum agnis. 20 Et erecto ibi altari, invocavit super
illud fortissimum Deum Isra¨el.
34 Egressa est autem Dina filia Liæ ut videret mulieres regionis illius.
2 Quam cum vidisset Sichem filius Hemor Hevæi, princeps terræ illius,
adamavit eam : et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem. 3 Et
31
Genesis
conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque delinivit blanditiis. 4 Et pergens
ad Hemor patrem suum : Accipe, inquit, mihi puellam hanc conjugem.
5 Quod cum audisset Jacob absentibus filiis, et in pastu pecorum occupatis,
siluit donec redirent.
6 Egresso autem Hemor patre Sichem ut loqueretur ad Jacob, 7 ecce filii
ejus veniebant de agro : auditoque quod acciderat, irati sunt valde, eo quod
foedam rem operatus esset in Isra¨el et, violata filia Jacob, rem illicitam perpetrasset.
8 Locutus est itaque Hemor ad eos : Sichem filii mei adhæsit anima
filiæ vestræ : date eam illi uxorem : 9 et jungamus vicissim connubia : filias
vestras tradite nobis, et filias nostras accipite, 10 et habitate nobiscum : terra
in potestate vestra est : exercete, negotiamini, et possidete eam. 11 Sed
et Sichem ad patrem et ad fratres ejus ait : Inveniam gratiam coram vobis :
et quæcumque statueritis, dabo : 12 augete dotem, et munera postulate, et
libenter tribuam quod petieritis : tantum date mihi puellam hanc uxorem.
13 Responderunt filii Jacob Sichem et patri ejus in dolo, sævientes ob stuprum
sororis : 14 Non possumus facere quod petitis, nec dare sororem nostram homini
incircumciso : quod illicitum et nefarium est apud nos. 15 Sed in hoc
valebimus foederari, si volueritis esse similes nostri, et circumcidatur in vobis
omne masculini sexus ; 16 tunc dabimus et accipiemus mutuo filias vestras
ac nostras : et habitabimus vobiscum, erimusque unus populus. 17 Si autem
circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram, et recedemus. 18 Placuit oblatio
eorum Hemor, et Sichem filio ejus, 19 nec distulit adolescens quin statim quod
petebatur expleret : amabat enim puellam valde, et ipse erat inclytus in omni
domo patris sui. 20 Ingressique portam urbis, locuti sunt ad populum : 21 Viri
isti pacifici sunt, et volunt habitare nobiscum : negotientur in terra, et exerceant
eam, quæ spatiosa et lata cultoribus indiget : filias eorum accipiemus
uxores, et nostras illis dabimus. 22 Unum est quo differtur tantum bonum :
si circumcidamus masculos nostros, ritum gentis imitantes. 23 Et substantia
eorum, et pecora, et cuncta quæ possident, nostra erunt : tantum in hoc acquiescamus,
et habitantes simul, unum efficiemus populum. 24 Assensique
sunt omnes, circumcisis cunctis maribus.
25 Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est : arreptis duo
filii Jacob, Simeon et Levi fratres Dinæ, gladiis, ingressi sunt urbem confidenter
: interfectisque omnibus masculis, 26 Hemor et Sichem pariter necaverunt,
tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam. 27 Quibus egressis, irruerunt
super occisos ceteri filii Jacob : et depopulati sunt urbem in ultionem stupri.
28 Oves eorum, et armenta, et asinos, cunctaque vastantes quæ in domibus
et in agris erant, 29 parvulos quoque eorum et uxores duxerunt captivas.
30 Quibus patratis audacter, Jacob dixit ad Simeon et Levi : Turbastis me,
et odiosum fecistis me Chananæis, et Pherezæis habitatoribus terræ hujus :
nos pauci sumus ; illi congregati percutient me, et delebor ego, et domus mea.
31 Responderunt : Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra ?
35 Interea locutus est Deus ad Jacob : Surge, et ascende Bethel, et habita
ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem
tuum. 2 Jacob vero convocata omni domo sua, ait : Abjicite deos alienos qui
in medio vestri sunt, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra. 3 Surgite,
et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo : qui exaudivit me in
die tribulationis meæ, et socius fuit itineris mei. 4 Dederunt ergo ei omnes
deos alienos quos habebant, et inaures quæ erant in auribus eorum : at ille
32
Genesis
infodit ea subter terebinthum, quæ est post urbem Sichem. 5 Cumque profecti
essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi
persequi recedentes. 6 Venit igitur Jacob Luzam, quæ est in terra Chanaan,
cognomento Bethel : ipse et omnis populus cum eo. 7 Ædificavitque ibi altare,
et appellavit nomen loci illius, Domus Dei : ibi enim apparuit ei Deus cum
fugeret fratrem suum. 8 Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccæ,
et sepulta est ad radices Bethel subter quercum : vocatumque est nomen loci
illius, Quercus fletus. 9 Apparuit autem iterum Deus Jacob postquam reversus
est de Mesopotamia Syriæ, benedixitque ei 10 dicens : Non vocaberis ultra Jacob,
sed Isra¨el erit nomen tuum. Et appellavit eum Isra¨el, 11 dixitque ei : Ego
Deus omnipotens : cresce, et multiplicare : gentes et populi nationum ex te
erunt, reges de lumbis tuis egredientur, 12 terramque quam dedi Abraham et
Isaac, dabo tibi et semini tuo post te. 13 Et recessit ab eo. 14 Ille vero erexit titulum
lapideum in loco quo locutus fuerat ei Deus : libans super eum libamina,
et effundens oleum : 15 vocansque nomen loci illius Bethel.
16 Egressus autem inde, venit verno tempore ad terram quæ ducit
Ephratam : in qua cum parturiret Rachel, 17 ob difficultatem partus periclitari
coepit. Dixitque ei obstetrix : Noli timere, quia et hunc habebis filium. 18 Egrediente
autem anima præ dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii
sui Benomi, id est, Filius doloris mei : pater vero appellavit eum Benjamin, id
est, Filius dextræ. 19 Mortua est ergo Rachel, et sepulta est in via quæ ducit
Ephratam, hæc est Bethlehem. 20 Erexitque Jacob titulum super sepulchrum
ejus : hic est titulus monumenti Rachel, usque in præsentem diem. 21 Egressus
inde, fixit tabernaculum trans Turrem gregis. 22 Cumque habitaret in illa
regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui : quod illum
minime latuit. Erant autem filii Jacob duodecim. 23 Filii Liæ : primogenitus
Ruben, et Simeon, et Levi, et Judas, et Issachar, et Zabulon. 24 Filii Rachel :
Joseph et Benjamin. 25 Filii Balæ ancillæ Rachelis : Dan et Nephthali. 26 Filii
Zelphæ ancillæ Liæ : Gad et Aser : hi sunt filii Jacob, qui nati sunt ei in
Mesopotamia Syriæ.
27 Venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre, civitatem Arbee, hæc est
Hebron, in qua peregrinatus est Abraham et Isaac. 28 Et completi sunt dies
Isaac centum octoginta annorum. 29 Consumptusque ætate mortuus est : et
appositus est populo suo senex et plenus dierum : et sepelierunt eum Esau et
Jacob filii sui.
36Hæ sunt autem generationes Esau, ipse est Edom. 2 Esau accepit uxores
de filiabus Chanaan : Ada filiam Elon Hethæi, et Oolibama filiam Anæ
filiæ Sebeon Hevæi : 3 Basemath quoque filiam Isma¨el sororem Nabaioth.
4 Peperit autem Ada Eliphaz : Basemath genuit Rahuel : 5 Oolibama genuit
Jehus et Ihelon et Core. Hi filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan. 6 Tulit
autem Esau uxores suas et filios et filias, et omnem animam domus suæ, et
substantiam, et pecora, et cuncta quæ habere poterat in terra Chanaan : et abiit
in alteram regionem, recessitque a fratre suo Jacob. 7 Divites enim erant valde,
et simul habitare non poterant : nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum
præ multitudine gregum. 8 Habitavitque Esau in monte Seir, ipse est Edom.
9 Hæ autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir, 10 et hæc
nomina filiorum ejus : Eliphaz filius Ada uxoris Esau : Rahuel quoque filius
Basemath uxoris ejus. 11 Fueruntque Eliphaz filii : Theman, Omar, Sepho, et
Gatham, et Cenez. 12 Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau : quæ
33
Genesis
peperit ei Amalech. Hi sunt filii Ada uxoris Esau. 13 Filii autem Rahuel :
Nahath et Zara, Samma et Meza : hi filii Basemath uxoris Esau. 14 Isti quoque
erant filii Oolibama filiæ Anæ filiæ Sebeon, uxoris Esau, quos genuit ei, Jehus
et Ihelon et Core. 15 Hi duces filiorum Esau : filii Eliphaz primogeniti Esau :
dux Theman, dux Omra, dux Sepho, dux Cenez, 16 dux Core, dux Gathan,
dux Amalech. Hi filii Eliphaz in terra Edom, et hi filii Ada. 17 Hi quoque filii
Rahuel filii Esau : dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza : hi autem
duces Rahuel in terra Edom : isti filii Basemath uxoris Esau. 18 Hi autem filii
Oolibama uxoris Esau : dux Jehus, dux Ihelon, dux Core : hi duces Oolibama
filiæ Anæ uxoris Esau. 19 Isti sunt filii Esau, et hi duces eorum : ipse est Edom.
20 Isti sunt filii Seir Horræi, habitatores terræ : Lotan, et Sobal, et Sebeon, et
Ana, 21 et Dison, et Eser, et Disan : hi duces Horræi, filii Seir in terra Edom.
22 Facti sunt autem filii Lotan : Hori et Heman. Erat autem soror Lotan,
Thamna. 23 Et isti filii Sobal : Alvan et Manahat et Ebal, et Sepho et Onam.
24 Et hi filii Sebeon : Aja et Ana. Iste est Ana qui invenit aquas calidas in
solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui : 25 habuitque filium Dison,
et filiam Oolibama. 26 Et isti filii Dison : Hamdan, et Eseban, et Jethram,
et Charan. 27 Hi quoque filii Eser : Balaan, et Zavan, et Acan. 28 Habuit
autem filios Disan : Hus et Aram. 29 Hi duces Horræorum : dux Lotan, dux
Sobal, dux Sebeon, dux Ana, 30 dux Dison, dux Eser, dux Disan : isti duces
Horræorum qui imperaverunt in terra Seir. 31 Reges autem qui regnaverunt
in terra Edom antequam haberent regem filii Isra¨el, fuerunt hi : 32 Bela filius
Beor, nomenque urbis ejus Denaba. 33 Mortuus est autem Bela, et regnavit
pro eo Jobab filius Zaræ de Bosra. 34 Cumque mortuus esset Jobab, regnavit
pro eo Husam de terra Themanorum. 35 Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo
Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab : et nomen urbis
ejus Avith. 36 Cumque mortuus esset Adad, regnavit pro eo Semla de Masreca.
37 Hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rohoboth. 38 Cumque
et hic obiisset, successit in regnum Balanan filius Achobor. 39 Isto quoque
mortuo regnavit pro eo Adar, nomenque urbis ejus Phau : et appellabatur
uxor ejus Meetabel, filia Matred filiæ Mezaab. 40 Hæc ergo nomina ducum
Esau in cognationibus, et locis, et vocabulis suis : dux Thamna, dux Alva, dux
Jetheth, 41 dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon, 42 dux Cenez, dux Theman,
dux Mabsar, 43 dux Magdiel, dux Hiram : hi duces Edom habitantes in terra
imperii sui, ipse est Esau pater Idumæorum.
37 Habitavit autem Jacob in terra Chanaan, in qua pater suus peregrinatus
est. 2 Et hæ sunt generationes ejus : Joseph cum sedecim esset
annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer : et erat cum filiis
Balæ et Zelphæ uxorum patris sui : accusavitque fratres suos apud patrem
crimine pessimo. 3 Isra¨el autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo
quod in senectute genuisset eum : fecitque ei tunicam polymitam. 4 Videntes
autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec
poterant ei quidquam pacifice loqui. 5 Accidit quoque ut visum somnium referret
fratribus suis : quæ causa majoris odii seminarium fuit. 6 Dixitque ad
eos : Audite somnium meum quod vidi : 7 putabam nos ligare manipulos
in agro : et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos
circumstantes adorare manipulum meum. 8 Responderunt fratres ejus :
Numquid rex noster eris ? aut subjiciemur ditioni tuæ ? Hæc ergo causa
somniorum atque sermonum, invidiæ et odii fomitem ministravit. 9 Aliud
34
Genesis
quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait : Vidi per somnium, quasi
solem, et lunam, et stellas undecim adorare me. 10 Quod cum patri suo, et
fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit : Quid sibi vult hoc
somnium quod vidisti ? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus
te super terram ? 11 Invidebant ei igitur fratres sui : pater vero rem tacitus
considerabat.
12 Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem,
13 dixit ad eum Isra¨el : Fratres tui pascunt oves in Sichimis : veni, mittam te ad
eos. Quo respondente, 14 Præsto sum, ait ei : Vade, et vide si cuncta prospera
sint erga fratres tuos, et pecora : et renuntia mihi quid agatur. Missus de valle
Hebron, venit in Sichem : 15 invenitque eum vir errantem in agro, et interrogavit
quid quæreret. 16 At ille respondit : Fratres meos quæro : indica mihi ubi
pascant greges. 17 Dixitque ei vir : Recesserunt de loco isto : audivi autem eos
dicentes : Eamus in Dothain. Perrexit ergo Joseph post fratres suos, et invenit
eos in Dothain. 18 Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos,
cogitaverunt illum occidere : 19 et mutuo loquebantur : Ecce somniator venit :
20 venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem : dicemusque :
Fera pessima devoravit eum : et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua.
21 Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et
dicebat : 22 Non interficiatis animam ejus, nec effundatis sanguinem : sed
projicite eum in cisternam hanc, quæ est in solitudine, manusque vestras servate
innoxias : hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et
reddere patri suo. 23 Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt
eum tunica talari et polymita : 24 miseruntque eum in cisternam veterem, quæ
non habebat aquam. 25 Et sedentes ut comederent panem, viderunt Isma¨elitas
viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et
stacten in Ægyptum. 26 Dixit ergo Judas fratribus suis : Quid nobis prodest
si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius ? 27 melius
est ut venundetur Isma¨elitis, et manus nostræ non polluantur : frater enim et
caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius. 28 Et prætereuntibus
Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Isma
¨elitis, viginti argenteis : qui duxerunt eum in Ægyptum. 29 Reversusque
Ruben ad cisternam, non invenit puerum : 30 et scissis vestibus pergens ad
fratres suos, ait : Puer non comparet, et ego quo ibo ? 31 Tulerunt autem
tunicam ejus, et in sanguine hædi, quem occiderant, tinxerunt : 32 mittentes
qui ferrent ad patrem, et dicerent : Hanc invenimus : vide utrum tunica filii
tui sit, an non. 33 Quam cum agnovisset pater, ait : Tunica filii mei est : fera
pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph. 34 Scissisque vestibus, indutus
est cilicio, lugens filium suum multo tempore. 35 Congregatis autem cunctis
liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait :
Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu,
36 Madianitæ vendiderunt Joseph in Ægypto Putiphari eunucho Pharaonis,
magistro militum.
38 Eodem tempore, descendens Judas a fratribus suis, divertit ad virum
Odollamitem, nomine Hiram. 2 Viditque ibi filiam hominis Chananæi,
vocabulo Sue : et accepta uxore, ingressus est ad eam. 3 Quæ concepit, et
peperit filium, et vocavit nomen ejus Her. 4 Rursumque concepto foetu, natum
filium vocavit Onan. 5 Tertium quoque peperit : quem appellavit Sela ; quo
nato, parere ultra cessavit. 6 Dedit autem Judas uxorem primogenito suo Her,
35
Genesis
nomine Thamar. 7 Fuit quoque Her primogenitus Judæ nequam in conspectu
Domini : et ab eo occisus est. 8 Dixit ergo Judas ad Onan filium suum :
Ingredere uxorem fratris tui, et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo. 9 Ille
sciens non sibi nasci filios, introiens ad uxorem fratris sui, semen fundebat
in terram, ne liberi fratris nomine nascerentur. 10 Et idcirco percussit eum
Dominus, quod rem detestabilem faceret. 11 Quam ob rem dixit Judas Thamar
nurui suæ : Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus :
timebat enim ne et ipse moreretur, sicut fratres ejus. Quæ abiit, et habitavit
in domo patris sui. 12 Evolutis autem multis diebus, mortua est filia Sue uxor
Judæ : qui, post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores
ovium suarum, ipse et Hiras opilio gregis Odollamites, in Thamnas. 13 Nuntiatumque
est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas
oves. 14 Quæ, depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum : et mutato
habitu, sedit in bivio itineris, quod ducit Thamnam : eo quod crevisset Sela, et
non eum accepisset maritum. 15 Quam cum vidisset Judas, suspicatus est esse
meretricem : operuerat enim vultum suum, ne agnosceretur. 16 Ingrediensque
ad eam, ait : Dimitte me ut co¨eam tecum : nesciebat enim quod nurus sua
esset. Qua respondente : Quid dabis mihi ut fruaris concubitu meo ? 17 dixit :
Mittam tibi hædum de gregibus. Rursumque illa dicente : Patiar quod vis, si
dederis mihi arrhabonem, donec mittas quod polliceris. 18 Ait Judas : Quid tibi
vis pro arrhabone dari ? Respondit : Annulum tuum, et armillam, et baculum
quem manu tenes. Ad unum igitur coitum mulier concepit, 19 et surgens abiit :
depositoque habitu quem sumpserat, induta est viduitatis vestibus. 20 Misit
autem Judas hædum per pastorem suum Odollamitem, ut reciperet pignus
quod dederat mulieri : qui cum non invenisset eam, 21 interrogavit homines
loci illius : Ubi est mulier quæ sedebat in bivio ? Respondentibus cunctis :
Non fuit in loco ista meretrix. 22 Reversus est ad Judam, et dixit ei : Non inveni
eam : sed et homines loci illius dixerunt mihi, numquam sedisse ibi scortum.
23 Ait Judas : Habeat sibi, certe mendacii arguere nos non potest, ego misi
hædum quem promiseram : et tu non invenisti eam. 24 Ecce autem post tres
menses nuntiaverunt Judæ, dicentes : Fornicata est Thamar nurus tua, et videtur
uterus illius intumescere. Dixitque Judas : Producite eam ut comburatur.
25 Quæ cum duceretur ad poenam, misit ad socerum suum, dicens : De viro,
cujus hæc sunt, concepi : cognosce cujus sit annulus, et armilla, et baculus.
26 Qui, agnitis muneribus, ait : Justior me est : quia non tradidi eam Sela filio
meo. Attamen ultra non cognovit eam. 27 Instante autem partu, apparuerunt
gemini in utero : atque in ipsa effusione infantium unus protulit manum, in
qua obstetrix ligavit coccinum, dicens : 28 Iste egredietur prior. 29 Illo vero retrahente
manum, egressus est alter : dixitque mulier : Quare divisa est propter
te maceria ? et ob hanc causam, vocavit nomen ejus Phares. 30 Postea egressus
est frater ejus, in cujus manu erat coccinum : quem appellavit Zara.
39Igitur Joseph ductus est in Ægyptum, emitque eum Putiphar eunuchus
Pharaonis, princeps exercitus, vir ægyptius, de manu Isma¨elitarum, a
quibus perductus erat. 2 Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere
agens : habitavitque in domo domini sui, 3 qui optime noverat Dominum
esse cum eo, et omnia, quæ gerebat, ab eo dirigi in manu illius. 4 Invenitque
Joseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei : a quo præpositus
omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quæ ei tradita fuerant
: 5 benedixitque Dominus domui Ægyptii propter Joseph, et multiplicavit
36
Genesis
tam in ædibus quam in agris cunctam ejus substantiam : 6 nec quidquam aliud
noverat, nisi panem quo vescebatur. Erat autem Joseph pulchra facie, et
decorus aspectu. 7 Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in
Joseph, et ait : Dormi mecum. 8 Qui nequaquam acquiescens operi nefario,
dixit ad eam : Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat
in domo sua : 9 nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit
mihi, præter te, quæ uxor ejus es : quomodo ergo possum hoc malum
facere, et peccare in Deum meum ? 10 Hujuscemodi verbis per singulos dies,
et mulier molesta erat adolescenti : et ille recusabat stuprum. 11 Accidit autem
quadam die ut intraret Joseph domum, et operis quippiam absque arbitris
faceret : 12 et illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret : Dormi mecum.
Qui relicto in manu ejus pallio fugit, et egressus est foras. 13 Cumque vidisset
mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam, 14 vocavit ad se
homines domus suæ, et ait ad eos : En introduxit virum hebræum, ut illuderet
nobis : ingressus est ad me, ut coiret mecum : cumque ego succlamassem,
15 et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras. 16 In
argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum,
17 et ait : Ingressus est ad me servus hebræus quem adduxisti, ut illuderet
mihi : 18 cumque audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam, et fugit
foras. 19 His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est
valde : 20 tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et
erat ibi clausus.
21 Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in
conspectu principis carceris. 22 Qui tradidit in manu illius universos vinctos
qui in custodia tenebantur : et quidquid fiebat, sub ipso erat. 23 Nec noverat
aliquid, cunctis ei creditis : Dominus enim erat cum illo, et omnia opera ejus
dirigebat.
40 His ita gestis, accidit ut peccarent duo eunuchi, pincerna regis Ægypti,
et pistor, domino suo. 2 Iratusque contra eos Pharao (nam alter pincernis
præerat, alter pistoribus), 3 misit eos in carcerem principis militum, in
quo erat vinctus et Joseph. 4 At custos carceris tradidit eos Joseph, qui et
ministrabat eis : aliquantulum temporis fluxerat, et illi in custodia tenebantur.
5 Videruntque ambo somnium nocte una, juxta interpretationem congruam
sibi : 6 ad quos cum introisset Joseph mane, et vidisset eos tristes, 7 sciscitatus
est eos, dicens : Cur tristior est hodie solito facies vestra ? 8 Qui responderunt
: Somnium vidimus, et non est qui interpretetur nobis. Dixitque ad
eos Joseph : Numquid non Dei est interpretatio ? referte mihi quid videritis.
9 Narravit prior, præpositus pincernarum, somnium suum : Videbam coram
me vitem, 10 in qua erant tres propagines, crescere paulatim in gemmas, et
post flores uvas maturescere : 11 calicemque Pharaonis in manu mea : tuli
ergo uvas, et expressi in calicem quem tenebam, et tradidi poculum Pharaoni.
12 Respondit Joseph : Hæc est interpretatio somnii : tres propagines, tres adhuc
dies sunt : 13 post quos recordabitur Pharao ministerii tui, et restituet te
in gradum pristinum : dabisque ei calicem juxta officium tuum, sicut ante
facere consueveras. 14 Tantum memento mei, cum bene tibi fuerit, et facias
mecum misericordiam : ut suggeras Pharaoni ut educat me de isto carcere :
15 quia furto sublatus sum de terra Hebræorum, et hic innocens in lacum missus
sum. 16 Videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset,
ait : Et ego vidi somnium : quod tria canistra farinæ haberem super caput
37
Genesis
meum : 17 et in uno canistro quod erat excelsius, portare me omnes cibos qui
fiunt arte pistoria, avesque comedere ex eo. 18 Respondit Joseph : Hæc est
interpretatio somnii : tria canistra, tres adhuc dies sunt : 19 post quos auferet
Pharao caput tuum, ac suspendet te in cruce, et lacerabunt volucres carnes
tuas. 20 Exinde dies tertius natalitius Pharaonis erat : qui faciens grande
convivium pueris suis, recordatus est inter epulas magistri pincernarum, et
pistorum principis. 21 Restituitque alterum in locum suum, ut porrigeret ei
poculum : 22 alterum suspendit in patibulo, ut conjectoris veritas probaretur.
23 Et tamen succedentibus prosperis, præpositus pincernarum oblitus est
interpretis sui.
41Post duos annos vidit Pharao somnium. Putabat se stare super fluvium,
2 de quo ascendebant septem boves, pulchræ et crassæ nimis : et pascebantur
in locis palustribus. 3 Aliæ quoque septem emergebant de flumine,
foedæ confectæque macie : et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus
: 4 devoraveruntque eas, quarum mira species et habitudo corporum
erat. Expergefactus Pharao, 5 rursum dormivit, et vidit alterum somnium :
septem spicæ pullulabant in culmo uno plenæ atque formosæ : 6 aliæ quoque
totidem spicæ tenues, et percussæ uredine oriebantur, 7 devorantes omnium
priorum pulchritudinem. Evigilans Pharao post quietem, 8 et facto mane, pavore
perterritus, misit ad omnes conjectores Ægypti, cunctosque sapientes,
et accersitis narravit somnium, nec erat qui interpretaretur. 9 Tunc demum
reminiscens pincernarum magister, ait : Confiteor peccatum meum : 10 iratus
rex servis suis, me et magistrum pistorum retrudi jussit in carcerem principis
militum : 11 ubi una nocte uterque vidimus somnium præsagum futurorum.
12 Erat ibi puer hebræus, ejusdem ducis militum famulus : cui narrantes somnia,
13 audivimus quidquid postea rei probavit eventus ; ego enim redditus
sum officio meo, et ille suspensus est in cruce. 14 Protinus ad regis imperium
eductum de carcere Joseph totonderunt : ac veste mutata obtulerunt ei.
15 Cui ille ait : Vidi somnia, nec est qui edisserat : quæ audivi te sapientissime
conjicere. 16 Respondit Joseph : Absque me Deus respondebit prospera
Pharaoni. 17 Narravit ergo Pharao quod viderat : Putabam me stare super
ripam fluminis, 18 et septem boves de amne conscendere, pulchras nimis, et
obesis carnibus : quæ in pastu paludis virecta carpebant. 19 Et ecce, has sequebantur
aliæ septem boves, in tantum deformes et macilentæ, ut numquam
tales in terra Ægypti viderim : 20 quæ, devoratis et consumptis prioribus,
21 nullum saturitatis dedere vestigium : sed simili macie et squalore torpebant.
Evigilans, rursus sopore depressus, 22 vidi somnium. Septem spicæ pullulabant
in culmo uno plenæ atque pulcherrimæ. 23 Aliæ quoque septem tenues
et percussæ uredine, oriebantur e stipula : 24 quæ priorum pulchritudinem devoraverunt.
Narravi conjectoribus somnium, et nemo est qui edisserat. 25 Respondit
Joseph : Somnium regis unum est : quæ facturus est Deus, ostendit
Pharaoni. 26 Septem boves pulchræ, et septem spicæ plenæ, septem ubertatis
anni sunt : eamdemque vim somnii comprehendunt. 27 Septem quoque boves
tenues atque macilentæ, quæ ascenderunt post eas, et septem spicæ tenues,
et vento urente percussæ, septem anni venturæ sunt famis. 28 Qui hoc ordine
complebuntur : 29 ecce septem anni venient fertilitatis magnæ in universa terra
Ægypti, 30 quos sequentur septem anni alii tantæ sterilitatis, ut oblivioni
tradatur cuncta retro abundantia : consumptura est enim fames omnem terram,
31 et ubertatis magnitudinem perditura est inopiæ magnitudo. 32 Quod
38
Genesis
autem vidisti secundo ad eamdem rem pertinens somnium : firmitatis indicium
est, eo quod fiat sermo Dei, et velocius impleatur. 33 Nunc ergo provideat
rex virum sapientem et industrium, et præficiat eum terræ Ægypti : 34 qui
constituat præpositos per cunctas regiones : et quintam partem fructuum per
septem annos fertilitatis, 35 qui jam nunc futuri sunt, congreget in horrea : et
omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur, serveturque in urbibus.
36 Et præparetur futuræ septem annorum fami, quæ oppressura est Ægyptum,
et non consumetur terra inopia. 37 Placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris
ejus : 38 locutusque est ad eos : Num invenire poterimus talem virum, qui
spiritu Dei plenus sit ? 39 Dixit ergo ad Joseph : Quia ostendit tibi Deus omnia
quæ locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero ?
40 Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus
obediet : uno tantum regni solio te præcedam. 41 Dixitque rursus Pharao
ad Joseph : Ecce, constitui te super universam terram Ægypti. 42 Tulitque
annulum de manu sua, et dedit eum in manu ejus : vestivitque eum stola
byssina, et collo torquem auream circumposuit. 43 Fecitque eum ascendere
super currum suum secundum, clamante præcone, ut omnes coram eo genu
flecterent, et præpositum esse scirent universæ terræ Ægypti. 44 Dixit quoque
rex ad Joseph : Ego sum Pharao : absque tuo imperio non movebit quisquam
manum aut pedem in omni terra Ægypti. 45 Vertitque nomen ejus, et vocavit
eum, lingua ægyptiaca, Salvatorem mundi. Deditque illi uxorem Aseneth
filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos. Egressus est itaque Joseph ad terram
Ægypti 46 (triginta autem annorum erat quando stetit in conspectu regis
Pharaonis), et circuivit omnes regiones Ægypti. 47 Venitque fertilitas septem
annorum : et in manipulos redactæ segetes congregatæ sunt in horrea Ægypti.
48 Omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est. 49 Tantaque
fuit abundantia tritici, ut arenæ maris coæquaretur, et copia mensuram excederet.
50 Nati sunt autem Joseph filii duo antequam veniret fames : quos peperit
ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos. 51 Vocavitque nomen primogeniti
Manasses, dicens : Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum,
et domus patris mei. 52 Nomen quoque secundi appellavit Ephraim, dicens :
Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meæ. 53 Igitur transactis septem
ubertatis annis, qui fuerant in Ægypto, 54 coeperunt venire septem anni inopiæ,
quos prædixerat Joseph : et in universo orbe fames prævaluit, in cuncta autem
terra Ægypti panis erat. 55 Qua esuriente, clamavit populus ad Pharaonem, alimenta
petens. Quibus ille respondit : Ite ad Joseph : et quidquid ipse vobis
dixerit, facite. 56 Crescebat autem quotidie fames in omni terra : aperuitque
Joseph universa horrea, et vendebat Ægyptiis : nam et illos oppresserat fames.
57 Omnesque provinciæ veniebant in Ægyptum, ut emerent escas, et malum
inopiæ temperarent.
42Audiens autem Jacob quod alimenta venderentur in Ægypto, dixit filiis
suis : Quare negligitis ? 2 audivi quod triticum venundetur in Ægypto :
descendite, et emite nobis necessaria, ut possimus vivere, et non consumamur
inopia. 3 Descendentes igitur fratres Joseph decem, ut emerent frumenta
in Ægypto, 4 Benjamin domi retento a Jacob, qui dixerat fratribus ejus : Ne
forte in itinere quidquam patiatur mali : 5 ingressi sunt terram Ægypti cum
aliis qui pergebant ad emendum. Erat autem fames in terra Chanaan. 6 Et
Joseph erat princeps in terra Ægypti, atque ad ejus nutum frumenta populis
vendebantur. Cumque adorassent eum fratres sui, 7 et agnovisset eos, quasi
39
Genesis
ad alienos durius loquebatur, interrogans eos : Unde venistis ? Qui responderunt
: De terra Chanaan, ut emamus victui necessaria. 8 Et tamen fratres
ipse cognoscens, non est cognitus ab eis. 9 Recordatusque somniorum, quæ
aliquando viderat, ait ad eos : Exploratores estis : ut videatis infirmiora terræ
venistis. 10 Qui dixerunt : Non est ita, domine, sed servi tui venerunt ut emerent
cibos. 11 Omnes filii unius viri sumus : pacifici venimus, nec quidquam
famuli tui machinantur mali. 12 Quibus ille respondit : Aliter est : immunita
terræ hujus considerare venistis. 13 At illi : Duodecim, inquiunt, servi tui,
fratres sumus, filii viri unius in terra Chanaan : minimus cum patre nostro est,
alius non est super. 14 Hoc est, ait, quod locutus sum : exploratores estis. 15 Jam
nunc experimentum vestri capiam : per salutem Pharaonis non egrediemini
hinc, donec veniat frater vester minimus. 16 Mittite ex vobis unum, et adducat
eum : vos autem eritis in vinculis, donec probentur quæ dixistis utrum vera
an falsa sint : alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis. 17 Tradidit
ergo illos custodiæ tribus diebus. 18 Die autem tertio eductis de carcere, ait :
Facite quæ dixi, et vivetis : Deum enim timeo. 19 Si pacifici estis, frater vester
unus ligetur in carcere : vos autem abite, et ferte frumenta quæ emistis, in
domos vestras, 20 et fratrem vestrum minimum ad me adducite, ut possim
vestros probare sermones, et non moriamini. Fecerunt ut dixerat, 21 et locuti
sunt ad invicem : Merito hæc patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum,
videntes angustiam animæ illius, dum deprecaretur nos, et non audivimus :
idcirco venit super nos ista tribulatio. 22 E quibus unus Ruben, ait : Numquid
non dixi vobis : Nolite peccare in puerum : et non audistis me ? en sanguis
ejus exquiritur. 23 Nesciebant autem quod intelligeret Joseph, eo quod per interpretem
loqueretur ad eos. 24 Avertitque se parumper, et flevit : et reversus
locutus est ad eos.
25 Tollensque Simeon, et ligans illis præsentibus, jussit ministris ut implerent
eorum saccos tritico, et reponerent pecunias singulorum in sacculis
suis, datis supra cibariis in viam : qui fecerunt ita. 26 At illi portantes frumenta
in asinis suis, profecti sunt. 27 Apertoque unus sacco, ut daret jumento
pabulum in diversorio, contemplatus pecuniam in ore sacculi, 28 dixit fratribus
suis : Reddita est mihi pecunia, en habetur in sacco. Et obstupefacti, turbatique,
mutuo dixerunt : Quidnam est hoc quod fecit nobis Deus ? 29 Veneruntque
ad Jacob patrem suum in terram Chanaan, et narraverunt ei omnia quæ
accidissent sibi, dicentes : 30 Locutus est nobis dominus terræ dure, et putavit
nos exploratores esse provinciæ. 31 Cui respondimus : Pacifici sumus, nec ullas
molimur insidias. 32 Duodecim fratres uno patre geniti sumus : unus non
est super, minimus cum patre nostro est in terra Chanaan. 33 Qui ait nobis :
Sic probabo quod pacifici sitis : fratrem vestrum unum dimittite apud me,
et cibaria domibus vestris necessaria sumite, et abite, 34 fratremque vestrum
minimum adducite ad me, ut sciam quod non sitis exploratores : et istum, qui
tenetur in vinculis, recipere possitis : ac deinceps quæ vultis, emendi habeatis
licentiam. 35 His dictis, cum frumenta effunderent, singuli repererunt in
ore saccorum ligatas pecunias, exterritisque simul omnibus, 36 dixit pater Jacob
: Absque liberis me esse fecistis : Joseph non est super, Simeon tenetur
in vinculis, et Benjamin auferetis : in me hæc omnia mala reciderunt. 37 Cui
respondit Ruben : Duos filios meos interfice, si non reduxero illum tibi : trade
illum in manu mea, et ego eum tibi restituam. 38 At ille : Non descendet,
inquit, filius meus vobiscum : frater ejus mortuus est, et ipse solus remansit :
40
Genesis
si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis, deducetis canos meos
cum dolore ad inferos.
43 Interim fames omnem terram vehementer premebat. 2 Consumptisque
cibis quos ex Ægypto detulerant, dixit Jacob ad filios suos : Revertimini,
et emite nobis pauxillum escarum. 3 Respondit Judas : Denuntiavit nobis vir
ille sub attestatione jurisjurandi, dicens : Non videbitis faciem meam, nisi
fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum. 4 Si ergo vis eum mittere
nobiscum, pergemus pariter, et ememus tibi necessaria : 5 sin autem non vis,
non ibimus : vir enim, ut sæpe diximus, denuntiavit nobis, dicens : Non
videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo. 6 Dixit eis Isra¨el : In
meam hoc fecistis miseriam, ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem. 7 At
illi responderunt : Interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem :
si pater viveret : si haberemus fratrem : et nos respondimus ei consequenter
juxta id quod fuerat sciscitatus : numquid scire poteramus quod dicturus
esset : Adducite fratrem vestrum vobiscum ? 8 Judas quoque dixit patri suo :
Mitte puerum mecum, ut proficiscamur, et possimus vivere : ne moriamur nos
et parvuli nostri. 9 Ego suscipio puerum : de manu mea require illum : nisi
reduxero, et reddidero eum tibi, ero peccati reus in te omni tempore. 10 Si non
intercessisset dilatio, jam vice alter venissemus. 11 Igitur Isra¨el pater eorum
dixit ad eos : Si sic necesse est, facite quod vultis : sumite de optimis terræ
fructibus in vasis vestris, et deferte viro munera, modicum resinæ, et mellis, et
storacis, stactes, et terebinthi, et amygdalarum. 12 Pecuniam quoque duplicem
ferte vobiscum : et illam, quam invenistis in sacculis, reportate, ne forte errore
factum sit : 13 sed et fratrem vestrum tollite, et ite ad virum. 14 Deus autem
meus omnipotens faciat vobis eum placabilem : et remittat vobiscum fratrem
vestrum quem tenet, et hunc Benjamin : ego autem quasi orbatus absque
liberis ero.
15 Tulerunt ergo viri munera, et pecuniam duplicem, et Benjamin : descenderuntque
in Ægyptum, et steterunt coram Joseph. 16 Quos cum ille vidisset
et Benjamin simul, præcepit dispensatori domus suæ, dicens : Introduc viros
domum, et occide victimas, et instrue convivium : quoniam mecum sunt
comesturi meridie. 17 Fecit ille quod sibi fuerat imperatum, et introduxit viros
domum. 18 Ibique exterriti, dixerunt mutuo : Propter pecuniam, quam
retulimus prius in saccis nostris, introducti sumus : ut devolvat in nos calumniam,
et violenter subjiciat servituti et nos, et asinos nostros. 19 Quam
ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem domus, 20 locuti sunt :
Oramus, domine, ut audias nos. Jam ante descendimus ut emeremus escas :
21 quibus emptis, cum venissemus ad diversorium, aperuimus saccos nostros,
et invenimus pecuniam in ore saccorum : quam nunc eodem pondere reportavimus.
22 Sed et aliud attulimus argentum, ut emamus quæ nobis necessaria
sunt : non est in nostra conscientia quis posuerit eam in marsupiis nostris.
23 At ille respondit : Pax vobiscum, nolite timere : Deus vester, et Deus patris
vestri, dedit vobis thesauros in saccis vestris : nam pecuniam, quam dedistis
mihi, probatam ego habeo. Eduxitque ad eos Simeon. 24 Et introductis domum,
attulit aquam, et laverunt pedes suos, deditque pabulum asinis eorum.
25 Illi vero parabant munera, donec ingrederetur Joseph meridie : audierant
enim quod ibi comesturi essent panem. 26 Igitur ingressus est Joseph domum
suam, obtuleruntque ei munera, tenentes in manibus suis : et adoraverunt
proni in terram. 27 At ille, clementer resalutatis eis, interrogavit eos, dicens :
41
Genesis
Salvusne est pater vester senex, de quo dixeratis mihi ? adhuc vivit ? 28 Qui
responderunt : Sospes est servus tuus pater noster, adhuc vivit. Et incurvati,
adoraverunt eum. 29 Attollens autem Joseph oculos, vidit Benjamin fratrem
suum uterinum, et ait : Iste est frater vester parvulus, de quo dixeratis mihi ?
Et rursum : Deus, inquit, misereatur tui, fili mi. 30 Festinavitque, quia commota
fuerant viscera ejus super fratre suo, et erumpebant lacrimæ : et introiens
cubiculum flevit. 31 Rursumque lota facie egressus, continuit se, et ait : Ponite
panes. 32 Quibus appositis, seorsum Joseph, et seorsum fratribus, Ægyptiis
quoque qui vescebantur simul, seorsum (illicitum est enim Ægyptiis comedere
cum Hebræis, et profanum putant hujuscemodi convivium) 33 sederunt coram
eo, primogenitus juxta primogenita sua, et minimus juxta ætatem suam. Et
mirabantur nimis, 34 sumptis partibus quas ab eo acceperant : majorque pars
venit Benjamin, ita ut quinque partibus excederet. Biberuntque et inebriati
sunt cum eo.
44 Præcepit autem Joseph dispensatori domus suæ, dicens : Imple saccos
eorum frumento, quantum possunt capere : et pone pecuniam singulorum
in summitate sacci. 2 Scyphum autem meum argenteum, et pretium
quod dedit tritici, pone in ore sacci junioris. Factumque est ita. 3 Et orto
mane, dimissi sunt cum asinis suis. 4 Jamque urbem exierant, et processerant
paululum : tunc Joseph accersito dispensatore domus, Surge, inquit, et
persequere viros : et apprehensis dicito : Quare reddidistis malum pro bono ?
5 scyphus, quem furati estis, ipse est in quo bibit dominus meus, et in quo augurari
solet : pessimam rem fecistis. 6 Fecit ille ut jusserat : et apprehensis per
ordinem locutus est. 7 Qui responderunt : Quare sic loquitur dominus noster,
ut servi tui tantum flagitii commiserint ? 8 pecuniam, quam invenimus in
summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan : et quomodo consequens
est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum ? 9 apud
quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quæris, moriatur, et
nos erimus servi domini nostri. 10 Qui dixit eis : Fiat juxta vestram sententiam
: apud quemcumque fuerit inventus, ipse sit servus meus, vos autem eritis
innoxii. 11 Itaque festinato deponentes in terram saccos, aperuerunt singuli.
12 Quos scrutatus, incipiens a majore usque ad minimum, invenit scyphum
in sacco Benjamin. 13 At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi
sunt in oppidum. 14 Primusque Judas cum fratribus ingressus est ad
Joseph (necdum enim de loco abierat) omnesque ante eum pariter in terram
corruerunt. 15 Quibus ille ait : Cur sic agere voluistis ? an ignoratis quod non
sit similis mei in augurandi scientia ? 16 Cui Judas : Quid respondebimus,
inquit, domino meo ? vel quid loquemur, aut juste poterimus obtendere ?
Deus invenit iniquitatem servorum tuorum : en omnes servi sumus domini
mei, et nos, et apud quem inventus est scyphus. 17 Respondit Joseph : Absit
a me ut sic agam : qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus : vos autem
abite liberi ad patrem vestrum. 18 Accedens autem propius Judas, confidenter
ait : Oro, domini mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris
famulo tuo : tu es enim post Pharaonem 19 dominus meus. Interrogasti
prius servos tuos : Habetis patrem aut fratrem ? 20 et nos respondimus tibi
domino meo : Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius
natus est : cujus uterinus frater mortuus est : et ipsum solum habet mater
sua, pater vero tenere diliget eum. 21 Dixistique servis tuis : Adducite eum ad
me, et ponam oculos meos super illum. 22 Suggessimus domino meo : Non
42
Genesis
potest puer relinquere patrem suum : si enim illum dimiserit, morietur. 23 Et
dixisti servis tuis : Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis
amplius faciem meam. 24 Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum
patrem nostrum, narravimus ei omnia quæ locutus est dominus meus. 25 Et
dixit pater noster : Revertimini, et emite nobis parum tritici. 26 Cui diximus :
Ire non possumus : si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur
simul : alioquin illo absente, non audemus videre faciem viri. 27 Ad
quæ ille respondit : Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea. 28 Egressus
est unus, et dixistis : Bestia devoravit eum : et hucusque non comparet. 29 Si
tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum
moerore ad inferos. 30 Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et
puer defuerit (cum anima illius ex hujus anima pendeat), 31 videritque eum
non esse nobiscum, morietur, et deducent famuli tui canos ejus cum dolore
ad inferos. 32 Ego proprie servus tuus sim qui in meam hunc recepi fidem, et
spopondi dicens : Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni
tempore. 33 Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei,
et puer ascendat cum fratribus suis. 34 Non enim possum redire ad patrem
meum, absente puero : ne calamitatis, quæ oppressura est patrem meum,
testis assistam.
45 Non se poterat ultra cohibere Joseph multis coram astantibus : unde
præcepit ut egrederentur cuncti foras, et nullus interesset alienus agnitioni
mutuæ. 2 Elevavitque vocem cum fletu, quam audierunt Ægyptii, omnisque
domus Pharaonis. 3 Et dixit fratribus suis : Ego sum Joseph : adhuc
pater meus vivit ? Non poterant respondere fratres nimio terrore perterriti.
4 Ad quos ille clementer : Accedite, inquit, ad me. Et cum accessissent prope :
Ego sum, ait, Joseph, frater vester, quem vendidistis in Ægyptum. 5 Nolite pavere,
neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus :
pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Ægyptum. 6 Biennium est enim
quod coepit fames esse in terra : et adhuc quinque anni restant, quibus nec
arari poterit, nec meti. 7 Præmisitque me Deus ut reservemini super terram,
et escas ad vivendum habere possitis. 8 Non vestro consilio, sed Dei voluntate
huc missum sum : qui fecit me quasi patrem Pharaonis, et dominum
universæ domus ejus, ac principem in omni terra Ægypti. 9 Festinate, et ascendite
ad patrem meum, et dicetis ei : Hæc mandat filius tuus Joseph : Deus
fecit me dominum universæ terræ Ægypti : descende ad me, ne moreris, 10 et
habitabis in terra Gessen : erisque juxta me tu, et filii tui, et filii filiorum
tuorum, oves tuæ, et armenta tua, et universa quæ possides : 11 ibique te pascam
(adhuc enim quinque anni residui sunt famis) ne et tu pereas, et domus
tua, et omnia quæ possides. 12 En oculi vestri, et oculi fratris mei Benjamin,
vident quod os meum loquatur ad vos. 13 Nuntiate patri meo universam gloriam
meam, et cuncta quæ vidistis in Ægypto : festinate, et adducite eum
ad me. 14 Cumque amplexatus recidisset in collum Benjamin fratris sui, flevit
: illo quoque similiter flente super collum ejus. 15 Osculatusque est Joseph
omnes fratres suos, et ploravit super singulos : post quæ ausi sunt loqui ad
eum. 16 Auditumque est, et celebri sermone vulgatum in aula regis : Venerunt
fratres Joseph : et gavisus est Pharao, atque omnis familia ejus. 17 Dixitque ad
Joseph ut imperaret fratribus suis, dicens : Onerantes jumenta, ite in terram
Chanaan, 18 et tollite inde patrem vestrum et cognationem, et venite ad me : et
ego dabo vobis omnia bona Ægypti, ut comedatis medullam terræ. 19 Præcipe
43
Genesis
etiam ut tollant plaustra de terra Ægypti, ad subvectionem parvulorum suorum
ac conjugum : et dicito : Tollite patrem vestrum, et properate quantocius
venientes. 20 Nec dimittatis quidquam de supellectili vestra : quia omnes opes
Ægypti vestræ erunt.
21 Feceruntque filii Isra¨el ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Joseph
plaustra, secundum Pharaonis imperium, et cibaria in itinere. 22 Singulis
quoque proferri jussit binas stolas : Benjamin vero dedit trecentos argenteos
cum quinque stolis optimis : 23 tantumdem pecuniæ et vestium mittens patri
suo, addens et asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis Ægypti, et
totidem asinas, triticum in itinere, panesque portantes. 24 Dimisit ergo fratres
suos, et proficiscentibus ait : Ne irascamini in via. 25 Qui ascendentes ex
Ægypto, venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Jacob. 26 Et nuntiaverunt
ei, dicentes : Joseph filius tuus vivit : et ipse dominatur in omni terra
Ægypti. Quo audito Jacob, quasi de gravi somno evigilans, tamen non credebat
eis. 27 Illi e contra referebant omnem ordinem rei. Cumque vidisset
plaustra et universa quæ miserat, revixit spiritus ejus, 28 et ait : Sufficit mihi si
adhuc Joseph filius meus vivit : vadam, et videbo illum antequam moriar.
46 Profectusque Isra¨el cum omnibus quæ habebat, venit ad Puteum juramenti
: et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac, 2 audivit eum per
visionem noctis vocantem se, et dicentem sibi : Jacob, Jacob. Cui respondit :
Ecce adsum. 3 Ait illi Deus : Ego sum fortissimus Deus patris tui : noli timere,
descende in Ægyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi. 4 Ego descendam
tecum illuc, et ego inde adducam te revertentem : Joseph quoque ponet
manus suas super oculos tuos. 5 Surrexit autem Jacob a Puteo juramenti :
tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quæ miserat
Pharao ad portandum senem, 6 et omnia quæ possederat in terra Chanaan :
venitque in Ægyptum cum omni semine suo, 7 filii ejus, et nepotes, filiæ, et
cuncta simul progenies. 8 Hæc sunt autem nomina filiorum Isra¨el, qui ingressi
sunt in Ægyptum, ipse cum liberis suis. Primogenitus Ruben. 9 Filii Ruben :
Henoch et Phallu et Hesron et Charmi. 10 Filii Simeon : Jamuel et Jamin et
Ahod, et Jachin et Sohar, et Saul filius Chanaanitidis. 11 Filii Levi : Gerson et
Caath et Merari. 12 Filii Juda : Her et Onan et Sela et Phares et Zara ; mortui
sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares : Hesron
et Hamul. 13 Filii Issachar : Thola et Phua et Job et Semron. 14 Filii Zabulon :
Sared et Elon et Jahelel. 15 Hi filii Liæ quos genuit in Mesopotamia Syriæ cum
Dina filia sua : omnes animæ filiorum ejus et filiarum, triginta tres. 16 Filii
Gad : Sephion et Haggi et Suni et Esebon et Heri et Arodi et Areli. 17 Filii
Aser : Jamne et Jesua et Jessui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria :
Heber et Melchiel. 18 Hi filii Zelphæ, quam dedit Laban Liæ filiæ suæ : et
hos genuit Jacob sedecim animas. 19 Filii Rachel uxoris Jacob : Joseph et Benjamin.
20 Natique sunt Joseph filii in terra Ægypti, quos genuit ei Aseneth filia
Putiphare sacerdotis Heliopoleos : Manasses et Ephraim. 21 Filii Benjamin :
Bela et Bechor et Asbel et Gera et Naaman et Echi et Ros et Mophim et Ophim
et Ared. 22 Hi filii Rachel quos genuit Jacob : omnes animæ, quatuordecim.
23 Filii Dan : Husim. 24 Filii Nephthali : Jasiel et Guni et Jeser et Sallem. 25 Hi
filii Balæ, quam dedit Laban Racheli filiæ suæ : et hos genuit Jacob : omnes
animæ, septem. 26 Cunctæ animæ, quæ ingressæ sunt cum Jacob in Ægyptum,
et egressæ sunt de femore illius, absque uxoribus filiorum ejus, sexaginta sex.
44
Genesis
27 Filii autem Joseph, qui nati sunt ei in terra Ægypti, animæ duæ. Omnes
animæ domus Jacob, quæ ingressæ sunt in Ægyptum, fuere septuaginta.
28 Misit autem Judam ante se ad Joseph, ut nuntiaret ei, et occurreret in
Gessen. 29 Quo cum pervenisset, juncto Joseph curro suo, ascendit obviam
patri suo ad eumdem locum : vidensque eum, irruit super collum ejus, et
inter amplexus flevit. 30 Dixitque pater ad Joseph : Jam lætus moriar, quia vidi
faciem tuam, et superstitem te relinquo. 31 At ille locutus est ad fratres suos,
et ad omnem domum patris sui : Ascendam, et nuntiabo Pharaoni, dicamque
ei : Fratres mei, et domus patris mei, qui erant in terra Chanaan, venerunt
ad me : 32 et sunt viri pastores ovium, curamque habent alendorum gregum :
pecora sua, et armenta, et omnia quæ habere potuerunt, adduxerunt secum.
33 Cumque vocaverit vos, et dixerit : Quod est opus vestrum ? 34 respondebitis :
Viri pastores sumus servi tui, ab infantia nostra usque in præsens, et nos et
patres nostri. Hæc autem dicetis, ut habitare possitis in terra Gessen : quia
detestantur Ægyptii omnes pastores ovium.
47Ingressus ergo Joseph nuntiavit Pharaoni, dicens : Pater meus et fratres,
oves eorum et armenta, et cuncta quæ possident, venerunt de terra
Chanaan : et ecce consistunt in terra Gessen. 2 Extremos quoque fratrum
suorum quinque viros constituit coram rege : 3 quos ille interrogavit : Quid
habetis operis ? Responderunt : Pastores ovium sumus servi tui, et nos et patres
nostri. 4 Ad peregrinandum in terra tua venimus : quoniam non est herba
gregibus servorum tuorum, ingravescente fame in terra Chanaan : petimusque
ut esse nos jubeas servos tuos in terra Gessen. 5 Dixit itaque rex ad Joseph :
Pater tuus et fratres tui venerunt ad te. 6 Terra Ægypti in conspectu tuo est :
in optimo loco fac eos habitare, et trade eis terram Gessen. Quod si nosti in
eis esse viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum. 7 Post
hæc introduxit Joseph patrem suum ad regem, et statuit eum coram eo : qui
benedicens illi, 8 et interrogatus ab eo : Quot sunt dies annorum vitæ tuæ ?
9 respondit : Dies peregrinationis meæ centum triginta annorum sunt, parvi
et mali, et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati
sunt. 10 Et benedicto rege, egressus est foras. 11 Joseph vero patri et
fratribus suis dedit possessionem in Ægypto in optimo terræ loco, Ramesses,
ut præceperat Pharao. 12 Et alebat eos, omnemque domum patris sui, præbens
cibaria singulis.
13 In toto enim orbe panis deerat, et oppresserat fames terram, maxime
Ægypti et Chanaan. 14 E quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione
frumenti, et intulit eam in ærarium regis. 15 Cumque defecisset emptoribus
pretium, venit cuncta Ægyptus ad Joseph, dicens : Da nobis panes : quare
morimur coram te, deficiente pecunia ? 16 Quibus ille respondit : Adducite
pecora vestra, et dabo vobis pro eis cibos, si pretium non habetis. 17 Quæ
cum adduxissent, dedit eis alimenta pro equis, et ovibus, et bobus, et asinis :
sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum. 18 Venerunt quoque
anno secundo, et dixerunt ei : Non celabimus dominum nostrum quod deficiente
pecunia, pecora simul defecerunt : nec clam te est, quod absque corporibus
et terra nihil habeamus. 19 Cur ergo moriemur te vidente ? et nos et
terra nostra tui erimus : eme nos in servitutem regiam, et præbe semina, ne
pereunte cultore redigatur terra in solitudinem. 20 Emit igitur Joseph omnem
terram Ægypti, vendentibus singulis possessiones suas præ magnitudine famis.
Subjecitque eam Pharaoni, 21 et cunctos populos ejus a novissimis terminis
45
Genesis
Ægypti usque ad extremos fines ejus, 22 præter terram sacerdotum, quæ a rege
tradita fuerat eis : quibus et statuta cibaria ex horreis publicis præbebantur,
et idcirco non sunt compulsi vendere possessiones suas. 23 Dixit ergo Joseph
ad populos : En ut cernitis, et vos et terram vestram Pharao possidet : accipite
semina, et serite agros, 24 ut fruges habere possitis. Quintam partem regi
dabitis : quatuor reliquas permitto vobis in sementem, et in cibum familiis et
liberis vestris. 25 Qui responderunt : Salus nostra in manu tua est : respiciat
nos tantum dominus noster, et læti serviemus regi. 26 Ex eo tempore usque in
præsentem diem, in universa terra Ægypti regibus quinta pars solvitur, et factum
est quasi in legem, absque terra sacerdotali, quæ libera ab hac conditione
fuit.
27 Habitavit ergo Isra¨el in Ægypto, id est, in terra Gessen, et possedit eam :
auctusque est, et multiplicatus nimis. 28 Et vixit in ea decem et septem annis :
factique sunt omnes dies vitæ illius, centum quadraginta septem annorum.
29 Cumque appropinquare cerneret diem mortis suæ, vocavit filium suum
Joseph, et dixit ad eum : Si inveni gratiam in conspectu tuo, pone manum
tuam sub femore meo : et facies mihi misericordiam et veritatem, ut non sepelias
me in Ægypto : 30 sed dormiam cum patribus meis, et auferas me de
terra hac, condasque in sepulchro majorum meorum. Cui respondit Joseph :
Ego faciam quod jussisti. 31 Et ille : Jura ergo, inquit, mihi. Quo jurante,
adoravit Isra¨el Deum, conversus ad lectuli caput.
48His ita transactis, nuntiatum est Joseph quod ægrotaret pater suus : qui,
assumptis duobus filiis Manasse et Ephraim, ire perrexit. 2 Dictumque
est seni : Ecce filius tuus Joseph venit ad te. Qui confortatus sedit in lectulo.
3 Et ingresso ad se ait : Deus omnipotens apparuit mihi in Luza, quæ est in
terra Chanaan : benedixitque mihi, 4 et ait : Ego te augebo et multiplicabo, et
faciam te in turbas populorum : daboque tibi terram hanc, et semini tuo post
te in possessionem sempiternam. 5 Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in terra
Ægypti antequam huc venirem ad te, mei erunt : Ephraim et Manasses, sicut
Ruben et Simeon reputabuntur mihi. 6 Reliquos autem quos genueris post
eos, tui erunt, et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis.
7 Mihi enim, quando veniebam de Mesopotamia, mortua est Rachel in terra
Chanaan in ipso itinere, eratque vernum tempus : et ingrediebar Ephratam,
et sepelivi eam juxta viam Ephratæ, quæ alio nomine appellatur Bethlehem.
8 Videns autem filios ejus dixit ad eum : Qui sunt isti ? 9 Respondit : Filii
mei sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco. Adduc, inquit, eos ad me, ut
benedicam illis. 10 Oculi enim Isra¨el caligabant præ nimia senectute, et clare
videre non poterat. Applicitosque ad se, deosculatus et circumplexus eos,
11 dixit ad filium suum : Non sum fraudatus aspectu tuo : insuper ostendit
mihi Deus semen tuum. 12 Cumque tulisset eos Joseph de gremio patris, adoravit
pronus in terram. 13 Et posuit Ephraim ad dexteram suam, id est, ad
sinistram Isra¨el : Manassen vero in sinistra sua, ad dexteram scilicet patris,
applicuitque ambos ad eum. 14 Qui extendens manum dexteram, posuit super
caput Ephraim minoris fratris : sinistram autem super caput Manasse qui
major natu erat, commutans manus. 15 Benedixitque Jacob filiis Joseph, et ait :
Deus, in cujus conspectu ambulaverunt patres mei Abraham, et Isaac ; Deus
qui pascit me ab adolescentia mea usque in præsentem diem : 16 angelus,
qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis : et invocetur super eos
nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac, et crescant
46
Genesis
in multitudinem super terram. 17 Videns autem Joseph quod posuisset pater
suus dexteram manum super caput Ephraim, graviter accepit : et apprehensam
manum patris levare conatus est de capite Ephraim, et transferre super
caput Manasse. 18 Dixitque ad patrem : Non ita convenit, pater : quia hic est
primogenitus, pone dexteram tuam super caput ejus. 19 Qui renuens, ait : Scio,
fili mi, scio : et iste quidem erit in populos, et multiplicabitur : sed frater ejus
minor, major erit illo : et semen illius crescet in gentes. 20 Benedixitque eis in
tempore illo, dicens : In te benedicetur Isra¨el, atque dicetur : Faciat tibi Deus
sicut Ephraim, et sicut Manasse. Constituitque Ephraim ante Manassen. 21 Et
ait ad Joseph filium suum : En ego morior, et erit Deus vobiscum, reducetque
vos ad terram patrum vestrorum. 22 Do tibi partem unam extra fratres tuos,
quam tuli de manu Amorrhæi in gladio et arcu meo.
49Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis : Congregamini, ut annuntiem
quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis.
2 Congregamini, et audite, filii Jacob,
audite Isra¨el patrem vestrum :
3 Ruben, primogenitus meus,
tu fortitudo mea, et principium doloris mei ;
prior in donis, major in imperio.
4 Effusus es sicut aqua, non crescas : quia ascendisti cubile patris
tui,
et maculasti stratum ejus.
5 Simeon et Levi fratres
vasa iniquitatis bellantia.
6 In consilium eorum non veniat anima mea,
et in coetu illorum non sit gloria mea :
quia in furore suo occiderunt virum,
et in voluntate sua suffoderunt murum.
7 Maledictus furor eorum, quia pertinax :
et indignatio eorum, quia dura :
dividam eos in Jacob,
et dispergam eos in Isra¨el.
8 Juda, te laudabunt fratres tui :
manus tua in cervicibus inimicorum tuorum,
adorabunt te filii patris tui.
9 Catulus leonis Juda :
ad prædam, fili mi, ascendisti :
requiescens accubuisti ut leo,
et quasi leæna : quis suscitabit eum ?
10 Non auferetur sceptrum de Juda,
et dux de femore ejus,
donec veniat qui mittendus est,
et ipse erit expectatio gentium.
11 Ligans ad vineam pullum suum,
et ad vitem, o fili mi, asinam suam,
lavabit in vino stolam suam
et in sanguine uvæ pallium suum.
12 Pulchriores sunt oculi ejus vino,
47
Genesis
et dentes ejus lacte candidiores.
13 Zabulon in littore maris habitabit,
et in statione navium
pertingens usque ad Sidonem.
14 Issachar asinus fortis
accubans inter terminos.
15 Vidit requiem, quod esset bona
et terram, quod optima :
et supposuit humerum suum ad portandum,
factusque est tributis serviens.
16 Dan judicabit populum suum
sicut et alia tribus in Isra¨el.
17 Fiat Dan coluber in via,
cerastes in semita,
mordens ungulas equi,
ut cadat ascensor ejus retro.
18 Salutare tuum expectabo, Domine.
19 Gad, accinctus præliabatur ante eum :
et ipse accingetur retrorsum.
20 Aser, pinguis panis ejus,
et præbebit delicias regibus.
21 Nephthali, cervus emissus,
et dans eloquia pulchritudinis.
22 Filius accrescens Joseph, filius accrescens et decorus aspectu :
filiæ discurrerunt super murum.
23 Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt,
invideruntque illi habentes jacula.
24 Sedit in forti arcus ejus,
et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius
per manus potentis Jacob :
inde pastor egressus est, lapis Isra¨el.
25 Deus patris tui erit adjutor tuus,
et omnipotens benedicet tibi
benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis
deorsum,
benedictionibus uberum et vulvæ.
26 Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus
patrum ejus,
donec veniret desiderium collium æternorum :
fiant in capite Joseph,
et in vertice Nazaræi inter fratres suos.
27 Benjamin lupus rapax,
mane comedat prædam,
et vespere dividet spolia.
28 Omnes hi in tribubus Isra¨el duodecim : hæc locutus est eis pater suus,
benedixitque singulis benedictionibus propriis.
29 Et præcepit eis, dicens : Ego congregor ad populum meum : sepelite
me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hethæi,
30 contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron
48
Genesis
Hethæo in possessionem sepulchri. 31 Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem
ejus : ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua : ibi et Lia condita
jacet. 32 Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super
lectulum, et obiit : appositusque est ad populum suum.
50 Quod cernens Joseph, ruit super faciem patris, flens et deosculans
eum. 2 Præcepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem.
3 Quibus jussa explentibus, transierunt quadraginta dies : iste quippe
mos erat cadaverum conditorum : flevitque eum Ægyptus septuaginta diebus.
4 Et expleto planctus tempore, locutus est Joseph ad familiam Pharaonis : Si
inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus Pharaonis : 5 eo quod
pater meus adjuraverit me dicens : En morior : in sepulchro meo, quod fodi
mihi in terra Chanaan, sepelies me. Ascendam igitur, et sepeliam patrem
meum, ac revertar. 6 Dixitque ei Pharao : Ascende, et sepeli patrem tuum sicut
adjuratus es. 7 Quo ascendente, ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis,
cunctique majores natu terræ Ægypti : 8 domus Joseph cum fratribus suis, absque
parvulis, et gregibus atque armentis, quæ dereliquerant in terra Gessen.
9 Habuit quoque in comitatu currus et equites : et facta est turba non modica.
10 Veneruntque ad Aream Atad, quæ sita est trans Jordanem : ubi celebrantes
exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies. 11 Quod
cum vidissent habitatores terræ Chanaan, dixerunt : Planctus magnus est iste
Ægyptiis. Et idcirco vocatum est nomen loci illius, Planctus Ægypti. 12 Fecerunt
ergo filii Jacob sicut præceperat eis : 13 et portantes eum in terram
Chanaan, sepelierunt eum in spelunca duplici, quam emerat Abraham cum
agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hethæo, contra faciem Mambre.
14 Reversusque est Joseph in Ægyptum cum fratribus suis, et omni comitatu,
sepulto patre.
15 Quo mortuo, timentes fratres ejus, et mutuo colloquentes : Ne forte
memor sit injuriæ quam passus est, et reddat nobis omne malum quod fecimus,
16 mandaverunt ei dicentes : Pater tuus præcepit nobis antequam moreretur,
17 ut hæc tibi verbis illius diceremus : Obsecro ut obliviscaris sceleris
fratrum tuorum, et peccati atque malitiæ quam exercuerunt in te : nos quoque
oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc. Quibus auditis flevit
Joseph. 18 Veneruntque ad eum fratres sui : et proni adorantes in terram,
dixerunt : Servi tui sumus. 19 Quibus ille respondit : Nolite timere : num
Dei possumus resistere voluntati ? 20 Vos cogitastis de me malum : sed Deus
vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in præsentiarum cernitis, et salvos
faceret multos populos. 21 Nolite timere : ego pascam vos et parvulos vestros
: consolatusque est eos, et blande ac leniter est locutus. 22 Et habitavit in
Ægypto cum omni domo patris sui : vixitque centum decem annis. Et vidit
Ephraim filios usque ad tertiam generationem. Filii quoque Machir filii Manasse
nati sunt in genibus Joseph. 23 Quibus transactis, locutus est fratribus
suis : Post mortem meam Deus visitabit vos, et ascendere vos faciet de terra
ista ad terram quam juravit Abraham, Isaac et Jacob. 24 Cumque adjurasset
eos atque dixisset : Deus visitabit vos, asportate ossa mea vobiscum de loco
isto : 25 mortuus est, expletis centum decem vitæ suæ annis. Et conditus
aromatibus, repositus est in loculo in Ægypto.
49
Liber Exodus
1Hæc sunt nomina filiorum Isra¨el qui ingressi sunt in Ægyptum cum Jacob :
singuli cum domibus suis introierunt : 2 Ruben, Simeon, Levi, Judas, 3 Issachar,
Zabulon et Benjamin, 4 Dan et Nephthali, Gad et Aser. 5 Erant igitur
omnes animæ eorum qui egressi sunt de femore Jacob, septuaginta : Joseph
autem in Ægypto erat. 6 Quo mortuo, et universis fratribus ejus, omnique
cognatione illa, 7 filii Isra¨el creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt :
ac roborati nimis, impleverunt terram.
8 Surrexit interea rex novus super Ægyptum, qui ignorabat Joseph. 9 Et
ait ad populum suum : Ecce, populus filiorum Isra¨el multus, et fortior nobis
est. 10 Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur : et si
ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis
egrediatur de terra. 11 Præposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent
eos oneribus : ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et
Ramesses. 12 Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, et
crescebant : 13 oderantque filios Isra¨el Ægyptii, et affligebant illudentes eis,
14 atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris,
omnique famulatu, quo in terræ operibus premebantur. 15 Dixit autem
rex Ægypti obstetricibus Hebræorum, quarum una vocabatur Sephora, altera
Phua, 16 præcipiens eis : Quando obstetricabitis Hebræas, et partus tempus advenerit
: si masculus fuerit, interficite eum : si femina, reservate. 17 Timuerunt
autem obstetrices Deum, et non fecerunt juxta præceptum regis Ægypti, sed
conservabant mares. 18 Quibus ad se accersitis, rex ait : Quidnam est hoc
quod facere voluistis, ut pueros servaretis ? 19 Quæ responderunt : Non sunt
Hebreæ sicut ægyptiæ mulieres : ipsæ enim obstetricandi habent scientiam,
et priusquam veniamus ad eas, pariunt. 20 Bene ergo fecit Deus obstetricibus :
et crevit populus, confortatusque est nimis. 21 Et quia timuerunt obstetrices
Deum, ædificavit eis domos. 22 Præcepit ergo Pharao omni populo suo, dicens
: Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen projicite : quidquid
feminini, reservate.
2 Egressus est post hæc vir de domo Levi : et accepit uxorem stirpis suæ.
2 Quæ concepit, et peperit filium : et videns eum elegantem, abscondit
tribus mensibus. 3 Cumque jam celare non posset, sumpsit fiscellam scirpeam,
et linivit eam bitumine ac pice : posuitque intus infantulum, et exposuit eum
in carecto ripæ fluminis, 4 stante procul sorore ejus, et considerante eventum
rei. 5 Ecce autem descendebat filia Pharaonis ut lavaretur in flumine : et puellæ
ejus gradiebantur per crepidinem alvei. Quæ cum vidisset fiscellam in
papyrione, misit unam e famulabus suis : et allatam 6 aperiens, cernensque in
ea parvulum vagientem, miserta ejus, ait : De infantibus Hebræorum est hic.
7 Cui soror pueri : Vis, inquit, ut vadam, et vocem tibi mulierem hebræam,
quæ nutrire possit infantulum ? 8 Respondit : Vade. Perrexit puella et vocavit
matrem suam. 9 Ad quam locuta filia Pharaonis : Accipe, ait, puerum
istum, et nutri mihi : ego dabo tibi mercedem tuam. Suscepit mulier, et nutrivit
puerum : adultumque tradidit filiæ Pharaonis. 10 Quem illa adoptavit in
locum filii, vocavitque nomen ejus Moyses, dicens : Quia de aqua tuli eum.
11 In diebus illis postquam creverat Moyses, egressus est ad fratres suos :
viditque afflictionem eorum, et virum ægyptium percutientem quemdam de
Hebræis fratribus suis. 12 Cumque circumspexisset huc atque illuc, et nulExodus
lum adesse vidisset, percussum Ægyptium abscondit sabulo. 13 Et egressus
die altero conspexit duos Hebræos rixantes : dixitque ei qui faciebat injuriam
: Quare percutis proximum tuum ? 14 Qui respondit : Quis te constituit
principem et judicem super nos ? num occidere me tu vis, sicut heri occidisti
Ægyptium ? Timuit Moyses, et ait : Quomodo palam factum est verbum
istud ?
15 Audivitque Pharao sermonem hunc, et quærebat occidere Moysen : qui
fugiens de conspectu ejus, moratus est in terra Madian, et sedit juxta puteum.
16 Erant autem sacerdoti Madian septem filiæ, quæ venerunt ad hauriendam
aquam : et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui. 17 Supervenere
pastores, et ejecerunt eas : surrexitque Moyses, et defensis puellis,
adaquavit oves earum. 18 Quæ cum revertissent ad Raguel patrem suum, dixit
ad eas : Cur velocius venistis solito ? 19 Responderunt : Vir ægyptius liberavit
nos de manu pastorum : insuper et hausit aquam nobiscum, potumque
dedit ovibus. 20 At ille : Ubi est ? inquit : quare dimisistis hominem ? vocate
eum ut comedat panem. 21 Juravit ergo Moyses quod habitaret cum eo. Accepitque
Sephoram filiam ejus uxorem : 22 quæ peperit ei filium, quem vocavit
Gersam, dicens : Advena fui in terra aliena. Alterum vero peperit, quem vocavit
Eliezer, dicens : Deus enim patris mei adjutor meus eripuit me de manu
Pharaonis.
23 Post multum vero tempore mortuus est rex Ægypti : et ingemiscentes
filii Isra¨el, propter opera vociferati sunt : ascenditque clamor eorum ad Deum
ab operibus. 24 Et audivit gemitum eorum, ac recordatus est foederis quod
pepigit cum Abraham, Isaac et Jacob. 25 Et respexit Dominus filios Isra¨el et
cognovit eos.
3Moyses autem pascebat oves Jethro soceri sui sacerdotis Madian : cumque
minasset gregem ad interiora deserti, venit ad montem Dei Horeb. 2 Apparuitque
ei Dominus in flamma ignis de medio rubi : et videbat quod rubus
arderet, et non combureretur. 3 Dixit ergo Moyses : Vadam, et videbo visionem
hanc magnam, quare non comburatur rubus. 4 Cernens autem Dominus
quod pergeret ad videndum, vocavit eum de medio rubi, et ait : Moyses,
Moyses. Qui respondit : Adsum. 5 At ille : Ne appropies, inquit, huc :
solve calceamentum de pedibus tuis : locus enim, in quo stas, terra sancta
est. 6 Et ait : Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus
Jacob. Abscondit Moyses faciem suam : non enim audebat aspicere contra
Deum. 7 Cui ait Dominus : Vidi afflictionem populi mei in Ægypto, et clamorem
ejus audivi propter duritiam eorum qui præsunt operibus : 8 et sciens
dolorem ejus, descendi ut liberem eum de manibus Ægyptiorum, et educam
de terra illa in terram bonam, et spatiosam, in terram quæ fluit lacte et melle,
ad loca Chananæi et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi.
9 Clamor ergo filiorum Isra¨el venit ad me : vidique afflictionem eorum, qua
ab Ægyptiis opprimuntur. 10 Sed veni, et mittam te ad Pharaonem, ut educas
populum meum, filios Isra¨el, de Ægypto.
11 Dixitque Moyses ad Deum : Quis sum ego ut vadam ad Pharaonem,
et educam filios Isra¨el de Ægypto ? 12 Qui dixit ei : Ego ero tecum : et hoc
habebis signum, quod miserim te : cum eduxeris populum meum de Ægypto,
immolabis Deo super montem istum. 13 Ait Moyses ad Deum : Ecce ego
vadam ad filios Isra¨el, et dicam eis : Deus patrum vestrorum misit me ad vos.
Si dixerint mihi : Quod est nomen ejus ? quid dicam eis ? 14 Dixit Deus ad
51
Exodus
Moysen : Ego sum qui sum. Ait : Sic dices filiis Isra¨el : Qui est, misit me ad
vos. 15 Dixitque iterum Deus ad Moysen : Hæc dices filiis Isra¨el : Dominus
Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, misit me
ad vos : hoc nomen mihi est in æternum, et hoc memoriale meum in generationem
et generationem. 16 Vade, et congrega seniores Isra¨el, et dices ad eos :
Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi, Deus Abraham, Deus Isaac
et Deus Jacob, dicens : Visitans visitavi vos : et vidi omnia quæ acciderunt
vobis in Ægypto. 17 Et dixi ut educam vos de afflictione Ægypti in terram
Chananæi, et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi, ad terram
fluentem lacte et melle. 18 Et audient vocem tuam : ingredierisque tu, et
seniores Isra¨el, ad regem Ægypti, et dices ad eum : Dominus Deus Hebræorum
vocavit nos : ibimus viam trium dierum in solitudinem, ut immolemus
Domino Deo nostro. 19 Sed ego scio quod non dimittet vos rex Ægypti ut
eatis nisi per manum validam. 20 Extendam enim manum meam, et percutiam
Ægyptum in cunctis mirabilibus meis, quæ facturus sum in medio eorum :
post hæc dimittet vos. 21 Daboque gratiam populo huic coram Ægyptiis : et
cum egrediemini, non exibitis vacui : 22 sed postulabit mulier a vicina sua et
ab hospita sua, vasa argentea et aurea, ac vestes : ponetisque eas super filios
et filias vestras, et spoliabitis Ægyptum.
4 Respondens Moyses ait : Non credent mihi, neque audient vocem meam,
sed dicent : Non apparuit tibi Dominus. 2 Dixit ergo ad eum : Quid est
quod tenes in manu tua ? Respondit : Virga. 3 Dixitque Dominus : Projice eam
in terram. Projecit, et versa est in colubrum, ita ut fugeret Moyses. 4 Dixitque
Dominus : Extende manum tuam, et apprehende caudam ejus. Extendit,
et tenuit, versaque est in virgam. 5 Ut credant, inquit, quod apparuerit tibi
Dominus Deus patrum suorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob.
6 Dixitque Dominus rursum : Mitte manum tuam in sinum tuum. Quam cum
misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis. 7 Retrahe, ait, manum tuam
in sinum tuum. Retraxit, et protulit iterum, et erat similis carni reliquæ. 8 Si
non crediderint, inquit, tibi, neque audierint sermonem signi prioris, credent
verbo signi sequentis. 9 Quod si nec duobus quidem his signis crediderint,
neque audierint vocem tuam : sume aquam fluminis, et effunde eam super
aridam, et quidquid hauseris de fluvio, vertetur in sanguinem.
10 Ait Moyses : Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudiustertius
: et ex quo locutus es ad servum tuum, impeditioris et tardioris linguæ
sum. 11 Dixit Dominus ad eum : Quis fecit os hominis ? aut quis fabricatus
est mutum et surdum, videntem et cæcum ? nonne ego ? 12 Perge, igitur, et
ego ero in ore tuo : doceboque te quid loquaris. 13 At ille : Obsecro, inquit,
Domine, mitte quem missurus es. 14 Iratus Dominus in Moysen, ait : Aaron
frater tuus Levites, scio quod eloquens sit : ecce ipse egreditur in occursum
tuum, vidensque te lætabitur corde. 15 Loquere ad eum, et pone verba mea in
ore ejus : et ego ero in ore tuo, et in ore illius, et ostendam vobis quid agere
debeatis. 16 Ipse loquetur pro te ad populum, et erit os tuum : tu autem eris
ei in his quæ ad Deum pertinent. 17 Virgam quoque hanc sume in manu tua,
in qua facturus es signa. 18 Abiit Moyses, et reversus est ad Jethro socerum
suum, dixitque ei : Vadam et revertar ad fratres meos in Ægyptum, ut videam
si adhuc vivant. Cui ait Jethro : Vade in pace.
19 Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian : Vade, et revertere in Ægyptum,
mortui sunt enim omnes qui quærebant animam tuam. 20 Tulit ergo
52
Exodus
Moyses uxorem suam, et filios suos, et imposuit eos super asinum : reversusque
est in Ægyptum, portans virgam Dei in manu sua. 21 Dixitque ei
Dominus revertenti in Ægyptum : Vide ut omnia ostenta quæ posui in manu
tua, facias coram Pharaone : ego indurabo cor ejus, et non dimittet populum.
22 Dicesque ad eum : Hæc dicit Dominus : Filius meus primogenitus Isra¨el.
23 Dixi tibi : Dimitte filium meum ut serviat mihi ; et noluisti dimittere eum :
ecce ego interficiam filium tuum primogenitum. 24 Cumque esset in itinere,
in diversorio occurrit ei Dominus, et volebat occidere eum. 25 Tulit idcirco
Sephora acutissimam petram, et circumcidit præputium filii sui, tetigitque
pedes ejus, et ait : Sponsus sanguinum tu mihi es. 26 Et dimisit eum postquam
dixerat : Sponsus sanguinum ob circumcisionem. 27 Dixit autem Dominus
ad Aaron : Vade in occursum Moysi in desertum. Qui perrexit obviam ei in
montem Dei, et osculatus est eum. 28 Narravitque Moyses Aaron omnia verba
Domini quibus miserat eum, et signa quæ mandaverat. 29 Veneruntque simul,
et congregaverunt cunctos seniores filiorum Isra¨el. 30 Locutusque est Aaron
omnia verba quæ dixerat Dominus ad Moysen : et fecit signa coram populo,
31 et credidit populus. Audieruntque quod visitasset Dominus filios Isra¨el, et
respexisset afflictionem illorum : et proni adoraverunt.
5 Post hæc ingressi sunt Moyses et Aaron, et dixerunt Pharaoni : Hæc dicit
Dominus Deus Isra¨el : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in
deserto. 2 At ille respondit : Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et
dimittam Isra¨el ? nescio Dominum, et Isra¨el non dimittam. 3 Dixeruntque :
Deus Hebræorum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum in solitudinem,
et sacrificemus Domino Deo nostro : ne forte accidat nobis pestis aut gladius.
4 Ait ad eos rex Ægypti : Quare Moyses et Aaron sollicitatis populum ab
operibus suis ? ite ad onera vestra.
5 Dixitque Pharao : Multus est populus terræ : videtis quod turba succreverit
: quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus ? 6 Præcepit ergo
in die illo præfectis operum et exactoribus populi, dicens : 7 Nequaquam ultra
dabitis paleas populo ad conficiendos lateres, sicut prius : sed ipsi vadant, et
colligant stipulas. 8 Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis
super eos, nec minuetis quidquam : vacant enim, et idcirco vociferantur, dicentes
: Eamus, et sacrificemus Deo nostro. 9 Opprimantur operibus, et expleant
ea : ut non acquiescant verbis mendacibus. 10 Igitur egressi præfecti
operum et exactores ad populum, dixerunt : Sic dicit Pharao : Non do vobis
paleas : 11 ite, et colligite sicubi invenire poteritis, nec minuetur quidquam
de opere vestro. 12 Dispersusque est populus per omnem terram Ægypti ad
colligendas paleas. 13 Præfecti quoque operum instabant, dicentes : Complete
opus vestrum quotidie, ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleæ.
14 Flagellatique sunt qui præerant operibus filiorum Isra¨el, ab exactoribus
Pharaonis, dicentibus : Quare non impletis mensuram laterum sicut prius,
nec heri, nec hodie ? 15 Veneruntque præpositi filiorum Isra¨el, et vociferati
sunt ad Pharaonem dicentes : Cur ita agis contra servos tuos ? 16 paleæ non
dantur nobis, et lateres similiter imperantur : en famuli tui flagellis cædimur,
et injuste agitur contra populum tuum. 17 Qui ait : Vacatis otio, et idcirco
dicitis : Eamus, et sacrificemus Domino. 18 Ite ergo, et operamini : paleæ non
dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum. 19 Videbantque se
præpositi filiorum Isra¨el in malo, eo quod diceretur eis : Non minuetur quidquam
de lateribus per singulos dies. 20 Occurreruntque Moysi et Aaron, qui
53
Exodus
stabant ex adverso, egredientibus a Pharaone : 21 et dixerunt ad eos : Videat
Dominus et judicet, quoniam foetere fecistis odorem nostrum coram Pharaone
et servis ejus, et præbuistis ei gladium, ut occideret nos. 22 Reversusque est
Moyses ad Dominum, et ait : Domine, cur afflixisti populum istum ? quare
misisti me ? 23 ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer in
nomine tuo, afflixit populum tuum : et non liberasti eos.
6Dixitque Dominus ad Moysen : Nunc videbis quæ facturus sim Pharaoni :
per manum enim fortem dimittet eos, et in manu robusta ejiciet illos de
terra sua. 2 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens : Ego Dominus 3 qui
apparui Abraham, Isaac et Jacob in Deo omnipotente : et nomen meum Adonai
non indicavi eis. 4 Pepigique foedus cum eis, ut darem eis terram Chanaan,
terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt advenæ. 5 Ego audivi gemitum
filiorum Isra¨el, quo Ægyptii oppresserunt eos : et recordatus sum pacti mei.
6 Ideo dic filiis Isra¨el : Ego Dominus qui educam vos de ergastulo Ægyptiorum,
et eruam de servitute, ac redimam in brachio excelso et judiciis magnis.
7 Et assumam vos mihi in populum, et ero vester Deus : et scietis quod ego
sum Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Ægyptiorum, 8 et induxerim
in terram, super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham,
Isaac et Jacob : daboque illam vobis possidendam. Ego Dominus.
9 Narravit ergo Moyses omnia filiis Isra¨el : qui non acquieverunt ei propter
angustiam spiritus, et opus durissimum. 10 Locutusque est Dominus ad Moysen,
dicens : 11 Ingredere, et loquere ad Pharaonem regem Ægypti, ut dimittat
filios Isra¨el de terra sua. 12 Respondit Moyses coram Domino : Ecce filii Isra¨el
non audiunt me : et quomodo audiet Pharao, præsertim cum incircumcisus
sim labiis ? 13 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, et dedit mandatum
ad filios Isra¨el, et ad Pharaonem regem Ægypti ut educerent filios Isra¨el
de terra Ægypti.
14 Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti
Isra¨elis : Henoch et Phallu, Hesron et Charmi : 15 hæ cognationes Ruben. Filii
Simeon : Jamuel, et Jamin, et Ahod, et Jachin, et Soar, et Saul filius Chananitidis
: hæ progenies Simeon. 16 Et hæc nomina filiorum Levi per cognationes
suas : Gerson, et Caath, et Merari. Anni autem vitæ Levi fuerunt centum
triginta septem. 17 Filii Gerson : Lobni et Semei, per cognationes suas. 18 Filii
Caath : Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel ; anni quoque vitæ Caath, centum
triginta tres. 19 Filii Merari : Moholi et Musi : hæ cognationes Levi per
familias suas. 20 Accepit autem Amram uxorem Jochabed patruelem suam :
quæ peperit ei Aaron et Moysen. Fueruntque anni vitæ Amram, centum triginta
septem. 21 Filii quoque Isaar : Core, et Nepheg, et Zechri. 22 Filii quoque
Oziel : Misa¨el, et Elisaphan, et Sethri. 23 Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth
filiam Aminadab, sororem Nahason, quæ peperit ei Nadab, et Abiu, et
Eleazar, et Ithamar. 24 Filii quoque Core : Aser, et Elcana, et Abiasaph : hæ
sunt cognationes Coritarum. 25 At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem
de filiabus Phutiel : quæ peperit ei Phinees. Hi sunt principes familiarum
Leviticarum per cognationes suas. 26 Iste est Aaron et Moyses, quibus præcepit
Dominus ut educerent filios Isra¨el de terra Ægypti per turmas suas. 27 Hi
sunt, qui loquuntur ad Pharaonem regem Ægypti, ut educant filios Isra¨el de
Ægypto : iste est Moyses et Aaron, 28 in die qua locutus est Dominus ad
Moysen, in terra Ægypti.
29 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens : Ego Dominus : loquere ad
54
Exodus
Pharaonem regem Ægypti, omnia quæ ego loquor tibi. 30 Et ait Moyses coram
Domino : En incircumcisus labiis sum, quomodo audiet me Pharao ?
7 Dixitque Dominus ad Moysen : Ecce constitui te Deum Pharaonis : et
Aaron frater tuus erit propheta tuus. 2 Tu loqueris ei omnia quæ mando
tibi : et ille loquetur ad Pharaonem, ut dimittat filios Isra¨el de terra sua. 3 Sed
ego indurabo cor ejus, et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Ægypti,
4 et non audiet vos : immittamque manum meam super Ægyptum, et educam
exercitum et populum meum filios Isra¨el de terra Ægypti per judicia
maxima. 5 Et scient Ægyptii quia ego sum Dominus qui extenderim manum
meam super Ægyptum, et eduxerim filios Isra¨el de medio eorum. 6 Fecit
itaque Moyses et Aaron sicut præceperat Dominus : ita egerunt. 7 Erat autem
Moyses octoginta annorum, et Aaron octoginta trium, quando locuti sunt ad
Pharaonem.
8 Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron : 9 Cum dixerit vobis Pharao,
Ostendite signa : dices ad Aaron : Tolle virgam tuam, et projice eam coram
Pharaone, ac vertetur in colubrum. 10 Ingressi itaque Moyses et Aaron ad
Pharaonem, fecerunt sicut præceperat Dominus : tulitque Aaron virgam
coram Pharaone et servis ejus, quæ versa est in colubrum. 11 Vocavit autem
Pharao sapientes et maleficos : et fecerunt etiam ipsi per incantationes ægyptiacas
et arcana quædam similiter. 12 Projeceruntque singuli virgas suas,
quæ versæ sunt in dracones : sed devoravit virga Aaron virgas eorum.
13 Induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut præceperat
Dominus.
14 Dixit autem Dominus ad Moysen : Ingravatum est cor Pharaonis : non
vult dimittere populum. 15 Vade ad eum mane, ecce egredietur ad aquas : et
stabis in occursum ejus super ripam fluminis : et virgam quæ conversa est
in draconem, tolles in manu tua. 16 Dicesque ad eum : Dominus Deus Hebræorum
misit me ad te, dicens : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi
in deserto : et usque ad præsens audire noluisti. 17 Hæc igitur dicit Dominus :
In hoc scies quod sim Dominus : ecce percutiam virga, quæ in manu mea est,
aquam fluminis, et vertetur in sanguinem. 18 Pisces quoque, qui sunt in fluvio,
morientur, et computrescent aquæ, et affligentur Ægyptii bibentes aquam
fluminis. 19 Dixit quoque Dominus ad Moysen : Dic ad Aaron : Tolle virgam
tuam, et extende manum tuam super aquas Ægypti, et super fluvios eorum,
et rivos ac paludes, et omnes lacus aquarum, ut vertantur in sanguinem : et
sit cruor in omni terra Ægypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis. 20 Feceruntque
Moyses et Aaron sicut præceperat Dominus : et elevans virgam
percussit aquam fluminis coram Pharaone et servis ejus : quæ versa est in
sanguinem. 21 Et pisces, qui erant in flumine, mortui sunt : computruitque
fluvius, et non poterant Ægyptii bibere aquam fluminis, et fuit sanguis in tota
terra Ægypti. 22 Feceruntque similiter malefici Ægyptiorum incantationibus
suis : et induratum est cor Pharaonis, nec audivit eos, sicut præceperat Dominus.
23 Avertitque se, et ingressus est domum suam, nec apposuit cor etiam
hac vice. 24 Foderunt autem omnes Ægyptii per circuitum fluminis aquam
ut biberent : non enim poterant bibere de aqua fluminis. 25 Impletique sunt
septem dies, postquam percussit Dominus fluvium.
8 Dixit quoque Dominus ad Moysen : Ingredere ad Pharaonem, et dices ad
eum : Hæc dicit Dominus : Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi :
2 sin autem nolueris dimittere, ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis,
55
Exodus
3 et ebulliet fluvius ranas : quæ ascendent, et ingredientur domum tuam, et
cubiculum lectuli tui, et super stratum tuum, et in domos servorum tuorum,
et in populum tuum, et in furnos tuos, et in reliquias ciborum tuorum : 4 et ad
te, et ad populum tuum, et ad omnes servos tuos intrabunt ranæ. 5 Dixitque
Dominus ad Moysen : Dic ad Aaron : Extende manum tuam super fluvios
ac super rivos et paludes, et educ ranas super terram Ægypti. 6 Et extendit
Aaron manum super aquas Ægypti, et ascenderunt ranæ, operueruntque
terram Ægypti. 7 Fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter,
eduxeruntque ranas super terram Ægypti. 8 Vocavit autem Pharao Moysen et
Aaron, et dixit eis : Orate Dominum ut auferat ranas a me et a populo meo, et
dimittam populum ut sacrificet Domino. 9 Dixitque Moyses ad Pharaonem :
Constitue mihi quando deprecer pro te, et pro servis tuis, et pro populo tuo,
ut abigantur ranæ a te, et a domo tua, et a servis tuis, et a populo tuo : et
tantum in flumine remaneant. 10 Qui respondit : Cras. At ille : Juxta, inquit,
verbum tuum faciam : ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster.
11 Et recedent ranæ a te, et a domo tua, et a servis tuis, et a populo tuo : et tantum
in flumine remanebunt. 12 Egressique sunt Moyses et Aaron a Pharaone :
et clamavit Moyses ad Dominum pro sponsione ranarum quam condixerat
Pharaoni. 13 Fecitque Dominus juxta verbum Moysi : et mortuæ sunt ranæ
de domibus, et de villis, et de agris. 14 Congregaveruntque eas in immensos
aggeres, et computruit terra. 15 Videns autem Pharao quod data esset requies,
ingravavit cor suum, et non audivit eos, sicut præceperat Dominus.
16 Dixitque Dominus ad Moysen : Loquere ad Aaron : Extende virgam
tuam, et percute pulverem terræ : et sint sciniphes in universa terra Ægypti.
17 Feceruntque ita. Et extendit Aaron manum, virgam tenens : percussitque
pulverem terræ, et facti sunt sciniphes in hominibus, et in jumentis :
omnis pulvis terræ versus est in sciniphes per totam terram Ægypti. 18 Feceruntque
similiter malefici incantationibus suis, ut educerent sciniphes, et
non potuerunt : erantque sciniphes tam in hominibus quam in jumentis. 19 Et
dixerunt malefici ad Pharaonem : Digitus Dei est hic ; induratumque est cor
Pharaonis, et non audivit eos sicut præceperat Dominus.
20 Dixit quoque Dominus ad Moysen : Consurge diluculo, et sta coram
Pharaone : egredietur enim ad aquas : et dices ad eum : Hæc dicit Dominus :
Dimitte populum meum ut sacrificet mihi. 21 Quod si non dimiseris eum, ecce
ego immittam in te, et in servos tuos, et in populum tuum, et in domos tuas,
omne genus muscarum : et implebuntur domus Ægyptiorum muscis diversi
generis, et universa terra in qua fuerint. 22 Faciamque mirabilem in die illa
terram Gessen, in qua populus meus est, ut non sint ibi muscæ : et scias
quoniam ego Dominus in medio terræ. 23 Ponamque divisionem inter populum
meum et populum tuum : cras erit signum istud. 24 Fecitque Dominus
ita. Et venit musca gravissima in domos Pharaonis et servorum ejus, et in
omnem terram Ægypti : corruptaque est terra ab hujuscemodi muscis. 25 Vocavitque
Pharao Moysen et Aaron, et ait eis : Ite et sacrificate Deo vestro in
terra hac. 26 Et ait Moyses : Non potest ita fieri : abominationes enim Ægyptiorum
immolabimus Domino Deo nostro : quod si mactaverimus ea quæ colunt
Ægyptii coram eis, lapidibus nos obruent. 27 Viam trium dierum pergemus
in solitudinem : et sacrificabimus Domino Deo nostro, sicut præcepit nobis.
28 Dixitque Pharao : Ego dimittam vos ut sacrificetis Domino Deo vestro in
deserto : verumtamen longius ne abeatis, rogate pro me. 29 At ait Moyses :
Egressus a te, orabo Dominum : et recedet musca a Pharaone, et a servis suis,
56
Exodus
et a populo ejus cras : verumtamen noli ultra fallere, ut non dimittas populum
sacrificare Domino. 30 Egressusque Moyses a Pharaone, oravit Dominum.
31 Qui fecit juxta verbum illius, et abstulit muscas a Pharaone, et a servis suis,
et a populo ejus : non superfuit ne una quidem. 32 Et ingravatum est cor
Pharaonis, ita ut nec hac quidem vice dimitteret populum.
9Dixit autem Dominus ad Moysen : Ingredere ad Pharaonem, et loquere ad
eum : Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum : Dimitte populum meum ut
sacrificet mihi. 2 Quod si adhuc renuis, et retines eos, 3 ecce manus mea erit
super agros tuos, et super equos, et asinos, et camelos, et boves, et oves, pestis
valde gravis. 4 Et faciet Dominus mirabile inter possessiones Isra¨el et possessiones
Ægyptiorum, ut nihil omnino pereat ex eis quæ pertinent ad filios
Isra¨el. 5 Constituitque Dominus tempus, dicens : Cras faciet Dominus verbum
istud in terra. 6 Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die : mortuaque
sunt omnia animantia Ægyptiorum ; de animalibus vero filiorum Isra¨el, nihil
omnino periit. 7 Et misit Pharao ad videndum : nec erat quidquam mortuum
de his quæ possidebat Isra¨el. Ingravatumque est cor Pharaonis, et non dimisit
populum.
8 Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron : Tollite plenas manus cineris de
camino, et spargat illum Moyses in cælum coram Pharaone. 9 Sitque pulvis
super omnem terram Ægypti : erunt enim in hominibus et jumentis ulcera, et
vesicæ turgentes in universa terra Ægypti. 10 Tuleruntque cinerem de camino,
et steterunt coram Pharaone, et sparsit illum Moyses in cælum : factaque
sunt ulcera vesicarum turgentium in hominibus et jumentis : 11 nec poterant
malefici stare coram Moyse propter ulcera quæ in illis erant, et in omni terra
Ægypti. 12 Induravitque Dominus cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut
locutus est Dominus ad Moysen.
13 Dixitque Dominus ad Moysen : Mane consurge, et sta coram Pharaone,
et dices ad eum : Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum : Dimitte populum
meum ut sacrificet mihi. 14 Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super
cor tuum, et super servos tuos, et super populum tuum : ut scias quod
non sit similis mei in omni terra. 15 Nunc enim extendens manum percutiam
te, et populum tuum peste, peribisque de terra. 16 Idcirco autem posui te, ut
ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra.
17 Adhuc retines populum meum, et non vis dimittere eum ? 18 En pluam
cras hac ipsa hora grandinem multam nimis, qualis non fuit in Ægypto a die
qua fundata est, usque in præsens tempus. 19 Mitte ergo jam nunc, et congrega
jumenta tua, et omnia quæ habes in agro : homines enim, et jumenta,
et universa quæ inventa fuerint foris, nec congregata de agris, cecideritque
super ea grando, morientur. 20 Qui timuit verbum Domini de servis Pharaonis,
facit confugere servos suos et jumenta in domos : 21 qui autem neglexit
sermonem Domini, dimisit servos suos et jumenta in agris. 22 Et dixit Dominus
ad Moysen : Extende manum tuam in cælum, ut fiat grando in universa
terra Ægypti super homines, et super jumenta, et super omnem herbam
agri in terra Ægypti. 23 Extenditque Moyses virgam in cælum, et Dominus
dedit tonitrua, et grandinem, ac discurrentia fulgura super terram : pluitque
Dominus grandinem super terram Ægypti. 24 Et grando et ignis mista pariter
ferebantur : tantæque fuit magnitudinis, quanta ante numquam apparuit in
universa terra Ægypti ex quo gens illa condita est. 25 Et percussit grando in
omni terra Ægypti cuncta quæ fuerunt in agris, ab homine usque ad jumen-
57
Exodus
tum : cunctamque herbam agri percussit grando, et omne lignum regionis
confregit. 26 Tantum in terra Gessen, ubi erant filii Isra¨el, grando non cecidit.
27 Misitque Pharao, et vocavit Moysen et Aaron, dicens ad eos : Peccavi etiam
nunc : Dominus justus ; ego et populus meus, impii. 28 Orate Dominum
ut desinant tonitrua Dei, et grando : ut dimittam vos, et nequaquam hic ultra
maneatis. 29 Ait Moyses : Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas
ad Dominum, et cessabunt tonitrua, et grando non erit, ut scias quia Domini
est terra : 30 novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum
Deum. 31 Linum ergo et hordeum læsum est, eo quod hordeum esset virens, et
linum jam folliculos germinaret : 32 triticum autem et far non sunt læsa, quia
serotina erant. 33 Egressusque Moyses a Pharaone ex urbe, tetendit manus ad
Dominum : et cessaverunt tonitrua et grando, nec ultra stillavit pluvia super
terram. 34 Videns autem Pharao quod cessasset pluvia, et grando, et tonitrua,
auxit peccatum : 35 et ingravatum est cor ejus, et servorum illius, et induratum
nimis : nec dimisit filios Isra¨el, sicut præceperat Dominus per manum Moysi.
10 Et dixit Dominus ad Moysen : Ingredere ad Pharaonem : ego enim induravi
cor ejus, et servorum illius, ut faciam signa mea hæc in eo : 2 et
narres in auribus filii tui, et nepotum tuorum, quoties contriverim Ægyptios,
et signa mea fecerim in eis : et sciatis quia ego Dominus. 3 Introierunt ergo
Moyses et Aaron ad Pharaonem, et dixerunt ei : Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum
: Usquequo non vis subjici mihi ? dimitte populum meum, ut sacrificet
mihi. 4 Sin autem resistis, et non vis dimittere eum : ecce ego inducam
cras locustam in fines tuos : 5 quæ operiat superficiem terræ, ne quidquam
ejus appareat, sed comedatur quod residuum fuerit grandini : corrodet enim
omnia ligna quæ germinant in agris. 6 Et implebunt domos tuas, et servorum
tuorum, et omnium Ægyptiorum, quantam non viderunt patres tui, et avi, ex
quo orti sunt super terram, usque in præsentem diem. Avertitque se, et egressus
est a Pharaone. 7 Dixerunt autem servi Pharaonis ad eum : Usquequo
patiemur hoc scandalum ? dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo ;
nonne vides quod perierit Ægyptus ? 8 Revocaveruntque Moysen et Aaron ad
Pharaonem : qui dixit eis : Ite, sacrificate Domino Deo vestro : quinam sunt
qui ituri sunt ? 9 Ait Moyses : Cum parvulis nostris, et senioribus pergemus,
cum filiis et filiabus, cum ovibus et armentis : est enim solemnitas Domini
Dei nostri. 10 Et respondit Pharao : Sic Dominus sit vobiscum, quomodo ego
dimittam vos, et parvulos vestros, cui dubium est quod pessime cogitetis ?
11 non fiet ita, sed ite tantum viri, et sacrificate Domino : hoc enim et ipsi
petistis. Statimque ejecti sunt de conspectu Pharaonis. 12 Dixit autem Dominus
ad Moysen : Extende manum tuam super terram Ægypti ad locustam, ut
ascendat super eam, et devoret omnem herbam quæ residua fuerit grandini.
13 Et extendit Moyses virgam super terram Ægypti : et Dominus induxit ventum
urentem tota die illa et nocte : et mane facto, ventus urens levavit locustas.
14 Quæ ascenderunt super universam terram Ægypti : et sederunt in cunctis
finibus Ægyptiorum innumerabiles, quales ante illud tempus non fuerant, nec
postea futuræ sunt. 15 Operueruntque universam superficiem terræ, vastantes
omnia. Devorata est igitur herba terræ, et quidquid pomorum in arboribus
fuit, quæ grando dimiserat : nihilque omnino virens relictum est in lignis et
in herbis terræ, in cuncta Ægypto. 16 Quam ob rem festinus Pharao vocavit
Moysen et Aaron, et dixit eis : Peccavi in Dominum Deum vestrum, et in vos.
17 Sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice, et rogate Dominum Deum
58
Exodus
vestrum, ut auferat a me mortem istam. 18 Egressusque Moyses de conspectu
Pharaonis, oravit Dominum. 19 Qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum,
et arreptam locustam projecit in mare Rubrum : non remansit ne
una quidem in cunctis finibus Ægypti. 20 Et induravit Dominus cor Pharaonis,
nec dimisit filios Isra¨el.
21 Dixit autem Dominus ad Moysen : Extende manum tuam in cælum :
et sint tenebræ super terram Ægypti tam densæ, ut palpari queant. 22 Extenditque
Moyses manum in cælum : et factæ sunt tenebræ horribiles in universa
terra Ægypti tribus diebus. 23 Nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco
in quo erat : ubicumque autem habitabant filii Isra¨el, lux erat. 24 Vocavitque
Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis : Ite, sacrificate Domino : oves tantum
vestræ et armenta remaneant, parvuli vestri eant vobiscum. 25 Ait Moyses :
Hostias quoque et holocausta dabis nobis, quæ offeramus Domino Deo nostro.
26 Cuncti greges pergent nobiscum ; non remanebit ex eis ungula : quæ
necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri : præsertim cum ignoremus quid
debeat immolari, donec ad ipsum locum perveniamus. 27 Induravit autem
Dominus cor Pharaonis, et noluit dimittere eos. 28 Dixitque Pharao ad Moysen
: Recede a me, et cave ne ultra videas faciem meam : quocumque die
apparueris mihi, morieris. 29 Respondit Moyses : Ita fiet ut locutus es : non
videbo ultra faciem tuam.
11 Et dixit Dominus ad Moysen : Adhuc una plaga tangam Pharaonem
et Ægyptum, et post hæc dimittet vos, et exire compellet. 2 Dices ergo
omni plebi ut postulet vir ab amico suo, et mulier a vicina sua, vasa argentea et
aurea. 3 Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram Ægyptiis. Fuitque
Moyses vir magnus valde in terra Ægypti coram servis Pharaonis et omni
populo. 4 Et ait : Hæc dicit Dominus : Media nocte egrediar in Ægyptum : 5 et
morietur omne primogenitum in terra Ægyptiorum, a primogenito Pharaonis,
qui sedet in solio ejus, usque ad primogenitum ancillæ quæ est ad molam, et
omnia primogenita jumentorum. 6 Eritque clamor magnus in universa terra
Ægypti, qualis nec ante fuit, nec postea futurus est. 7 Apud omnes autem
filios Isra¨el non mutiet canis ab homine usque ad pecus : ut sciatis quanto
miraculo dividat Dominus Ægyptios et Isra¨el. 8 Descendentque omnes servi
tui isti ad me, et adorabunt me, dicentes : Egredere tu, et omnis populus
qui subjectus est tibi : post hæc egrediemur. 9 Et exivit a Pharaone iratus
nimis. Dixit autem Dominus ad Moysen : Non audiet vos Pharao ut multa
signa fiant in terra Ægypti. 10 Moyses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta,
quæ scripta sunt, coram Pharaone. Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec
dimisit filios Isra¨el de terra sua.
12 Dixit quoque Dominus ad Moysen et Aaron in terra Ægypti : 2 Mensis
iste, vobis principium mensium : primus erit in mensibus anni. 3 Loquimini
ad universum coetum filiorum Isra¨el, et dicite eis : Decima die mensis hujus
tollat unusquisque agnum per familias et domos suas. 4 Sin autem minor
est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum
qui junctus est domui suæ, juxta numerum animarum quæ sufficere possunt
ad esum agni. 5 Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus : juxta
quem ritum tolletis et hædum. 6 Et servabitis eum usque ad quartamdecimam
diem mensis hujus : immolabitque eum universa multitudo filiorum Isra¨el ad
vesperam. 7 Et sument de sanguine ejus, ac ponent super utrumque postem,
et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum. 8 Et edent carnes
59
Exodus
nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus. 9 Non comedetis
ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni : caput cum
pedibus ejus et intestinis vorabitis. 10 Nec remanebit quidquam ex eo usque
mane ; si quid residuum fuerit, igne comburetis. 11 Sic autem comedetis illum
: renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes
baculos in manibus, et comedetis festinanter : est enim Phase (id est, transitus)
Domini.
12 Et transibo per terram Ægypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum
in terra Ægypti ab homine usque ad pecus : et in cunctis diis Ægypti
faciam judicia. Ego Dominus. 13 Erit autem sanguis vobis in signum in ædibus
in quibus eritis : et videbo sanguinem, et transibo vos : nec erit in vobis plaga
disperdens quando percussero terram Ægypti. 14 Habebitis autem hunc diem
in monimentum : et celebrabitis eam solemnem Domino in generationibus
vestris cultu sempiterno. 15 Septem diebus azyma comedetis : in die primo
non erit fermentum in domibus vestris : quicumque comederit fermentatum,
peribit anima illa de Isra¨el, a primo die usque ad diem septimum. 16 Dies prima
erit sancta atque solemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis :
nihil operis facietis in eis, exceptis his, quæ ad vescendum pertinent. 17 Et observabitis
azyma : in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra
Ægypti, et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo. 18 Primo
mense, quartadecima die mensis ad vesperam, comedetis azyma usque
ad diem vigesimam primam ejusdem mensis ad vesperam. 19 Septem diebus
fermentum non invenietur in domibus vestris : qui comederit fermentatum,
peribit anima ejus de coetu Isra¨el, tam de advenis quam de indigenis terræ.
20 Omne fermentatum non comedetis : in cunctis habitaculis vestris edetis
azyma. 21 Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Isra¨el, et dixit ad
eos : Ite tollentes animal per familias vestras, et immolate Phase. 22 Fasciculumque
hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare,
et utrumque postem : nullus vestrum egrediatur ostium domus
suæ usque mane. 23 Transibit enim Dominus percutiens Ægyptios : cumque
viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium
domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras et lædere. 24 Custodi
verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in æternum. 25 Cumque
introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est, observabitis
cæremonias istas. 26 Et cum dixerint vobis filii vestri : Quæ est ista
religio ? 27 Dicetis eis : Victima transitus Domini est, quando transivit super
domos filiorum Isra¨el in Ægypto, percutiens Ægyptios, et domos nostras liberans.
Incurvatusque populus adoravit. 28 Et egressi filii Isra¨el fecerunt sicut
præceperat Dominus Moysi et Aaron.
29 Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum
in terra Ægypti, a primogenito Pharaonis, qui in solio ejus sedebat, usque
ad primogenitum captivæ quæ erat in carcere, et omne primogenitum jumentorum.
30 Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi ejus, cunctaque Ægyptus :
et ortus est clamor magnus in Ægypto : neque enim erat domus in qua non
jaceret mortuus.
31 Vocatisque Pharao Moyse et Aaron nocte, ait : Surgite et egredimini
a populo meo, vos et filii Isra¨el : ite, immolate Domino sicut dicitis.
32 Oves vestras et armenta assumite ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi.
33 Urgebantque Ægyptii populum de terra exire velociter, dicentes : Omnes
moriemur. 34 Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentare-
60
Exodus
tur : et ligans in palliis, posuit super humeros suos. 35 Feceruntque filii Isra
¨el sicut præceperat Moyses : et petierunt ab Ægyptiis vasa argentea et aurea,
vestemque plurimam. 36 Dominus autem dedit gratiam populo coram
Ægyptiis ut commodarent eis : et spoliaverunt Ægyptios.
37 Profectique sunt filii Isra¨el de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia
peditum virorum, absque parvulis. 38 Sed et vulgus promiscuum innumerabile
ascendit cum eis, oves et armenta et animantia diversi generis multa
nimis. 39 Coxeruntque farinam, quam dudum de Ægypto conspersam tulerant
: et fecerunt subcinericios panes azymos : neque enim poterant fermentari,
cogentibus exire Ægyptiis, et nullam facere sinentibus moram : nec pulmenti
quidquam occurrerat præparare. 40 Habitatio autem filiorum Isra¨el qua
manserunt in Ægypto, fuit quadringentorum triginta annorum. 41 Quibus
expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Ægypti.
42 Nox ista est observabilis Domini, quando eduxit eos de terra Ægypti : hanc
observare debent omnes filii Isra¨el in generationibus suis.
43 Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron : Hæc est religio Phase : omnis
alienigena non comedet ex eo. 44 Omnis autem servus emptitius circumcidetur,
et sic comedet. 45 Advena et mercenarius non edent ex eo. 46 In una domo
comedetur, nec efferetis de carnibus ejus foras, nec os illius confringetis.
47 Omnis coetus filiorum Isra¨el faciet illud. 48 Quod si quis peregrinorum
in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur
prius omne masculinum ejus, et tunc rite celebrabit : eritque sicut indigena
terræ : si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo. 49 Eadem
lex erit indigenæ et colono qui peregrinatur apud vos. 50 Feceruntque omnes
filii Isra¨el sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron. 51 Et eadem die eduxit
Dominus filios Isra¨el de terra Ægypti per turmas suas.
13Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Sanctifica mihi omne primogenitum
quod aperit vulvam in filiis Isra¨el, tam de hominibus quam
de jumentis : mea sunt enim omnia. 3 Et ait Moyses ad populum : Mementote
diei hujus in qua egressi estis de Ægypto et de domo servitutis, quoniam
in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto : ut non comedatis fermentatum
panem. 4 Hodie egredimini mense novarum frugum. 5 Cumque introduxerit
te Dominus in terram Chananæi, et Hethæi, et Amorrhæi, et Hevæi,
et Jebusæi, quam juravit patribus tuis ut daret tibi, terram fluentem lacte et
melle, celebrabis hunc morem sacrorum mense isto. 6 Septem diebus vesceris
azymis : et in die septimo erit solemnitas Domini. 7 Azyma comedetis septem
diebus : non apparebit apud te aliquid fermentatum, nec in cunctis finibus
tuis. 8 Narrabisque filio tuo in die illo, dicens : Hoc est quod fecit mihi Dominus
quando egressus sum de Ægypto. 9 Et erit quasi signum in manu tua,
et quasi monimentum ante oculos tuos : et ut lex Domini semper sit in ore
tuo, in manu enim forti eduxit te Dominus de Ægypto. 10 Custodies hujuscemodi
cultum statuto tempore a diebus in dies. 11 Cumque introduxerit te
Dominus in terram Chananæi, sicut juravit tibi et patribus tuis, et dederit tibi
eam : 12 separabis omne quod aperit vulvam Domino, et quod primitivum est
in pecoribus tuis : quidquid habueris masculini sexus, consecrabis Domino.
13 Primogenitum asini mutabis ove : quod si non redemeris, interficies. Omne
autem primogenitum hominis de filiis tuis, pretio redimes. 14 Cumque interrogaverit
te filius tuus cras, dicens : Quid est hoc ? respondebis ei : In manu
forti eduxit nos Dominus de terra Ægypti, de domo servitutis. 15 Nam cum
61
Exodus
induratus esset Pharao, et nollet nos dimittere, occidit Dominus omne primogenitum
in terra Ægypti, a primogenito hominis usque ad primogenitum
jumentorum : idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini
sexus, et omnia primogenita filiorum meorum redimo. 16 Erit igitur quasi
signum in manu tua, et quasi appensum quid, ob recordationem, inter oculos
tuos : eo quod in manu forti eduxit nos Dominus de Ægypto.
17 Igitur cum emisisset Pharao populum, non eos duxit Deus per viam
terræ Philisthiim quæ vicina est : reputans ne forte poeniteret eum, si vidisset
adversum se bella consurgere, et reverteretur in Ægyptum. 18 Sed circumduxit
per viam deserti, quæ est juxta mare Rubrum : et armati ascenderunt filii
Isra¨el de terra Ægypti. 19 Tulit quoque Moyses ossa Joseph secum : eo quod
adjurasset filios Isra¨el, dicens : Visitabit vos Deus ; efferte ossa mea hinc
vobiscum. 20 Profectique de Socoth castrametati sunt in Etham, in extremis
finibus solitudinis. 21 Dominus autem præcedebat eos ad ostendendam viam
per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis : ut dux esset
itineris utroque tempore. 22 Numquam defuit columna nubis per diem, nec
columna ignis per noctem, coram populo.
14 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens : 2 Loquere filiis Isra
¨el : Reversi castrametentur e regione Phihahiroth, quæ est inter Magdalum
et mare contra Beelsephon : in conspectu ejus castra ponetis super
mare. 3 Dicturusque est Pharao super filiis Isra¨el : Coarctati sunt in terra ;
conclusit eos desertum. 4 Et indurabo cor ejus, ac persequetur vos : et glorificabor
in Pharaone, et in omni exercitu ejus ; scientque Ægyptii quia ego sum
Dominus. Feceruntque ita.
5 Et nuntiatum est regi Ægyptiorum quod fugisset populus : immutatumque
est cor Pharaonis et servorum ejus super populo, et dixerunt : Quid
voluimus facere ut dimitteremus Isra¨el, ne serviret nobis ? 6 Junxit ergo currum,
et omnem populum suum assumpsit secum. 7 Tulitque sexcentos currus
electos, et quidquid in Ægypto curruum fuit : et duces totius exercitus.
8 Induravitque Dominus cor Pharaonis regis Ægypti, et persecutus est filios
Isra¨el : at illi egressi sunt in manu excelsa. 9 Cumque persequerentur Ægyptii
vestigia præcedentium, repererunt eos in castris super mare : omnis equitatus
et currus Pharaonis, et universus exercitus, erant in Phihahiroth contra
Beelsephon. 10 Cumque appropinquasset Pharao, levantes filii Isra¨el oculos,
viderunt Ægyptios post se, et timuerunt valde : clamaveruntque ad Dominum,
11 et dixerunt ad Moysen : Forsitan non erant sepulchra in Ægypto, ideo tulisti
nos ut moreremur in solitudine : quid hoc facere voluisti, ut educeres nos ex
Ægypto ? 12 nonne iste est sermo, quem loquebamur ad te in Ægypto, dicentes
: Recede a nobis, ut serviamus Ægyptiis ? multo enim melius erat
servire eis, quam mori in solitudine. 13 Et ait Moyses ad populum : Nolite
timere : state, et videte magnalia Domini quæ facturus est hodie : Ægyptios
enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum.
14 Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis. 15 Dixitque Dominus ad Moysen
: Quid clamas ad me ? loquere filiis Isra¨el ut proficiscantur. 16 Tu autem
eleva virgam tuam, et extende manum tuam super mare, et divide illud : ut
gradiantur filii Isra¨el in medio mari per siccum. 17 Ego autem indurabo cor
Ægyptiorum ut persequantur vos : et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu
ejus, et in curribus et in equitibus illius. 18 Et scient Ægyptii quia ego
sum Dominus cum glorificatus fuero in Pharaone, et in curribus atque in equi-
62
Exodus
tibus ejus. 19 Tollensque se angelus Dei, qui præcedebat castra Isra¨el, abiit post
eos : et cum eo pariter columna nubis, priora dimittens, post tergum 20 stetit,
inter castra Ægyptiorum et castra Isra¨el : et erat nubes tenebrosa, et illuminans
noctem, ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent.
21 Cumque extendisset Moyses manum super mare, abstulit illud Dominus
flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum : divisaque est
aqua. 22 Et ingressi sunt filii Isra¨el per medium sicci maris : erat enim aqua
quasi murus a dextra eorum et læva. 23 Persequentesque Ægyptii ingressi
sunt post eos, et omnis equitatus Pharaonis, currus ejus et equites per medium
maris. 24 Jamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus
super castra Ægyptiorum per columnam ignis et nubis, interfecit exercitum
eorum, 25 et subvertit rotas curruum, ferebanturque in profundum. Dixerunt
ergo Ægyptii : Fugiamus Isra¨elem : Dominus enim pugnat pro eis contra nos.
26 Et ait Dominus ad Moysen : Extende manum tuam super mare, ut revertantur
aquæ ad Ægyptios super currus et equites eorum. 27 Cumque extendisset
Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum :
fugientibusque Ægyptiis occurrerunt aquæ, et involvit eos Dominus in mediis
fluctibus. 28 Reversæque sunt aquæ, et operuerunt currus et equites cuncti
exercitus Pharaonis, qui sequentes ingressi fuerant mare : nec unus quidem
superfuit ex eis. 29 Filii autem Isra¨el perrexerunt per medium sicci maris, et
aquæ eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris : 30 liberavitque Dominus
in die illa Isra¨el de manu Ægyptiorum. 31 Et viderunt Ægyptios mortuos
super littus maris, et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos :
timuitque populus Dominum, et crediderunt Domino, et Moysi servo ejus.
15Tunc cecinit Moyses et filii Isra¨el carmen hoc Domino, et dixerunt :
Cantemus Domino : gloriose enim magnificatus est,
equum et ascensorem dejecit in mare.
2 Fortitudo mea, et laus mea Dominus,
et factus est mihi in salutem :
iste Deus meus, et glorificabo eum :
Deus patris mei, et exaltabo eum.
3 Dominus quasi vir pugnator,
Omnipotens nomen ejus,
4 currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare :
electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro.
5 Abyssi operuerunt eos ;
descenderunt in profundum quasi lapis.
6 Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine :
dextera tua, Domine, percussit inimicum.
7 Et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios tuos :
misisti iram tuam, quæ devoravit eos sicut stipulam.
8 Et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ :
stetit unda fluens, congregata sunt abyssi in medio mari.
9 Dixit inimicus : Persequar et comprehendam,
dividam spolia, implebitur anima mea :
evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea.
10 Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare :
submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.
11 Quis similis tui in fortibus, Domine ?
63
Exodus
quis similis tui, magnificus in sanctitate,
terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia ?
12 Extendisti manum tuam, et devoravit eos terra.
13 Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti :
et portasti eum in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum.
14 Ascenderunt populi, et irati sunt :
dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim.
15 Tunc conturbati sunt principes Edom,
robustos Moab obtinuit tremor :
obriguerunt omnes habitatores Chanaan.
16 Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui :
fiant immobiles quasi lapis,
donec pertranseat populus tuus, Domine,
donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti.
17 Introduces eos, et plantabis in monte hæreditatis tuæ,
firmissimo habitaculo tuo quod operatus es, Domine :
sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tuæ.
18 Dominus regnabit in æternum et ultra.
19 Ingressus est enim eques Pharao
cum curribus et equitibus ejus in mare :
et reduxit super eos Dominus
aquas maris :
filii autem Isra¨el ambulaverunt per siccum in medio ejus.
20 Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua :
egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris, 21 quibus
præcinebat, dicens :
Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est :
equum et ascensorem ejus dejecit in mare.
22 Tulit autem Moyses Isra¨el de mari Rubro, et egressi sunt in desertum
Sur : ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant
aquam. 23 Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod
essent amaræ : unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara,
id est, amaritudinem. 24 Et murmuravit populus contra Moysen, dicens : Quid
bibemus ? 25 At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum : quod cum
misisset in aquas, in dulcedinem versæ sunt : ibi constituit ei præcepta, atque
judicia, et ibi tentavit eum, 26 dicens : Si audieris vocem Domini Dei tui, et
quod rectum est coram eo feceris, et obedieris mandatis ejus, custodierisque
omnia præcepta illius, cunctum languorem, quem posui in Ægypto, non inducam
super te : ego enim Dominus sanator tuus. 27 Venerunt autem in Elim
filii Isra¨el, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmæ : et
castrametati sunt juxta aquas.
16 Profectique sunt de Elim, et venit omnis multitudo filiorum Isra¨el in
desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quintodecimo die mensis
secundi, postquam egressi sunt de terra Ægypti. 2 Et murmuravit omnis congregatio
filiorum Isra¨el contra Moysen et Aaron in solitudine. 3 Dixeruntque
filii Isra¨el ad eos : Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Ægypti,
quando sedebamus super ollas carnium, et comedebamus panem in saturitate
: cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem multitudinem
64
Exodus
fame ? 4 Dixit autem Dominus ad Moysen : Ecce ego pluam vobis panes de
cælo : egrediatur populus, et colligat quæ sufficiunt per singulos dies : ut tentem
eum utrum ambulet in lege mea, an non. 5 Die autem sexto parent quod
inferant : et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies. 6 Dixeruntque
Moyses et Aaron ad omnes filios Isra¨el : Vespere scietis quod Dominus
eduxerit vos de terra Ægypti, 7 et mane videbitis gloriam Domini : audivit
enim murmur vestrum contra Dominum : nos vero quid sumus, quia mussitastis
contra nos ? 8 Et ait Moyses : Dabit vobis Dominus vespere carnes edere,
et mane panes in saturitate : eo quod audierit murmurationes vestras quibus
murmurati estis contra eum : nos enim quid sumus ? nec contra nos est murmur
vestrum, sed contra Dominum. 9 Dixit quoque Moyses ad Aaron : Dic
universæ congregationi filiorum Isra¨el : Accedite coram Domino : audivit enim
murmur vestrum. 10 Cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum
Isra¨el, respexerunt ad solitudinem : et ecce gloria Domini apparuit in nube.
11 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens : 12 Audivi murmurationes
filiorum Isra¨el. Loquere ad eos : Vespere comedetis carnes, et mane saturabimini
panibus : scietisque quod ego sum Dominus Deus vester. 13 Factum est
ergo vespere, et ascendens coturnix, cooperuit castra : mane quoque ros jacuit
per circuitum castrorum. 14 Cumque operuisset superficiem terræ, apparuit in
solitudine minutum, et quasi pilo tusum in similitudinem pruinæ super terram.
15 Quod cum vidissent filii Isra¨el, dixerunt ad invicem : Manhu ? quod
significat : Quid est hoc ? ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses :
Iste est panis quem Dominus dedit vobis ad vescendum. 16 Hic est sermo,
quem præcepit Dominus : Colligat unusquisque ex eo quantum sufficit ad
vescendum : gomor per singula capita, juxta numerum animarum vestrarum
quæ habitant in tabernaculo sic tolletis. 17 Feceruntque ita filii Isra¨el : et collegerunt,
alius plus, alius minus. 18 Et mensi sunt ad mensuram gomor : nec
qui plus collegerat, habuit amplius : nec qui minus paraverat, reperit minus
: sed singuli juxta id quod edere poterant, congregaverunt. 19 Dixitque
Moyses ad eos : Nullus relinquat ex eo in mane. 20 Qui non audierunt eum,
sed dimiserunt quidam ex eis usque mane, et scatere coepit vermibus, atque
computruit : et iratus est contra eos Moyses.
21 Colligebant autem mane singuli, quantum sufficere poterat ad vescendum
: cumque incaluisset sol, liquefiebat. 22 In die autem sexta collegerunt
cibos duplices, id est, duo gomor per singulos homines : venerunt autem
omnes principes multitudinis, et narraverunt Moysi. 23 Qui ait eis : Hoc est
quod locutus est Dominus : Requies sabbati sanctificata est Domino cras :
quodcumque operandum est, facite, et quæ coquenda sunt coquite : quidquid
autem reliquum fuerit, reponite usque in mane. 24 Feceruntque ita ut præceperat
Moyses, et non computruit, neque vermis inventus est in eo. 25 Dixitque
Moyses : Comedite illud hodie, quia sabbatum est Domini : non invenietur
hodie in agro. 26 Sex diebus colligite : in die autem septimo sabbatum
est Domini, idcirco non invenietur. 27 Venitque septima dies : et egressi de
populo ut colligerent, non invenerunt. 28 Dixit autem Dominus ad Moysen :
Usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam ? 29 videte quod
Dominus dederit vobis sabbatum, et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos
duplices : maneat unusquisque apud semetipsum ; nullus egrediatur de loco
suo die septimo. 30 Et sabbatizavit populus die septimo. 31 Appellavitque
domus Isra¨el nomen ejus Man : quod erat quasi semen coriandri album, gustusque
ejus quasi similæ cum melle. 32 Dixit autem Moyses : Iste est sermo,
65
Exodus
quem præcepit Dominus : Imple gomor ex eo, et custodiatur in futuras retro
generationes : ut noverint panem, quo alui vos in solitudine, quando educti
estis de terra Ægypti. 33 Dixitque Moyses ad Aaron : Sume vas unum, et
mitte ibi man, quantum potest capere gomor, et repone coram Domino ad
servandum in generationes vestras, 34 sicut præcepit Dominus Moysi. Posuitque
illud Aaron in tabernaculo reservandum. 35 Filii autem Isra¨el comederunt
man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem : hoc cibo aliti
sunt, usquequo tangerent fines terræ Chanaan. 36 Gomor autem decima pars
est ephi.
17Igitur profecta omnis multitudo filiorum Isra¨el de deserto Sin per mansiones
suas, juxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim,
ubi non erat aqua ad bibendum populo. 2 Qui jurgatus contra Moysen, ait :
Da nobis aquam, ut bibamus. Quibus respondit Moyses : Quid jurgamini contra
me ? cur tentatis Dominum ? 3 Sitivit ergo ibi populus præ aquæ penuria,
et murmuravit contra Moysen, dicens : Cur fecisti nos exire de Ægypto, ut
occideres nos, et liberos nostros, ac jumenta siti ? 4 Clamavit autem Moyses
ad Dominum, dicens : Quid faciam populo huic ? adhuc paululum, et lapidabit
me. 5 Et ait Dominus ad Moysen : Antecede populum, et sume tecum
de senioribus Isra¨el : et virgam qua percussisti fluvium, tolle in manu tua, et
vade. 6 En ego stabo ibi coram te, supra petram Horeb : percutiesque petram,
et exibit ex ea aqua, ut bibat populus. Fecit Moyses ita coram senioribus Isra
¨el : 7 et vocavit nomen loci illius, Tentatio, propter jurgium filiorum Isra¨el,
et quia tentaverunt Dominum, dicentes : Estne Dominus in nobis, an non ?
8 Venit autem Amalec, et pugnabat contra Isra¨el in Raphidim. 9 Dixitque
Moyses ad Josue : Elige viros : et egressus, pugna contra Amalec : cras ego
stabo in vertice collis, habens virgam Dei in manu mea. 10 Fecit Josue ut locutus
erat Moyses, et pugnavit contra Amalec : Moyses autem et Aaron et Hur
ascenderunt super verticem collis. 11 Cumque levaret Moyses manus, vincebat
Isra¨el : sin autem paululum remisisset, superabat Amalec. 12 Manus autem
Moysi erant graves : sumentes igitur lapidem, posuerunt subter eum, in quo
sedit : Aaron autem et Hur sustentabant manus ejus ex utraque parte. Et
factum est ut manus illius non lassarentur usque ad occasum solis. 13 Fugavitque
Josue Amalec, et populum ejus in ore gladii. 14 Dixit autem Dominus ad
Moysen : Scribe hoc ob monimentum in libro, et trade auribus Josue : delebo
enim memoriam Amalec sub cælo. 15 Ædificavitque Moyses altare : et vocavit
nomen ejus, Dominus exaltatio mea, dicens : 16 Quia manus solii Domini, et
bellum Domini erit contra Amalec, a generatione in generationem.
18Cumque audisset Jethro, sacerdos Madian, cognatus Moysi, omnia quæ
fecerat Deus Moysi, et Isra¨eli populo suo, et quod eduxisset Dominus
Isra¨el de Ægypto, 2 tulit Sephoram uxorem Moysi quam remiserat, 3 et duos
filios ejus : quorum unus vocabatur Gersam, dicente patre : Advena fui in
terra aliena ; 4 alter vero Eliezer : Deus enim, ait, patris mei adjutor meus, et
eruit me de gladio Pharaonis. 5 Venit ergo Jethro cognatus Moysi, et filii ejus,
et uxor ejus ad Moysen in desertum, ubi erat castrametatus juxta montem
Dei. 6 Et mandavit Moysi, dicens : Ego Jethro cognatus tuus venio ad te,
et uxor tua, et duo filii cum ea. 7 Qui egressus in occursum cognati sui,
adoravit, et osculatus est eum : salutaveruntque se mutuo verbis pacificis.
Cumque intrasset tabernaculum, 8 narravit Moyses cognato suo cuncta quæ
fecerat Dominus Pharaoni et Ægyptiis propter Isra¨el : universumque laborem,
66
Exodus
qui accidisset eis in itinere, et quod liberaverat eos Dominus. 9 Lætatusque est
Jethro super omnibus bonis, quæ fecerat Dominus Isra¨eli, eo quod eruisset
eum de manu Ægyptiorum. 10 Et ait : Benedictus Dominus, qui liberavit vos
de manu Ægyptiorum, et de manu Pharaonis ; qui eruit populum suum de
manu Ægypti. 11 Nunc cognovi, quia magnus Dominus super omnes deos :
eo quod superbe egerint contra illos. 12 Obtulit ergo Jethro cognatus Moysi
holocausta et hostias Deo : veneruntque Aaron et omnes seniores Isra¨el, ut
comederent panem cum eo coram Deo.
13 Altera autem die sedit Moyses ut judicaret populum, qui assistebat
Moysi a mane usque ad vesperam. 14 Quod cum vidisset cognatus ejus, omnia
scilicet quæ agebat in populo, ait : Quid est hoc quod facis in plebe ?
cur solus sedes, et omnis populus præstolatur de mane usque ad vesperam ?
15 Cui respondit Moyses : Venit ad me populus quærens sententiam Dei :
16 cumque acciderit eis aliqua disceptatio, veniunt ad me ut judicem inter eos,
et ostendam præcepta Dei, et leges ejus. 17 At ille : Non bonam, inquit, rem
facis. 18 Stulto labore consumeris et tu, et populus iste qui tecum est : ultra
vires tuas est negotium ; solus illud non poteris sustinere. 19 Sed audi verba
mea atque consilia, et erit Deus tecum. Esto tu populo in his quæ ad Deum
pertinent, ut referas quæ dicuntur ad eum : 20 ostendasque populo cæremonias
et ritum colendi, viamque per quam ingredi debeant, et opus quod facere
debeant. 21 Provide autem de omni plebe viros potentes, et timentes Deum,
in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos, et
centuriones, et quinquagenarios, et decanos, 22 qui judicent populum omni
tempore : quidquid autem majus fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo
judicent : leviusque sit tibi, partito in alios onere. 23 Si hoc feceris,
implebis imperium Dei, et præcepta ejus poteris sustentare : et omnis hic populus
revertetur ad loca sua cum pace. 24 Quibus auditis, Moyses fecit omnia
quæ ille suggesserat. 25 Et electis viris strenuis de cuncto Isra¨el, constituit
eos principes populi, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos.
26 Qui judicabant plebem omni tempore : quidquid autem gravius erat, referebant
ad eum, faciliora tantummodo judicantes. 27 Dimisitque cognatum
suum : qui reversus abiit in terram suam.
19 Mense tertio egressionis Isra¨el de terra Ægypti, in die hac venerunt in
solitudinem Sinai. 2 Nam profecti de Raphidim, et pervenientes usque
in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Isra¨el fixit tentoria
e regione montis.
3 Moyses autem ascendit ad Deum : vocavitque eum Dominus de monte,
et ait : Hæc dices domui Jacob, et annuntiabis filiis Isra¨el : 4 Vos ipsi vidistis
quæ fecerim Ægyptiis, quomodo portaverim vos super alas aquilarum, et
assumpserim mihi. 5 Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum
meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis : mea est enim omnis terra :
6 et vos eritis mihi in regnum sacerdotale, et gens sancta. Hæc sunt verba quæ
loqueris ad filios Isra¨el. 7 Venit Moyses : et convocatis majoribus natu populi,
exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus. 8 Responditque omnis
populus simul : Cuncta quæ locutus est Dominus, faciemus. Cumque retulisset
Moyses verba populi ad Dominum, 9 ait ei Dominus : Jam nunc veniam
ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, et credat tibi
in perpetuum. Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum.
10 Qui dixit ei : Vade ad populum, et sanctifica illos hodie, et cras, laven-
67
Exodus
tque vestimenta sua. 11 Et sint parati in diem tertium : in die enim tertia
descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai. 12 Constituesque
terminos populo per circuitum, et dices ad eos : Cavete ne ascendatis in montem,
nec tangatis fines illius : omnis qui tetigerit montem, morte morietur.
13 Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur, aut confodietur jaculis :
sive jumentum fuerit, sive homo, non vivet : cum coeperit clangere buccina,
tunc ascendant in montem. 14 Descenditque Moyses de monte ad populum,
et sanctificavit eum. Cumque lavissent vestimenta sua, 15 ait ad eos : Estote
parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris.
16 Jamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat : et ecce coeperunt
audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque
buccinæ vehementius perstrepebat : et timuit populus qui erat in castris.
17 Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum,
steterunt ad radices montis. 18 Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod
descendisset Dominus super eum in igne : et ascenderet fumus ex eo quasi
de fornace, eratque omnis mons terribilis. 19 Et sonitus buccinæ paulatim
crescebat in majus, et prolixius tendebatur : Moyses loquebatur, et Deus respondebat
ei. 20 Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis
vertice, et vocavit Moysen in cacumen ejus. Quo cum ascendisset, 21 dixit ad
eum : Descende, et contestare populum : ne forte velit transcendere terminos
ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo. 22 Sacerdotes
quoque qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos. 23 Dixitque
Moyses ad Dominum : Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai :
tu enim testificatus es, et jussisti, dicens : Pone terminos circa montem, et
sanctifica illum. 24 Cui ait Dominus : Vade, descende : ascendesque tu, et
Aaron tecum : sacerdotes autem et populus ne transeant terminos, nec ascendant
ad Dominum, ne forte interficiat illos. 25 Descenditque Moyses ad
populum, et omnia narravit eis.
20 Locutusque est Dominus cunctos sermones hos : 2 Ego sum Dominus
Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis. 3 Non
habebis deos alienos coram me. 4 Non facies tibi sculptile, neque omnem
similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum
quæ sunt in aquis sub terra. 5 Non adorabis ea, neque coles : ego sum Dominus
Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam
et quartam generationem eorum qui oderunt me : 6 et faciens misericordiam
in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea. 7 Non assumes
nomen Domini Dei tui in vanum : nec enim habebit insontem Dominus eum
qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra. 8 Memento ut diem sabbati
sanctifices. 9 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua. 10 Septimo
autem die sabbatum Domini Dei tui est : non facies omne opus in eo, tu,
et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena
qui est intra portas tuas. 11 Sex enim diebus fecit Dominus cælum et
terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo : idcirco
benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum. 12 Honora patrem tuum
et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus
dabit tibi. 13 Non occides. 14 Non moechaberis. 15 Non furtum facies. 16 Non
loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. 17 Non concupisces domum
proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam,
non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt.
68
Exodus
18 Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ,
montemque fumantem : et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul, 19 dicentes
Moysi : Loquere tu nobis, et audiemus : non loquatur nobis Dominus,
ne forte moriamur. 20 Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim
probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.
21 Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat
Deus.
22 Dixit præterea Dominus ad Moysen : Hæc dices filiis Isra¨el : Vos vidistis
quod de cælo locutus sim vobis. 23 Non facietis deos argenteos, nec deos
aureos facietis vobis. 24 Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta
et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria
fuerit nominis mei : veniam ad te, et benedicam tibi. 25 Quod si altare lapideum
feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus : si enim levaveris
cultrum super eo, polluetur. 26 Non ascendes per gradus ad altare meum, ne
reveletur turpitudo tua.
21 Hæc sunt judicia quæ propones eis. 2 Si emeris servum hebræum, sex
annis serviet tibi : in septimo egredietur liber gratis. 3 Cum quali veste
intraverit, cum tali exeat : si habens uxorem, et uxor egredietur simul. 4 Sin
autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias : mulier et liberi
ejus erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo. 5 Quod si dixerit
servus : Diligo dominum meum et uxorem ac liberos ; non egrediar liber :
6 offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque
aurem ejus subula : et erit ei servus in sæculum. 7 Si quis vendiderit filiam
suam in famulam, non egredietur sicut ancillæ exire consueverunt. 8 Si displicuerit
oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam : populo autem
alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam. 9 Sin autem filio
suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi. 10 Quod si alteram ei
acceperit, providebit puellæ nuptias, et vestimenta, et pretium pudicitiæ non
negabit. 11 Si tria ista non fecerit, egredietur gratis absque pecunia.
12 Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur. 13 Qui autem
non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus ejus, constituam tibi
locum in quem fugere debeat. 14 Si quis per industriam occiderit proximum
suum, et per insidias : ab altari meo evelles eum, ut moriatur. 15 Qui percusserit
patrem suum aut matrem, morte moriatur. 16 Qui furatus fuerit hominem,
et vendiderit eum, convictus noxæ, morte moriatur. 17 Qui maledixerit patri
suo, vel matri, morte moriatur.
18 Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno,
et ille mortuus non fuerit, sed jacuerit in lectulo : 19 si surrexerit, et ambulaverit
foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut
operas ejus et impensas in medicos restituat. 20 Qui percusserit servum suum,
vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit. 21 Sin
autem uno die vel duobus supervixerit, non subjacebit poenæ, quia pecunia
illius est. 22 Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem prægnantem, et
abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit : subjacebit damno quantum maritus
mulieris expetierit, et arbitri judicaverint. 23 Sin autem mors ejus fuerit
subsecuta, reddet animam pro anima, 24 oculum pro oculo, dentem pro dente,
manum pro manu, pedem pro pede, 25 adustionem pro adustione, vulnus pro
vulnere, livorem pro livore. 26 Si percusserit quispiam oculum servi sui aut an-
69
Exodus
cillæ, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo quem eruit. 27 Dentem
quoque si excusserit servo vel ancillæ suæ, similiter dimittet eos liberos.
28 Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus
obruetur : et non comedentur carnes ejus, dominus quoque bovis innocens erit.
29 Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt
dominum ejus, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem : et bos
lapidibus obruetur, et dominum ejus occident. 30 Quod si pretium fuerit ei
impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus. 31 Filium quoque
et filiam si cornu percusserit, simili sententiæ subjacebit. 32 Si servum ancillamque
invaserit, triginta siclos argenti domino dabit, bos vero lapidibus
opprimetur. 33 Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam,
cecideritque bos aut asinus in eam, 34 reddet dominus cisternæ pretium jumentorum
: quod autem mortuum est, ipsius erit. 35 Si bos alienus bovem alterius
vulneraverit, et ille mortuus fuerit : vendent bovem vivum, et divident
pretium, cadaver autem mortui inter se dispertient. 36 Sin autem sciebat quod
bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus
suus : reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet.
22 Si quis furatus fuerit bovem aut ovem, et occiderit vel vendiderit :
quinque boves pro uno bove restituet, et quatuor oves pro una ove.
2 Si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus, et accepto vulnere
mortuus fuerit, percussor non erit reus sanguinis. 3 Quod si orto sole hoc
fecerit, homicidium perpetravit, et ipse morietur. Si non habuerit quod pro
furto reddat, ipse venundabitur. 4 Si inventum fuerit apud eum quod furatus
est, vivens : sive bos, sive asinus, sive ovis, duplum restituet.
5 Si læserit quispiam agrum vel vineam, et dimiserit jumentum suum ut
depascatur aliena : quidquid optimum habuerit in agro suo, vel in vinea,
pro damni æstimatione restituet. 6 Si egressus ignis invenerit spinas, et comprehenderit
acervos frugum, sive stantes segetes in agris, reddet damnum
qui ignem succenderit. 7 Si quis commendaverit amico pecuniam aut vas in
custodiam, et ab eo, qui susceperat, furto ablata fuerint : si invenitur fur, duplum
reddet : 8 si latet fur, dominus domus applicabitur ad deos, et jurabit
quod non extenderit manum in rem proximi sui, 9 ad perpetrandam fraudem,
tam in bove quam in asino, et ove ac vestimento, et quidquid damnum inferre
potest : ad deos utriusque causa perveniet, et si illi judicaverit, duplum
restituet proximo suo. 10 Si quis commendaverit proximo suo asinum, bovem,
ovem, et omne jumentum ad custodiam, et mortuum fuerit, aut debilitatum,
vel captum ab hostibus, nullusque hoc viderit : 11 jusjurandum erit in medio,
quod non extenderit manum ad rem proximi sui : suscipietque dominus juramentum,
et ille reddere non cogetur. 12 Quod si furto ablatum fuerit, restituet
damnum domino ; 13 si comestum a bestia, deferat ad eum quod occisum est,
et non restituet. 14 Qui a proximo suo quidquam horum mutuo postulaverit,
et debilitatum aut mortuum fuerit domino non præsente, reddere compelletur.
15 Quod si impræsentiarum dominus fuerit, non restituet, maxime si
conductum venerat pro mercede operis sui.
16 Si seduxerit quis virginem necdum desponsatam, dormieritque cum ea :
dotabit eam, et habebit eam uxorem. 17 Si pater virginis dare noluerit, reddet
pecuniam juxta modum dotis, quam virgines accipere consueverunt. 18 Maleficos
non patieris vivere. 19 Qui coierit cum jumento, morte moriatur. 20 Qui
immolat diis, occidetur, præterquam Domino soli.
70
Exodus
21 Advenam non contristabis, neque affliges eum : advenæ enim et ipsi
fuistis in terra Ægypti. 22 Viduæ et pupillo non nocebitis. 23 Si læseritis eos,
vociferabuntur ad me, et ego audiam clamorem eorum : 24 et indignabitur
furor meus, percutiamque vos gladio, et erunt uxores vestræ viduæ, et filii
vestri pupilli. 25 Si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat
tecum, non urgebis eum quasi exactor, nec usuris opprimes. 26 Si pignus a
proximo tuo acceperis vestimentum, ante solis occasum reddes ei. 27 Ipsum
enim est solum, quo operitur, indumentum carnis ejus, nec habet aliud in quo
dormiat : si clamaverit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum. 28 Diis
non detrahes, et principi populi tui non maledices.
29 Decimas tuas et primitias tuas non tardabis reddere : primogenitum filiorum
tuorum dabis mihi. 30 De bobus quoque, et ovibus similiter facies :
septem diebus sit cum matre sua, die octava reddes illum mihi. 31 Viri sancti
eritis mihi : carnem, quæ a bestiis fuerit prægustata, non comedetis, sed
projicietis canibus.
23 Non suscipies vocem mendacii, nec junges manum tuam ut pro impio
dicas falsum testimonium. 2 Non sequeris turbam ad faciendum
malum : nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies.
3 Pauperis quoque non misereberis in judicio. 4 Si occurreris bovi inimici tui,
aut asino erranti, reduc ad eum. 5 Si videris asinum odientis te jacere sub
onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo. 6 Non declinabis in judicium
pauperis. 7 Mendacium fugies. Insontem et justum non occides : quia aversor
impium. 8 Nec accipies munera, quæ etiam excæcant prudentes, et subvertunt
verba justorum. 9 Peregrino molestus non eris. Scitis enim advenarum
animas : quia et ipsi peregrini fuistis in terra Ægypti.
10 Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges ejus : 11 anno
autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi
tui : et quidquid reliquum fuerit, edant bestiæ agri : ita facies in vinea et
in oliveto tuo. 12 Sex diebus operaberis : septimo die cessabis, ut requiescat
bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillæ tuæ, et advena. 13 Omnia quæ
dixi vobis, custodite. Et per nomen externorum deorum non jurabitis, neque
audietur ex ore vestro.
14 Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis. 15 Solemnitatem
azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut præcepi tibi, tempore
mensis novorum, quando egressus es de Ægypto : non apparebis in
conspectu meo vacuus. 16 Et solemnitatem messis primitivorum operis tui,
quæcumque seminaveris in agro : solemnitatem quoque in exitu anni, quando
congregaveris omnes fruges tuas de agro. 17 Ter in anno apparebit omne
masculinum tuum coram Domino Deo tuo. 18 Non immolabis super fermento
sanguinem victimæ meæ, nec remanebit adeps solemnitatis meæ usque mane.
19 Primitias frugum terræ tuæ deferes in domum Domini Dei tui. Non coques
hædum in lacte matris suæ.
20 Ecce ego mittam angelum meum, qui præcedat te, et custodiat in via,
et introducat in locum quem paravi. 21 Observa eum, et audi vocem ejus, nec
contemnendum putes : quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum
in illo. 22 Quod si audieris vocem ejus, et feceris omnia quæ loquor, inimicus
ero inimicis tuis, et affligam affligentes te.
23 Præcedetque te angelus meus, et introducet te ad Amorrhæum, et Hethæum,
et Pherezæum, Chananæumque, et Hevæum, et Jebusæum, quos ego
71
Exodus
conteram. 24 Non adorabis deos eorum, nec coles eos : non facies opera eorum,
sed destrues eos, et confringes statuas eorum. 25 Servietisque Domino
Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis, et auferam infirmitatem de
medio tui. 26 Non erit infoecunda, nec sterilis in terra tua : numerum dierum
tuorum implebo. 27 Terrorem meum mittam in præcursum tuum, et occidam
omnem populum, ad quem ingredieris : cunctorumque inimicorum tuorum
coram te terga vertam : 28 emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevæum,
et Chananæum, et Hethæum, antequam intro¨eas. 29 Non ejiciam eos a facie
tua anno uno : ne terra in solitudinem redigatur, et crescant contra te bestiæ.
30 Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis, et possideas terram.
31 Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palæstinorum,
et a deserto usque ad fluvium : tradam in manibus vestris habitatores
terræ, et ejiciam eos de conspectu vestro. 32 Non inibis cum eis foedus, nec
cum diis eorum. 33 Non habitent in terra tua, ne forte peccare te faciant in me,
si servieris diis eorum : quod tibi certe erit in scandalum.
24 Moysi quoque dixit : Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab et
Abiu, et septuaginta senes ex Isra¨el, et adorabitis procul. 2 Solusque
Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt : nec populus
ascendet cum eo. 3 Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini,
atque judicia : responditque omnis populus una voce : Omnia verba Domini,
quæ locutus est, faciemus. 4 Scripsit autem Moyses universos sermones
Domini : et mane consurgens, ædificavit altare ad radices montis, et duodecim
titulos per duodecim tribus Isra¨el. 5 Misitque juvenes de filiis Isra¨el, et
obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas Domino, vitulos.
6 Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis, et misit in crateras : partem
autem residuam fudit super altare. 7 Assumensque volumen foederis, legit
audiente populo : qui dixerunt : Omnia quæ locutus est Dominus, faciemus,
et erimus obedientes. 8 Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum,
et ait : Hic est sanguis foederis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis
sermonibus his.
9 Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta de senioribus
Isra¨el : 10 et viderunt Deum Isra¨el : et sub pedibus ejus quasi opus
lapidis sapphirini, et quasi cælum, cum serenum est. 11 Nec super eos qui
procul recesserant de filiis Isra¨el, misit manum suam, videruntque Deum, et
comederunt, ac biberunt. 12 Dixit autem Dominus ad Moysen : Ascende ad
me in montem, et esto ibi : daboque tibi tabulas lapideas, et legem, ac mandata
quæ scripsi : ut doceas eos. 13 Surrexerunt Moyses et Josue minister
ejus : ascendensque Moyses in montem Dei, 14 senioribus ait : Expectate hic
donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum : si quid natum
fuerit quæstionis, referetis ad eos. 15 Cumque ascendisset Moyses, operuit
nubes montem, 16 et habitavit gloria Domini super Sinai, tegens illum nube
sex diebus : septimo autem die vocavit eum de medio caliginis. 17 Erat autem
species gloriæ Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu
filiorum Isra¨el. 18 Ingressusque Moyses medium nebulæ, ascendit in montem :
et fuit ibi quadraginta diebus, et quadraginta noctibus.
25 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Loquere filiis Isra¨el,
ut tollant mihi primitias : ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis
eas. 3 Hæc sunt autem quæ accipere debeatis : aurum, et argentum,
et æs, 4 hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos
72
Exodus
caprarum, 5 et pelles arietum rubricatas, pellesque janthinas, et ligna setim :
6 oleum ad luminaria concinnanda : aromata in unguentum, et thymiamata
boni odoris : 7 lapides onychinos, et gemmas ad ornandum ephod, ac rationale.
8 Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum : 9 juxta
omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum
in cultum ejus.
Sicque facietis illud : 10 arcam de lignis setim compingite, cujus longitudo
habeat duos et semis cubitos : latitudo, cubitum et dimidium : altitudo, cubitum
similiter ac semissem. 11 Et deaurabis eam auro mundissimo intus et
foris : faciesque supra, coronam auream per circuitum : 12 et quatuor circulos
aureos, quos pones per quatuor arcæ angulos : duo circuli sint in latere
uno, et duo in altero. 13 Facies quoque vectes de lignis setim, et operies eos
auro. 14 Inducesque per circulos qui sunt in arcæ lateribus, ut portetur in eis :
15 qui semper erunt in circulis, nec umquam extrahentur ab eis. 16 Ponesque
in arca testificationem quam dabo tibi. 17 Facies et propitiatorium de auro
mundissimo : duos cubitos et dimidium tenebit longitudo ejus, et cubitum
ac semissem latitudo. 18 Duos quoque cherubim aureos et productiles facies,
ex utraque parte oraculi. 19 Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero.
20 Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, et operientes oraculum,
respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda
est arca, 21 in qua pones testimonium quod dabo tibi. 22 Inde præcipiam, et
loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum cherubim, qui erunt
super arcam testimonii, cuncta quæ mandabo per te filiis Isra¨el.
23 Facies et mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis,
et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum et semissem. 24 Et inaurabis
eam auro purissimo : faciesque illi labium aureum per circuitum, 25 et ipsi
labio coronam interrasilem altam quatuor digitis : et super illam, alteram
coronam aureolam. 26 Quatuor quoque circulos aureos præparabis, et pones
eis in quatuor angulis ejusdem mensæ per singulos pedes. 27 Subter coronam
erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari. 28 Ipsos
quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam
mensam. 29 Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus
offerenda sunt libamina, ex auro purissimo. 30 Et pones super mensam panes
propositionis in conspectu meo semper.
31 Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus, et
calamos, scyphos, et sphærulas, ac lilia ex ipso procedentia. 32 Sex calami
egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero. 33 Tres scyphi
quasi in nucis modum per calamos singulos, sphærulaque simul, et lilium :
et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulaque simul et lilium.
Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili : 34 in ipso
autem candelabro erunt quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per
singulos, et lilia. 35 Sphærulæ sub duobus calamis per tria loca, qui simul sex
fiunt procedentes de hastili uno. 36 Et sphærulæ igitur et calami ex ipso erunt,
universa ductilia de auro purissimo. 37 Facies et lucernas septem, et pones eas
super candelabrum, ut luceant ex adverso. 38 Emunctoria quoque, et ubi quæ
emuncta sunt extinguantur, fiant de auro purissimo. 39 Omne pondus candelabri
cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi. 40 Inspice, et
fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est.
73
Exodus
26 Tabernaculum vero ita facies : decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho,
ac purpura, coccoque bis tincto, variatas opere plumario facies.
2 Longitudo cortinæ unius habebit viginti octo cubitos : latitudo, quatuor cubitorum
erit. Unius mensuræ fient universa tentoria. 3 Quinque cortinæ sibi
jungentur mutuo, et aliæ quinque nexu simili cohærebunt. 4 Ansulas hyacinthinas
in lateribus ac summitatibus facies cortinarum, ut possint invicem
copulari. 5 Quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte, ita insertas
ut ansa contra ansam veniat, et altera alteri possit aptari. 6 Facies et quinquaginta
circulos aureos quibus cortinarum vela jungenda sunt, ut unum tabernaculum
fiat. 7 Facies et saga cilicina undecim, ad operiendum tectum tabernaculi.
8 Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos, et latitudo, quatuor :
æqua erit mensura sagorum omnium. 9 E quibus quinque junges seorsum, et
sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices. 10 Facies
et quinquaginta ansas in ora sagi unius, ut conjungi cum altero queat,
et quinquaginta ansas in ora sagi alterius, ut cum altero copuletur. 11 Facies
et quinquaginta fibulas æneas quibus jungantur ansæ, ut unum ex omnibus
operimentum fiat. 12 Quod autem superfuerit in sagis quæ parantur tecto,
id est unum sagum quod amplius est, ex medietate ejus operies posteriora
tabernaculi. 13 Et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera qui plus est
in sagorum longitudine, utrumque latus tabernaculi protegens. 14 Facies et
operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis : et super hoc rursum
aliud operimentum de janthinis pellibus. 15 Facies et tabulas stantes tabernaculi
de lignis setim, 16 quæ singulæ denos cubitos in longitudine habeant, et
in latitudine singulos ac semissem. 17 In lateribus tabulæ, duæ incastraturæ
fient, quibus tabula alteri tabulæ connectatur : atque in hunc modum cunctæ
tabulæ parabuntur. 18 Quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit
ad austrum. 19 Quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binæ bases
singulis tabulis per duos angulos subjiciantur. 20 In latere quoque secundo
tabernaculi quod vergit ad aquilonem, viginti tabulæ erunt, 21 quadraginta
habentes bases argenteas, binæ bases singulis tabulis supponentur. 22 Ad occidentalem
vero plagam tabernaculi facies sex tabulas, 23 et rursum alias duas
quæ in angulis erigantur post tergum tabernaculi. 24 Eruntque conjunctæ a
deorsum usque sursum, et una omnes compago retinebit. Duabus quoque
tabulis quæ in angulis ponendæ sunt, similis junctura servabitur. 25 Et erunt
simul tabulæ octo, bases earum argenteæ sedecim, duabus basibus per unam
tabulam supputatis. 26 Facies et vectes de lignis setim quinque ad continendas
tabulas in uno latere tabernaculi, 27 et quinque alios in altero, et ejusdem numeri
ad occidentalem plagam : 28 qui mittentur per medias tabulas a summo
usque ad summum. 29 Ipsas quoque tabulas deaurabis, et fundes in eis annulos
aureos per quos vectes tabulata contineant : quos operies laminis aureis.
30 Et eriges tabernaculum juxta exemplar quod tibi in monte monstratum est.
31 Facies et velum de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso
retorta, opere plumario et pulchra varietate contextum : 32 quod appendes
ante quatuor columnas de lignis setim, quæ ipsæ quidem deauratæ erunt,
et habebunt capita aurea, sed bases argenteas. 33 Inseretur autem velum per
circulos, intra quod pones arcam testimonii, quo et sanctuarium, et sanctuarii
sanctuaria dividentur. 34 Pones et propitiatorium super arcam testimonii in
Sancto sanctorum, 35 mensamque extra velum, et contra mensam candelabrum
in latere tabernaculi meridiano : mensa enim stabit in parte aquilonis. 36 Facies
et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho, et purpura, coccoque bis
74
Exodus
tincto, et bysso retorta, opere plumarii. 37 Et quinque columnas deaurabis
lignorum setim, ante quas ducetur tentorium : quarum erunt capita aurea, et
bases æneæ.
27 Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine,
et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine.
2 Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt : et operies illud
ære. 3 Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque
fuscinulas, et ignium receptacula ; omnia vasa ex ære fabricabis. 4 Craticulamque
in modum retis æneam : per cujus quatuor angulos erunt quatuor
annuli ænei. 5 Quos pones subter arulam altaris : eritque craticula usque ad
altaris medium. 6 Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies
laminis æneis : 7 et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad
portandum. 8 Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut
tibi in monte monstratum est.
9 Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt
tentoria de bysso retorta : centum cubitos unum latus tenebit in longitudine.
10 Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum cælaturis
suis habebunt argentea. 11 Similiter et in latere aquilonis per longum erunt
tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ ejusdem numeri,
et capita earum cum cælaturis suis argentea. 12 In latitudine vero atrii, quod
respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ
decem, basesque totidem. 13 In ea quoque atrii latitudine, quæ respicit ad
orientem, quinquaginta cubiti erunt. 14 In quibus quindecim cubitorum tentoria
lateri uno deputabuntur, columnæque tres et bases totidem : 15 et in latere
altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres, et bases
totidem. 16 In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho
et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii : columnas
habebit quatuor, cum basibus totidem. 17 Omnes columnæ atrii per circuitum
vestitæ erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus æneis. 18 In longitudine
occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo
quinque cubitorum erit : fietque de bysso retorta, et habebit bases æneas.
19 Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et cæremonias, tam paxillos ejus
quam atrii, ex ære facies. 20 Præcipe filiis Isra¨el ut afferant tibi oleum de
arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper
21 in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio.
Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino.
Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Isra¨el.
28 Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum
Isra¨el, ut sacerdotio fungantur mihi : Aaron, Nadab, et Abiu,
Eleazar, et Ithamar. 2 Faciesque vestem sanctam Aaron fratri tuo in gloriam
et decorem. 3 Et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu
prudentiæ, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi.
4 Hæc autem erunt vestimenta quæ faciet : rationale et superhumerale, tunicam
et lineam strictam, cidarim et balteum. Facient vestimenta sancta fratri
tuo Aaron et filiis ejus, ut sacerdotio fungantur mihi. 5 Accipientque aurum,
et hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum.
6 Facient autem superhumerale de auro et hyacintho et purpura, coccoque
bis tincto, et bysso retorta, opere polymito. 7 Duas oras junctas habebit in
utroque latere summitatum, ut in unum redeant. 8 Ipsa quoque textura et
75
Exodus
cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto,
et bysso retorta. 9 Sumesque duos lapides onychinos, et sculpes in eis
nomina filiorum Isra¨el : 10 sex nomina in lapide uno, et sex reliqua in altero,
juxta ordinem nativitatis eorum. 11 Opere sculptoris et cælatura gemmarii,
sculpes eos nominibus filiorum Isra¨el, inclusos auro atque circumdatos : 12 et
pones in utroque latere superhumeralis, memoriale filiis Isra¨el. Portabitque
Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum, ob recordationem.
13 Facies et uncinos ex auro, 14 et duas catenulas ex auro purissimo
sibi invicem cohærentes, quas inseres uncinis.
15 Rationale quoque judicii facies opere polymito juxta texturam superhumeralis,
ex auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.
16 Quadrangulum erit et duplex : mensuram palmi habebit tam in
longitudine quam in latitudine. 17 Ponesque in eo quatuor ordines lapidum :
in primo versu erit lapis sardius, et topazius, et smaragdus : 18 in secundo
carbunculus, sapphirus, et jaspis : 19 in tertio ligurius, achates, et amethystus
: 20 in quarto chrysolithus, onychinus, et beryllus. Inclusi auro erunt per
ordines suos. 21 Habebuntque nomina filiorum Isra¨el : duodecim nominibus
cælabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus. 22 Facies
in rationali catenas sibi invicem cohærentes ex auro purissimo, 23 et duos
annulos aureos, quos pones in utraque rationalis summitate : 24 catenasque
aureas junges annulis, qui sunt in marginibus ejus, 25 et ipsarum catenarum
extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superhumeralis quod rationale
respicit. 26 Facies et duos annulos aureos, quos pones in summitatibus
rationalis, in oris, quæ e regione sunt superhumeralis, et posteriora ejus aspiciunt.
27 Necnon et alios duos annulos aureos, qui ponendi sunt in utroque
latere superhumeralis deorsum, quod respicit contra faciem juncturæ inferioris,
ut aptari possit cum superhumerali, 28 et stringatur rationale annulis suis
cum annulis superhumeralis vitta hyacinthina, ut maneat junctura fabrefacta,
et a se invicem rationale et superhumerale nequeant separari. 29 Portabitque
Aaron nomina filiorum Isra¨el in rationali judicii super pectus suum, quando
ingredietur Sanctuarium, memoriale coram Domino in æternum. 30 Pones
autem in rationali judicii Doctrinam et Veritatem, quæ erunt in pectore Aaron,
quando ingredietur coram Domino : et gestabit judicium filiorum Isra¨el in
pectore suo, in conspectu Domini semper.
31 Facies et tunicam superhumeralis totam hyacinthinam, 32 in cujus medio
supra erit capitium, et ora per gyrum ejus textilis, sicut fieri solet in extremis
vestium partibus, ne facile rumpatur. 33 Deorsum vero, ad pedes ejusdem
tunicæ, per circuitum, quasi mala punica facies, ex hyacintho, et purpura,
et cocco bis tincto, mistis in medio tintinnabulis, 34 ita ut tintinnabulum sit
aureum et malum punicum : rursumque tintinnabulum aliud aureum et
malum punicum. 35 Et vestietur ea Aaron in officio ministerii, ut audiatur
sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et
non moriatur.
36 Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere cælatoris,
Sanctum Domino. 37 Ligabisque eam vitta hyacinthina, et erit super tiaram,
38 imminens fronti pontificis. Portabitque Aaron iniquitates eorum, quæ obtulerunt
et sanctificaverunt filii Isra¨el, in cunctis muneribus et donariis suis.
Erit autem lamina semper in fronte ejus, ut placatus sit eis Dominus.
39 Stringesque tunicam bysso, et tiaram byssinam facies, et balteum opere
plumarii.
76
Exodus
40 Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam
et decorem : 41 vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios ejus cum
eo. Et cunctorum consecrabis manus, sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur
mihi. 42 Facies et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suæ,
a renibus usque ad femora : 43 et utentur eis Aaron et filii ejus quando ingredientur
tabernaculum testimonii, vel quando appropinquant ad altare ut
ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur. Legitimum sempiternum
erit Aaron, et semini ejus post eum.
29 Sed et hoc facies, ut mihi in sacerdotio consecrentur. Tolle vitulum de
armento, et arietes duos immaculatos, 2 panesque azymos, et crustulam
absque fermento, quæ conspersa sit oleo, lagana quoque azyma oleo lita : de
simila triticea cuncta facies. 3 Et posita in canistro offeres : vitulum autem et
duos arietes. 4 Et Aaron ac filios ejus applicabis ad ostium tabernaculi testimonii.
Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua, 5 indues Aaron vestimentis
suis, id est, linea et tunica, et superhumerali et rationali, quod constringes balteo.
6 Et pones tiaram in capite ejus, et laminam sanctam super tiaram, 7 et
oleum unctionis fundes super caput ejus : atque hoc ritu consecrabitur. 8 Filios
quoque illius applicabis, et indues tunicis lineis, cingesque balteo, 9 Aaron scilicet
et liberos ejus, et impones eis mitras : eruntque sacerdotes mihi religione
perpetua. Postquam initiaveris manus eorum, 10 applicabis et vitulum coram
tabernaculo testimonii. Imponentque Aaron et filii ejus manus super caput
illius, 11 et mactabis eum in conspectu Domini, juxta ostium tabernaculi testimonii.
12 Sumptumque de sanguine vituli, pones super cornua altaris digito
tuo, reliquum autem sanguinem fundes juxta basim ejus. 13 Sumes et adipem
totum qui operit intestina, et reticulum jecoris, ac duos renes, et adipem qui
super eos est, et offeres incensum super altare : 14 carnes vero vituli et corium
et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit.
15 Unum quoque arietem sumes, super cujus caput ponent Aaron et filii
ejus manus. 16 Quem cum mactaveris, tolles de sanguine ejus, et fundes circa
altare. 17 Ipsum autem arietem secabis in frustra : lotaque intestina ejus
ac pedes, pones super concisas carnes, et super caput illius. 18 Et offeres totum
arietem in incensum super altare : oblatio est Domino, odor suavissimus
victimæ Domini.
19 Tolles quoque arietem alterum, super cujus caput Aaron et filii ejus ponent
manus. 20 Quem cum immolaveris, sumes de sanguine ejus, et pones
super extremum auriculæ dextræ Aaron et filiorum ejus, et super pollices
manus eorum ac pedis dextri, fundesque sanguinem super altare per circuitum.
21 Cumque tuleris de sanguine qui est super altare, et de oleo unctionis,
asperges Aaron et vestes ejus, filios et vestimenta eorum. Consecratisque ipsis
et vestibus, 22 tolles adipem de ariete, et caudam et arvinam, quæ operit
vitalia, ac reticulum jecoris, et duos renes, atque adipem, qui super eos est, armumque
dextrum, eo quod sit aries consecrationis : 23 tortamque panis unius,
crustulam conspersam oleo, laganum de canistro azymorum, quod positum
est in conspectu Domini : 24 ponesque omnia super manus Aaron et filiorum
ejus, et sanctificabis eos elevans coram Domino. 25 Suscipiesque universa de
manibus eorum : et incendes super altare in holocaustum, odorem suavissimum
in conspectu Domini, quia oblatio ejus est. 26 Sumes quoque pectusculum
de ariete, quo initiatus est Aaron, sanctificabisque illud elevatum coram
Domino, et cedet in partem tuam. 27 Sanctificabisque et pectusculum conse-
77
Exodus
cratum, et armum quem de ariete separasti, 28 quo initiatus est Aaron et filii
ejus, cedentque in partem Aaron et filiorum ejus jure perpetuo a filiis Isra¨el :
quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quæ offerunt Domino.
29 Vestem autem sanctam, qua utetur Aaron, habebunt filii ejus post eum,
ut ungantur in ea, et consecrantur manus eorum. 30 Septem diebus utetur
illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis ejus, et qui ingredietur
tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario.
31 Arietem autem consecrationis tolles, et coques carnes ejus in loco sancto :
32 quibus vescetur Aaron et filii ejus. Panes quoque, qui sunt in canistro, in
vestibulo tabernaculi testimonii comedent, 33 ut sit placabile sacrificium, et
sanctificentur offerentium manus. Alienigena non vescetur ex eis, quia sancti
sunt. 34 Quod si remanserit de carnibus consecratis, sive de panibus usque
mane, combures reliquias igni : non comedentur, quia sanctificata sunt.
35 Omnia, quæ præcepi tibi, facies super Aaron et filiis ejus. Septem
diebus consecrabis manus eorum : 36 et vitulum pro peccato offeres per singulos
dies ad expiandum. Mundabisque altare cum immolaveris expiationis
hostiam, et unges illud in sanctificationem. 37 Septem diebus expiabis
altare, et sanctificabis, et erit Sanctum sanctorum : omnis, qui tetigerit illud,
sanctificabitur.
38 Hoc est quod facies in altari : agnos anniculos duos per singulos dies
jugiter, 39 unum agnum mane, et alterum vespere, 40 decimam partem similæ
conspersæ oleo tuso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum
ad libandum ejusdem mensuræ in agno uno. 41 Alterum vero agnum offeres
ad vesperam juxta ritum matutinæ oblationis, et juxta ea quæ diximus, in
odorem suavitatis : 42 sacrificium est Domino, oblatione perpetua in generationes
vestras, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ubi constituam
ut loquar ad te. 43 Ibique præcipiam filiis Isra¨el, et sanctificabitur altare
in gloria mea. 44 Sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari, et Aaron
cum filiis suis, ut sacerdotio fungantur mihi. 45 Et habitabo in medio filiorum
Isra¨el, eroque eis Deus, 46 et scient quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi
eos de terra Ægypti, ut manerem inter illos, ego Dominus Deus ipsorum.
30Facies quoque altare ad adolendum thymiama, de lignis setim, 2 habens
cubitum longitudinis, et alterum latitudinis, id est, quadrangulum, et
duos cubitos in altitudine. Cornua ex ipso procedent. 3 Vestiesque illud auro
purissimo, tam craticulam ejus, quam parietes per circuitum, et cornua. Faciesque
ei coronam aureolam per gyrum, 4 et duos annulos aureos sub corona
per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et altare portetur. 5 Ipsos quoque
vectes facies de lignis setim, et inaurabis. 6 Ponesque altare contra velum,
quod ante arcum pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium,
ubi loquar tibi. 7 Et adolebit incensum super eo Aaron, suave fragrans,
mane. Quando componet lucernas, incendet illud : 8 et quando collocabit eas
ad vesperum, uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes
vestras. 9 Non offeretis super eo thymiama compositionis alterius, nec oblationem,
et victimam, nec libabitis libamina. 10 Et deprecabitur Aaron super
cornua ejus semel per annum, in sanguine quod oblatum est pro peccato, et
placabit super eo in generationibus vestris. Sanctum sanctorum erit Domino.
11 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 12 Quando tuleris summam
filiorum Isra¨el juxta numerum, dabunt singuli pretium pro animabus suis
Domino, et non erit plaga in eis, cum fuerint recensiti. 13 Hoc autem dabit
78
Exodus
omnis qui transit ad nomen, dimidium sicli juxta mensuram templi (siclus
viginti obolos habet) ; media pars sicli offeretur Domino. 14 Qui habetur in
numero, a viginti annis et supra, dabit pretium. 15 Dives non addet ad medium
sicli, et pauper nihil minuet. 16 Susceptamque pecuniam, quæ collata est a filiis
Isra¨el, trades in usus tabernaculi testimonii, ut sit monimentum eorum coram
Domino, et propitietur animabus eorum.
17 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 18 Facies et labrum æneum
cum basi sua ad lavandum : ponesque illud inter tabernaculum testimonii
et altare. Et missa aqua, 19 lavabunt in ea Aaron et filii ejus manus suas ac
pedes, 20 quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii, et quando accessuri
sunt ad altare, ut offerant in eo thymiama Domino, 21 ne forte moriantur ;
legitimum sempiternum erit ipsi, et semini ejus per successiones.
22 Locutusque est Dominus ad Moysen, 23 dicens : Sume tibi aromata,
primæ myrrhæ et electæ quingentos siclos, et cinnamomi medium, id est,
ducentos quinquaginta siclos, calami similiter ducentos quinquaginta, 24 casiæ
autem quingentos siclos, in pondere sanctuarii, olei de olivetis mensuram hin :
25 faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii,
26 et unges ex eo tabernaculum testimonii, et arcam testamenti, 27 mensamque
cum vasis suis, et candelabrum, et utensilia ejus, altaria thymiamatis,
28 et holocausti, et universam supellectilem quæ ad cultum eorum pertinet.
29 Sanctificabisque omnia, et erunt Sancta sanctorum ; qui tetigerit ea, sanctificabitur.
30 Aaron et filios ejus unges, sanctificabisque eos, ut sacerdotio
fungantur mihi. 31 Filiis quoque Isra¨el dices : Hoc oleum unctionis sanctum
erit mihi in generationes vestras. 32 Caro hominis non ungetur ex eo, et juxta
compositionem ejus non facietis aliud, quia sanctificatum est, et sanctum erit
vobis. 33 Homo quicumque tale composuerit, et dederit ex eo alieno, exterminabitur
de populo suo. 34 Dixitque Dominus ad Moysen : Sume tibi aromata,
stacten et onycha, galbanum boni odoris, et thus lucidissimum ; æqualis
ponderis erunt omnia : 35 faciesque thymiama compositum opere unguentarii,
mistum diligenter, et purum, et sanctificatione dignissimum. 36 Cumque
in tenuissimum pulverem universa contuderis, pones ex eo coram tabernaculo
testimonii, in quo loco apparebo tibi. Sanctum sanctorum erit vobis thymiama.
37 Talem compositionem non facietis in usus vestros, quia sanctum est
Domino. 38 Homo quicumque fecerit simile, ut odore illius perfruatur, peribit
de populis suis.
31 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Ecce, vocavi ex nomine
Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Juda, 3 et implevi spiritu Dei, sapientia,
et intelligentia et scientia in omni opere, 4 ad excogitandum quidquid
fabrefieri potest ex auro, et argento, et ære, 5 marmore, et gemmis, et diversitate
lignorum. 6 Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et
in corde omnis eruditi posui sapientiam : ut faciant cuncta quæ præcepi tibi,
7 tabernaculum foederis, et arcam testimonii, et propitiatorium, quod super
eam est, et cuncta vasa tabernaculi, 8 mensamque et vasa ejus, candelabrum
purissimum cum vasis suis, et altaris thymiamatis, 9 et holocausti, et omnia
vasa eorum, labrum cum basi sua, 10 vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti,
et filiis ejus, ut fungantur officio suo in sacris : 11 oleum unctionis, et
thymiama aromatum in sanctuario, omnia quæ præcepi tibi, facient.
12 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens : 13 Loquere filiis Isra¨el, et
dices ad eos : Videte ut sabbatum meum custodiatis : quia signum est in-
79
Exodus
ter me et vos in generationibus vestris : ut sciatis quia ego Dominus, qui
sanctifico vos. 14 Custodite sabbatum meum, sanctum est enim vobis : qui
polluerit illud, morte morietur ; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de
medio populi sui. 15 Sex diebus facietis opus : in die septimo sabbatum est,
requies sancta Domino ; omnis qui fecerit opus in hac die, morietur. 16 Custodiant
filii Isra¨el sabbatum, et celebrent illud in generationibus suis. Pactum
est sempiternum 17 inter me et filios Isra¨el, signumque perpetuum ; sex enim
diebus fecit Dominus cælum et terram, et in septimo ab opere cessavit.
18 Deditque Dominus Moysi, completis hujuscemodi sermonibus in monte
Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei.
32Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses,
congregatus adversus Aaron, dixit : Surge, fac nobis deos, qui nos
præcedant : Moysi enim huic viro, qui nos eduxit de terra Ægypti, ignoramus
quid acciderit. 2 Dixitque ad eos Aaron : Tollite inaures aureas de uxorum, filiorumque
et filiarum vestrarum auribus, et afferte ad me. 3 Fecitque populus
quæ jusserat, deferens inaures ad Aaron. 4 Quas cum ille accepisset, formavit
opere fusorio, et fecit ex eis vitulum conflatilem : dixeruntque : Hi sunt dii
tui Isra¨el, qui te eduxerunt de terra Ægypti. 5 Quod cum vidisset Aaron, ædificavit
altare coram eo, et præconis voce clamavit dicens : Cras solemnitas
Domini est. 6 Surgentesque mane, obtulerunt holocausta, et hostias pacificas,
et sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.
7 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens : Vade, descende : peccavit
populus tuus, quem eduxisti de terra Ægypti. 8 Recesserunt cito de via,
quam ostendisti eis : feceruntque sibi vitulum conflatilem, et adoraverunt,
atque immolantes ei hostias, dixerunt : Isti sunt dii tui Isra¨el, qui te eduxerunt
de terra Ægypti. 9 Rursumque ait Dominus ad Moysen : Cerno quod populus
iste duræ cervicis sit : 10 dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam
eos, faciamque te in gentem magnam. 11 Moyses autem orabat Dominum
Deum suum, dicens : Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum,
quem eduxisti de terra Ægypti, in fortitudine magna, et in manu robusta ?
12 Ne quæso dicant Ægyptii : Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus,
et deleret e terra : quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi
tui. 13 Recordare Abraham, Isaac, et Isra¨el servorum tuorum, quibus jurasti
per temetipsum, dicens : Multiplicabo semen vestrum sicut stellas cæli ; et
universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis
eam semper. 14 Placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus
fuerat adversus populum suum.
15 Et reversus est Moyses de monte, portans duas tabulas testimonii in
manu sua, scriptas ex utraque parte, 16 et factas opere Dei : scriptura quoque
Dei erat sculpta in tabulis. 17 Audiens autem Josue tumultum populi vociferantis,
dixit ad Moysen : Ululatus pugnæ auditur in castris. 18 Qui respondit :
Non est clamor adhortantium ad pugnam, neque vociferatio compellentium
ad fugam : sed vocem cantantium ego audio. 19 Cumque appropinquasset ad
castra, vidit vitulum, et choros : iratusque valde, projecit de manu tabulas,
et confregit eas ad radicem montis : 20 arripiensque vitulum quem fecerant,
combussit, et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex
eo potum filiis Isra¨el. 21 Dixitque ad Aaron : Quid tibi fecit hic populus, ut induceres
super eum peccatum maximum ? 22 Cui ille respondit : Ne indignetur
dominus meus : tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum :
80
Exodus
23 dixerunt mihi : Fac nobis deos, qui nos præcedant : huic enim Moysi, qui
nos eduxit de terra Ægypti, nescimus quid acciderit. 24 Quibus ego dixi : Quis
vestrum habet aurum ? Tulerunt, et dederunt mihi : et projeci illud in ignem,
egressusque est hic vitulus.
25 Videns ergo Moyses populum quod esset nudatus (spoliaverat enim eum
Aaron propter ignominiam sordis, et inter hostes nudum constituerat), 26 et
stans in porta castrorum, ait : Si quis est Domini, jungatur mihi. Congregatique
sunt ad eum omnes filii Levi : 27 quibus ait : Hæc dicit Dominus
Deus Isra¨el : Ponat vir gladium super femur suum : ite, et redite de porta
usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et
amicum, et proximum suum. 28 Feceruntque filii Levi juxta sermonem Moysi,
cecideruntque in die illa quasi viginti tria millia hominum. 29 Et ait Moyses :
Consecrastis manus vestras hodie Domino, unusquisque in filio, et in fratre
suo, ut detur vobis benedictio. 30 Facto autem altero die, locutus est Moyses
ad populum : Peccastis peccatum maximum : ascendam ad Dominum, si quomodo
quivero eum deprecari pro scelere vestro. 31 Reversusque ad Dominum,
ait : Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos
aureos : aut dimitte eis hanc noxam, 32 aut si non facis, dele me de libro
tuo quem scripsisti. 33 Cui respondit Dominus : Qui peccaverit mihi, delebo
eum de libro meo : 34 tu autem vade, et duc populum istum quo locutus sum
tibi : angelus meus præcedet te. Ego autem in die ultionis visitabo et hoc
peccatum eorum. 35 Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem
fecerat Aaron.
33 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : Vade, ascende de loco
isto tu, et populus tuus quem eduxisti de terra Ægypti, in terram
quam juravi Abraham, Isaac et Jacob, dicens : Semini tuo dabo eam : 2 et
mittam præcursorem tui angelum, ut ejiciam Chananæum, et Amorrhæum,
et Hethæum, et Pherezæum, et Hevæum, et Jebusæum, 3 et intres in terram
fluentem lacte et melle. Non enim ascendam tecum, quia populus duræ cervicis
es : ne forte disperdam te in via. 4 Audiensque populus sermonem hunc
pessimum, luxit : et nullus ex more indutus est cultu suo. 5 Dixitque Dominus
ad Moysen : Loquere filiis Isra¨el : Populus duræ cervicis es : semel ascendam
in medio tui, et delebo te. Jam nunc depone ornatum tuum, ut sciam quid
faciam tibi. 6 Deposuerunt ergo filii Isra¨el ornatum suum a monte Horeb.
7 Moyses quoque tollens tabernaculum, tetendit extra castra procul, vocavitque
nomen ejus, Tabernaculum foederis. Et omnis populus, qui habebat
aliquam quæstionem, egrediebatur ad tabernaculum foederis, extra castra.
8 Cumque egrederetur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa plebs,
et stabat unusquisque in ostio papilionis sui, aspiciebantque tergum Moysi,
donec ingrederetur tentorium. 9 Ingresso autem illo tabernaculum foederis,
descendebat columna nubis, et stabat ad ostium, loquebaturque cum Moyse,
10 cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi. Stabantque
ipsi, et adorabant per fores tabernaculorum suorum. 11 Loquebatur
autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum
suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister ejus Josue filius Nun, puer,
non recedebat de tabernaculo.
12 Dixit autem Moyses ad Dominum : Præcipis ut educam populum istum
: et non indicas mihi quem missurus es mecum, præsertim cum dixeris :
Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me. 13 Si ergo inveni gratiam
81
Exodus
in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam, ut sciam te, et inveniam gratiam
ante oculos tuos : respice populum tuum gentem hanc. 14 Dixitque Dominus :
Facies mea præcedet te, et requiem dabo tibi. 15 Et ait Moyses : Si non tu ipse
præcedas, ne educas nos de loco isto. 16 In quo enim scire poterimus ego et
populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo, nisi ambulaveris nobiscum,
ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram ? 17 Dixit
autem Dominus ad Moysen : Et verbum istud, quod locutus es, faciam :
invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine.
18 Qui ait : Ostende mihi gloriam tuam. 19 Respondit : Ego ostendam omne
bonum tibi, et vocabo in nomine Domini coram te : et miserebor cui voluero,
et clemens ero in quem mihi placuerit. 20 Rursumque ait : Non poteris videre
faciem meam : non enim videbit me homo et vivet. 21 Et iterum : Ecce,
inquit, est locus apud me, et stabis supra petram. 22 Cumque transibit gloria
mea, ponam te in foramine petræ, et protegam dextera mea, donec transeam :
23 tollamque manum meam, et videbis posteriora mea : faciem autem meam
videre non poteris.
34 Ac deinceps : Præcide, ait, tibi duas tabulas lapideas instar priorum,
et scribam super eas verba, quæ habuerunt tabulæ quas fregisti. 2 Esto
paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super
verticem montis. 3 Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum
montem : boves quoque et oves non pascantur e contra. 4 Excidit ergo
duas tabulas lapideas, quales antea fuerant : et de nocte consurgens ascendit
in montem Sinai, sicut præceperat ei Dominus, portans secum tabulas.
5 Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans
nomen Domini. 6 Quo transeunte coram eo, ait : Dominator Domine Deus,
misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax, 7 qui custodis
misericordiam in millia ; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque
apud te per se innocens est ; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac
nepotibus in tertiam et quartam progeniem. 8 Festinusque Moyses, curvatus
est pronus in terram, et adorans 9 ait : Si inveni gratiam in conspectu tuo,
Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim duræ cervicis est) et
auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas.
10 Respondit Dominus : Ego inibo pactum videntibus cunctis : signa faciam
quæ numquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus, ut cernat
populus iste, in cujus es medio, opus Domini terribile quod facturus sum.
11 Observa cuncta quæ hodie mando tibi : ego ipse ejiciam ante faciem tuam
Amorrhæum, et Chananæum, et Hethæum, Pherezæum quoque, et Hevæum,
et Jebusæum. 12 Cave ne umquam cum habitatoribus terræ illius jungas amicitias,
quæ sint tibi in ruinam : 13 sed aras eorum destrue, confringe statuas, lucosque
succide : 14 noli adorare deum alienum. Dominus zelotes nomen ejus ;
Deus est æmulator. 15 Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum : ne,
cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulacra eorum, vocet te
quispiam ut comedas de immolatis. 16 Nec uxorem de filiabus eorum accipies
filiis tuis : ne, postquam ipsæ fuerint fornicatæ, fornicari faciant et filios tuos
in deos suos. 17 Deos conflatiles non facies tibi. 18 Solemnitatem azymorum
custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut præcepi tibi, in tempore mensis
novorum : mense enim verni temporis egressus es de Ægypto. 19 Omne
quod aperit vulvam generis masculini, meum erit. De cunctis animantibus,
tam de bobus, quam de ovibus, meum erit. 20 Primogenitum asini redimes
82
Exodus
ove : sin autem nec pretium pro eo dederis, occidetur. Primogenitum filiorum
tuorum redimes : nec apparebis in conspectu meo vacuus. 21 Sex diebus
operaberis ; die septimo cessabis arare et metere. 22 Solemnitatem hebdomadarum
facies tibi in primitiis frugum messis tuæ triticeæ, et solemnitatem,
quando redeunte anni tempore cuncta conduntur. 23 Tribus temporibus anni
apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Isra
¨el. 24 Cum enim tulero gentes a facie tua, et dilatavero terminos tuos, nullus
insidiabitur terræ tuæ, ascendente te, et apparente in conspectu Domini Dei
tui ter in anno. 25 Non immolabis super fermento sanguinem hostiæ meæ :
neque residebit mane de victima solemnitatis Phase. 26 Primitias frugum terræ
tuæ offeres in domo Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ.
27 Dixitque Dominus ad Moysen : Scribe tibi verba hæc, quibus et tecum et
cum Isra¨el pepigi foedus.
28 Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes :
panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba foederis
decem. 29 Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas
testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis
Domini. 30 Videntes autem Aaron et filii Isra¨el cornutam Moysi faciem,
timuerunt prope accedere. 31 Vocatique ab eo, reversi sunt tam Aaron, quam
principes synagogæ. Et postquam locutus est ad eos, 32 venerunt ad eum
etiam omnes filii Isra¨el : quibus præcepit cuncta quæ audierat a Domino in
monte Sinai. 33 Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam.
34 Quod ingressus ad Dominum, et loquens cum eo, auferebat donec exiret, et
tunc loquebatur ad filios Isra¨el omnia quæ sibi fuerant imperata. 35 Qui videbant
faciem egredientis Moysi esse cornutam, sed operiebat ille rursus faciem
suam, siquando loquebatur ad eos.
35 Igitur congregata omni turba filiorum Isra¨el, dixit ad eos : Hæc sunt
quæ jussit Dominus fieri. 2 Sex diebus facietis opus : septimus dies erit
vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini : qui fecerit opus in eo, occidetur.
3 Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati. 4 Et
ait Moyses ad omnem catervam filiorum Isra¨el : Iste est sermo quem præcepit
Dominus, dicens : 5 Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius
et prono animo offerat eas Domino : aurum et argentum, et æs, 6 hyacinthum
et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum, 7 pellesque
arietum rubricatas, et janthinas, ligna setim, 8 et oleum ad luminaria concinnanda,
et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum, 9 lapides
onychinos, et gemmas ad ornatum superhumeralis et rationalis. 10 Quisque
vestrum sapiens est, veniat, et faciat quod Dominus imperavit : 11 tabernaculum
scilicet, et tectum ejus, atque operimentum, annulos, et tabulata cum
vectibus, paxillos, et bases : 12 arcam et vectes, propitiatorium, et velum, quod
ante illud oppanditur : 13 mensam cum vectibus et vasis, et propositionis
panibus : 14 candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas, et
oleum ad nutrimenta ignium : 15 altare thymiamatis, et vectes, et oleum unctionis
et thymiama ex aromatibus : tentorium ad ostium tabernaculi : 16 altare
holocausti, et craticulam ejus æneam cum vectibus et vasis suis : labrum et
basim ejus : 17 cortinas atrii cum columnis et basibus, tentorium in foribus
vestibuli, 18 paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis : 19 vestimenta, quorum
usus est in ministerio sanctuarii, vestes Aaron pontificis ac filiorum ejus,
ut sacerdotio fungantur mihi. 20 Egressaque omnis multitudo filiorum Isra¨el
83
Exodus
de conspectu Moysi, 21 obtulerunt mente promptissima atque devota primitias
Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii. Quidquid ad cultum
et ad vestes sanctas necessarium erat, 22 viri cum mulieribus præbuerunt,
armillas et inaures, annulos et dextralia : omne vas aureum in donaria Domini
separatum est. 23 Si quis habebat hyacinthum, et purpuram, coccumque
bis tinctum, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas, et janthinas,
24 argenti, ærisque metalla, obtulerunt Domino, lignaque setim in varios
usus. 25 Sed et mulieres doctæ, quæ neverant, dederunt hyacinthum, purpuram,
et vermiculum, ac byssum, 26 et pilos caprarum, sponte propria cuncta
tribuentes. 27 Principes vero obtulerunt lapides onychinos, et gemmas ad superhumerale
et rationale, 28 aromataque et oleum ad luminaria concinnanda,
et ad præparandum unguentum, ac thymiama odoris suavissimi componendum.
29 Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent
opera, quæ jusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Isra¨el voluntaria
Domino dedicaverunt.
30 Dixitque Moyses ad filios Isra¨el : Ecce, vocavit Dominus ex nomine
Beseleel filium Uri, filii Hur de tribu Juda, 31 implevitque eum spiritu Dei,
sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina, 32 ad excogitandum, et
faciendum opus in auro, et argento, et ære, 33 sculpendisque lapidibus, et
opere carpentario, quidquid fabre adinveniri potest, 34 dedit in corde ejus :
Ooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan : 35 ambos erudivit sapientia,
ut faciant opera abietarii, polymitarii, ac plumarii, de hyacintho ac purpura,
coccoque bis tincto, et bysso, et texant omnia, ac nova quæque reperiant.
36 Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus
sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari quæ in usus sanctuarii
necessaria sunt, et quæ præcepit Dominus. 2 Cumque vocasset eos Moyses
et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, et qui sponte
sua obtulerant se ad faciendum opus, 3 tradidit eis universa donaria filiorum
Isra¨el. Qui cum instarent operi, quotidie mane vota populus offerebat. 4 Unde
artifices venire compulsi, 5 dixerunt Moysi : Plus offert populus quam necessarium
est. 6 Jussit ergo Moyses præconis voce cantari : Nec vir, nec mulier
quidquam offerat ultra in opere sanctuarii. Sicque cessatum est a muneribus
offerendis, 7 eo quod oblata sufficerent et superabundarent.
8 Feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi,
cortinas decem de bysso retorta, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto,
opere vario, et arte polymita : 9 quarum una habebat in longitudine viginti
octo cubitos, et in latitudine quatuor ; una mensura erat omnium cortinarum.
10 Conjunxitque cortinas quinque, alteram alteri, et alias quinque sibi invicem
copulavit. 11 Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinæ unius ex utroque latere,
et in ora cortinæ alterius similiter, 12 ut contra se invicem venirent ansæ, et mutuo
jungerentur. 13 Unde et quinquaginta fudit circulos aureos, qui morderent
cortinarum ansas, et fieret unum tabernaculum. 14 Fecit et saga undecim de
pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi : 15 unum sagum in longitudine
habebat cubitos triginta, et in latitudine cubitos quatuor : unius mensuræ
erant omnia saga : 16 quorum quinque junxit seorsum, et sex alia separatim.
17 Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius, et quinquaginta in ora sagi
alterius, ut sibi invicem jungerentur. 18 Et fibulas æneas quinquaginta, quibus
necteretur tectum, ut unum pallium ex omnibus sagis fieret. 19 Fecit et opertorium
tabernaculi de pellibus arietum rubricatis : aliudque desuper velamen-
84
Exodus
tum de pellibus janthinis. 20 Fecit et tabulas tabernaculi de lignis setim stantes.
21 Decem cubitorum erat longitudo tabulæ unius : et unum ac semis cubitum
latitudo retinebat. 22 Binæ incastraturæ erant per singulas tabulas, ut altera
alteri jungeretur. Sic fecit in omnibus tabernaculi tabulis. 23 E quibus viginti
ad plagam meridianam erant contra austrum, 24 cum quadraginta basibus
argenteis. Duæ bases sub una tabula ponebantur ex utraque parte angulorum,
ubi incastraturæ laterum in angulis terminantur. 25 Ad plagam quoque
tabernaculi, quæ respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas, 26 cum quadraginta
basibus argenteis, duas bases per singulas tabulas. 27 Contra occidentem
vero, id est, ad eam partem tabernaculi quæ mare respicit, fecit sex tabulas,
28 et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro : 29 quæ junctæ erant a
deorsum usque sursum, et in unam compaginem pariter ferebantur. Ita fecit
ex utraque parte per angulos : 30 ut octo essent simul tabulæ, et haberent
bases argenteas sedecim, binas scilicet bases sub singulis tabulis. 31 Fecit et
vectes de lignis setim, quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi,
32 et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas : et extra hos,
quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare. 33 Fecit
quoque vectem alium, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum
perveniret. 34 Ipsa autem tabulata deauravit, fusis basibus earum argenteis.
Et circulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent : quos et ipsos
laminis aureis operuit. 35 Fecit et velum de hyacintho, et purpura, vermiculo,
ac bysso retorta, opere polymitario, varium atque distinctum : 36 et quatuor
columnas de lignis setim, quas cum capitibus deauravit, fusis basibus earum
argenteis. 37 Fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura,
vermiculo, byssoque retorta, opere plumarii : 38 et columnas quinque cum
capitibus suis, quas operuit auro, basesque earum fudit æneas.
37 Fecit autem Beseleel et arcam de lignis setim, habentem duos semis
cubitos in longitudine, et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo
quoque unius cubiti fuit et dimidii : vestivitque eam auro purissimo intus ac
foris. 2 Et fecit illi coronam auream per gyrum, 3 conflans quatuor annulos
aureos per quatuor angulos ejus : duos annulos in latere uno, et duos in
altero. 4 Vectes quoque fecit de lignis setim, quos vestivit auro, 5 et quos
misit in annulos, qui erant in lateribus arcæ ad portandum eam. 6 Fecit et
propitiatorium, id est, oraculum, de auro mundissimo, duorum cubitorum et
dimidii in longitudine, et cubiti ac semis in latitudine. 7 Duos etiam cherubim
ex auro ductili, quos posuit ex utraque parte propitiatorii : 8 cherub unum
in summitate unius partis, et cherub alterum in summitate partis alterius :
duos cherubim in singulis summitatibus propitiatorii, 9 extendentes alas, et
tegentes propitiatorium, seque mutuo et illud respicientes.
10 Fecit et mensam de lignis setim in longitudine duorum cubitorum, et
in latitudine unius cubiti, quæ habebat in altitudine cubitum ac semissem.
11 Circumdeditque eam auro mundissimo, et fecit illi labium aureum per
gyrum, 12 ipsique labio coronam auream interrasilem quatuor digitorum, et
super eamdem, alteram coronam auream. 13 Fudit et quatuor circulos aureos,
quos posuit in quatuor angulis per singulos pedes mensæ 14 contra coronam :
misitque in eos vectes, ut possit mensa portari. 15 Ipsos quoque vectes fecit
de lignis setim, et circumdedit eos auro. 16 Et vasa ad diversos usus mensæ,
acetabula, phialas, et cyathos, et thuribula, ex auro puro, in quibus offerenda
sunt libamina.
85
Exodus
17 Fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo, de cujus vecte calami,
scyphi, sphærulæque, ac lilia procedebant : 18 sex in utroque latere, tres calami
ex parte una, et tres ex altera : 19 tres scyphi in nucis modum per calamos
singulos, sphærulæque simul et lilia : et tres scyphi instar nucis in calamo
altero, sphærulæque simul et lilia. Æquum erat opus sex calamorum, qui
procedebant de stipite candelabri. 20 In ipso autem vecte erant quatuor scyphi
in nucis modum, sphærulæque per singulos simul et lilia : 21 et sphærulæ
sub duobus calamis per loca tria, qui simul sex fiunt calami procedentes de
vecte uno. 22 Et sphærulæ igitur, et calami ex ipso erant, universa ductilia ex
auro purissimo. 23 Fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis, et vasa ubi
ea, quæ emuncta sunt, extinguantur, de auro mundissimo. 24 Talentum auri
appendebat candelabrum cum omnibus vasis suis.
25 Fecit et altare thymiamatis de lignis setim, per quadrum singulos habens
cubitos, et in altitudine duos : e cujus angulis procedebant cornua. 26 Vestivitque
illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus. 27 Fecitque
ei coronam aureolam per gyrum, et duos annulos aureos sub corona per singula
latera, ut mittantur in eos vectes, et possit altare portari. 28 Ipsos autem
vectes fecit de lignis setim, et operuit laminis aureis. 29 Composuit et oleum ad
sanctificationis unguentum, et thymiama de aromatibus mundissimis opere
pigmentarii.
38 Fecit et altare holocausti de lignis setim, quinque cubitorum per
quadrum, et trium in altitudine : 2 cujus cornua de angulis procedebant,
operuitque illum laminis æneis. 3 Et in usus ejus paravit ex ære vasa
diversa, lebetes, forcipes, fuscinulas, uncinos, et ignium receptacula. 4 Craticulamque
ejus in modum retis fecit æneam, et subter eam in altaris medio
arulam, 5 fusis quatuor annulis per totidem retiaculi summitates, ad immittendos
vectes ad portandum : 6 quos et ipsos fecit de lignis setim, et operuit
laminis æneis : 7 induxitque in circulos, qui in lateribus altaris eminebant.
Ipsum autem altare non erat solidum, sed cavum ex tabulis, et intus vacuum.
8 Fecit et labrum æneum cum basi sua de speculis mulierum, quæ excubabant
in ostio tabernaculi. 9 Fecit et atrium, in cujus australi plaga erant tentoria
de bysso retorta, cubitorum centum, 10 columnæ æneæ viginti cum basibus
suis, capita columnarum, et tota operis cælatura, argentea. 11 Æque ad septentrionalem
plagam tentoria columnæ, basesque et capita columnarum ejusdem
mensuræ, et operis ac metalli, erant. 12 In ea vero plaga, quæ ad occidentem
respicit, fuerunt tentoria cubitorum quinquaginta, columnæ decem cum
basibus suis æneæ, et capita columnarum, et tota operis cælatura, argentea.
13 Porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria : 14 e quibus,
quindecim cubitos columnarum trium, cum basibus suis, unum tenebat latus :
15 et in parte altera (quia inter utraque introitum tabernaculi fecit) quindecim
æque cubitorum erant tentoria, columnæque tres, et bases totidem. 16 Cuncta
atrii tentoria byssus retorta texuerat. 17 Bases columnarum fuere æneæ, capita
autem earum cum cunctis cælaturis suis argentea : sed et ipsas columnas
atrii vestivit argento. 18 Et in introitu ejus opere plumario fecit tentorium ex
hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta, quod habebat viginti cubitos
in longitudine, altitudo vero quinque cubitorum erat juxta mensuram, quam
cuncta atrii tentoria habebant. 19 Columnæ autem in ingressu fuere quatuor
cum basibus æneis, capitaque earum et cælaturæ argenteæ. 20 Paxillos quoque
tabernaculi et atrii per gyrum fecit æneos.
86
Exodus
21 Hæc sunt instrumenta tabernaculi testimonii, quæ enumerata sunt juxta
præceptum Moysi in cæremoniis Levitarum per manum Ithamar filii Aaron
sacerdotis : 22 quæ Beseleel filius Uri filii Hur de tribu Juda, Domino per Moysen
jubente, compleverat, 23 juncto sibi socio Ooliab filio Achisamech de tribu
Dan : qui et ipse artifex lignorum egregius fuit, et polymitarius atque plumarius
ex hyacintho, purpura, vermiculo et bysso. 24 Omne aurum quod expensum
est in opere sanctuarii, et quod oblatum est in donariis, viginti novem
talentorum fuit, et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii.
25 Oblatum est autem ab his qui transierunt ad numerum a viginti annis et
supra, de sexcentis tribus millibus et quingentis quinquaginta armatorum.
26 Fuerunt præterea centum talenta argenti e quibus conflatæ sunt bases sanctuarii,
et introitus, ubi velum pendet. 27 Centum bases factæ sunt de talentis
centum, singulis talentis per bases singulas supputatis. 28 De mille autem
septingentis et septuaginta quinque, fecit capita columnarum, quas et ipsas
vestivit argento. 29 Æris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo millia, et
quadringenti supra sicli, 30 ex quibus fusæ sunt bases in introitu tabernaculi
testimonii, et altare æneum cum craticula sua, omniaque vasa quæ ad usum
ejus pertinent, 31 et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu ejus, et paxilli
tabernaculi atque atrii per gyrum.
39 De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso, fecit vestes, quibus
indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis, sicut præcepit Dominus
Moysi. 2 Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura, coccoque
bis tincto, et bysso retorta, 3 opere polymitario : inciditque bracteas
aureas, et extenuavit in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine,
4 duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum,
5 et balteum ex eisdem coloribus, sicut præceperat Dominus Moysi. 6 Paravit
et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria
nominibus filiorum Isra¨el : 7 posuitque eos in lateribus superhumeralis
in monimentum filiorum Isra¨el, sicut præceperat Dominus Moysi. 8 Fecit et
rationale opere polymito juxta opus superhumeralis, ex auro, hyacintho, purpura,
coccoque bis tincto, et bysso retorta : 9 quadrangulum, duplex, mensuræ
palmi. 10 Et posuit in eo gemmarum ordines quatuor. In primo versu
erat sardius, topazius, smaragdus. 11 In secundo, carbunculus, sapphirus, et
jaspis. 12 In tertio, ligurius, achates, et amethystus. 13 In quarto, chrysolithus,
onychinus, et beryllus, circumdati et inclusi auro per ordines suos. 14 Ipsique
lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Isra¨el, singuli
per nomina singulorum. 15 Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohærentes,
de auro purissimo : 16 et duos uncinos, totidemque annulos aureos.
Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis, 17 e quibus penderent
duæ catenæ aureæ, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis
eminebant. 18 Hæc et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et
rationale mutuo necterentur, 19 stricta ad balteum et annulis fortius copulata,
quos jungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur,
sicut præcepit Dominus Moysi. 20 Feceruntque quoque tunicam superhumeralis
totam hyacinthinam, 21 et capitium in superiori parte contra medium,
oramque per gyrum capitii textilem : 22 deorsum autem ad pedes mala punica
ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta : 23 et tintinnabula de auro
purissimo, quæ posuerunt inter malogranata, in extrema parte tunicæ per
gyrum : 24 tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus
87
Exodus
incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut præceperat Dominus
Moysi. 25 Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis ejus : 26 et
mitras cum coronulis suis ex bysso : 27 feminalia quoque linea, byssina : 28 cingulum
vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto, arte
plumaria, sicut præceperat Dominus Moysi. 29 Fecerunt et laminam sacræ venerationis
de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum
Domini : 30 et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut præceperat
Dominus Moysi.
31 Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii : feceruntque
filii Isra¨el cuncta quæ præceperat Dominus Moysi. 32 Et obtulerunt
tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes,
columnas ac bases, 33 opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum
de janthinis pellibus, 34 velum ; arcam, vectes, propitiatorium, 35 mensam
cum vasis suis et propositionis panibus ; 36 candelabrum, lucernas, et
utensilia earum cum oleo ; 37 altare aureum, et unguentum, et thymiama ex
aromatibus, 38 et tentorium in introitu tabernaculi ; 39 altare æneum, retiaculum,
vectes, et vasa ejus omnia ; labrum cum basi sua ; tentoria atrii, et
columnas cum basibus suis ; 40 tentorium in introitu atrii, funiculosque illius
et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quæ in ministerium tabernaculi, et in tectum
foederis jussa sunt fieri. 41 Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in
sanctuario, Aaron scilicet et filii ejus, 42 obtulerunt filii Isra¨el, sicut præceperat
Dominus. 43 Quæ postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.
40 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Mense primo, prima
die mensis, eriges tabernaculum testimonii, 3 et pones in eo arcam,
dimittesque ante illam velum : 4 et illata mensa, pones super eam quæ rite
præcepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis, 5 et altare aureum, in
quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Tentorium in introitu tabernaculi
pones, 6 et ante illud altare holocausti : 7 labrum inter altare et tabernaculum,
quod implebis aqua. 8 Circumdabisque atrium tentoriis, et ingressum
ejus. 9 Et assumpto unctionis oleo unges tabernaculum cum vasis suis, ut
sanctificentur : 10 altare holocausti et omnia vasa ejus, 11 labrum cum basi sua :
omnia unctionis oleo consecrabis, ut sint Sancta sanctorum. 12 Applicabisque
Aaron et filios ejus ad fores tabernaculi testimonii, et lotos aqua 13 indues sanctis
vestibus, ut ministrent mihi, et unctio eorum in sacerdotium sempiternum
proficiat. 14 Fecitque Moyses omnia quæ præceperat Dominus. 15 Igitur mense
primo anni secundi, prima die mensis, collocatum est tabernaculum. 16 Erexitque
Moyses illud, et posuit tabulas ac bases et vectes, statuitque columnas,
17 et expandit tectum super tabernaculum, imposito desuper operimento, sicut
Dominus imperaverat. 18 Posuit et testimonium in arca, subditis infra vectibus,
et oraculum desuper. 19 Cumque intulisset arcam in tabernaculum, appendit
ante eam velum ut expleret Domini jussionem. 20 Posuit et mensam in tabernaculo
testimonii ad plagam septentrionalem extra velum, 21 ordinatis coram
propositionis panibus, sicut præceperat Dominus Moysi. 22 Posuit et candelabrum
in tabernaculo testimonii e regione mensæ in parte australi, 23 locatis
per ordinem lucernis, juxta præceptum Domini. 24 Posuit et altare aureum sub
tecto testimonii contra velum, 25 et adolevit super eo incensum aromatum, sicut
jusserat Dominus Moysi. 26 Posuit et tentorium in introitu tabernaculi
testimonii, 27 et altare holocausti in vestibulo testimonii, offerens in eo holocaustum,
et sacrificia, ut Dominus imperaverat. 28 Labrum quoque statuit inter
88
Exodus
tabernaculum testimonii et altare, implens illud aqua. 29 Laveruntque Moyses
et Aaron ac filii ejus manus suas et pedes, 30 cum ingrederentur tectum
foederis, et accederent ad altare, sicut præceperat Dominus Moysi. 31 Erexit et
atrium per gyrum tabernaculi et altaris, ducto in introitu ejus tentorio.
Postquam omnia perfecta sunt, 32 operuit nubes tabernaculum testimonii,
et gloria Domini implevit illud. 33 Nec poterat Moyses ingredi tectum foederis,
nube operiente omnia, et majestate Domini coruscante, quia cuncta nubes
operuerat. 34 Siquando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii
Isra¨el per turmas suas : 35 si pendebat desuper, manebant in eodem loco.
36 Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo, et ignis in nocte,
videntibus cunctis populis Isra¨el per cunctas mansiones suas.
89
Liber Leviticus
1 Vocavit autem Moysen, et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii,
dicens : 2 Loquere filiis Isra¨el, et dices ad eos : Homo, qui obtulerit
ex vobis hostiam Domino de pecoribus, id est, de bobus et ovibus offerens victimas,
3 si holocaustum fuerit ejus oblatio, ac de armento : masculum immaculatum
offeret ad ostium tabernaculi testimonii, ad placandum sibi Dominum :
4 ponetque manum super caput hostiæ, et acceptabilis erit, atque in expiationem
ejus proficiens. 5 Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii
Aaron sacerdotes sanguinem ejus, fundentes per altaris circuitum, quod est
ante ostium tabernaculi : 6 detractaque pelle hostiæ, artus in frusta concident.
7 Et subjicient in altari ignem, strue lignorum ante composita : 8 et membra
quæ sunt cæsa, desuper ordinantes, caput videlicet, et cuncta quæ adhærent
jecori, 9 intestinis et pedibus lotis aqua : adolebitque ea sacerdos super altare
in holocaustum et suavem odorem Domino. 10 Quod si de pecoribus oblatio
est, de ovibus sive de capris holocaustum, masculum absque macula offeret :
11 immolabitque ad latus altaris, quod respicit ad aquilonem, coram Domino :
sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum : 12 dividentque
membra, caput, et omnia quæ adhærent jecori, et ponent super ligna,
quibus subjiciendus est ignis : 13 intestina vero et pedes lavabunt aqua. Et
oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum
Domino. 14 Si autem de avibus, holocausti oblatio fuerit Domino, de
turturibus, aut pullis columbæ, 15 offeret eam sacerdos ad altare : et retorto ad
collum capite, ac rupto vulneris loco, decurrere faciet sanguinem super crepidinem
altaris : 16 vesiculam vero gutturis, et plumas projiciet prope altare
ad orientalem plagam, in loco in quo cineres effundi solent, 17 confringetque
ascellas ejus, et non secabit, neque ferro dividet eam, et adolebit super altare,
lignis igne supposito. Holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino.
2Anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino, simila erit ejus oblatio ;
fundetque super eam oleum, et ponet thus, 2 ac deferet ad filios Aaron sacerdotes
: quorum unus tollet pugillum plenum similæ et olei, ac totum thus,
et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino. 3 Quod
autem reliquum fuerit de sacrificio, erit Aaron et filiorum ejus, Sanctum sanctorum
de oblationibus Domini. 4 Cum autem obtuleris sacrificium coctum in
clibano : de simila, panes scilicet absque fermento, conspersos oleo, et lagana
azyma oleo lita. 5 Si oblatio tua fuerit de sartagine, similæ conspersæ oleo et
absque fermento, 6 divides eam minutatim, et fundes super eam oleum. 7 Sin
autem de craticula fuerit sacrificium, æque simila oleo conspergetur : 8 quam
offerens Domino, trades manibus sacerdotis. 9 Qui cum obtulerit eam, tollet
memoriale de sacrificio, et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino
: 10 quidquid autem reliquum est, erit Aaron, et filiorum ejus, Sanctum
sanctorum de oblationibus Domini. 11 Omnis oblatio quæ offeretur Domino,
absque fermento fiet, nec quidquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio
Domino. 12 Primitias tantum eorum offeretis ac munera : super altare vero
non imponentur in odorem suavitatis. 13 Quidquid obtuleris sacrificii, sale
condies, nec auferes sal foederis Dei tui de sacrificio tuo : in omni oblatione
tua offeres sal. 14 Si autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino
de spicis adhuc virentibus, torrebis igni, et confringes in morem farris, et
sic offeres primitias tuas Domino, 15 fundens supra oleum, et thus imponens,
Leviticus
quia oblatio Domini est : 16 de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris
partem farris fracti, et olei, ac totum thus.
3Quod si hostia pacificorum fuerit ejus oblatio, et de bobus voluerit offerre,
marem sive feminam, immaculata offeret coram Domino. 2 Ponetque
manum super caput victimæ suæ, quæ immolabitur in introitu tabernaculi
testimonii, fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per altaris circuitum.
3 Et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domino, adipem qui operit
vitalia, et quidquid pinguedinis est intrinsecus : 4 duos renes cum adipe quo
teguntur ilia, et reticulum jecoris cum renunculis. 5 Adolebuntque ea super
altare in holocaustum, lignis igne supposito, in oblationem suavissimi odoris
Domino. 6 Si vero de ovibus fuerit ejus oblatio et pacificorum hostia, sive masculum
obtulerit, sive feminam, immaculata erunt. 7 Si agnum obtulerit coram
Domino, 8 ponet manum suam super caput victimæ suæ : quæ immolabitur
in vestibulo tabernaculi testimonii : fundentque filii Aaron sanguinem ejus
per circuitum altaris. 9 Et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino :
adipem et caudam totam 10 cum renibus, et pinguedinem quæ operit ventrem
atque universa vitalia, et utrumque renunculum cum adipe qui est juxta ilia,
reticulumque jecoris cum renunculis. 11 Et adolebit ea sacerdos super altare in
pabulum ignis et oblationis Domini. 12 Si capra fuerit ejus oblatio, et obtulerit
eam Domino, 13 ponet manum suam super caput ejus : immolabitque eam in
introitu tabernaculi testimonii, et fundent filii Aaron sanguinem ejus per altaris
circuitum. 14 Tollentque ex ea in pastum ignis dominici, adipem qui operit
ventrem, et qui tegit universa vitalia : 15 duos renunculos cum reticulo, quod
est super eos juxta ilia, et arvinam jecoris cum renunculis : 16 adolebitque ea
super altare sacerdos in alimoniam ignis, et suavissimi odoris. Omnis adeps,
Domini erit 17 jure perpetuo in generationibus, et cunctis habitaculis vestris :
nec sanguinem nec adipem omnino comedetis.
4 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Loquere filiis Isra¨el : Anima,
quæ peccaverit per ignorantiam, et de universis mandatis Domini,
quæ præcepit ut non fierent, quippiam fecerit : 3 si sacerdos, qui unctus est,
peccaverit, delinquere faciens populum, offeret pro peccato suo vitulum immaculatum
Domino : 4 et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii
coram Domino, ponetque manum super caput ejus, et immolabit eum Domino.
5 Hauriet quoque de sanguine vituli, inferens illum in tabernaculum testimonii.
6 Cumque intinxerit digitum in sanguine, asperget eo septies coram
Domino contra velum sanctuarii. 7 Ponetque de eodem sanguine super cornua
altaris thymiamatis gratissimi Domino, quod est in tabernaculo testimonii :
omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu
tabernaculi. 8 Et adipem vituli auferet pro peccato, tam eum qui vitalia
operit quam omnia quæ intrinsecus sunt : 9 duos renunculos et reticulum
quod est super eos juxta ilia, et adipem jecoris cum renunculis, 10 sicut
aufertur de vitulo hostiæ pacificorum : et adolebit ea super altare holocausti.
11 Pellem vero et omnes carnes, cum capite et pedibus et intestinis et fimo, 12 et
reliquo corpore, efferet extra castra in locum mundum, ubi cineres effundi solent
: incendetque ea super lignorum struem, quæ in loco effusorum cinerum
cremabuntur.
13 Quod si omnis turba Isra¨el ignoraverit, et per imperitiam fecerit quod
contra mandatum Domini est, 14 et postea intellexerit peccatum suum, offeret
pro peccato suo vitulum, adducetque eum ad ostium tabernaculi. 15 Et ponent
91
Leviticus
seniores populi manus super caput ejus coram Domino. Immolatoque vitulo
in conspectu Domini, 16 inferet sacerdos, qui unctus est, de sanguine ejus
in tabernaculum testimonii, 17 tincto digito aspergens septies contra velum.
18 Ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram Domino
in tabernaculo testimonii : reliquum autem sanguinem fundet juxta basim altaris
holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi testimonii. 19 Omnemque
ejus adipem tollet, et adolebit super altare : 20 sic faciens et de hoc vitulo quomodo
fecit et prius : et rogante pro eis sacerdote, propitius erit eis Dominus.
21 Ipsum autem vitulum efferet extra castra, atque comburet sicut et priorem
vitulum : quia est pro peccato multitudinis.
22 Si peccaverit princeps, et fecerit unum e pluribus per ignorantiam, quod
Domini lege prohibetur : 23 et postea intellexerit peccatum suum, offeret hostiam
Domino, hircum de capris immaculatum. 24 Ponetque manum suam super
caput ejus : cumque immolaverit eum loco ubi solet mactari holocaustum
coram Domino, quia pro peccato est, 25 tinget sacerdos digitum in sanguine
hostiæ pro peccato, tangens cornua altaris holocausti, et reliquum fundens ad
basim ejus. 26 Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum fieri
solet : rogabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus, et dimittetur ei.
27 Quod si peccaverit anima per ignorantiam, de populo terræ, ut faciat
quidquam de his, quæ Domini lege prohibentur, atque delinquat, 28 et cognoverit
peccatum suum, offeret capram immaculatam. 29 Ponetque manum
super caput hostiæ quæ pro peccato est, et immolabit eam in loco holocausti.
30 Tolletque sacerdos de sanguine in digito suo : et tangens cornua altaris
holocausti, reliquum fundet ad basim ejus. 31 Omnem autem adipem auferens,
sicut auferri solet de victimis pacificorum, adolebit super altare in odorem
suavitatis Domino : rogabitque pro eo, et dimittetur ei. 32 Sin autem
de pecoribus obtulerit victimam pro peccato, ovem scilicet immaculatam :
33 ponet manum super caput ejus, et immolabit eam in loco ubi solent cædi
holocaustorum hostiæ. 34 Sumetque sacerdos de sanguine ejus digito suo, et
tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus. 35 Omnem
quoque adipem auferens, sicut auferri solet adeps arietis, qui immolatur pro
pacificis, cremabit super altare in incensum Domini : rogabitque pro eo, et
pro peccato ejus, et dimittetur ei.
5 Si peccaverit anima, et audierit vocem jurantis, testisque fuerit quod aut
ipse vidit, aut conscius est : nisi indicaverit, portabit iniquitatem suam.
2 Anima quæ tetigerit aliquid immundum, sive quod occisum a bestia est, aut
per se mortuum, aut quodlibet aliud reptile : et oblita fuerit immunditiæ suæ,
rea est, et deliquit : 3 et si tetigerit quidquam de immunditia hominis juxta
omnem impuritatem, qua pollui solet, oblitaque cognoverit postea, subjacebit
delicto.
4 Anima, quæ juraverit, et protulerit labiis suis, ut vel male quid faceret, vel
bene, et idipsum juramento et sermone firmaverit, oblitaque postea intellexerit
delictum suum, 5 agat poenitentiam pro peccato, 6 et offerat de gregibus agnam
sive capram, orabitque pro ea sacerdos et pro peccato ejus. 7 Sin autem
non potuerit offerre pecus, offerat duos turtures, vel duos pullos columbarum
Domino, unum pro peccato, et alterum in holocaustum, 8 dabitque eos sacerdoti
: qui primum offerens pro peccato, retorquebit caput ejus ad pennulas,
ita ut collo hæreat, et non penitus abrumpatur. 9 Et asperget de sanguine ejus
parietem altaris ; quidquid autem reliquum fuerit, faciet distillare ad funda-
92
Leviticus
mentum ejus, quia pro peccato est. 10 Alterum vero adolebit in holocaustum,
ut fieri solet : rogabitque pro eo sacerdos et pro peccato ejus, et dimittetur
ei. 11 Quod si non quiverit manus ejus duos offerre turtures, aut duos
pullos columbarum, offeret pro peccato suo similæ partem ephi decimam :
non mittet in eam oleum, nec thuris aliquid imponet, quia pro peccato est.
12 Tradetque eam sacerdoti : qui plenum ex ea pugillum hauriens, cremabit
super altare in monimentum ejus qui obtulerit, 13 rogans pro illo et expians :
reliquam vero partem ipse habebit in munere.
14 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 15 Anima si prævaricans
cæremonias, per errorem, in his quæ Domino sunt sanctificata, peccaverit, offeret
pro delicto suo arietem immaculatum de gregibus, qui emi potest duobus
siclis, juxta pondus sanctuarii : 16 ipsumque quod intulit damni restituet, et
quintam partem ponet supra, tradens sacerdoti, qui rogabit pro eo offerens
arietem, et dimittetur ei. 17 Anima si peccaverit per ignorantiam, feceritque
unum ex his quæ Domini lege prohibentur, et peccati rea intellexerit iniquitatem
suam, 18 offeret arietem immaculatum de gregibus sacerdoti, juxta
mensuram æstimationemque peccati : qui orabit pro eo, quia nesciens fecerit :
et dimittetur ei, 19 quia per errorem deliquit in Dominum.
6Locutus est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Anima quæ peccaverit, et contempto
Domino, negaverit proximo suo depositum quod fidei ejus creditum
fuerat, vel vi aliquid extorserit, aut calumniam fecerit, 3 sive rem perditam
invenerit, et inficians insuper pejeraverit, et quodlibet aliud ex pluribus
fecerit, in quibus solent peccare homines, 4 convicta delicti, 5 reddet omnia,
quæ per fraudem voluit obtinere, integra, et quintam insuper partem domino
cui damnum intulerat. 6 Pro peccato autem suo offeret arietem immaculatum
de grege, et dabit eum sacerdoti, juxta æstimationem mensuramque delicti :
7 qui rogabit pro eo coram Domino, et dimittetur illi pro singulis quæ faciendo
peccavit.
8 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 9 Præcipe Aaron et filiis
ejus : Hæc est lex holocausti : cremabitur in altari tota nocte usque mane :
ignis ex eodem altari erit. 10 Vestietur tunica sacerdos et feminalibus lineis :
tolletque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponens juxta altare, 11 spoliabitur
prioribus vestimentis, indutusque aliis, efferret eos extra castra, et in
loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet. 12 Ignis autem in altari
semper ardebit, quem nutriet sacerdos subjiciens ligna mane per singulos
dies, et imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum. 13 Ignis
est iste perpetuus, qui numquam deficiet in altari. 14 Hæc est lex sacrificii
et libamentorum, quæ offerent filii Aaron coram Domino, et coram altari.
15 Tollet sacerdos pugillum similæ, quæ conspersa est oleo, et totum thus,
quod super similam positum est : adolebitque illud in altari in monimentum
odoris suavissimi Domino : 16 reliquam autem partem similæ comedet Aaron
cum filiis suis, absque fermento : et comedet in loco sancto atrii tabernaculi.
17 Ideo autem non fermentabitur, quia pars ejus in Domini offertur incensum.
Sanctum sanctorum erit, sicut pro peccato atque delicto. 18 Mares tantum stirpis
Aaron comedent illud. Legitimum ac sempiternum erit in generationibus
vestris de sacrificiis Domini : omnis qui tetigerit illa, sanctificabitur. 19 Locutusque
est Dominus ad Moysen, dicens : 20 Hæc est oblatio Aaron, et filiorum
ejus, quam offerre debent Domino in die unctionis suæ. Decimam partem
ephi offerent similæ in sacrificio sempiterno, medium ejus mane, et medium
93
Leviticus
ejus vespere : 21 quæ in sartagine oleo conspersa frigetur. Offeret autem eam
calidam in odorem suavissimum Domino 22 sacerdos, qui jure patri successerit,
et tota cremabitur in altari. 23 Omne enim sacrificium sacerdotum igne
consumetur, nec quisquam comedet ex eo.
24 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens : 25 Loquere Aaron et
filiis ejus : Ista est lex hostiæ pro peccato : in loco ubi offertur holocaustum,
immolabitur coram Domino. Sanctum sanctorum est. 26 Sacerdos, qui offert,
comedet eam in loco sancto, in atrio tabernaculi. 27 Quidquid tetigerit carnes
ejus, sanctificabitur. Si de sanguine illius vestis fuerit aspersa, lavabitur in loco
sancto. 28 Vas autem fictile, in quo cocta est, confringetur ; quod si vas æneum
fuerit, defricabitur, et lavabitur aqua. 29 Omnis masculus de genere sacerdotali
vescetur de carnibus ejus, quia Sanctum sanctorum est. 30 Hostia enim
quæ cæditur pro peccato, cujus sanguis infertur in tabernaculum testimonii
ad expiandum in sanctuario, non comedetur, sed comburetur igni.
7 Hæc quoque lex hostiæ pro delicto, Sancta sanctorum est : 2 idcirco ubi
immolabitur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto : sanguis ejus
per gyrum altaris fundetur. 3 Offerent ex ea caudam et adipem qui operit
vitalia : 4 duos renunculos, et pinguedinem quæ juxta ilia est, reticulumque
jecoris cum renunculis. 5 Et adolebit ea sacerdos super altare : incensum est
Domini pro delicto. 6 Omnis masculus de sacerdotali genere, in loco sancto
vescetur his carnibus, quia Sanctum sanctorum est. 7 Sicut pro peccato
offertur hostia, ita et pro delicto : utriusque hostiæ lex una erit : ad sacerdotem,
qui eam obtulerit, pertinebit. 8 Sacerdos qui offert holocausti victimam,
habebit pellem ejus. 9 Et omne sacrificium similæ, quod coquitur in
clibano, et quidquid in craticula, vel in sartagine præparatur, ejus erit sacerdotis
a quo offertur : 10 sive oleo conspersa, sive arida fuerint, cunctis filiis
Aaron mensura æqua per singulos dividetur.
11 Hæc est lex hostiæ pacificorum quæ offertur Domino. 12 Si pro gratiarum
actione oblatio fuerit, offerent panes absque fermento conspersos oleo,
et lagana azyma uncta oleo, coctamque similam, et collyridas olei admistione
conspersas : 13 panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum, quæ immolatur
pro pacificis : 14 ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino, et erit
sacerdotis qui fundet hostiæ sanguinem, 15 cujus carnes eadem comedentur
die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane. 16 Si voto, vel sponte quispiam
obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die : sed et si quid in crastinum
remanserit, vesci licitum est : 17 quidquid autem tertius invenerit dies, ignis
absumet. 18 Si quis de carnibus victimæ pacificorum die tertio comederit, irrita
fiet oblatio, nec proderit offerenti : quin potius quæcumque anima tali se
edulio contaminaverit, prævaricationis rea erit. 19 Caro, quæ aliquid tetigerit
immundum, non comedetur, sed comburetur igni : qui fuerit mundus, vescetur
ex ea. 20 Anima polluta quæ ederit de carnibus hostiæ pacificorum, quæ
oblata est Domino, peribit de populis suis. 21 Et quæ tetigerit immunditiam
hominis, vel jumenti, sive omnis rei quæ polluere potest, et comederit de
hujuscemodi carnibus, interibit de populis suis.
22 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 23 Loquere filiis Isra¨el :
Adipem ovis, et bovis, et capræ non comedetis. 24 Adipem cadaveris morticini,
et ejus animalis, quod a bestia captum est, habebitis in varios usus. 25 Si quis
adipem, qui offerri debet in incensum Domini, comederit, peribit de populo
suo. 26 Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus
94
Leviticus
quam de pecoribus. 27 Omnis anima, quæ ederit sanguinem, peribit de populis
suis.
28 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 29 Loquere filiis Isra¨el, dicens
: Qui offert victimam pacificorum Domino, offerat simul et sacrificium,
id est, libamenta ejus. 30 Tenebit manibus adipem hostiæ, et pectusculum :
cumque ambo oblata Domino consecraverit, tradet sacerdoti, 31 qui adolebit
adipem super altare, pectusculum autem erit Aaron et filiorum ejus. 32 Armus
quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis. 33 Qui obtulerit
sanguinem et adipem filiorum Aaron, ipse habebit et armum dextrum
in portione sua. 34 Pectusculum enim elevationis, et armum separationis, tuli
a filiis Isra¨el de hostiis eorum pacificis, et dedi Aaron sacerdoti, et filiis ejus,
lege perpetua, ab omni populo Isra¨el. 35 Hæc est unctio Aaron et filiorum
ejus in cæremoniis Domini die qua obtulit eos Moyses, ut sacerdotio fungerentur,
36 et quæ præcepit eis dari Dominus a filiis Isra¨el religione perpetua in
generationibus suis. 37 Ista est lex holocausti, et sacrificii pro peccato atque
delicto, et pro consecratione et pacificorum victimis, 38 quam constituit Dominus
Moysi in monte Sinai, quando mandabit filiis Isra¨el ut offerrent oblationes
suas Domino in deserto Sinai.
8Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Tolle Aaron cum filiis suis,
vestes eorum, et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum
cum azymis : 3 et congregabis omnem coetum ad ostium tabernaculi.
4 Fecit Moyses ut Dominus imperaverat. Congregataque omni turba ante fores
tabernaculi, 5 ait : Iste est sermo, quem jussit Dominus fieri. 6 Statimque obtulit
Aaron et filios ejus. Cumque lavisset eos, 7 vestivit pontificem subucula
linea, accingens eum balteo, et induens eum tunica hyacinthina, et desuper
humerale imposuit, 8 quod astringens cingulo aptavit rationali, in quo erat
Doctrina et Veritas. 9 Cidari quoque texit caput : et super eam, contra frontem,
posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut præceperat
ei Dominus. 10 Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni
supellectili sua. 11 Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit
illud, et omnia vasa ejus, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo. 12 Quod
fundens super caput Aaron, unxit eum, et consecravit : 13 filios quoque ejus
oblatos vestivit tunicis lineis, et cinxit balteis, imposuitque mitras, ut jusserat
Dominus.
14 Obtulit et vitulum pro peccato : cumque super caput ejus posuisset
Aaron et filii ejus manus suas, 15 immolavit eum, hauriens sanguinem, et tincto
digito, tetigit cornua altaris per gyrum : quo expiato et sanctificato, fudit
reliquum sanguinem ad fundamenta ejus. 16 Adipem vero qui erat super vitalia,
et reticulum jecoris, duosque renunculos, cum arvinulis suis, adolevit
super altare : 17 vitulum cum pelle, et carnibus, et fimo, cremans extra castra,
sicut præceperat Dominus. 18 Obtulit et arietem in holocaustum : super
cujus caput cum imposuissent Aaron et filii ejus manus suas, 19 immolavit
eum, et fudit sanguinem ejus per circuitum altaris. 20 Ipsumque arietem in
frusta concidens, caput ejus, et artus, et adipem adolevit igni, 21 lotis prius
intestinis et pedibus : totumque simul arietem incendit super altare, eo quod
esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut præceperat ei. 22 Obtulit
et arietem secundum in consecratione sacerdotum, posueruntque super caput
ejus Aaron et filii ejus manus suas : 23 quem cum immolasset Moyses, sumens
de sanguine ejus, tetigit extremum auriculæ dextræ Aaron, et pollicem manus
95
Leviticus
ejus dextræ, similiter et pedis. 24 Obtulit et filios Aaron : cumque de sanguine
arietis immolati tetigisset extremum auriculæ singulorum dextræ, et pollices
manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum : 25 adipem
vero, et caudam, omnemque pinguedinem quæ operit intestina, reticulumque
jecoris, et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit.
26 Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem
absque fermento, et collyridam conspersam oleo, laganumque, posuit super
adipes, et armum dextrum, 27 tradens simul omnia Aaron et filiis ejus. Qui
postquam levaverunt ea coram Domino, 28 rursum suscepta de manibus eorum,
adolevit super altare holocausti, eo quod consecrationis esset oblatio, in
odorem suavitatis, sacrificii Domino. 29 Tulitque pectusculum, elevans illud
coram Domino, de ariete consecrationis in partem suam, sicut præceperat ei
Dominus.
30 Assumensque unguentum, et sanguinem qui erat in altari, aspersit super
Aaron et vestimenta ejus, et super filios illius ac vestes eorum. 31 Cumque
sanctificasset eos in vestitu suo, præcepit eis, dicens : Coquite carnes ante
fores tabernaculi, et ibi comedite eas ; panes quoque consecrationis edite, qui
positi sunt in canistro, sicut præcepit mihi Dominus, dicens : Aaron et filii ejus
comedent eos : 32 quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis
absumet. 33 De ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus, usque
ad diem quo complebitur tempus consecrationis vestræ ; septem enim diebus
finitur consecratio : 34 sicut et impræsentiarum factum est, ut ritus sacrificii
compleretur. 35 Die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias
Domini, ne moriamini : sic enim mihi præceptum est. 36 Feceruntque Aaron
et filii ejus cuncta quæ locutus est Dominus per manum Moysi.
9 Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron, et filios ejus, ac majores
natu Isra¨el, dixitque ad Aaron : 2 Tolle de armento vitulum pro peccato, et
arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et offer illos coram Domino.
3 Et ad filios Isra¨el loqueris : Tollite hircum pro peccato, et vitulum, atque
agnum, anniculos, et sine macula in holocaustum, 4 bovem et arietem pro
pacificis : et immolate eos coram Domino, in sacrificio singulorum similam
conspersam oleo offerentes : hodie enim Dominus apparebit vobis. 5 Tulerunt
ergo cuncta quæ jusserat Moyses ad ostium tabernaculi : ubi cum omnis multitudo
astaret, 6 ait Moyses : Iste est sermo, quem præcepit Dominus : facite,
et apparebit vobis gloria ejus. 7 Et dixit ad Aaron : Accede ad altare, et immola
pro peccato tuo : offer holocaustum, et deprecare pro te et pro populo :
cumque mactaveris hostiam populi, ora pro eo, sicut præcepit Dominus.
8 Statimque Aaron accedens ad altare, immolavit vitulum pro peccato suo :
9 cujus sanguinem obtulerunt ei filii sui : in quo tingens digitum, tetigit cornua
altaris, et fudit residuum ad basim ejus. 10 Adipemque, et renunculos, ac
reticulum jecoris, quæ sunt pro peccato, adolevit super altare, sicut præceperat
Dominus Moysi : 11 carnes vero et pellem ejus extra castra combussit igni.
12 Immolavit et holocausti victimam : obtuleruntque ei filii sui sanguinem ejus,
quem fudit per altaris circuitum. 13 Ipsam etiam hostiam in frusta concisam,
cum capite et membris singulis obtulerunt ; quæ omnia super altare cremavit
igni, 14 lotis aqua prius intestinis et pedibus.
15 Et pro peccato populi offerens, mactavit hircum : expiatoque altari,
16 fecit holocaustum, 17 addens in sacrificio libamenta, quæ pariter offeruntur,
et adolens ea super altare, absque cæremoniis holocausti matutini. 18 Im-
96
Leviticus
molavit et bovem atque arietem, hostias pacificas populi : obtuleruntque ei
filii sui sanguinem, quem fudit super altare in circuitum. 19 Adipem autem bovis,
et caudam arietis, renunculosque cum adipibus suis, et reticulum jecoris,
20 posuerunt super pectora : cumque cremati essent adipes super altare, 21 pectora
eorum, et armos dextros separavit Aaron, elevans coram Domino, sicut
præceperat Moyses.
22 Et extendens manus ad populum, benedixit ei. Sicque completis hostiis
pro peccato, et holocaustis, et pacificis, descendit. 23 Ingressi autem Moyses
et Aaron in tabernaculum testimonii, et deinceps egressi, benedixerunt populo.
Apparuitque gloria Domini omni multitudini : 24 et ecce egressus ignis a
Domino, devoravit holocaustum, et adipes qui erant super altare. Quod cum
vidissent turbæ, laudaverunt Dominum, ruentes in facies suas.
10 Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron thuribulis, posuerunt ignem, et
incensum desuper, offerentes coram Domino ignem alienum : quod eis
præceptum non erat. 2 Egressusque ignis a Domino, devoravit eos, et mortui
sunt coram Domino. 3 Dixitque Moyses ad Aaron : Hoc est quod locutus est
Dominus : Sanctificabor in iis qui appropinquant mihi, et in conspectu omnis
populi glorificabor. Quod audiens tacuit Aaron. 4 Vocatis autem Moyses
Misa¨ele et Elisaphan filiis Oziel, patrui Aaron, ait ad eos : Ite, et tollite fratres
vestros de conspectu sanctuarii, et asportate extra castra. 5 Confestimque pergentes,
tulerunt eos sicut jacebant, vestitos lineis tunicis, et ejecerunt foras, ut
sibi fuerat imperatum. 6 Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et
Ithamar, filios ejus : Capita vestra nolite nudare, et vestimenta nolite scindere,
ne forte moriamini, et super omnem coetum oriatur indignatio. Fratres vestri,
et omnis domus Isra¨el, plangant incendium quod Dominus suscitavit : 7 vos
autem non egrediemini fores tabernaculi, alioquin peribitis : oleum quippe
sanctæ unctionis est super vos. Qui fecerunt omnia juxta præceptum Moysi.
8 Dixit quoque Dominus ad Aaron : 9 Vinum, et omne quod inebriare potest,
non bibetis tu et filii tui, quando intratis in tabernaculum testimonii, ne moriamini
: quia præceptum sempiternum est in generationes vestras : 10 et ut
habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum, inter pollutum et
mundum ; 11 doceatisque filios Isra¨el omnia legitima mea quæ locutus est
Dominus ad eos per manum Moysi.
12 Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus,
qui erant residui : Tollite sacrificium, quod remansit de oblatione Domini,
et comedite illud absque fermento juxta altare, quia Sanctum sanctorum est.
13 Comedetis autem in loco sancto : quod datum est tibi et filiis tuis de oblationibus
Domini, sicut præceptum est mihi. 14 Pectusculum quoque quod
oblatum est, et armum qui separatus est, edetis in loco mundissimo tu et filii
tui, et filiæ tuæ tecum : tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis
salutaribus filiorum Isra¨el : 15 eo quod armum et pectus, et adipes qui cremantur
in altari, elevaverunt coram Domino, et pertineant ad te, et ad filios
tuos, lege perpetua, sicut præcepit Dominus. 16 Inter hæc, hircum, qui oblatus
fuerat pro peccato, cum quæreret Moyses, exustum reperit : iratusque contra
Eleazar et Ithamar filios Aaron, qui remanserant, ait : 17 Cur non comedistis
hostiam pro peccato in loco sancto, quæ Sancta sanctorum est, et data vobis
ut portetis iniquitatem multitudinis, et rogetis pro ea in conspectu Domini,
18 præsertim cum de sanguine illius non sit illatum intra sancta, et comedere
debueritis eam in Sanctuario, sicut præceptum est mihi ? 19 Respondit Aaron :
97
Leviticus
Oblata est hodie victima pro peccato, et holocaustum coram Domino : mihi
autem accidit quod vides ; quomodo potui comedere eam, aut placere Domino
in cæremoniis mente lugubri ? 20 Quod cum audisset Moyses, recepit
satisfactionem.
11 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens : 2 Dicite filiis
Isra¨el : Hæc sunt animalia quæ comedere debetis de cunctis animantibus
terræ : 3 omne quod habet divisam ungulam, et ruminat in pecoribus,
comedetis. 4 Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non
dividit eam, sicut camelus et cetera, non comedetis illud, et inter immunda
reputabitis. 5 Choerogryllus qui ruminat, ungulamque non dividit, immundus
est. 6 Lepus quoque : nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit. 7 Et sus :
qui cum ungulam dividat, non ruminat. 8 Horum carnibus non vescemini, nec
cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis.
9 Hæc sunt quæ gignuntur in aquis, et vesci licitum est : omne quod habet
pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et stagnis, comedetis.
10 Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, eorum quæ in aquis
moventur et vivunt, abominabile vobis, 11 execrandumque erit : carnes eorum
non comedetis, et morticina vitabitis. 12 Cuncta quæ non habent pinnulas et
squamas in aquis, polluta erunt.
13 Hæc sunt quæ de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis :
aquilam, et gryphem, et haliæetum, 14 et milvum ac vulturem juxta genus
suum, 15 et omne corvini generis in similitudinem suam, 16 struthionem, et
noctuam, et larum, et accipitrem juxta genus suum : 17 bubonem, et mergulum,
et ibin, 18 et cygnum, et onocrotalum, et porphyrionem, 19 herodionem,
et charadrion juxta genus suum, upupam quoque, et vespertilionem.
20 Omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes, abominabile
erit vobis. 21 Quidquid autem ambulat quidem super quatuor pedes, sed habet
longiora retro crura, per quæ salit super terram, 22 comedere debetis, ut
est bruchus in genere suo, et attacus atque ophiomachus, ac locusta, singula
juxta genus suum. 23 Quidquid autem ex volucribus quatuor tantum habet
pedes, execrabile erit vobis : 24 et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur,
et erit immundus usque ad vesperum : 25 et si necesse fuerit ut portet
quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque
ad occasum solis. 26 Omne animal quod habet quidem ungulam, sed non
dividit eam, nec ruminat, immundum erit : et qui tetigerit illud, contaminabitur.
27 Quod ambulat super manus ex cunctis animantibus, quæ incedunt
quadrupedia, immundum erit : qui tetigerit morticina eorum, polluetur
usque ad vesperum. 28 Et qui portaverit hujuscemodi cadavera, lavabit vestimenta
sua, et immundus erit usque ad vesperum : quia omnia hæc immunda
sunt vobis. 29 Hæc quoque inter polluta reputabuntur de his quæ moventur
in terra, mustela et mus et crocodilus, singula juxta genus suum, 30 mygale, et
chamæleon, et stellio, et lacerta, et talpa.
31 Omnia hæc immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus
erit usque ad vesperum : 32 et super quod ceciderit quidquam de morticinis
eorum, polluetur, tam vas ligneum et vestimentum, quam pelles et cilicia
: et in quocumque fit opus, tingentur aqua, et polluta erunt usque ad
vesperum, et sic postea mundabuntur. 33 Vas autem fictile, in quod horum
quidquam intro cecidit, polluetur, et idcirco frangendum est. 34 Omnis cibus,
quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit : et omne
98
Leviticus
liquens quod bibitur de universo vase, immundum erit. 35 Et quidquid de
morticinis hujuscemodi ceciderit super illud, immundum erit : sive clibani,
sive chytropodes, destruentur, et immundi erunt. 36 Fontes vero et cisternæ,
et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui morticinum eorum tetigerit,
polluetur. 37 Si ceciderit super sementem, non polluet eam. 38 Si autem
quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, illico
polluetur. 39 Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver
ejus tetigerit, immundus erit usque ad vesperum : 40 et qui comederit ex eo
quippiam, sive portaverit, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad
vesperum. 41 Omne quod reptat super terram, abominabile erit, nec assumetur
in cibum. 42 Quidquid super pectus quadrupes graditur, et multos habet
pedes, sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est. 43 Nolite
contaminare animas vestras, nec tangatis quidquam eorum, ne immundi
sitis. 44 Ego enim sum Dominus Deus vester : sancti estote, quia ego sanctus
sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram.
45 Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut essem vobis
in Deum. Sancti eritis, quia ego sanctus sum. 46 Ista est lex animantium ac
volucrum, et omnis animæ viventis, quæ movetur in aqua, et reptat in terra,
47 ut differentias noveritis mundi et immundi, et sciatis quid comedere et quid
respuere debeatis.
12 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Loquere filiis Isra¨el,
et dices ad eos : Mulier, si suscepto semine pepererit masculum, immunda
erit septem diebus juxta dies separationis menstruæ. 3 Et die octavo
circumcidetur infantulus : 4 ipsa vero triginta tribus diebus manebit in
sanguine purificationis suæ. Omne sanctum non tanget, nec ingredietur in
sanctuarium, donec impleantur dies purificationis suæ. 5 Sin autem feminam
pepererit, immunda erit duabus hebdomadibus juxta ritum fluxus menstrui,
et sexaginta sex diebus manebit in sanguine purificationis suæ. 6 Cumque
expleti fuerint dies purificationis suæ, pro filio sive pro filia, deferet agnum
anniculum in holocaustum, et pullum columbæ sive turturem pro peccato,
ad ostium tabernaculi testimonii, et tradet sacerdoti, 7 qui offeret illa coram
Domino, et orabit pro ea, et sic mundabitur a profluvio sanguinis sui : ista
est lex parientis masculum aut feminam. 8 Quod si non invenerit manus ejus,
nec potuerit offerre agnum, sumet duos turtures vel duos pullos columbarum,
unum in holocaustum, et alterum pro peccato : orabitque pro ea sacerdos, et
sic mundabitur.
13Locutusque est Dominus ad Moysen, et Aaron, dicens : 2 Homo, in cujus
cute et carne ortus fuerit diversus color, sive pustula, aut quasi lucens
quippiam, id est, plaga lepræ, adducetur ad Aaron sacerdotem, vel ad unum
quemlibet filiorum ejus. 3 Qui cum viderit lepram in cute, et pilos in album
mutatos colorem, ipsamque speciem lepræ humiliorem cute et carne reliqua :
plaga lepræ est, et ad arbitrium ejus separabitur.
4 Sin autem lucens candor fuerit in cute, nec humilior carne reliqua, et pili
coloris pristini, recludet eum sacerdos septem diebus : 5 et considerabit die
septimo : et si quidem lepra ultra non creverit, nec transierit in cute priores
terminos, rursum recludet eum septem diebus aliis. 6 Et die septimo contemplabitur
: si obscurior fuerit lepra, et non creverit in cute, mundabit eum,
quia scabies est : lavabitque homo vestimenta sua, et mundus erit. 7 Quod si
99
Leviticus
postquam a sacerdote visus est, et redditus munditiæ, iterum lepra creverit :
adducetur ad eum, 8 et immunditiæ condemnabitur.
9 Plaga lepræ si fuerit in homine, adducetur ad sacerdotem, 10 et videbit
eum. Cumque color albus in cute fuerit, et capillorum mutaverit aspectum,
ipsa quoque caro viva apparuerit : 11 lepra vetustissima judicabitur, atque inolita
cuti. Contaminabit itaque eum sacerdos, et non recludet, quia perspicuæ
immunditiæ est. 12 Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute, et operuerit
omnem cutem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectum oculorum
cadit, 13 considerabit eum sacerdos, et teneri lepra mundissima judicabit : eo
quod omnis in candorem versa sit, et idcirco homo mundus erit. 14 Quando
vero caro vivens in eo apparuerit, 15 tunc sacerdotis judicio polluetur, et
inter immundos reputabitur : caro enim viva, si lepra aspergitur, immunda
est. 16 Quod si rursum versa fuerit in alborem, et totum hominem operuerit,
17 considerabit eum sacerdos, et mundum esse decernet.
18 Caro autem et cutis in qua ulcus natum est, et sanatum, 19 et in loco
ulceris cicatrix alba apparuerit, sive subrufa, adducetur homo ad sacerdotem.
20 Qui cum viderit locum lepræ humiliorem carne reliqua, et pilos versos in
candorem, contaminabit eum : plaga enim lepræ orta est in ulcere. 21 Quod
si pilus coloris est pristini, et cicatrix subobscura, et vicina carne non est humilior,
recludet eum septem diebus : 22 et si quidem creverit, adjudicabit eum
lepræ ; 23 sin autem steterit in loco suo, ulceris est cicatrix, et homo mundus
erit.
24 Caro autem et cutis, quam ignis exusserit, et sanata albam sive rufam
habuerit cicatricem, 25 considerabit eam sacerdos : et ecce versa est in alborem,
et locus ejus reliqua cute est humilior, contaminabit eum, quia plaga lepræ in
cicatrice orta est. 26 Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior
plaga carne reliqua, et ipsa lepræ species fuerit subobscura, recludet eum
septem diebus, 27 et die septimo contemplabitur : si creverit in cute lepra,
contaminabit eum. 28 Sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus,
plaga combustionis est, et idcirco mundabitur, quia cicatrix est combusturæ.
29 Vir, sive mulier, in cujus capite vel barba germinaverit lepra, videbit eos
sacerdos. 30 Et si quidem humilior fuerit locus carne reliqua, et capillus flavus,
solitoque subtilior, contaminabit eos, quia lepra capitis ac barbæ est. 31 Sin
autem viderit locum maculæ æqualem vicinæ carni, et capillum nigrum : recludet
eum septem diebus, 32 et die septimo intuebitur. Si non creverit macula,
et capillus sui coloris est, et locus plagæ carni reliquæ æqualis : 33 radetur homo
absque loco maculæ, et includetur septem diebus aliis. 34 Si die septimo
visa fuerit stetisse plaga in loco suo, nec humilior carne reliqua, mundabit
eum : lotisque vestibus suis, mundus erit. 35 Sin autem post emundationem
rursus creverit macula in cute, 36 non quæret amplius utrum capillus in flavum
colorem sit immutatus, quia aperte immundus est. 37 Porro si steterit macula,
et capilli nigri fuerint, noverit hominem sanatum esse, et confidenter eum
pronuntiet mundum.
38 Vir, sive mulier, in cujus cute candor apparuerit, 39 intuebitur eos sacerdos.
Si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute, sciat non esse
lepram, sed maculam coloris candidi, et hominem mundum.
40 Vir, de cujus capite capilli fluunt, calvus et mundus est : 41 et si a fronte
ceciderint pili, recalvaster et mundus est. 42 Sin autem in calvitio sive in recalvatione
albus vel rufus color fuerit exortus, 43 et hoc sacerdos viderit, condemnabit
eum haud dubiæ lepræ, quæ orta est in calvitio. 44 Quicumque ergo
100
Leviticus
maculatus fuerit lepra, et separatus est ad arbitrium sacerdotis, 45 habebit
vestimenta dissuta, caput nudum, os veste contectum, contaminatum ac sordidum
se clamabit. 46 Omni tempore quo leprosus est et immundus, solus
habitabit extra castra.
47 Vestis lanea sive linea, quæ lepram habuerit, 48 in stamine atque subtegmine,
aut certe pellis, vel quidquid ex pelle confectum est, 49 si alba vel
rufa macula fuerit infecta, lepra reputabitur, ostendeturque sacerdoti : 50 qui
consideratam recludet septem diebus : 51 et die septimo rursus aspiciens, si
deprehenderit crevisse, lepra perseverans est : pollutum judicabit vestimentum,
et omne in quo fuerit inventa : 52 et idcirco comburetur flammis. 53 Quod
si eam viderit non crevisse, 54 præcipiet, et lavabunt id in quo lepra est, recludetque
illud septem diebus aliis. 55 Et cum viderit faciem quidem pristinam
non reversam, nec tamen crevisse lepram, immundum judicabit, et igne comburet,
eo quod infusa sit in superficie vestimenti, vel per totum, lepra. 56 Sin
autem obscurior fuerit locus lepræ, postquam vestis est lota, abrumpet eum,
et a solido dividet. 57 Quod si ultra apparuerit in his locis, quæ prius immaculata
erant, lepra volatilis et vaga, debet igne comburi. 58 Si cessaverit,
lavabit aqua ea, quæ pura sunt, secundo, et munda erunt. 59 Ista est lex lepræ
vestimenti lanei et linei, staminis, atque subtegminis, omnisque supellectilis
pelliceæ, quomodo mundari debeat, vel contaminari.
14 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Hic est ritus leprosi,
quando mundandus est. Adducetur ad sacerdotem : 3 qui egressus
de castris, cum invenerit lepram esse mundatam, 4 præcipiet ei, qui purificatur,
ut offerat duos passeres vivos pro se, quibus vesci licitum est, et lignum
cedrinum, vermiculumque et hyssopum. 5 Et unum ex passeribus immolari
jubebit in vase fictili super aquas viventes : 6 alium autem vivum cum ligno
cedrino, et cocco et hyssopo, tinget in sanguine passeris immolati, 7 quo
asperget illum, qui mundandus est, septies, ut jure purgetur : et dimittet
passerem vivum, ut in agrum avolet. 8 Cumque laverit homo vestimenta sua,
radet omnes pilos corporis, et lavabitur aqua : purificatusque ingredietur castra,
ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus, 9 et die
septimo radet capillos capitis, barbamque et supercilia, ac totius corporis pilos.
Et lotis rursum vestibus et corpore, 10 die octavo assumet duos agnos
immaculatos, et ovem anniculam absque macula, et tres decimas similæ in
sacrificium, quæ conspersa sit oleo, et seorsum olei sextarium. 11 Cumque
sacerdos purificans hominem, statuerit eum, et hæc omnia coram Domino in
ostio tabernaculi testimonii, 12 tollet agnum et offeret eum pro delicto, oleique
sextarium : et oblatis ante Dominum omnibus, 13 immolabit agnum, ubi solet
immolari hostia pro peccato, et holocaustum, id est, in loco sancto. Sicut enim
pro peccato, ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia : Sancta sanctorum
est. 14 Assumensque sacerdos de sanguine hostiæ, quæ immolata est pro
delicto, ponet super extremum auriculæ dextræ ejus qui mundatur, et super
pollices manus dextræ et pedis : 15 et de olei sextario mittet in manum suam
sinistram, 16 tingetque digitum dextrum in eo, et asperget coram Domino septies.
17 Quod autem reliquum est olei in læva manu, fundet super extremum
auriculæ dextræ ejus qui mundatur, et super pollices manus ac pedis dextri,
et super sanguinem qui effusus est pro delicto, 18 et super caput ejus. 19 Rogabitque
pro eo coram Domino, et faciet sacrificium pro peccato : tunc immo-
101
Leviticus
labit holocaustum, 20 et ponet illud in altari cum libamentis suis, et homo rite
mundabitur.
21 Quod si pauper est, et non potest manus ejus invenire quæ dicta sunt pro
delicto, assumet agnum ad oblationem, ut roget pro eo sacerdos, decimamque
partem similæ conspersæ oleo in sacrificium, et olei sextarium, 22 duosque
turtures sive duos pullos columbæ, quorum unus sit pro peccato, et alter
in holocaustum : 23 offeretque ea die octavo purificationis suæ sacerdoti, ad
ostium tabernaculi testimonii coram Domino. 24 Qui suscipiens agnum pro
delicto et sextarium olei, levabit simul : 25 immolatoque agno, de sanguine
ejus ponet super extremum auriculæ dextræ illius qui mundatur, et super
pollices manus ejus ac pedis dextri : 26 olei vero partem mittet in manum suam
sinistram, 27 in quo tingens digitum dextræ manus asperget septies coram
Domino : 28 tangetque extremum dextræ auriculæ illius qui mundatur, et
pollices manus ac pedis dextri, in loco sanguinis qui effusus est pro delicto :
29 reliquam autem partem olei, quæ est in sinistra manu, mittet super caput
purificati, ut placet pro eo Dominum : 30 et turturem sive pullum columbæ
offeret, 31 unum pro delicto, et alterum in holocaustum cum libamentis suis.
32 Hoc est sacrificium leprosi, qui habere non potest omnia in emundationem
sui.
33 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens : 34 Cum ingressi
fueritis terram Chanaan, quam ego dabo vobis in possessionem, si fuerit plaga
lepræ in ædibus, 35 ibit cujus est domus, nuntians sacerdoti, et dicet : Quasi
plaga lepræ videtur mihi esse in domo mea. 36 At ille præcipiet ut efferant
universa de domo, priusquam ingrediatur eam, et videat utrum leprosa sit, ne
immunda fiant omnia quæ in domo sunt. Intrabitque postea ut consideret lepram
domus : 37 et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive
rubore deformes, et humiliores superficie reliqua, 38 egredietur ostium domus,
et statim claudet illam septem diebus. 39 Reversusque die septimo, considerabit
eam : si invenerit crevisse lepram, 40 jubebit erui lapides in quibus lepra
est, et projici eos extra civitatem in locum immundum : 41 domum autem ipsam
radi intrinsecus per circuitum, et spargi pulverem rasuræ extra urbem in
locum immundum, 42 lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint, et luto
alio liniri domum. 43 Sin autem postquam eruti sunt lapides, et pulvis erasus,
et alia terra lita, 44 ingressus sacerdos viderit reversam lepram, et parietes
respersos maculis, lepra est perseverans, et immunda domus : 45 quam statim
destruent, et lapides ejus ac ligna, atque universum pulverem projicient extra
oppidum in locum immundum. 46 Qui intraverit domum quando clausa est,
immundus erit usque ad vesperum : 47 et qui dormierit in ea, et comederit
quippiam, lavabit vestimenta sua.
48 Quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo,
postquam denuo lita fuerit, purificabit eam reddita sanitate : 49 et in purificationem
ejus sumet duos passeres, lignumque cedrinum, et vermiculum atque
hyssopum : 50 et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas, 51 tollet
lignum cedrinum, et hyssopum, et coccum, et passerem vivum, et tinget
omnia in sanguine passeris immolati, atque in aquis viventibus, et asperget
domum septies, 52 purificabitque eam tam in sanguine passeris quam in aquis
viventibus, et in passere vivo, lignoque cedrino et hyssopo atque vermiculo.
53 Cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere, orabit pro domo, et
jure mundabitur. 54 Ista est lex omnis lepræ et percussuræ, 55 lepræ vestium
et domorum, 56 cicatricis et erumpentium papularum, lucentis maculæ, et in
102
Leviticus
varias species, coloribus immutatis, 57 ut possit sciri quo tempore mundum
quid, vel immundum sit.
15 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens : 2 Loquimini filiis
Isra¨el, et dicite eis : Vir, qui patitur fluxum seminis, immundus erit.
3 Et tunc judicabitur huic vitio subjacere, cum per singula momenta adhæserit
carni ejus, atque concreverit foedus humor. 4 Omne stratum, in quo dormierit,
immundum erit, et ubicumque sederit. 5 Si quis hominum tetigerit lectum
ejus, lavabit vestimenta sua, et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.
6 Si sederit ubi ille sederat, et ipse lavabit vestimenta sua : et lotus
aqua, immundus erit usque ad vesperum. 7 Qui tetigerit carnem ejus, lavabit
vestimenta sua : et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. 8 Si
salivam hujuscemodi homo jecerit super eum qui mundus est, lavabit vestimenta
sua : et lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. 9 Sagma, super
quo sederit, immundum erit : 10 et quidquid sub eo fuerit, qui fluxum seminis
patitur, pollutum erit usque ad vesperum. Qui portaverit horum aliquid,
lavabit vestimenta sua : et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.
11 Omnis, quem tetigerit qui talis est, non lotis ante manibus, lavabit vestimenta
sua, et lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. 12 Vas fictile quod
tetigerit confringetur : vas autem ligneum lavabitur aqua.
13 Si sanatus fuerit qui hujuscemodi sustinet passionem, numerabit septem
dies post emundationem sui, et lotis vestibus et toto corpore in aquis viventibus,
erit mundus. 14 Die autem octavo sumet duos turtures, aut duos pullos
columbæ, et veniet in conspectum Domini ad ostium tabernaculi testimonii,
dabitque eos sacerdoti : 15 qui faciet unum pro peccato et alterum in holocaustum
: rogabitque pro eo coram Domino, ut emundetur a fluxi seminis
sui. 16 Vir de quo egreditur semen coitus, lavabit aqua omne corpus suum :
et immundus erit usque ad vesperum. 17 Vestem et pellem, quam habuerit,
lavabit aqua, et immunda erit usque ad vesperum. 18 Mulier, cum qua coierit,
lavabitur aqua, et immunda erit usque ad vesperum.
19 Mulier, quæ redeunte mense patitur fluxum sanguinis, septem diebus
separabitur. 20 Omnis qui tetigerit eam, immundus erit usque ad vesperum :
21 et in quo dormierit vel sederit diebus separationis suæ, polluetur. 22 Qui
tetigerit lectum ejus, lavabit vestimenta sua : et ipse lotus aqua, immundus erit
usque ad vesperum. 23 Omne vas, super quo illa sederit, quisquis attigerit,
lavabit vestimenta sua : et ipse lotus aqua, pollutus erit usque ad vesperum.
24 Si coierit cum ea vir tempore sanguinis menstrualis, immundus erit septem
diebus : et omne stratum, in quo dormierit, polluetur. 25 Mulier, quæ patitur
multis diebus fluxum sanguinis non in tempore menstruali, vel quæ post
menstruum sanguinem fluere non cessat, quamdiu subjacet huic passioni, immunda
erit quasi sit in tempore menstruo. 26 Omne stratum, in quo dormierit,
et vas in quo sederit, pollutum erit. 27 Quicumque tetigerit ea, lavabit vestimenta
sua : et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperam. 28 Si steterit
sanguis, et fluere cessaverit, numerabit septem dies purificationis suæ : 29 et
die octavo offeret pro se sacerdoti duos turtures, aut duos pullos columbarum,
ad ostium tabernaculi testimonii : 30 qui unum faciet pro peccato, et alterum in
holocaustum, rogabitque pro ea coram Domino, et pro fluxu immunditiæ ejus.
31 Docebitis ergo filios Isra¨el ut caveant immunditiam, et non moriantur in sordibus
suis, cum polluerint tabernaculum meum quod est inter eos. 32 Ista est
lex ejus, qui patitur fluxum seminis, et qui polluitur coitu, 33 et quæ menstruis
103
Leviticus
temporibus separatur, vel quæ jugi fluit sanguine, et hominis qui dormierit
cum ea.
16 Locutusque est Dominus ad Moysen post mortem duorum filiorum
Aaron, quando offerentes ignem alienum interfecti sunt : 2 et præcepit
ei, dicens : Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore ingrediatur
sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca, ut
non moriatur (quia in nube apparebo super oraculum), 3 nisi hæc ante fecerit :
vitulum pro peccato offeret, et arietem in holocaustum. 4 Tunica linea vestietur,
feminalibus lineis verenda celabit : accingetur zona linea, cidarim lineam
imponet capiti : hæc enim vestimenta sunt sancta : quibus cunctis, cum lotus
fuerit, induetur. 5 Suscipietque ab universa multitudine filiorum Isra¨el duos
hircos pro peccato, et unum arietem in holocaustum. 6 Cumque obtulerit
vitulum, et oraverit pro se et pro domo sua, 7 duos hircos stare faciet coram
Domino in ostio tabernaculi testimonii : 8 mittensque super utrumque sortem,
unam Domino, alteram capro emissario : 9 cujus exierit sors Domino, offeret
illum pro peccato : 10 cujus autem in caprum emissarium, statuet eum vivum
coram Domino, ut fundat preces super eo, et emittat eum in solitudinem.
11 His rite celebratis, offeret vitulum, et rogans pro se, et pro domo sua,
immolabit eum : 12 assumptoque thuribulo, quod de prunis altaris impleverit,
et hauriens manu compositum thymiama in incensum, ultra velum intrabit in
sancta : 13 ut, positis super ignem aromatibus, nebula eorum et vapor operiat
oraculum quod est supra testimonium, et non moriatur. 14 Tollet quoque de
sanguine vituli, et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem.
15 Cumque mactaverit hircum pro peccato populi, inferet sanguinem ejus
intra velum, sicut præceptum est de sanguine vituli, ut aspergat e regione oraculi,
16 et expiet sanctuarium ab immunditiis filiorum Isra¨el, et a prævaricationibus
eorum, cunctisque peccatis. Juxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii,
quod fixum est inter eos, in medio sordium habitationis eorum. 17 Nullus
hominum sit in tabernaculo, quando pontifex sanctuarium ingreditur, ut
roget pro se, et pro domo sua, et pro universo coetu Isra¨el, donec egrediatur.
18 Cum autem exierit ad altare quod coram Domino est, oret pro se, et sumptum
sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua ejus per gyrum : 19 aspergensque
digito septies, expiet, et sanctificet illud ab immunditiis filiorum
Isra¨el.
20 Postquam emundaverit sanctuarium, et tabernaculum, et altare, tunc offerat
hircum viventem : 21 et posita utraque manu super caput ejus, confiteatur
omnes iniquitates filiorum Isra¨el, et universa delicta atque peccata eorum :
quæ imprecans capiti ejus, emittet illum per hominem paratum, in desertum.
22 Cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam, et
dimissus fuerit in deserto, 23 revertetur Aaron in tabernaculum testimonii, et
depositis vestibus, quibus prius indutus erat, cum intraret sanctuarium, relictisque
ibi, 24 lavabit carnem suam in loco sancto, indueturque vestibus suis.
Et postquam egressus obtulerit holocaustum suum, ac plebis, rogabit tam pro
se quam pro populo : 25 et adipem, qui oblatus est pro peccatis, adolebit super
altare. 26 Ille vero, qui dimiserit caprum emissarium, lavabit vestimenta
sua, et corpus aqua, et sic ingredietur in castra. 27 Vitulum autem, et hircum,
qui pro peccato fuerant immolati, et quorum sanguis illatus est in sanctuarium,
ut expiatio compleretur, asportabunt foras castra, et comburent igni tam
104
Leviticus
pelles quam carnes eorum, ac fimum : 28 et quicumque combusserit ea, lavabit
vestimenta sua et carnem aqua, et sic ingredietur in castra.
29 Eritque vobis hoc legitimum sempiternum : mense septimo, decima die
mensis, affligetis animas vestras, nullumque opus facietis, sive indigena, sive
advena qui peregrinatur inter vos. 30 In hac die expiatio erit vestri, atque
mundatio ab omnibus peccatis vestris : coram Domino mundabimini. 31 Sabbatum
enim requietionis est, et affligetis animas vestras religione perpetua.
32 Expiabit autem sacerdos, qui unctus fuerit, et cujus manus initiatæ sunt ut
sacerdotio fungatur pro patre suo : indueturque stola linea et vestibus sanctis,
33 et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare, sacerdotes
quoque et universum populum. 34 Eritque vobis hoc legitimum sempiternum,
ut oretis pro filiis Isra¨el, et pro cunctis peccatis eorum semel in anno. Fecit
igitur sicut præceperat Dominus Moysi.
17 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Loquere Aaron et filiis
ejus, et cunctis filiis Isra¨el, dicens ad eos : Iste est sermo quem mandavit
Dominus, dicens : 3 Homo quilibet de domo Isra¨el, si occiderit bovem
aut ovem, sive capram, in castris vel extra castra, 4 et non obtulerit ad ostium
tabernaculi oblationem Domino, sanguinis reus erit : quasi si sanguinem
fuderit, sic peribit de medio populi sui. 5 Ideo sacerdoti offerre debent filii Isra
¨el hostias suas, quas occident in agro, ut sanctificentur Domino ante ostium
tabernaculi testimonii, et immolent eas hostias pacificas Domino. 6 Fundetque
sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi testimonii, et
adolebit adipem in odorem suavitatis Domino : 7 et nequaquam ultra immolabunt
hostias suas dæmonibus, cum quibus fornicati sunt. Legitimum
sempiternum erit illis et posteris eorum. 8 Et ad ipsos dices : Homo de domo
Isra¨el, et de advenis qui peregrinantur apud vos, qui obtulerit holocaustum
sive victimam, 9 et ad ostium tabernaculi testimonii non adduxerit eam, ut
offeratur Domino, interibit de populo suo.
10 Homo quilibet de domo Isra¨el et de advenis qui peregrinantur inter eos,
si comederit sanguinem, obfirmabo faciem meam contra animam illius, et disperdam
eam de populo suo, 11 quia anima carnis in sanguine est : et ego dedi
illum vobis, ut super altare in eo expietis pro animabus vestris, et sanguis
pro animæ piaculo sit. 12 Idcirco dixi filiis Isra¨el : Omnis anima ex vobis non
comedet sanguinem, nec ex advenis qui peregrinantur apud vos. 13 Homo
quicumque de filiis Isra¨el, et de advenis qui peregrinantur apud vos, si venatione
atque aucupio ceperit feram, vel avem, quibus vesci licitum est, fundat
sanguinem ejus, et operiat illum terra. 14 Anima enim omnis carnis in sanguine
est : unde dixi filiis Isra¨el : Sanguinem universæ carnis non comedetis,
quia anima carnis in sanguine est : et quicumque comederit illum, interibit.
15 Anima, quæ comederit morticinum, vel captum a bestia, tam de indigenis,
quam de advenis, lavabit vestimenta sua et semetipsum aqua, et contaminatus
erit usque ad vesperum : et hoc ordine mundus fiet. 16 Quod si non laverit
vestimenta sua et corpus, portabit iniquitatem suam.
18Locutus est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Loquere filiis Isra¨el, et dices
ad eos : Ego Dominus Deus vester : 3 juxta consuetudinem terræ Ægypti,
in qua habitastis, non facietis : et juxta morem regionis Chanaan, ad quam
ego introducturus sum vos, non agetis, nec in legitimis eorum ambulabitis.
4 Facietis judicia mea, et præcepta mea servabitis, et ambulabitis in eis. Ego
Dominus Deus vester. 5 Custodite leges meas atque judicia, quæ faciens ho-
105
Leviticus
mo, vivet in eis. Ego Dominus. 6 Omnis homo ad proximam sanguinis sui non
accedet, ut revelet turpitudinem ejus. Ego Dominus. 7 Turpitudinem patris tui
et turpitudinem matris tuæ non discooperies : mater tua est : non revelabis
turpitudinem ejus. 8 Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies : turpitudo
enim patris tui est. 9 Turpitudinem sororis tuæ ex patre sive ex matre,
quæ domi vel foris genita est, non revelabis. 10 Turpitudinem filiæ filii tui
vel neptis ex filia non revelabis : quia turpitudo tua est. 11 Turpitudinem filiæ
uxoris patris tui, quam peperit patri tuo, et est soror tua, non revelabis.
12 Turpitudinem sororis patris tui non discooperies : quia caro est patris tui.
13 Turpitudinem sororis matris tuæ non revelabis, eo quod caro sit matris tuæ.
14 Turpitudinem patrui tui non revelabis, nec accedes ad uxorem ejus, quæ tibi
affinitate conjungitur. 15 Turpitudinem nurus tuæ non revelabis, quia uxor filii
tui est : nec discooperies ignominiam ejus. 16 Turpitudinem uxoris fratris tui
non revelabis : quia turpitudo fratris tui est. 17 Turpitudinem uxoris tuæ et filiæ
ejus non revelabis. Filiam filii ejus, et filiam filiæ illius non sumes, ut reveles
ignominiam ejus : quia caro illius sunt, et talis coitus incestus est. 18 Sororem
uxoris tuæ in pellicatum illius non accipies, nec revelabis turpitudinem ejus
adhuc illa vivente.
19 Ad mulierem quæ patitur menstrua non accedes, nec revelabis foeditatem
ejus. 20 Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis commistione
maculaberis. 21 De semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch, nec pollues
nomen Dei tui. Ego Dominus. 22 Cum masculo non commiscearis coitu
femineo, quia abominatio est. 23 Cum omni pecore non coibis, nec maculaberis
cum eo. Mulier non succumbet jumento, nec miscebitur ei, quia scelus est.
24 Nec polluamini in omnibus his quibus contaminatæ sunt universæ gentes,
quas ego ejiciam ante conspectum vestrum, 25 et quibus polluta est terra : cujus
ego scelera visitabo, ut evomat habitatores suos. 26 Custodite legitima mea
atque judicia, et non faciatis ex omnibus abominationibus istis, tam indigena
quam colonus qui peregrinantur apud vos. 27 Omnes enim execrationes istas
fecerunt accolæ terræ qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam. 28 Cavete ergo
ne et vos similiter evomat, cum paria feceritis, sicut evomuit gentem, quæ
fuit ante vos. 29 Omnis anima, quæ fecerit de abominationibus his quippiam,
peribit de medio populi sui. 30 Custodite mandata mea. Nolite facere quæ
fecerunt hi qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus
vester.
19 Locutus est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Loquere ad omnem coetum
filiorum Isra¨el, et dices ad eos : Sancti estote, quia ego sanctus
sum, Dominus Deus vester. 3 Unusquisque patrem suum, et matrem suam
timeat. Sabbata mea custodite. Ego Dominus Deus vester. 4 Nolite converti
ad idola, nec deos conflatiles faciatis vobis. Ego Dominus Deus vester. 5 Si immolaveritis
hostiam pacificorum Domino, ut sit placabilis, 6 eo die quo fuerit
immolata, comedetis eam, et die altero : quidquid autem residuum fuerit in
diem tertium, igne comburetis. 7 Si quis post biduum comederit ex ea, profanus
erit, et impietatis reus : 8 portabitque iniquitatem suam, quia sanctum
Domini polluit, et peribit anima illa de populo suo.
9 Cumque messueris segetes terræ tuæ, non tondebis usque ad solum superficiem
terræ, nec remanentes spicas colliges, 10 neque in vinea tua racemos
et grana decidentia congregabis : sed pauperibus et peregrinis carpenda
dimittes. Ego Dominus Deus vester. 11 Non facietis furtum. Non mentiemini,
106
Leviticus
nec decipiet unusquisque proximum suum. 12 Non perjurabis in nomine meo,
nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus. 13 Non facies calumniam proximo
tuo nec vi opprimes eum. Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque
mane. 14 Non maledices surdo, nec coram cæco pones offendiculum : sed
timebis Dominum Deum tuum, quia ego sum Dominus. 15 Non facies quod
iniquum est, nec injuste judicabis. Non consideres personam pauperis, nec
honores vultum potentis. Juste judica proximo tuo. 16 Non eris criminator,
nec susurro in populo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus.
17 Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne
habeas super illo peccatum. 18 Non quæras ultionem, nec memor eris injuriæ
civium tuorum. Diliges amicum tuum sicut teipsum. Ego Dominus.
19 Leges meas custodite. Jumentum tuum non facies coire cum alterius
generis animantibus. Agrum tuum non seres diverso semine. Veste, quæ ex
duobus texta est, non indueris. 20 Homo, si dormierit cum muliere coitu seminis,
quæ sit ancilla etiam nubilis, et tamen pretio non redempta, nec libertate
donata : vapulabunt ambo, et non morientur, quia non fuit libera. 21 Pro
delicto autem suo offeret Domino ad ostium tabernaculi testimonii arietem :
22 orabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus coram Domino, et repropitiabitur
ei, dimitteturque peccatum. 23 Quando ingressi fueritis terram, et
plantaveritis in ea ligna pomifera, auferetis præputia eorum : poma, quæ
germinant, immunda erunt vobis, nec edetis ex eis. 24 Quarto autem anno omnis
fructus eorum sanctificabitur, laudabilis Domino. 25 Quinto autem anno
comedetis fructus, congregantes poma, quæ proferunt. Ego Dominus Deus
vester. 26 Non comedetis cum sanguine. Non augurabimini, nec observabitis
somnia. 27 Neque in rotundum attondebitis comam, nec radetis barbam. 28 Et
super mortuo non incidetis carnem vestram, neque figuras aliquas aut stigmata
facietis vobis. Ego Dominus. 29 Ne prostituas filiam tuam, ne contaminetur
terra et impleatur piaculo. 30 Sabbata mea custodite, et sanctuarium meum
metuite. Ego Dominus. 31 Non declinetis ad magos, nec ab ariolis aliquid
sciscitemini, ut polluamini per eos. Ego Dominus Deus vester. 32 Coram cano
capite consurge, et honora personam senis : et time Dominum Deum tuum.
Ego sum Dominus.
33 Si habitaverit advena in terra vestra, et moratus fuerit inter vos, non
exprobretis ei : 34 sed sit inter vos quasi indigena, et diligetis eum quasi vosmetipsos
: fuistis enim et vos advenæ in terra Ægypti. Ego Dominus Deus
vester.
35 Nolite facere iniquum aliquid in judicio, in regula, in pondere, in mensura.
36 Statera justa, et æqua sint pondera, justus modius, æquusque sextarius.
Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti. 37 Custodite omnia
præcepta mea, et universa judicia, et facite ea. Ego Dominus.
20 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Hæc loqueris filiis Isra
¨el : Homo de filiis Isra¨el, et de advenis qui habitant in Isra¨el, si quis
dederit de semine suo idolo Moloch, morte moriatur : populus terræ lapidabit
eum. 3 Et ego ponam faciem meam contra illum : succidamque eum de
medio populi sui, eo quod dederit de semine suo Moloch, et contaminaverit
sanctuarium meum, ac polluerit nomen sanctum meum. 4 Quod si negligens
populus terræ, et quasi parvipendens imperium meum, dimiserit hominem
qui dedit de semine suo Moloch, nec voluerit eum occidere : 5 ponam faciem
meam super hominem illum, et super cognationem ejus, succidamque et ip-
107
Leviticus
sum, et omnes qui consenserunt ei ut fornicarentur cum Moloch, de medio
populi sui. 6 Anima, quæ declinaverit ad magos et ariolos, et fornicata fuerit
cum eis, ponam faciem meam contra eam, et interficiam illam de medio populi
sui. 7 Sanctificamini et estote sancti, quia ego sum Dominus Deus vester.
8 Custodite præcepta mea, et facite ea : ego Dominus qui sanctifico vos. 9 Qui
maledixerit patri suo, aut matri, morte moriatur : patri matrique maledixit :
sanguis ejus sit super eum.
10 Si moechatus quis fuerit cum uxore alterius, et adulterium perpetraverit
cum conjuge proximi sui, morte moriantur et moechus et adultera. 11 Qui
dormierit cum noverca sua, et revelaverit ignominiam patris sui, morte moriantur
ambo : sanguis eorum sit super eos. 12 Si quis dormierit cum nuru sua,
uterque moriatur, quia scelus operati sunt : sanguis eorum sit super eos. 13 Qui
dormierit cum masculo coitu femineo, uterque operatus est nefas : morte moriantur
: sit sanguis eorum super eos. 14 Qui supra uxorem filiam, duxerit matrem
ejus, scelus operatus est : vivus ardebit cum eis, nec permanebit tantum
nefas in medio vestri. 15 Qui cum jumento et pecore coierit, morte moriatur :
pecus quoque occidite. 16 Mulier, quæ succubuerit cuilibet jumento, simul
interficietur cum eo : sanguis eorum sit super eos. 17 Qui acceperit sororem
suam filiam patris sui, vel filiam matris suæ, et viderit turpitudinem ejus, illaque
conspexerit fratris ignominiam, nefariam rem operati sunt : occidentur
in conspectu populi sui, eo quod turpitudinem suam mutuo revelaverint, et
portabunt iniquitatem suam. 18 Qui coierit cum muliere in fluxu menstruo, et
revelaverit turpitudinem ejus, ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui, interficientur
ambo de medio populi sui. 19 Turpitudinem materteræ et amitæ tuæ
non discooperies : qui hoc fecerit, ignominiam carnis suæ nudavit ; portabunt
ambo iniquitatem suam. 20 Qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui, et
revelaverit ignominiam cognationis suæ, portabunt ambo peccatum suum :
absque liberis morientur. 21 Qui duxerit uxorem fratris sui, rem facit illicitam :
turpitudinem fratris sui revelavit : absque liberis erunt.
22 Custodite leges meas, atque judicia, et facite ea : ne et vos evomat terra
quam intraturi estis et habitaturi. 23 Nolite ambulare in legitimis nationum,
quas ego expulsurus sum ante vos. Omnia enim hæc fecerunt, et abominatus
sum eas. 24 Vobis autem loquor. Possidete terram eorum, quam dabo vobis
in hæreditatem, terram fluentem lacte et melle. Ego Dominus Deus vester,
qui separavi vos a ceteris populis. 25 Separate ergo et vos jumentum mundum
ab immundo, et avem mundam ab immunda : ne polluatis animas vestras in
pecore, et avibus, et cunctis quæ moventur in terra, et quæ vobis ostendi esse
polluta. 26 Eritis mihi sancti, quia sanctus sum ego Dominus, et separavi vos
a ceteris populis, ut essetis mei. 27 Vir, sive mulier, in quibus pythonicus, vel
divinationis fuerit spiritus, morte moriantur : lapidibus obruent eos : sanguis
eorum sit super illos.
21Dixit quoque Dominus ad Moysen : Loquere ad sacerdotes filios Aaron,
et dices ad eos : Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum,
2 nisi tantum in consanguineis, ac propinquis, id est, super patre et matre,
et filio, et filia, fratre quoque, 3 et sorore virgine quæ non est nupta viro :
4 sed nec in principe populi sui contaminabitur. 5 Non radent caput, nec
barbam, neque in carnibus suis facient incisuras. 6 Sancti erunt Deo suo, et
non polluent nomen ejus : incensum enim Domini, et panes Dei sui offerunt,
et ideo sancti erunt. 7 Scortum et vile prostibulum non ducent uxorem, nec
108
Leviticus
eam quæ repudiata est a marito : quia consecrati sunt Deo suo, 8 et panes
propositionis offerunt. Sint ergo sancti, quia et ego sanctus sum, Dominus
qui sanctifico eos. 9 Sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro, et violaverit
nomen patris sui, flammis exuretur.
10 Pontifex, id est, sacerdos maximus inter fratres suos, super cujus caput
fusum est unctionis oleum, et cujus manus in sacerdotio consecratæ sunt,
vestitusque est sanctis vestibus, caput suum non discooperiet, vestimenta non
scindet : 11 et ad omnem mortuum non ingredietur omnino : super patre
quoque suo et matre non contaminabitur. 12 Nec egredietur de sanctis, ne polluat
sanctuarium Domini, quia oleum sanctæ unctionis Dei sui super eum est.
Ego Dominus. 13 Virginem ducet uxorem : 14 viduam autem et repudiatam, et
sordidam, atque meretricem non accipiet, sed puellam de populo suo : 15 ne
commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suæ : quia ego Dominus, qui
sanctifico eum. 16 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 17 Loquere ad
Aaron : Homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam, non offeret
panes Deo suo, 18 nec accedet ad ministerium ejus : si cæcus fuerit, si claudus,
si parvo vel grandi, vel torto naso, 19 si fracto pede, si manu, 20 si gibbus, si
lippus, si albuginem habens in oculo, si jugem scabiem, si impetiginem in
corpore, vel herniosus. 21 Omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis,
non accedet offerre hostias Domino, nec panes Deo suo : 22 vescetur
tamen panibus qui offeruntur in sanctuario, 23 ita dumtaxat, ut intra velum
non ingrediatur, nec accedat ad altare, quia maculam habet, et contaminare
non debet sanctuarium meum. Ego Dominus qui sanctifico eos. 24 Locutus
est ergo Moyses ad Aaron, et ad filios ejus, et ad omnem Isra¨el cuncta quæ
fuerant sibi imperata.
22 Locutus quoque est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Loquere ad Aaron
et ad filios ejus, ut caveant ab his quæ consecrata sunt filiorum Isra¨el, et
non contaminent nomen sanctificatorum mihi, quæ ipsi offerunt. Ego Dominus.
3 Dic ad eos, et ad posteros eorum : Omnis homo qui accesserit de stirpe
vestra ad ea quæ consecrata sunt, et quæ obtulerunt filii Isra¨el Domino, in
quo est immunditia, peribit coram Domino. Ego sum Dominus. 4 Homo de
semine Aaron, qui fuerit leprosus, aut patiens fluxum seminis, non vescetur
de his quæ sanctificata sunt mihi, donec sanetur. Qui tetigerit immundum
super mortuo, et ex quo egreditur semen quasi coitus, 5 et qui tangit reptile,
et quodlibet immundum cujus tactus est sordidus, 6 immundus erit usque ad
vesperum, et non vescetur his quæ sanctificata sunt : sed cum laverit carnem
suam aqua, 7 et occubuerit sol, tunc mundatus vescetur de sanctificatis, quia
cibus illius est. 8 Morticinum et captum a bestia non comedent, nec polluentur
in eis. Ego sum Dominus. 9 Custodiant præcepta mea, ut non subjaceant
peccato, et moriantur in sanctuario, cum polluerint illud. Ego Dominus qui
sanctifico eos. 10 Omnis alienigena non comedet de sanctificatis ; inquilinus
sacerdotis et mercenarius non vescentur ex eis. 11 Quem autem sacerdos emerit,
et qui vernaculus domus ejus fuerit, his comedent ex eis. 12 Si filia sacerdotis
cuilibet ex populo nupta fuerit, de his quæ sanctificata sunt, et de primitiis
non vescetur. 13 Sin autem vidua, vel repudiata, et absque liberis reversa fuerit
ad domum patris sui : sicut puella consueverat, aletur cibis patris sui. Omnis
alienigena comedendi ex eis non habet potestatem. 14 Qui comederit de
sanctificatis per ignorantiam, addet quintam partem cum eo quod comedit,
et dabit sacerdoti in sanctuarium. 15 Nec contaminabunt sanctificata filiorum
109
Leviticus
Isra¨el, quæ offerunt Domino : 16 ne forte sustineant iniquitatem delicti sui,
cum sanctificata comederint. Ego Dominus qui sanctifico eos.
17 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 18 Loquere ad Aaron et
filios ejus, et ad omnes filios Isra¨el, dicesque ad eos : Homo de domo Isra¨el,
et de advenis qui habitant apud vos, qui obtulerit oblationem suam, vel vota
solvens, vel sponte offerens, quidquid illud obtulerit in holocaustum Domini,
19 ut offeratur per vos, masculus immaculatus erit ex bobus, et ovibus, et ex
capris : 20 si maculam habuerit, non offeretis, neque erit acceptabile. 21 Homo
qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens, vel sponte
offerens, tam de bobus quam de ovibus, immaculatum offeret ut acceptabile
sit : omnis macula non erit in eo. 22 Si cæcum fuerit, si fractum, si cicatricem
habens, si papulas, aut scabiem, aut impetiginem : non offeretis ea Domino,
nec adolebitis ex eis super altare Domini. 23 Bovem et ovem, aure et cauda
amputatis, voluntarie offerre potes, votum autem ex eis solvi non potest.
24 Omne animal, quod vel contritis, vel tusis, vel sectis ablatisque testiculis est,
non offeretis Domino, et in terra vestra hoc omnino ne faciatis. 25 De manu
alienigenæ non offeretis panes Deo vestro, et quidquid aliud dare voluerit,
quia corrupta, et maculata sunt omnia : non suscipietis ea. 26 Locutusque est
Dominus ad Moysen, dicens : 27 Bos, ovis et capra, cum genita fuerint, septem
diebus erunt sub ubere matris suæ : die autem octavo, et deinceps, offerri
poterunt Domino. 28 Sive illa bos, sive ovis, non immolabuntur una die cum
foetibus suis. 29 Si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino, ut
possit esse placabilis, 30 eodem die comedetis eam : non remanebit quidquam
in mane alterius diei. Ego Dominus. 31 Custodite mandata mea, et facite ea.
Ego Dominus. 32 Ne polluatis nomen meum sanctum, ut sanctificer in medio
filiorum Isra¨el. Ego Dominus qui sanctifico vos, 33 et eduxi de terra Ægypti,
ut essem vobis in Deum. Ego Dominus.
23 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Loquere filiis Isra¨el, et
dices ad eos : Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis sanctas. 3 Sex
diebus facietis opus : dies septimus, quia sabbati requies est, vocabitur sanctus
: omne opus non facietis in eo : sabbatum Domini est in cunctis habitationibus
vestris. 4 Hæ sunt ergo feriæ Domini sanctæ, quas celebrare debetis
temporibus suis.
5 Mense primo, quartadecima die mensis ad vesperum, Phase Domini
est : 6 et quintadecima die mensis hujus, solemnitas azymorum Domini est.
Septem diebus azyma comedetis. 7 Dies primus erit vobis celeberrimus, sanctusque
: omne opus servile non facietis in eo, 8 sed offeretis sacrificium in
igne Domino septem diebus. Dies autem septimus erit celebrior et sanctior :
nullumque servile opus facietis in eo. 9 Locutusque est Dominus ad Moysen,
dicens : 10 Loquere filiis Isra¨el, et dices ad eos : Cum ingressi fueritis
terram, quam ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulos spicarum,
primitias messis vestræ, ad sacerdotem : 11 qui elevabit fasciculum
coram Domino, ut acceptabile sit pro vobis, altero die sabbati, et sanctificabit
illum. 12 Atque in eodem die quo manipulus consecratur, cædetur agnus
immaculatus anniculus in holocaustum Domini. 13 Et libamenta offerentur
cum eo, duæ decimæ similæ conspersæ oleo in incensum Domini, odoremque
suavissimum : liba quoque vini, quarta pars hin. 14 Panem, et polentam, et
pultes non comedetis ex segete, usque ad diem qua offeretis ex ea Deo vestro.
Præceptum est sempiternum in generationibus, cunctisque habitaculis vestris.
110
Leviticus
15 Numerabitis ergo ab altero die sabbati, in quo obtulistis manipulum
primitiarum, septem hebdomadas plenas, 16 usque ad alteram diem expletionis
hebdomadæ septimæ, id est, quinquaginta dies : et sic offeretis sacrificium
novum Domino 17 ex omnibus habitaculis vestris, panes primitiarum duos de
duabus decimis similæ fermentatæ, quos coquetis in primitias Domini. 18 Offeretisque
cum panibus septem agnos immaculatos anniculos, et vitulum de
armento unum, et arietes duos, et erunt in holocaustum cum libamentis suis,
in odorem suavissimum Domini. 19 Facietis et hircum pro peccato, duosque
agnos anniculos hostias pacificorum. 20 Cumque elevaverit eos sacerdos cum
panibus primitiarum coram Domino, cedent in usum ejus. 21 Et vocabitis
hunc diem celeberrimum, atque sanctissimum : omne opus servile non facietis
in eo. Legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis, et generationibus
vestris. 22 Postquam autem messueritis segetem terræ vestræ, nec secabitis
eam usque ad solum, nec remanentes spicas colligetis : sed pauperibus et
peregrinis dimittetis eas. Ego sum Dominus Deus vester.
23 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 24 Loquere filiis Isra¨el :
Mense septimo, prima die mensis, erit vobis sabbatum, memoriale, clangentibus
tubis, et vocabitur sanctum : 25 omne opus servile non facietis in eo, et
offeretis holocaustum Domino.
26 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 27 Decimo die mensis
hujus septimi, dies expiationum erit celeberrimus, et vocabitur sanctus : affligetisque
animas vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino. 28 Omne
opus servile non facietis in tempore diei hujus : quia dies propitiationis est, ut
propitietur vobis Dominus Deus vester. 29 Omnis anima, quæ afflicta non fuerit
die hac, peribit de populis suis : 30 et quæ operis quippiam fecerit, delebo
eam de populo suo. 31 Nihil ergo operis facietis in eo : legitimum sempiternum
erit vobis in cunctis generationibus, et habitationibus vestris. 32 Sabbatum
requietionis est, et affligetis animas vestras die nono mensis : a vespera usque
ad vesperam celebrabitis sabbata vestra.
33 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens : 34 Loquere filiis Isra¨el : A
quintodecimo die mensis hujus septimi, erunt feriæ tabernaculorum septem
diebus Domino. 35 Dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus :
omne opus servile non facietis in eo. 36 Et septem diebus offeretis holocausta
Domino. Dies quoque octavus erit celeberrimus, atque sanctissimus, et offeretis
holocaustum Domino : est enim coetus atque collectæ : omne opus
servile non facietis in eo. 37 Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis celeberrimas
atque sanctissimas, offeretisque in eis oblationes Domino, holocausta et
libamenta juxta ritum uniuscujusque diei : 38 exceptis sabbatis Domini, donisque
vestris, et quæ offeretis ex voto, vel quæ sponte tribuetis Domino. 39 A
quintodecimo ergo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus
terræ vestræ, celebrabitis ferias Domini septem diebus : die primo et die octavo
erit sabbatum, id est, requies. 40 Sumetisque vobis die primo fructus arboris
pulcherrimæ, spatulasque palmarum, et ramos ligni densarum frondium, et
salices de torrente, et lætabimini coram Domino Deo vestro. 41 Celebrabitisque
solemnitatem ejus septem diebus per annum : legitimum sempiternum erit
in generationibus vestris. Mense septimo festa celebrabitis, 42 et habitabitis
in umbraculis septem diebus : omnis, qui de genere est Isra¨el, manebit in
tabernaculis, 43 ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim
filios Isra¨el, cum educerem eos de terra Ægypti. Ego Dominus Deus vester.
44 Locutusque est Moyses super solemnitatibus Domini ad filios Isra¨el.
111
Leviticus
24 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Præcipe filiis Isra¨el, ut
afferant tibi oleum de olivis purissimum, ac lucidum, ad concinnandas
lucernas jugiter, 3 extra velum testimonii in tabernaculo foederis. Ponetque
eas Aaron a vespere usque ad mane coram Domino, cultu rituque perpetuo in
generationibus vestris. 4 Super candelabrum mundissimum ponentur semper
in conspectu Domini. 5 Accipies quoque similam, et coques ex ea duodecim
panes, qui singuli habebunt duas decimas : 6 quorum senos altrinsecus super
mensam purissimam coram Domino statues : 7 et pones super eos thus
lucidissimum, ut sit panis in monimentum oblationis Domini. 8 Per singula
sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Isra¨el foedere sempiterno
: 9 eruntque Aaron et filiorum ejus, ut comedant eos in loco sancto : quia
Sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini jure perpetuo.
10 Ecce autem egressus filius mulieris Isra¨elitidis, quem pepererat de viro
ægyptio inter filios Isra¨el, jurgatus est in castris cum viro Isra¨elita. 11 Cumque
blasphemasset nomen, et maledixisset ei, adductus est ad Moysen. (Vocabatur
autem mater ejus Salumith, filia Dabri de tribu Dan.) 12 Miseruntque
eum in carcerem, donec nossent quid juberet Dominus. 13 Qui locutus est ad
Moysen, 14 dicens : Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt,
manus suas super caput ejus, et lapidet eum populus universus. 15 Et
ad filios Isra¨el loqueris : Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum
suum ; 16 et qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur : lapidibus
opprimet eum omnis multitudo, sive ille civis, sive peregrinus fuerit. Qui
blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur.
17 Qui percusserit, et occiderit hominem, morte moriatur. 18 Qui percusserit
animal, reddet vicarium, id est, animam pro anima. 19 Qui irrogaverit maculam
cuilibet civium suorum, sicut fecit, sic fiet ei : 20 fracturam pro fractura,
oculum pro oculo, dentem pro dente restituet : qualem inflixerit maculam,
talem sustinere cogetur. 21 Qui percusserit jumentum, reddet aliud. Qui percusserit
hominem, punietur. 22 Æquum judicium sit inter vos, sive peregrinus,
sive civis peccaverit : quia ego sum Dominus Deus vester. 23 Locutusque est
Moyses ad filios Isra¨el : et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra,
ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Isra¨el sicut præceperat Dominus
Moysi.
25Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai, dicens : 2 Loquere
filiis Isra¨el, et dices ad eos : Quando ingressi fueritis terram quam ego
dabo vobis, sabbatizes sabbatum Domino. 3 Sex annis seres agrum tuum, et
sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus ejus : 4 septimo autem
anno sabbatum erit terræ, requietionis Domini : agrum non seres, et vineam
non putabis. 5 Quæ sponte gignet humus, non metes : et uvas primitiarum
tuarum non colliges quasi vindemiam : annus enim requietionis terræ est :
6 sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancillæ et mercenario tuo, et
advenæ qui peregrinantur apud te : 7 jumentis tuis et pecoribus, omnia quæ
nascuntur præbebunt cibum.
8 Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies
septem, quæ simul faciunt annos quadraginta novem : 9 et clanges buccina
mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra
vestra. 10 Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem
cunctis habitatoribus terræ tuæ : ipse est enim jubilæus. Revertetur homo ad
possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam : 11 quia
112
Leviticus
jubilæus est, et quinquagesimus annus. Non seretis neque metetis sponte in
agro nascentia, et primitias vindemiæ non colligetis, 12 ob sanctificationem
jubilæi : sed statim oblata comedetis.
13 Anno jubilæi, redient omnes ad possessiones suas. 14 Quando vendes
quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed juxta
numerum annorum jubilæi emes ab eo, 15 et juxta supputationem frugum
vendet tibi. 16 Quanto plures anni remanserint post jubilæum, tanto crescet et
pretium : et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit
: tempus enim frugum vendet tibi. 17 Nolite affligere contribules vestros,
sed timeat unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester. 18 Facite
præcepta mea, et judicia custodite, et implete ea : ut habitare possitis in terra
absque ullo pavore, 19 et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini
usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes. 20 Quod si dixeritis :
Quid comedemus anno septimo, si non severimus, neque collegerimus fruges
nostras ? 21 dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium
annorum : 22 seretisque anno octavo, et comedetis veteres fruges usque
ad nonum annum : donec nova nascantur, edetis vetera. 23 Terra quoque
non vendetur in perpetuum, quia mea est, et vos advenæ et coloni mei estis
: 24 unde cuncta regio possessionis vestræ sub redemptionis conditione
vendetur. 25 Si attenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam, et
voluerit propinquus ejus, potest redimere quod ille vendiderat. 26 Sin autem
non habuerit proximum, et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire,
27 computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit : et quod reliquum
est, reddet emptori, sicque recipiet possessionem suam. 28 Quod si non invenerit
manus ejus ut reddat pretium, habebit emptor quod emerat, usque
ad annum jubilæum. In ipso enim omnis venditio redibit ad dominum et ad
possessorem pristinum. 29 Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit
licentiam redimendi, donec unus impleatur annus. 30 Si non redemerit, et
anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam, et posteri ejus in perpetuum,
et redimi non poterit, etiam in jubilæo. 31 Sin autem in villa domus,
quæ muros non habet, agrorum jure vendetur : si ante redempta non fuerit,
in jubilæo revertetur ad dominum. 32 Ædes Levitarum quæ in urbibus sunt,
semper possunt redimi : 33 si redemptæ non fuerint, in jubilæo revertentur ad
dominos, quia domus urbium Levitarum pro possessionibus sunt inter filios
Isra¨el. 34 Suburbana autem eorum non veneant, quia possessio sempiterna est.
35 Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum
quasi advenam et peregrinum, et vixerit tecum, 36 ne accipias usuras ab eo,
nec amplius quam dedisti : time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud
te. 37 Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, et frugum superabundantiam
non exiges. 38 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut
darem vobis terram Chanaan, et essem vester Deus.
39 Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes
servitute famulorum, 40 sed quasi mercenarius et colonus erit : usque
ad annum jubilæum operabitur apud te, 41 et postea egredietur cum liberis
suis, et revertetur ad cognationem, ad possessionem patrum suorum. 42 Mei
enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Ægypti : non veneant conditione servorum
: 43 ne affligas eum per potentiam, sed metuito Deum tuum. 44 Servus
et ancilla sint vobis de nationibus quæ in circuitu vestro sunt : 45 et de advenis
qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra,
hos habebitis famulos : 46 et hæreditario jure transmittetis ad posteros, ac
113
Leviticus
possidebitis in æternum : fratres autem vestros filios Isra¨el ne opprimatis
per potentiam. 47 Si invaluerit apud vos manus advenæ atque peregrini, et
attenuatus frater tuus vendiderit se ei, aut cuiquam de stirpe ejus : 48 post
venditionem potest redimi. Qui voluerit ex fratribus suis, redimet eum, 49 et
patruus, et patruelis, et consanguineus, et affinis. Sin autem et ipse potuerit,
redimet se, 50 supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suæ usque ad
annum jubilæum : et pecunia, qua venditus fuerat, juxta annorum numerum,
et rationem mercenarii supputata. 51 Si plures fuerint anni qui remanent usque
ad jubilæum, secundum hos reddet et pretium : 52 si pauci, ponet rationem
cum eo juxta annorum numerum, et reddet emptori quod reliquum est annorum,
53 quibus ante servivit mercedibus imputatis : non affliget eum violenter
in conspectu tuo. 54 Quod si per hæc redimi non potuerit, anno jubilæo egredietur
cum liberis suis. 55 Mei enim sunt servi filii Isra¨el, quos eduxi de terra
Ægypti.
26 Ego Dominus Deus vester : non facietis vobis idolum, et sculptile, nec
titulos erigetis, nec insignem lapidem ponetis in terra vestra, ut adoretis
eum. Ego enim sum Dominus Deus vester. 2 Custodite sabbata mea, et pavete
ad sanctuarium meum. Ego Dominus. 3 Si in præceptis meis ambulaveritis, et
mandata mea custodieritis, et feceritis ea, dabo vobis pluvias temporibus suis,
4 et terra gignet germen suum, et pomis arbores replebuntur. 5 Apprehendet
messium tritura vindemiam, et vindemia occupabit sementem : et comedetis
panem vestrum in saturitate, et absque pavore habitabitis in terra vestra.
6 Dabo pacem in finibus vestris : dormietis, et non erit qui exterreat. Auferam
malas bestias, et gladius non transibit terminos vestros. 7 Persequemini
inimicos vestros, et corruent coram vobis. 8 Persequentur quinque de vestris
centum alienos, et centum de vobis decem millia : cadent inimici vestri gladio
in conspectu vestro. 9 Respiciam vos, et crescere faciam : multiplicabimini,
et firmabo pactum meum vobiscum. 10 Comedetis vetustissima veterum, et
vetera novis supervenientibus projicietis. 11 Ponam tabernaculum meum in
medio vestri, et non abjiciet vos anima mea. 12 Ambulabo inter vos, et ero
Deus vester, vosque eritis populus meus. 13 Ego Dominus Deus vester, qui
eduxi vos de terra Ægyptiorum, ne serviretis eis : et qui confregi catenas
cervicum vestrarum, ut incederetis erecti.
14 Quod si non audieritis me, nec feceritis omnia mandata mea, 15 si spreveritis
leges meas, et judicia mea contempseritis, ut non faciatis ea quæ a
me constituta sunt, et ad irritum perducatis pactum meum : 16 ego quoque
hæc faciam vobis : visitabo vos velociter in egestate, et ardore, qui conficiat
oculos vestros, et consumat animas vestras. Frustra seretis sementem,
quæ ab hostibus devorabitur. 17 Ponam faciem meam contra vos, et corruetis
coram hostibus vestris, et subjiciemini his qui oderunt vos : fugietis, nemine
persequente. 18 Sin autem nec sic obedieritis mihi, addam correptiones
vestras septuplum propter peccata vestra, 19 et conteram superbiam duritiæ
vestræ. Daboque vobis cælum desuper sicut ferrum, et terram æneam. 20 Consumetur
incassum labor vester, non proferet terra germen, nec arbores poma
præbebunt. 21 Si ambulaveritis ex adverso mihi, nec volueritis audire me,
addam plagas vestras in septuplum propter peccata vestra : 22 immittamque
in vos bestias agri, quæ consumant vos, et pecora vestra, et ad paucitatem
cuncta redigant, desertæque fiant viæ vestræ. 23 Quod si nec sic volueritis
recipere disciplinam, sed ambulaveritis ex adverso mihi : 24 ego quoque con-
114
Leviticus
tra vos adversus incedam, et percutiam vos septies propter peccata vestra,
25 inducamque super vos gladium ultorem foederis mei. Cumque confugeritis
in urbes, mittam pestilentiam in medio vestri, et trademini in manibus
hostium, 26 postquam confregero baculum panis vestri : ita ut decem mulieres
in uno clibano coquant panes, et reddant eos ad pondus : et comedetis, et non
saturabimini.
27 Sin autem nec per hæc audieritis me, sed ambulaveritis contra me : 28 et
ego incedam adversus vos in furore contrario, et corripiam vos septem plagis
propter peccata vestra : 29 ita ut comedatis carnes filiorum vestrorum et filiarum
vestrarum. 30 Destruam excelsa vestra, et simulacra confringam. Cadetis
inter ruinas idolorum vestrorum, et abominabitur vos anima mea, 31 in
tantum ut urbes vestras redigam in solitudinem, et deserta faciam sanctuaria
vestra, nec recipiam ultra odorem suavissimum. 32 Disperdamque terram vestram,
et stupebunt super ea inimici vestri, cum habitatores illius fuerint. 33 Vos
autem dispergam in gentes, et evaginabo post vos gladium, eritque terra vestra
deserta, et civitates vestræ dirutæ. 34 Tunc placebunt terræ sabbata sua
cunctis diebus solitudinis suæ : quando fueritis 35 in terra hostili, sabbatizabit,
et requiescet in sabbatis solitudinis suæ, eo quod non requieverit in sabbatis
vestris quando habitabatis in ea. 36 Et qui de vobis remanserint, dabo pavorem
in cordibus eorum in regionibus hostium, terrebit eos sonitus folii volantis, et
ita fugient quasi gladium : cadent, nullo persequente, 37 et corruent singuli
super fratres suos, quasi bella fugientes, nemo vestrum inimicis audebit resistere.
38 Peribitis inter gentes, et hostilis vos terra consumet. 39 Quod si et
de iis aliqui remanserint, tabescent in iniquitatibus suis, in terra inimicorum
suorum, et propter peccata patrum suorum et sua affligentur : 40 donec confiteantur
iniquitates suas, et majorum suorum, quibus prævaricati sunt in me,
et ambulaverunt ex adverso mihi. 41 Ambulabo igitur et ego contra eos, et
inducam illos in terram hostilem, donec erubescat incircumcisa mens eorum :
tunc orabunt pro impietatibus suis.
42 Et recordabor foederis mei, quod pepigi cum Jacob, et Isaac, et Abraham.
Terræ quoque memor ero : 43 quæ cum relicta fuerit ab eis, complacebit sibi
in sabbatis suis, patiens solitudinem propter illos. Ipsi vero rogabunt pro
peccatis suis, eo quod abjecerint judicia mea, et leges meas despexerint. 44 Et
tamen etiam cum essent in terra hostili, non penitus abjeci eos, neque sic
despexi ut consumerentur, et irritum facerent pactum meum cum eis. Ego
enim sum Dominus Deus eorum, 45 et recordabor foederis mei pristini, quando
eduxi eos de terra Ægypti in conspectu gentium, ut essem Deus eorum. Ego
Dominus.
Hæc sunt judicia atque præcepta et leges quas dedit Dominus inter se et
filios Isra¨el in monte Sinai per manum Moysi.
27 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Loquere filiis Isra¨el, et
dices ad eos : Homo qui votum fecerit, et spoponderit Deo animam
suam, sub æstimatione dabit pretium. 3 Si fuerit masculus a vigesimo anno
usque ad sexagesimum annum, dabit quinquaginta siclos argenti ad mensuram
sanctuarii : 4 si mulier, triginta. 5 A quinto autem anno usque ad vigesimum,
masculus dabit viginti siclos : femina, decem. 6 Ab uno mense usque
ad annum quintum, pro masculo dabuntur quinque sicli : pro femina, tres.
7 Sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos : femina, decem. 8 Si
115
Leviticus
pauper fuerit, et æstimationem reddere non valebit, stabit coram sacerdote :
et quantum ille æstimaverit, et viderit eum posse reddere, tantum dabit.
9 Animal autem, quod immolari potest Domino, si quis voverit, sanctum
erit, 10 et mutari non poterit, id est, nec melius malo, nec pejus bono : quod
si mutaverit, et ipsum quod mutatum est, et illud pro quo mutatum est, consecratum
erit Domino. 11 Animal immundum, quod immolari Domino non
potest, si quis voverit, adducetur ante sacerdotem : 12 qui judicans utrum bonum
an malum sit, statuet pretium. 13 Quod si dare voluerit is qui offert, addet
supra æstimationem quintam partem.
14 Homo si voverit domum suam, et sanctificaverit Domino, considerabit
eam sacerdos utrum bona an mala sit, et juxta pretium, quod ab eo fuerit
constitutum, venundabitur : 15 sin autem ille qui voverat, voluerit redimere
eam, dabit quintam partem æstimationis supra, et habebit domum. 16 Quod
si agrum possessionis suæ voverit, et consecraverit Domino, juxta mensuram
sementis æstimabitur pretium : si triginta modiis hordei seritur terra, quinquaginta
siclis venundetur argenti. 17 Si statim ab anno incipientis jubilæi
voverit agrum, quanto valere potest, tanto æstimabitur. 18 Sin autem post aliquantum
temporis, supputabit sacerdos pecuniam juxta annorum, qui reliqui
sunt, numerum usque ad jubilæum, et detrahetur ex pretio. 19 Quod si voluerit
redimere agrum ille qui voverat, addet quintam partem æstimatæ pecuniæ,
et possidebit eum. 20 Sin autem noluerit redimere, sed alteri cuilibet fuerit
venundatus, ultra eum qui voverat redimere non poterit. 21 Quia cum jubilæi
venerit dies, sanctificatus erit Domino, et possessio consecrata ad jus pertinet
sacerdotum. 22 Si ager emptus est, et non de possessione majorum sanctificatus
fuerit Domino, 23 supputabit sacerdos juxta annorum numerum usque ad
jubilæum, pretium : et dabit ille qui voverat eum, Domino. 24 In jubilæo autem
revertetur ad priorem dominum, qui vendiderat eum, et habuerat in sorte possessionis
suæ. 25 Omnis æstimatio siclo sanctuarii ponderabitur. Siclus viginti
obolos habet.
26 Primogenita, quæ ad Dominum pertinent, nemo sanctificare poterit et
vovere : sive bos, sive ovis fuerit, Domini sunt. 27 Quod si immundum est animal,
redimet qui obtulit, juxta æstimationem tuam, et addet quintam partem
pretii : si redimere noluerit, vendetur alteri quantocumque a te fuerit æstimatum.
28 Omne quod Domino consecratur, sive homo fuerit, sive animal, sive
ager, non vendetur, nec redimi poterit. Quidquid semel fuerit consecratum,
Sanctum sanctorum erit Domino : 29 et omnis consecratio, quæ offertur ab
homine, non redimetur, sed morte morietur.
30 Omnes decimæ terræ, sive de frugibus, sive de pomis arborum, Domini
sunt, et illi sanctificantur. 31 Si quis autem voluerit redimere decimas suas,
addet quintam partem earum. 32 Omnium decimarum bovis et ovis et capræ,
quæ sub pastoris virga transeunt, quidquid decimum venerit, sanctificabitur
Domino. 33 Non eligetur nec bonum nec malum, nec altero commutabitur, si
quis mutaverit : et quod mutatum est, et pro quo mutatum est, sanctificabitur
Domino, et non redimetur.
34 Hæc sunt præcepta, quæ mandavit Dominus Moysi ad filios Isra¨el in
monte Sinai.
116
Liber Numeri
1 Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai in tabernaculo
foederis, prima die mensis secundi, anno altero egressionis eorum ex
Ægypto, dicens : 2 Tollite summam universæ congregationis filiorum Isra¨el
per cognationes et domos suas, et nomina singulorum, quidquid sexus est
masculini 3 a vigesimo anno et supra, omnium virorum fortium ex Isra¨el, et
numerabitis eos per turmas suas, tu et Aaron. 4 Eruntque vobiscum principes
tribuum ac domorum in cognationibus suis, 5 quorum ista sunt nomina : de
Ruben, Elisur, filius Sedeur ; 6 de Simeon, Salamiel filius Surisaddai ; 7 de
Juda, Nahasson filius Aminadab ; 8 de Issachar, Nathana¨el filius Suar ; 9 de
Zabulon, Eliab filius Helon ; 10 filiorum autem Joseph, de Ephraim, Elisama filius
Ammiud ; de Manasse, Gamaliel filius Phadassur ; 11 de Benjamin, Abidan
filius Gedeonis ; 12 de Dan, Ahiezer filius Ammisaddai ; 13 de Aser, Phegiel
filius Ochran ; 14 de Gad, Eliasaph filius Duel ; 15 de Nephthali, Ahira filius
Enan. 16 Hi nobilissimi principes multitudinis per tribus et cognationes suas,
et capita exercitus Isra¨el, 17 quos tulerunt Moyses et Aaron cum omni vulgi
multitudine : 18 et congregaverunt primo die mensis secundi, recensentes eos
per cognationes, et domos, ac familias, et capita, et nomina singulorum a vigesimo
anno et supra, 19 sicut præceperat Dominus Moysi. Numeratique sunt
in deserto Sinai.
20 De Ruben primogenito Isra¨elis per generationes et familias ac domos
suas, et nomina capitum singulorum, omne quod sexus est masculini a vigesimo
anno et supra, procedentium ad bellum, 21 quadraginta sex millia quingenti.
22 De filiis Simeon per generationes et familias ac domos cognationum
suarum recensiti sunt per nomina et capita singulorum, omne quod sexus
est masculini a vigesimo anno et supra, procedentium ad bellum, 23 quinquaginta
novem millia trecenti. 24 De filiis Gad per generationes et familias
ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti
annis et supra, omnes qui ad bella procederent, 25 quadraginta quinque
millia sexcenti quinquaginta. 26 De filiis Juda per generationes et familias
ac domos cognationum suarum, per nomina singulorum a vigesimo anno et
supra, omnes qui poterant ad bella procedere, 27 recensiti sunt septuaginta
quatuor millia sexcenti. 28 De filiis Issachar, per generationes et familias ac domos
cognationum suarum, per nomina singulorum a vigesimo anno et supra,
omnes qui ad bella procederent, 29 recensiti sunt quinquaginta quatuor millia
quadringenti. 30 De filiis Zabulon per generationes et familias ac domos cognationum
suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vigesimo anno et
supra, omnes qui poterant ad bella procedere, 31 quinquaginta septem millia
quadringenti. 32 De filiis Joseph, filiorum Ephraim per generationes et familias
ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a
vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, 33 quadraginta
millia quingenti. 34 Porro filiorum Manasse per generationes et familias ac
domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti
annis et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, 35 triginta duo millia
ducenti. 36 De filiis Benjamin per generationes et familias ac domos cognationum
suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vigesimo anno et supra,
omnes qui poterant ad bella procedere, 37 triginta quinque millia quadringenti.
38 De filiis Dan per generationes et familias ac domos cognationum suarum
Numeri
recensiti sunt nominibus singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui
poterant ad bella procedere, 39 sexaginta duo millia septingenti. 40 De filiis Aser
per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt
per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella
procedere, 41 quadraginta millia et mille quingenti. 42 De filiis Nephthali
per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus
singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella
procedere, 43 quinquaginta tria millia quadringenti.
44 Hi sunt, quos numeraverunt Moyses et Aaron, et duodecim principes
Isra¨el, singulos per domos cognationum suarum. 45 Fueruntque omnis numerus
filiorum Isra¨el per domos et familias suas a vigesimo anno et supra,
qui poterant ad bella procedere, 46 sexcenta tria millia virorum quingenti
quinquaginta.
47 Levitæ autem in tribu familiarum suarum non sunt numerati cum eis.
48 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 49 Tribum Levi noli numerare,
neque pones summam eorum cum filiis Isra¨el : 50 sed constitue eos super
tabernaculum testimonii et cuncta vasa ejus, et quidquid ad cæremonias pertinet.
Ipsi portabunt tabernaculum et omnia utensilia ejus : et erunt in ministerio,
ac per gyrum tabernaculi metabuntur. 51 Cum proficiscendum fuerit,
deponent Levitæ tabernaculum ; cum castrametandum, erigent. Quisquis externorum
accesserit, occidetur. 52 Metabuntur autem castra filii Isra¨el unusquisque
per turmas et cuneos atque exercitum suum. 53 Porro Levitæ per
gyrum tabernaculi figent tentoria, ne fiat indignatio super multitudinem filiorum
Isra¨el, et excubabunt in custodiis tabernaculi testimonii. 54 Fecerunt ergo
filii Isra¨el juxta omnia quæ præceperat Dominus Moysi.
2 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens : 2 Singuli per turmas,
signa, atque vexilla, et domos cognationum suarum, castrametabuntur
filii Isra¨el, per gyrum tabernaculi foederis. 3 Ad orientem Judas figet tentoria
per turmas exercitus sui : eritque princeps filiorum ejus Nahasson filius
Aminadab. 4 Et omnis de stirpe ejus summa pugnantium, septuaginta
quatuor millia sexcenti. 5 Juxta eum castrametati sunt de tribu Issachar, quorum
princeps fuit Nathana¨el filius Suar. 6 Et omnis numerus pugnatorum ejus
quinquaginta quatuor millia quadringenti. 7 In tribu Zabulon princeps fuit
Eliab filius Helon. 8 Omnis de stirpe ejus exercitus pugnatorum, quinquaginta
septem millia quadringenti. 9 Universi qui in castris Judæ enumerati sunt,
fuerunt centum octoginta sex millia quadringenti : et per turmas suas primi
egredientur.
10 In castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur
filius Sedeur. 11 Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt,
quadraginta sex millia quingenti. 12 Juxta eum castrametati sunt de tribu Simeon
: quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai. 13 Et cunctus exercitus
pugnatorum ejus qui numerati sunt, quinquaginta novem millia trecenti. 14 In
tribu Gad princeps fuit Eliasaph filius Duel. 15 Et cunctus exercitus pugnatorum
ejus, qui numerati sunt, quadraginta quinque millia sexcenti quinquaginta.
16 Omnes qui recensiti sunt in castris Ruben, centum quinquaginta millia
et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas : in secundo loco proficiscentur.
17 Levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum,
et turmas eorum : quomodo erigetur, ita et deponetur. Singuli per loca et
ordines suos proficiscentur.
118
Numeri
18 Ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim, quorum princeps
fuit Elisama filius Ammiud. 19 Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui
numerati sunt, quadraginta millia quingenti. 20 Et cum eis tribus filiorum
Manasse, quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur. 21 Cunctusque exercitus
pugnatorum ejus, qui numerati sunt, triginta duo millia ducenti. 22 In
tribu filiorum Benjamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis. 23 Et cunctus exercitus
pugnatorum ejus, qui recensiti sunt, triginta quinque millia quadringenti.
24 Omnes qui numerati sunt in castris Ephraim, centum octo millia
centum per turmas suas : tertii proficiscentur.
25 Ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan : quorum princeps fuit
Ahiezer filius Ammisaddai. 26 Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati
sunt, sexaginta duo millia septingenti. 27 Juxta eum fixere tentoria de
tribu Aser : quorum princeps fuit Phegiel filius Ochran. 28 Cunctus exercitus
pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia et mille quingenti.
29 De tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan. 30 Cunctus
exercitus pugnatorum ejus, quinquaginta tria millia quadringenti. 31 Omnes
qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem millia
sexcenti : et novissimi proficiscentur.
32 Hic numerus filiorum Isra¨el, per domos cognationum suarum et turmas
divisi exercitus, sexcenta tria millia quingenti quinquaginta. 33 Levitæ autem
non sunt numerati inter filios Isra¨el : sic enim præceperat Dominus Moysi.
34 Feceruntque filii Isra¨el juxta omnia quæ mandaverat Dominus. Castrametati
sunt per turmas suas, et profecti per familias ac domos patrum suorum.
3 Hæ sunt generationes Aaron et Moysi in die qua locutus est Dominus ad
Moysen in monte Sinai. 2 Et hæc nomina filiorum Aaron : primogenitus
ejus Nadab, deinde Abiu, et Eleazar, et Ithamar. 3 Hæc nomina filiorum
Aaron sacerdotum qui uncti sunt, et quorum repletæ et consecratæ manus
ut sacerdotio fungerentur. 4 Mortui sunt enim Nadab et Abiu cum offerrent
ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis : functique
sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo. 5 Locutusque
est Dominus ad Moysen, dicens : 6 Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu
Aaron sacerdotis ut ministrent ei, et excubent, 7 et observent quidquid
ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii, 8 et custodiant
vasa tabernaculi, servientes in ministerio ejus. 9 Dabisque dono Levitas
10 Aaron et filiis ejus, quibus traditi sunt a filiis Isra¨el. Aaron autem et filios
ejus constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit,
morietur. 11 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 12 Ego tuli
Levitas a filiis Isra¨el pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Isra¨el,
eruntque Levitæ mei. 13 Meum est enim omne primogenitum : ex quo percussi
primogenitos in terra Ægypti, sanctificavi mihi quidquid primum nascitur
in Isra¨el : ab homine usque ad pecus, mei sunt. Ego Dominus. 14 Locutusque
est Dominus ad Moysen in deserto Sinai, dicens : 15 Numera filios Levi per
domos patrum suorum et familias, omnem masculum ab uno mense et supra.
16 Numeravit Moyses, ut præceperat Dominus, 17 et inventi sunt filii Levi per
nomina sua, Gerson et Caath et Merari. 18 Filii Gerson : Lebni et Semei.
19 Filii Caath : Amram et Jesaar, Hebron et Oziel. 20 Filii Merari : Moholi et
Musi. 21 De Gerson fuere familiæ duæ, Lebnitica, et Semeitica : 22 quarum
numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra, septem millia
quingenti. 23 Hi post tabernaculum metabuntur ad occidentem, 24 sub principe
119
Numeri
Eliasaph filio La¨el. 25 Et habebunt excubias in tabernaculo foederis, 26 ipsum
tabernaculum et operimentum ejus, tentorium quod trahitur ante fores tecti
foederis, et cortinas atrii : tentorium quoque quod appenditur in introitu atrii
tabernaculi, et quidquid ad ritum altaris pertinet, funes tabernaculi et omnia
utensilia ejus. 27 Cognatio Caath habebit populos Amramitas et Jesaaritas et
Hebronitas et Ozielitas. Hæ sunt familiæ Caathitarum recensitæ per nomina
sua. 28 Omnes generis masculini ab uno mense et supra, octo millia sexcenti
habebunt excubias sanctuarii, 29 et castrametabuntur ad meridianam plagam.
30 Princepsque eorum erit Elisaphan filius Oziel : 31 et custodient arcam, mensamque
et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et
velum, cunctamque hujuscemodi supellectilem. 32 Princeps autem principum
Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodiæ
sanctuarii. 33 At vero de Merari erunt populi Moholitæ et Musitæ recensiti
per nomina sua : 34 omnes generis masculini ab uno mense et supra, sex millia
ducenti. 35 Princeps eorum Suriel filius Abihaiel : in plaga septentrionali
castrametabuntur. 36 Erunt sub custodia eorum tabulæ tabernaculi et vectes,
et columnæ ac bases earum, et omnia quæ ad cultum hujuscemodi pertinent :
37 columnæque atrii per circuitum cum basibus suis, et paxilli cum funibus.
38 Castrametabuntur ante tabernaculum foederis, id est, ad orientalem plagam,
Moyses et Aaron cum filiis suis, habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum
Isra¨el. Quisquis alienus accesserit, morietur. 39 Omnes Levitæ, quos
numeraverunt Moyses et Aaron juxta præceptum Domini per familias suas in
genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo millia.
40 Et ait Dominus ad Moysen : Numera primogenitos sexus masculini de
filiis Isra¨el ab uno mense et supra, et habebis summam eorum. 41 Tollesque
Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Isra¨el : ego sum Dominus : et
pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Isra¨el. 42 Recensuit
Moyses, sicut præceperat Dominus, primogenitos filiorum Isra¨el : 43 et fuerunt
masculi per nomina sua, a mense uno et supra, viginti duo millia ducenti septuaginta
tres. 44 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 45 Tolle Levitas
pro primogenitis filiorum Isra¨el, et pecora Levitarum pro pecoribus eorum,
eruntque Levitæ mei. Ego sum Dominus. 46 In pretio autem ducentorum septuaginta
trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum
Isra¨el, 47 accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii
(siclus habet viginti obolos) : 48 dabisque pecuniam Aaron et filiis ejus pretium
eorum qui supra sunt. 49 Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui fuerant amplius,
et quos redemerant a Levitis, 50 pro primogenitis filiorum Isra¨el, mille
trecentorum sexaginta quinque siclorum juxta pondus sanctuarii : 51 et dedit
eam Aaron et filiis ejus juxta verbum quod præceperat sibi Dominus.
4 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens : 2 Tolle summam
filiorum Caath de medio Levitarum per domos et familias suas, 3 a trigesimo
anno et supra, usque ad quinquagesimum annum, omnium qui ingrediuntur
ut stent et ministrent in tabernaculo foederis. 4 Hic est cultus filiorum
Caath : tabernaculum foederis, et Sanctum sanctorum 5 ingredientur Aaron et
filii ejus, quando movenda sunt castra, et deponent velum quod pendet ante
fores, involventque eo arcam testimonii, 6 et operient rursum velamine janthinarum
pellium, extendentque desuper pallium totum hyacinthinum, et inducent
vectes. 7 Mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio, et
ponent cum ea thuribula et mortariola, cyathos et crateras ad liba fundenda :
120
Numeri
panes semper in ea erunt : 8 extendentque desuper pallium coccineum, quod
rursum operient velamento janthinarum pellium, et inducent vectes. 9 Sument
et pallium hyacinthinum, quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus
suis et emunctoriis et cunctis vasis olei, quæ ad concinnandas lucernas
necessaria sunt : 10 et super omnia ponent operimentum janthinarum pellium,
et inducent vectes. 11 Necnon et altare aureum involvent hyacinthino vestimento,
et extendent desuper operimentum janthinarum pellium, inducentque
vectes. 12 Omnia vasa, quibus ministratur in sanctuario, involvent hyacinthino
pallio, et extendent desuper operimentum janthinarum pellium, inducentque
vectes. 13 Sed et altare mundabunt cinere, et involvent illud purpureo vestimento,
14 ponentque cum eo omnia vasa, quibus in ministerio ejus utuntur,
id est, ignium receptacula, fuscinulas ac tridentes, uncinos et batilla. Cuncta
vasa altaris operient simul velamine janthinarum pellium, et inducent vectes.
15 Cumque involverint Aaron et filii ejus sanctuarium et omnia vasa ejus in
commotione castrorum, tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta : et non
tangent vasa sanctuarii, ne moriantur. Ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo
foederis : 16 super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis, ad cujus curam
pertinet oleum ad concinnandas lucernas, et compositionis incensum, et
sacrificium, quod semper offertur, et oleum unctionis, et quidquid ad cultum
tabernaculi pertinet, omniumque vasorum, quæ in sanctuario sunt. 17 Locutusque
est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens : 18 Nolite perdere populum
Caath de medio Levitarum : 19 sed hoc facite eis, ut vivant, et non moriantur,
si tetigerint Sancta sanctorum. Aaron et filii ejus intrabunt, ipsique disponent
opera singulorum, et divident quid portare quis debeat. 20 Alii nulla curiositate
videant quæ sunt in sanctuario priusquam involvantur, alioquin morientur.
21 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 22 Tolle summam etiam
filiorum Gerson per domos ac familias et cognationes suas, 23 a triginta annis
et supra, usque ad annos quinquaginta. Numera omnes qui ingrediuntur et
ministrant in tabernaculo foederis. 24 Hoc est officium familiæ Gersonitarum,
25 ut portent cortinas tabernaculi et tectum foederis, operimentum aliud, et super
omnia velamen janthinum tentoriumque quod pendet in introitu tabernaculi
foederis, 26 cortinas atrii, et velum in introitu quod est ante tabernaculum.
Omnia quæ ad altare pertinent, funiculos, et vasa ministerii, 27 jubente Aaron
et filiis ejus, portabunt filii Gerson : et scient singuli cui debeant oneri mancipari.
28 Hic est cultus familiæ Gersonitarum in tabernaculo foederis, eruntque
sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis. 29 Filios quoque Merari per familias
et domos patrum suorum recensebis, 30 a triginta annis et supra, usque
ad annos quinquaginta, omnes qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et
cultum foederis testimonii. 31 Hæc sunt onera eorum : portabunt tabulas tabernaculi
et vectes ejus, columnas ac bases earum, 32 columnas quoque atrii per
circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis. Omnia vasa et supellectilem
ad numerum accipient, sicque portabunt. 33 Hoc est officium familiæ Meraritarum
et ministerium in tabernaculo foederis : eruntque sub manu Ithamar
filii Aaron sacerdotis. 34 Recensuerunt igitur Moyses et Aaron et principes
synagogæ filios Caath per cognationes et domos patrum suorum, 35 a triginta
annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, omnes qui ingrediuntur
ad ministerium tabernaculi foederis : 36 et inventi sunt duo millia septingenti
quinquaginta. 37 Hic est numerus populi Caath qui intrant tabernaculum
foederis : hos numeravit Moyses et Aaron juxta sermonem Domini per manum
Moysi. 38 Numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos patrum suo-
121
Numeri
rum, 39 a triginta annos et supra, usque ad quinquagesimum annum, omnes
qui ingrediuntur ut ministrent in tabernaculo foederis : 40 et inventi sunt duo
millia sexcenti triginta. 41 Hic est populus Gersonitarum, quos numeraverunt
Moyses et Aaron juxta verbum Domini. 42 Numerati sunt et filii Merari per
cognationes et domos patrum suorum, 43 a triginta annis et supra, usque ad
annum quinquagesimum, omnes qui ingrediuntur ad explendos ritus tabernaculi
foederis : 44 et inventi sunt tria millia ducenti. 45 Hic est numerus filiorum
Merari, quos recensuerunt Moyses et Aaron juxta imperium Domini per
manum Moysi. 46 Omnes qui recensiti sunt de Levitis, et quos recenseri fecit
ad nomen Moyses et Aaron, et principes Isra¨el per cognationes et domos patrum
suorum, 47 a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum,
ingredientes ad ministerium tabernaculi, et onera portanda, 48 fuerunt simul
octo millia quingenti octoginta. 49 Juxta verbum Domini recensuit eos Moyses,
unumquemque juxta officium et onera sua, sicut præceperat ei Dominus.
5 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Præcipe filiis Isra¨el, ut
ejiciant de castris omnem leprosum, et qui semine fluit, pollutusque est
super mortuo : 3 tam masculum quam feminam ejicite de castris, ne contaminent
ea cum habitaverint vobiscum. 4 Feceruntque ita filii Isra¨el, et ejecerunt
eos extra castra, sicut locutus erat Dominus Moysi. 5 Locutusque est Dominus
ad Moysen, dicens : 6 Loquere ad filios Isra¨el : Vir, sive mulier, cum fecerint ex
omnibus peccatis, quæ solent hominibus accidere, et per negligentiam transgressi
fuerint mandatum Domini, atque deliquerint, 7 confitebuntur peccatum
suum, et reddent ipsum caput, quintamque partem desuper, ei in quem peccaverint.
8 Sin autem non fuerit qui recipiat, dabunt Domino, et erit sacerdotis,
excepto ariete, qui offertur pro expiatione, ut sit placabilis hostia. 9 Omnes
quoque primitiæ, quas offerunt filii Isra¨el, ad sacerdotem pertinent : 10 et
quidquid in sanctuarium offertur a singulis, et traditur manibus sacerdotis,
ipsius erit.
11 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 12 Loquere ad filios Isra¨el,
et dices ad eos : Vir cujus uxor erraverit, maritumque contemnens 13 dormierit
cum altero viro, et hoc maritus deprehendere non quiverit, sed latet adulterium,
et testibus argui non potest, quia non est inventa in stupro : 14 si spiritus
zelotypiæ concitaverit virum contra uxorem suam, quæ vel polluta est, vel
falsa suspicione appetitur : 15 adducet eam ad sacerdotem, et offeret oblationem
pro illa, decimam partem sati farinæ hordeaceæ : non fundet super
eam oleum, nec imponet thus : quia sacrificium zelotypiæ est, et oblatio investigans
adulterium. 16 Offeret igitur eam sacerdos, et statuet coram Domino,
17 assumetque aquam sanctam in vase fictili, et pauxillum terræ de pavimento
tabernaculi mittet in eam. 18 Cumque steterit mulier in conspectu Domini,
discooperiet caput ejus, et ponet super manus illius sacrificium recordationis,
et oblationem zelotypiæ : ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus
cum execratione maledicta congessit. 19 Adjurabitque eam, et dicet : Si non
dormivit vir alienus tecum, et si non polluta es deserto mariti thoro, non te
nocebunt aquæ istæ amarissimæ, in quas maledicta congessi. 20 Sin autem
declinasti a viro tuo, atque polluta es, et concubuisti cum altero viro : 21 his
maledictionibus subjacebis : det te Dominus in maledictionem, exemplumque
cunctorum in populo suo : putrescere faciat femur tuum, et tumens uterus
tuus disrumpatur. 22 Ingrediantur aquæ maledictæ in ventrem tuum, et utero
tumescente putrescat femur. Et respondebit mulier : Amen, amen. 23 Scri-
122
Numeri
betque sacerdos in libello ista maledicta, et delebit ea aquis amarissimis, in
quas maledicta congessit, 24 et dabit ei bibere. Quas cum exhauserit, 25 tollet
sacerdos de manu ejus sacrificium zelotypiæ, et elevabit illud coram Domino,
imponetque illud super altare, ita dumtaxat ut prius : 26 pugillum sacrificii
tollat de eo, quod offertur, et incendat super altare : et sic potum det mulieri
aquas amarissimas. 27 Quas cum biberit, si polluta est, et contempto viro
adulterii rea, pertransibunt eam aquæ maledictionis, et inflato ventre, computrescet
femur : eritque mulier in maledictionem, et in exemplum omni populo.
28 Quod si polluta non fuerit, erit innoxia, et faciet liberos. 29 Ista est lex zelotypiæ.
Si declinaverit mulier a viro suo, et si polluta fuerit, 30 maritusque
zelotypiæ spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini, et fecerit ei
sacerdos juxta omnia quæ scripta sunt : 31 maritus absque culpa erit, et illa
recipiet iniquitatem suam.
6 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Loquere ad filios Isra¨el,
et dices ad eos : Vir, sive mulier, cum fecerint votum ut sanctificentur, et
se voluerint Domino consecrare : 3 a vino, et omni quod inebriare potest, abstinebunt.
Acetum ex vino, et ex qualibet alia potione, et quidquid de uva exprimitur,
non bibent : uvas recentes siccasque non comedent 4 cunctis diebus
quibus ex voto Domino consecrantur : quidquid ex vinea esse potest, ab uva
passa usque ad acinum non comedent. 5 Omni tempore separationis suæ novacula
non transibit per caput ejus usque ad completum diem, quo Domino
consecratur. Sanctus erit, crescente cæsarie capitis ejus. 6 Omni tempore consecrationis
suæ, super mortuum non ingredietur, 7 nec super patris quidem
et matris et fratris sororisque funere contaminabitur, quia consecratio Dei sui
super caput ejus est. 8 Omnibus diebus separationis suæ sanctus erit Domino.
9 Sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo, polluetur caput consecrationis
ejus : quod radet illico in eadem die purgationis suæ, et rursum
septima. 10 In octava autem die offeret duos turtures, vel duos pullos columbæ
sacerdoti in introitu foederis testimonii. 11 Facietque sacerdos unum pro peccato,
et alterum in holocaustum, et deprecabitur pro eo, quia peccavit super
mortuo : sanctificabitque caput ejus in die illo : 12 et consecrabit Domino dies
separationis illius, offerens agnum anniculum pro peccato : ita tamen ut dies
priores irriti fiant, quoniam polluta est sanctificatio ejus. 13 Ista est lex consecrationis.
Cum dies, quos ex voto decreverat, complebuntur, adducet eum
ad ostium tabernaculi foederis, 14 et offeret oblationes ejus Domino, agnum
anniculum immaculatum in holocaustum, et ovem anniculam immaculatam
pro peccato, et arietem immaculatum, hostiam pacificam, 15 canistrum quoque
panum azymorum qui conspersi sint oleo, et lagana absque fermento uncta
oleo, ac libamina singulorum : 16 quæ offeret sacerdos coram Domino, et faciet
tam pro peccato, quam in holocaustum. 17 Arietem vero immolabit hostiam
pacificam Domino, offerens simul canistrum azymorum, et libamenta quæ ex
more debentur. 18 Tunc radetur nazaræus ante ostium tabernaculi foederis
cæsarie consecrationis suæ : tolletque capillos ejus, et ponet super ignem, qui
est suppositus sacrificio pacificorum : 19 et armum coctum arietis, tortamque
absque fermento unam de canistro, et laganum azymum unum, et tradet in
manus nazaræi, postquam rasum fuerit caput ejus. 20 Susceptaque rursum ab
eo, elevabit in conspectu Domini : et sanctificata sacerdotis erunt, sicut pectusculum,
quod separari jussum est, et femur. Post hæc, potest bibere nazaræus
vinum. 21 Ista est lex nazaræi, cum voverit oblationem suam Domino tempore
123
Numeri
consecrationis suæ, exceptis his, quæ invenerit manus ejus : juxta quod mente
devoverat, ita faciet ad perfectionem sanctificationis suæ.
22 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 23 Loquere Aaron et filiis
ejus : Sic benedicetis filiis Isra¨el, et dicetis eis : 24 Benedicat tibi Dominus,
et custodiat te. 25 Ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tui.
26 Convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem. 27 Invocabuntque
nomen meum super filios Isra¨el, et ego benedicam eis.
7 Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit
illud, unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et
omnia vasa ejus : 2 obtulerunt principes Isra¨el et capita familiarum, qui erant
per singulas tribus, præfectique eorum, qui numerati fuerant, 3 munera coram
Domino sex plaustra tecta cum duodecim bobus. Unum plaustrum obtulere
duo duces, et unum bovem singuli, obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi.
4 Ait autem Dominus ad Moysen : 5 Suscipe ab eis ut serviant in ministerio
tabernaculi, et trades ea Levitis juxta ordinem ministerii sui. 6 Itaque
cum suscepisset Moyses plaustra et boves, tradidit eos Levitis. 7 Duo plaustra
et quatuor boves dedit filiis Gerson, juxta id quod habebant necessarium.
8 Quatuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et
cultum suum, sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis. 9 Filiis autem Caath
non dedit plaustra et boves : quia in sanctuario serviunt, et onera propriis
portant humeris.
10 Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris, die qua unctum est, oblationem
suam ante altare. 11 Dixitque Dominus ad Moysen : Singuli duces per
singulos dies offerant munera in dedicationem altaris. 12 Primo die obtulit
oblationem suam Nahasson filius Aminadab de tribu Juda : 13 fueruntque in
ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum, phiala argentea
habens septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila
conspersa oleo in sacrificium : 14 mortariolum ex decem siclis aureis plenum
incenso : 15 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum
: 16 hircumque pro peccato : 17 et in sacrificio pacificorum boves duos,
arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio
Nahasson filii Aminadab. 18 Secundo die obtulit Nathana¨el filius Suar,
dux de tribu Issachar, 19 acetabulum argenteum appendens centum triginta
siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii,
utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium : 20 mortariolum
aureum habens decem siclos plenum incenso : 21 bovem de armento, et arietem,
et agnum anniculum in holocaustum : 22 hircumque pro peccato : 23 et
in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos
anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Nathana¨el filii Suar. 24 Tertio die princeps
filiorum Zabulon, Eliab filius Helon, 25 obtulit acetabulum argenteum
appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta
siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum similia conspersa oleo in
sacrificium : 26 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso
: 27 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
28 hircumque pro peccato : 29 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes
quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio Eliab filii
Helon. 30 Die quarto princeps filiorum Ruben, Elisur filius Sedeur, 31 obtulit
acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam
habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila
124
Numeri
conspersa oleo in sacrificum : 32 mortariolum aureum appendens decem siclos,
plenum incenso : 33 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum
in holocaustum : 34 hircumque pro peccato : 35 et in hostias pacificorum boves
duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit
oblatio Elisur filii Sedeur. 36 Die quinto princeps filiorum Simeon, Salamiel
filius Surisaddai, 37 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta
siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii,
utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum : 38 mortariolum
aureum appendens decem siclos, plenum incenso : 39 bovem de armento, et
arietem, et agnum anniculum in holocaustum : 40 hircumque pro peccato :
41 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos
anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Salamiel filii Surisaddai. 42 Die sexto
princeps filiorum Gad, Eliasaph filius Duel, 43 obtulit acetabulum argenteum
appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta
siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum
: 44 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
45 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum : 46 hircumque
pro peccato : 47 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque,
hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Eliasaph filii Duel.
48 Die septimo princeps filiorum Ephraim, Elisama filius Ammiud, 49 obtulit
acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam
habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila
conspersa oleo in sacrificum : 50 mortariolum aureum appendens decem
siclos, plenum incenso : 51 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum
in holocaustum : 52 hircumque pro peccato : 53 et in hostias pacificorum
boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque.
Hæc fuit oblatio Elisama filii Ammiud. 54 Die octavo, princeps filiorum Manasse,
Gamaliel filius Phadassur, 55 obtulit acetabulum argenteum appendens
centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad
pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :
56 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso : 57 bovem
de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum : 58 hircumque
pro peccato : 59 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos
quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Gamaliel filii Phadassur.
60 Die nono princeps filiorum Benjamin, Abidan filius Gedeonis, 61 obtulit
acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam
habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila
conspersa oleo in sacrificum : 62 et mortariolum aureum appendens decem
siclos, plenum incenso : 63 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum
in holocaustum : 64 hircumque pro peccato : 65 et in hostias pacificorum boves
duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit
oblatio Abidan filii Gedeonis. 66 Die decimo princeps filiorum Dan, Ahiezer
filius Ammisaddai, 67 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta
siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii,
utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum : 68 mortariolum
aureum appendens decem siclos, plenum incenso : 69 bovem de armento, et
arietem, et agnum anniculum in holocaustum : 70 hircumque pro peccato :
71 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos
anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Ahiezer filii Ammisaddai. 72 Die
undecimo princeps filiorum Aser, Phegiel filius Ochran, 73 obtulit acetabulum
125
Numeri
argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem
septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa
oleo in sacrificum : 74 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum
incenso : 75 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum
: 76 hircumque pro peccato : 77 et in hostias pacificorum boves duos,
arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio
Phegiel filii Ochran. 78 Die duodecimo princeps filiorum Nephthali, Ahira
filius Enan, 79 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos,
phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii,
utrumque plenum simila oleo conspersa in sacrificum : 80 mortariolum aureum
appendens decem siclos, plenum incenso : 81 bovem de armento, et
arietem, et agnum anniculum in holocaustum : 82 hircumque pro peccato :
83 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos
anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Ahira filii Enan.
84 Hæc in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Isra¨el, in die qua
consecratum est : acetabula argentea duodecim : phialæ argenteæ duodecim :
mortariola aurea duodecim : 85 ita ut centum triginta siclos argenti haberet
unum acetabulum, et septuaginta siclos haberet una phiala : id est, in commune
vasorum omnium ex argento sicli duo millia quadringenti, pondere
sanctuarii : 86 mortariola aurea duodecim plena incenso, denos siclos appendentia
pondere sanctuarii : id est, simul auri sicli centum viginti : 87 boves de
armento in holocaustum duodecim, arietes duodecim, agni anniculi duodecim,
et libamenta eorum : hirci duodecim pro peccato. 88 In hostias pacificorum,
boves viginti quatuor, arietes sexaginta, hirci sexaginta, agni anniculi sexaginta.
Hæc oblata sunt in dedicatione altaris, quando unctum est. 89 Cumque
ingrederetur Moyses tabernaculum foederis, ut consuleret oraculum, audiebat
vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter
duos cherubim, unde et loquebatur ei.
8 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Loquere Aaron, et dices
ad eum : Cum posueris septem lucernas, candelabrum in australi parte
erigatur. Hoc igitur præcipe ut lucernæ contra boream e regione respiciant
ad mensam panum propositionis, contra eam partem, quam candelabrum
respicit, lucere debebunt. 3 Fecitque Aaron, et imposuit lucernas super candelabrum,
ut præceperat Dominus Moysi. 4 Hæc autem erat factura candelabri,
ex auro ductili, tam medius stipes, quam cuncta quæ ex utroque calamorum
latere nascebantur : juxta exemplum quod ostendit Dominus Moysi, ita
operatus est candelabrum.
5 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens : 6 Tolle Levitas de medio
filiorum Isra¨el, et purificabis eos 7 juxta hunc ritum : aspergantur aqua lustrationis,
et radant omnes pilos carnis suæ. Cumque laverint vestimenta sua,
et mundati fuerint, 8 tollent bovem de armentis, et libamentum ejus similam
oleo conspersam : bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato :
9 et applicabis Levitas coram tabernaculo foederis, convocata omni multitudine
filiorum Isra¨el. 10 Cumque Levitæ fuerint coram Domino, ponent filii
Isra¨el manus suas super eos. 11 Et offeret Aaron Levitas, munus in conspectu
Domini a filiis Isra¨el, ut serviant in ministerio ejus. 12 Levitæ quoque ponent
manus suas super capita boum, e quibus unum facies pro peccato, et alterum
in holocaustum Domini, ut depreceris pro eis. 13 Statuesque Levitas in conspectu
Aaron et filiorum ejus, et consecrabis oblatos Domino, 14 ac separabis
126
Numeri
de medio filiorum Isra¨el, ut sint mei. 15 Et postea ingredientur tabernaculum
foederis, ut serviant mihi. Sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem
Domini : quoniam dono donati sunt mihi a filiis Isra¨el. 16 Pro primogenitis
quæ aperiunt omnem vulvam in Isra¨el, accepi eos. 17 Mea sunt enim omnia
primogenita filiorum Isra¨el, tam ex hominibus quam ex jumentis. Ex die
quo percussi omne primogenitum in terra Ægypti, sanctificavi eos mihi : 18 et
tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Isra¨el, 19 tradidique eos dono
Aaron et filiis ejus de medio populi, ut serviant mihi pro Isra¨el in tabernaculo
foederis, et orent pro eis ne sit in populo plaga, si ausi fuerint accedere ad
sanctuarium. 20 Feceruntque Moyses et Aaron et omnis multitudo filiorum
Isra¨el super Levitas quæ præceperat Dominus Moysi : 21 purificatique sunt,
et laverunt vestimenta sua. Elevavitque eos Aaron in conspectu Domini, et
oravit pro eis, 22 ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum
foederis coram Aaron et filiis ejus. Sicut præceperat Dominus Moysi de Levitis,
ita factum est. 23 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 24 Hæc est
lex Levitarum : a viginti quinque annis et supra, ingredientur ut ministrent
in tabernaculo foederis. 25 Cumque quinquagesimum annum ætatis impleverint,
servire cessabunt, 26 eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo
foederis, ut custodiant quæ sibi fuerunt commendata : opera autem ipsa non
faciant. Sic dispones Levitis in custodiis suis.
9Locutus est Dominus ad Moysen in deserto Sinai anno secundo, postquam
egressi sunt de terra Ægypti, mense primo, dicens : 2 Faciant filii Isra¨el
Phase in tempore suo, 3 quartadecima die mensis hujus ad vesperam, juxta
omnes cæremonias et justificationes ejus. 4 Præcepitque Moyses filiis Isra¨el
ut facerent Phase. 5 Qui fecerunt tempore suo, quartadecima die mensis ad
vesperam, in monte Sinai. Juxta omnia quæ mandaverat Dominus Moysi,
fecerunt filii Isra¨el. 6 Ecce autem quidam immundi super anima hominis,
qui non poterant facere Phase in die illo, accedentes ad Moysen et Aaron,
7 dixerunt eis : Immundi sumus super anima hominis : quare fraudamur ut
non valeamus oblationem offerre Domino in tempore suo inter filios Isra¨el ?
8 Quibus respondit Moyses : State ut consulam quid præcipiat Dominus de
vobis. 9 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 10 Loquere filiis Isra
¨el : Homo, qui fuerit immundus super anima, sive in via procul in gente
vestra, faciat Phase Domino 11 in mense secundo, quartadecima die mensis
ad vesperam. Cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud : 12 non relinquent
ex eo quippiam usque mane, et os ejus non confringent : omnem
ritum Phase observabunt. 13 Si quis autem et mundus est, et in itinere non
fuit, et tamen non fecit Phase, exterminabitur anima illa de populis suis, quia
sacrificium Domino non obtulit tempore suo : peccatum suum ipse portabit.
14 Peregrinus quoque et advena si fuerint apud vos, facient Phase Domino
juxta cæremonias et justificationes ejus. Præceptum idem erit apud vos tam
advenæ quam indigenæ.
15 Igitur die qua erectum est tabernaculum, operuit illud nubes. A vespere
autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane. 16 Sic fiebat
jugiter : per diem operiebat illud nubes, et per noctem quasi species ignis.
17 Cumque ablata fuisset nubes, quæ tabernaculum protegebat, tunc proficiscebantur
filii Isra¨el : et in loco ubi stetisset nubes, ibi castrametabantur. 18 Ad
imperium Domini proficiscebantur, et ad imperium illius figebant tabernaculum.
Cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum, manebant in
127
Numeri
eodem loco : 19 et si evenisset ut multo tempore maneret super illud, erant
filii Isra¨el in excubiis Domini, et non proficiscebantur 20 quot diebus fuisset
nubes super tabernaculum. Ad imperium Domini erigebant tentoria, et ad
imperium illius deponebant. 21 Si fuisset nubes a vespere usque mane, et statim
diluculo tabernaculum reliquisset, proficiscebantur : et si post diem et
noctem recessisset, dissipabant tentoria. 22 Si vero biduo aut uno mense vel
longiori tempore fuisset super tabernaculum, manebant filii Isra¨el in eodem
loco, et non proficiscebantur : statim autem ut recessisset, movebant castra.
23 Per verbum Domini figebant tentoria, et per verbum illius proficiscebantur :
erantque in excubiis Domini juxta imperium ejus per manum Moysi.
10 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Fac tibi duas tubas
argenteas ductiles, quibus convocare possis multitudinem quando
movenda sunt castra. 3 Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis
turba ad ostium tabernaculi foederis. 4 Si semel clangueris, venient ad te
principes, et capita multitudinis Isra¨el. 5 Si autem prolixior atque concisus
clangor increpuerit, movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam.
6 In secundo autem sonitu et pari ululatu tubæ, levabunt tentoria qui habitant
ad meridiem ; et juxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in
profectionem. 7 Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum
clangor erit, et non concise ululabunt. 8 Filii autem Aaron sacerdotes clangent
tubis : eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris. 9 Si
exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos,
clangetis ululantibus tubis, et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro,
ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum. 10 Siquando habebitis epulum,
et dies festos, et calendas, canetis tubis super holocaustis, et pacificis
victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester.
11 Anno secundo, mense secundo, vigesima die mensis, elevata est nubes
de tabernaculo foederis : 12 profectique sunt filii Isra¨el per turmas suas de
deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan. 13 Moveruntque castra
primi juxta imperium Domini in manu Moysi. 14 Filii Juda per turmas
suas : quorum princeps erat Nahasson filius Aminadab. 15 In tribu filiorum
Issachar fuit princeps Nathana¨el filius Suar. 16 In tribu Zabulon erat princeps
Eliab filius Helon. 17 Depositumque est tabernaculum, quod portantes egressi
sunt filii Gerson et Merari. 18 Profectique sunt et filii Ruben, per turmas
et ordinem suum : quorum princeps erat Helisur filius Sedeur. 19 In tribu
autem filiorum Simeon, princeps fuit Salamiel filius Surisaddai. 20 Porro in
tribu Gad erat princeps Eliasaph filius Duel. 21 Profectique sunt et Caathitæ
portantes sanctuarium. Tamdiu tabernaculum portabatur, donec venirent ad
erectionis locum. 22 Moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas, in quorum
exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud. 23 In tribu autem filiorum
Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur. 24 Et in tribu Benjamin erat
dux Abidan filius Gedeonis. 25 Novissimi castrorum omnium profecti sunt
filii Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.
26 In tribu autem filiorum Aser erat princeps Phegiel filius Ochran.
27 Et in tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan. 28 Hæc sunt
castra, et profectiones filiorum Isra¨el per turmas suas quando egrediebantur.
29 Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitæ, cognato suo : Proficiscimur
ad locum quem Dominus daturus est nobis : veni nobiscum, ut
benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Isra¨eli. 30 Cui ille respon-
128
Numeri
dit : Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum.
31 Et ille : Noli, inquit, nos relinquere : tu enim nosti in quibus locis per desertum
castra ponere debeamus, et eris ductor noster. 32 Cumque nobiscum
veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus,
dabimus tibi. 33 Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum,
arcaque foederis Domini præcedebat eos, per dies tres providens castrorum
locum. 34 Nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent.
35 Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses : Surge, Domine, et dissipentur
inimici tui, et fugiant qui oderunt te, a facie tua. 36 Cum autem deponeretur,
aiebat : Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Isra¨el.
11 Interea ortum est murmur populi, quasi dolentium pro labore, contra
Dominum. Quod cum audisset Dominus, iratus est. Et accensus in eos
ignis Domini, devoravit extremam castrorum partem. 2 Cumque clamasset
populus ad Moysen, oravit Moyses ad Dominum, et absorptus est ignis. 3 Vocavitque
nomen loci illius, Incensio : eo quod incensus fuisset contra eos ignis
Domini. 4 Vulgus quippe promiscuum, quod ascenderat cum eis, flagravit
desiderio, sedens et flens, junctis sibi pariter filiis Isra¨el, et ait : Quis dabit
nobis ad vescendum carnes ? 5 recordamur piscium quos comedebamus in
Ægypto gratis : in mentem nobis veniunt cucumeres, et pepones, porrique, et
cæpe, et allia. 6 Anima nostra arida est : nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi
man. 7 Erat autem man quasi semen coriandri, coloris bdellii. 8 Circuibatque
populus, et colligens illud, frangebat mola, sive terebat in mortario, coquens in
olla, et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati. 9 Cumque descenderet
nocte super castra ros, descendebat pariter et man.
10 Audivit ergo Moyses flentem populum per familias, singulos per ostia
tentorii sui. Iratusque est furor Domini valde : sed et Moysi intoleranda res
visa est, 11 et ait ad Dominum : Cur afflixisti servum tuum ? quare non invenio
gratiam coram te ? et cur imposuisti pondus universi populi hujus super me ?
12 Numquid ego concepi omnem hanc multitudinem, vel genui eam, ut dicas
mihi : Porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix infantulum, et defer in
terram, pro qua jurasti patribus eorum ? 13 Unde mihi carnes ut dem tantæ
multitudini ? flent contra me, dicentes : Da nobis carnes ut comedamus.
14 Non possum solus sustinere omnem hunc populum, quia gravis est mihi.
15 Sin aliter tibi videtur, obsecro ut interficias me, et inveniam gratiam in oculis
tuis, ne tantis afficiar malis.
16 Et dixit Dominus ad Moysen : Congrega mihi septuaginta viros de
senibus Isra¨el, quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri : et duces
eos ad ostium tabernaculi foederis, faciesque ibi stare tecum, 17 ut descendam
et loquar tibi : et auferam de spiritu tuo, tradamque eis, ut sustentent tecum
onus populi, et non tu solus graveris. 18 Populo quoque dices : Sanctificamini
(cras comedetis carnes : ego enim audivi vos dicere : Quis dabit nobis escas
carnium ? bene nobis erat in Ægypto), ut det vobis Dominus carnes, et
comedatis : 19 non uno die, nec duobus, vel quinque aut decem, nec viginti
quidem, 20 sed usque ad mensem dierum, donec exeat per nares vestras, et
vertatur in nauseam, eo quod repuleritis Dominum, qui in medio vestri est, et
fleveritis coram eo, dicentes : Quare egressi sumus ex Ægypto ? 21 Et ait Moyses
: Sexcenta millia peditum hujus populi sunt : et tu dicis : Dabo eis esum
carnium mense integro ? 22 numquid ovium et boum multitudo cædetur, ut
possit sufficere ad cibum ? vel omnes pisces maris in unum congregabuntur,
129
Numeri
ut eos satient ? 23 Cui respondit Dominus : Numquid manus Domini invalida
est ? jam nunc videbis utrum meus sermo opere compleatur. 24 Venit igitur
Moyses, et narravit populo verba Domini, congregans septuaginta viros de
senibus Isra¨el, quos stare fecit circa tabernaculum. 25 Descenditque Dominus
per nubem, et locutus est ad eum, auferens de spiritu qui erat in Moyse, et
dans septuaginta viris. Cumque requievisset in eis spiritus, prophetaverunt,
nec ultra cessaverunt. 26 Remanserat autem in castris duo viri, quorum unus
vocabatur Eldad, et alter Medad, super quos requievit spiritus. Nam et ipsi
descripti fuerant, et non exierant ad tabernaculum. 27 Cumque prophetarent in
castris, cucurrit puer, et nuntiavit Moysi, dicens : Eldad et Medad prophetant
in castris. 28 Statim Josue filius Nun, minister Moysi, et electus e pluribus, ait :
Domine mi Moyses, prohibe eos. 29 At ille : Quid, inquit æmularis pro me ?
quis tribuat ut omnis populus prophetet, et det eis Dominus spiritum suum ?
30 Reversusque est Moyses, et majores natu Isra¨el in castra.
31 Ventus autem egrediens a Domino, arreptans trans mare coturnices detulit,
et demisit in castra itinere quantum uno die confici potest, ex omni parte
castrorum per circuitum, volabantque in a¨ere duobus cubitis altitudine super
terram. 32 Surgens ergo populus toto die illo, et nocte, ac die altero, congregavit
coturnicum : qui parum, decem coros : et siccaverunt eas per gyrum
castrorum. 33 Adhuc carnes erant in dentibus eorum, nec defecerat hujuscemodi
cibus : et ecce furor Domini concitatus in populum, percussit eum plaga
magna nimis. 34 Vocatusque est ille locus, Sepulchra concupiscentiæ : ibi
enim sepelierunt populum qui desideraverat. Egressi autem de Sepulchris
concupiscentiæ, venerunt in Haseroth, et manserunt ibi.
12 Locutaque est Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem ejus
Æthiopissam, 2 et dixerunt : Num per solum Moysen locutus est Dominus
? nonne et nobis similiter est locutus ? Quod cum audisset Dominus
3 (erat enim Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in
terra), 4 statim locutus est ad eum, et ad Aaron et Mariam : Egredimini vos
tantum tres ad tabernaculum foederis. Cumque fuissent egressi, 5 descendit
Dominus in columna nubis, et stetit in introitu tabernaculi, vocans Aaron et
Mariam. Qui cum issent, 6 dixit ad eos : Audite sermones meos : si quis fuerit
inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad
illum. 7 At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus
est : 8 ore enim ad os loquor ei : et palam, et non per ænigmata et figuras
Dominum videt. Quare ergo non timuistis detrahere servo meo Moysi ?
9 Iratusque contra eos, abiit : 10 nubes quoque recessit quæ erat super
tabernaculum : et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix. Cumque
respexisset eam Aaron, et vidisset perfusam lepra, 11 ait ad Moysen : Obsecro,
domine mi, ne imponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus, 12 ne
fiat hæc quasi mortua, et ut abortivum quod projicitur de vulva matris suæ :
ecce jam medium carnis ejus devoratum est a lepra. 13 Clamavitque Moyses
ad Dominum, dicens : Deus, obsecro, sana eam. 14 Cui respondit Dominus :
Si pater ejus spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem diebus
rubore suffundi ? separetur septem diebus extra castra, et postea revocabitur.
15 Exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus : et populus non est
motus de loco illo, donec revocata est Maria.
13Profectusque est populus de Haseroth, fixis tentoriis in deserto Pharan.
2 Ibique locutus est Dominus ad Moysen, dicens : 3 Mitte viros, qui
130
Numeri
considerent terram Chanaan, quam daturus sum filiis Isra¨el, singulos de singulis
tribubus, ex principibus. 4 Fecit Moyses quod Dominus imperaverat, de
deserto Pharan mittens principes viros, quorum ista sunt nomina. 5 De tribu
Ruben, Sammua filium Zechur. 6 De tribu Simeon, Saphat filium Huri. 7 De
tribu Juda, Caleb filium Jephone. 8 De tribu Issachar, Igal filium Joseph. 9 De
tribu Ephraim, Osee filium Nun. 10 De tribu Benjamin, Phalti filium Raphu.
11 De tribu Zabulon, Geddiel filium Sodi. 12 De tribu Joseph, sceptri Manasse,
Gaddi filium Susi. 13 De tribu Dan, Ammiel filium Gemalli. 14 De tribu Aser,
Sthur filium Micha¨el. 15 De tribu Nephthali, Nahabi filium Vapsi. 16 De tribu
Gad, Guel filium Machi. 17 Hæc sunt nomina virorum, quos misit Moyses ad
considerandam terram : vocavitque Osee filium Nun, Josue.
18 Misit ergo eos Moyses ad considerandam terram Chanaan, et dixit ad
eos : Ascendite per meridianam plagam. Cumque veneritis ad montes, 19 considerate
terram, qualis sit : et populum qui habitator est ejus, utrum fortis sit
an infirmus : si pauci numero an plures : 20 ipsa terra, bona an mala : urbes
quales, muratæ an absque muris : 21 humus, pinguis an sterilis, nemorosa
an absque arboribus. Confortamini, et afferte nobis de fructibus terræ. Erat
autem tempus quando jam præcoquæ uvæ vesci possunt. 22 Cumque
ascendissent, exploraverunt terram a deserto Sin, usque Rohob intrantibus
Emath. 23 Ascenderuntque ad meridiem, et venerunt in Hebron, ubi erant
Achiman et Sisai et Tholmai filii Enac : nam Hebron septem annis ante Tanim
urbem Ægypti condita est. 24 Pergentesque usque ad Torrentem botri, absciderunt
palmitem cum uva sua, quem portaverunt in vecte duo viri. De
malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt : 25 qui appellatus est
Nehelescol, id est Torrens botri, eo quod botrum portassent inde filii Isra¨el.
26 Reversique exploratores terræ post quadraginta dies, omni regione circuita,
27 venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Isra¨el
in desertum Pharan, quod est in Cades. Locutique eis et omni multitudini
ostenderunt fructus terræ : 28 et narraverunt, dicentes : Venimus in terram, ad
quam misisti nos, quæ revera fluit lacte et melle, ut ex his fructibus cognosci
potest : 29 sed cultores fortissimos habet, et urbes grandes atque muratas. Stirpem
Enac vidimus ibi. 30 Amalec habitat in meridie, Hethæus et Jebusæus et
Amorrhæus in montanis : Chananæus vero moratur juxta mare et circa fluenta
Jordanis. 31 Inter hæc Caleb compescens murmur populi, qui oriebatur contra
Moysen, ait : Ascendamus, et possideamus terram, quoniam poterimus
obtinere eam. 32 Alii vero, qui fuerant cum eo, dicebant : Nequaquam ad
hunc populum valemus ascendere, quia fortior nobis est. 33 Detraxeruntque
terræ, quam inspexerant, apud filios Isra¨el, dicentes : Terra, quam lustravimus,
devorat habitatores suos : populus, quem aspeximus, proceræ staturæ
est. 34 Ibi vidimus monstra quædam filiorum Enac de genere giganteo : quibus
comparati, quasi locustæ videbamur.
14Igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa, 2 et murmurati sunt contra
Moysen et Aaron cuncti filii Isra¨el, dicentes : 3 Utinam mortui essemus
in Ægypto : et in hac vasta solitudine utinam pereamus, et non inducat nos
Dominus in terram istam, ne cadamus gladio, et uxores ac liberi nostri ducantur
captivi. Nonne melius est reverti in Ægyptum ? 4 Dixeruntque alter ad
alterum : Constituamus nobis ducem, et revertamur in Ægyptum. 5 Quo audito,
Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine
filiorum Isra¨el. 6 At vero Josue filius Nun et Caleb filius Jephone, qui et ipsi
131
Numeri
lustraverant terram, sciderunt vestimenta sua, 7 et ad omnem multitudinem
filiorum Isra¨el locuti sunt : Terra, quam circuivimus, valde bona est. 8 Si propitius
fuerit Dominus, inducet nos in eam, et tradet humum lacte et melle
manantem. 9 Nolite rebelles esse contra Dominum : neque timeatis populum
terræ hujus, quia sicut panem ita eos possumus devorare. Recessit ab
eis omne præsidium : Dominus nobiscum est, nolite metuere. 10 Cumque
clamaret omnis multitudo, et lapidibus eos vellet opprimere, apparuit gloria
Domini super tectum foederis cunctis filiis Isra¨el.
11 Et dixit Dominus ad Moysen : Usquequo detrahet mihi populus iste ?
quousque non credent mihi, in omnibus signis quæ feci coram eis ? 12 Feriam
igitur eos pestilentia, atque consumam : te autem faciam principem super
gentem magnam, et fortiorem quam hæc est. 13 Et ait Moyses ad Dominum :
Ut audiant Ægyptii, de quorum medio eduxisti populum istum, 14 et habitatores
terræ hujus, qui audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis, et facie
videaris ad faciem, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis præcedas
eos per diem, et in columna ignis per noctem : 15 quod occideris tantam multitudinem
quasi unum hominem, et dicant : 16 Non poterat introducere populum
in terram pro qua juraverat : idcirco occidit eos in solitudine ? 17 Magnificetur
ergo fortitudo Domini sicut jurasti, dicens : 18 Dominus patiens et
multæ misericordiæ, auferens iniquitatem et scelera, nullumque innoxium
derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem.
19 Dimitte, obsecro, peccatum populi hujus secundum magnitudinem
misericordiæ tuæ, sicut propitius fuisti egredientibus de Ægypto usque ad
locum istum. 20 Dixitque Dominus : Dimisi juxta verbum tuum. 21 Vivo ego :
et implebitur gloria Domini universa terra. 22 Attamen omnes homines qui
viderunt majestatem meam, et signa quæ feci in Ægypto et in solitudine, et
tentaverunt me jam per decem vices, nec obedierunt voci meæ, 23 non videbunt
terram pro qua juravi patribus eorum, nec quisquam ex illis qui detraxit
mihi, intuebitur eam. 24 Servum meum Caleb, qui plenus alio spiritu secutus
est me, inducam in terram hanc, quam circuivit ; et semen ejus possidebit
eam. 25 Quoniam Amalecites et Chananæus habitant in vallibus. Cras movete
castra, et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri. 26 Locutusque est
Dominus ad Moysen et Aaron, dicens : 27 Usquequo multitudo hæc pessima
murmurat contra me ? querelas filiorum Isra¨el audivi. 28 Dic ergo eis : Vivo
ego, ait Dominus : sicut locuti estis audiente me, sic faciam vobis. 29 In
solitudine hac jacebunt cadavera vestra. Omnes qui numerati estis a viginti
annis et supra, et murmurastis contra me, 30 non intrabitis terram, super
quam levavi manum meam ut habitare vos facerem, præter Caleb filium Jephone,
et Josue filium Nun. 31 Parvulos autem vestros, de quibus dixistis quod
prædæ hostibus forent, introducam, ut videant terram, quæ vobis displicuit.
32 Vestra cadavera jacebunt in solitudine. 33 Filii vestri erunt vagi in deserto
annis quadraginta, et portabunt fornicationem vestram, donec consumantur
cadavera patrum in deserto, 34 juxta numerum quadraginta dierum, quibus
considerastis terram : annus pro die imputabitur. Et quadraginta annis recipietis
iniquitates vestras, et scietis ultionem meam : 35 quoniam sicut locutus
sum, ita faciam omni multitudini huic pessimæ, quæ consurrexit adversum
me : in solitudine hac deficiet, et morietur. 36 Igitur omnes viri, quos miserat
Moyses ad contemplandam terram, et qui reversi murmurare fecerant contra
eum omnem multitudinem, detrahentes terræ quod esset mala, 37 mortui sunt
132
Numeri
atque percussi in conspectu Domini. 38 Josue autem filius Nun, et Caleb filius
Jephone, vixerunt ex omnibus qui perrexerant ad considerandam terram.
39 Locutusque est Moyses universa verba hæc ad omnes filios Isra¨el, et luxit
populus nimis. 40 Et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis,
atque dixerunt : Parati sumus ascendere ad locum, de quo Dominus locutus
est : quia peccavimus. 41 Quibus Moyses : Cur, inquit, transgredimini verbum
Domini, quod vobis non cedet in prosperum ? 42 nolite ascendere : non
enim est Dominus vobiscum : ne corruatis coram inimicis vestris. 43 Amalecites
et Chananæus ante vos sunt, quorum gladio corruetis, eo quod nolueritis
acquiescere Domino : nec erit Dominus vobiscum. 44 At illi contenebrati ascenderunt
in verticem montis. Arca autem testamenti Domini et Moyses non
recesserunt de castris. 45 Descenditque Amalecites et Chananæus, qui habitabat
in monte : et percutiens eos atque concidens, persecutus est eos usque
Horma.
15 Locutus est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Loquere ad filios Isra¨el, et
dices ad eos : Cum ingressi fueritis terram habitationis vestræ, quam
ego dabo vobis, 3 et feceritis oblationem Domino in holocaustum, aut victimam,
vota solventes, vel sponte offerentes munera, aut in solemnitatibus
vestris adolentes odorem suavitatis Domino, de bobus sive de ovibus : 4 offeret
quicumque immolaverit victimam, sacrificium similæ, decimam partem ephi,
conspersæ oleo, quod mensuram habebit quartam partem hin : 5 et vinum ad
liba fundenda ejusdem mensuræ dabit in holocaustum sive in victimam. Per
agnos singulos 6 et arietes erit sacrificium similæ duarum decimarum, quæ
conspersa sit oleo tertiæ partis hin : 7 et vinum ad libamentum tertiæ partis
ejusdem mensuræ offeret in odorem suavitatis Domino. 8 Quando vero de
bobus feceris holocaustum aut hostiam, ut impleas votum vel pacificas victimas,
9 dabis per singulos boves similæ tres decimas conspersæ oleo, quod
habeat medium mensuræ hin : 10 et vinum ad liba fundenda ejusdem mensuræ
in oblationem suavissimi odoris Domino. 11 Sic facies 12 per singulos boves
et arietis et agnos et hædos. 13 Tam indigenæ quam peregrini 14 eodem ritu
offerent sacrificia. 15 Unum præceptum erit atque judicium tam vobis quam
advenis terræ.
16 Locutus est Dominus ad Moysen, dicens : 17 Loquere filiis Isra¨el, et dices
ad eos : 18 Cum veneritis in terram, quam dabo vobis, 19 et comederitis de
panibus regionis illius, separabitis primitias Domino 20 de cibis vestris. Sicut
de areis primitias separatis, 21 ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino.
22 Quod si per ignorantiam præterieritis quidquam horum, quæ locutus
est Dominus ad Moysen, 23 et mandavit per eum ad vos, a die qua coepit
jubere et ultra, 24 oblitaque fuerit facere multitudo : offeret vitulum de armento,
holocaustum in odorem suavissimum Domino, et sacrificum ejus ac
liba, ut cæremoniæ postulant, hircumque pro peccato : 25 et rogabit sacerdos
pro omni multitudine filiorum Isra¨el, et dimittetur eis, quoniam non sponte
peccaverunt, nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato
atque errore suo : 26 et dimittetur universæ plebi filiorum Isra¨el, et advenis
qui peregrinantur inter eos : quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam.
27 Quod si anima una nesciens peccaverit, offeret capram anniculam pro
peccato suo : 28 et deprecabitur pro ea sacerdos, quod inscia peccaverit coram
Domino : impetrabitque ei veniam, et dimittetur illi. 29 Tam indigenis quam
advenis una lex erit omnium, qui peccaverint ignorantes. 30 Anima vero, quæ
133
Numeri
per superbiam aliquid commiserit, sive civis sit ille, sive peregrinus (quoniam
adversus Dominum rebellis fuit), peribit de populo suo : 31 verbum enim
Domini contempsit, et præceptum illius fecit irritum : idcirco delebitur, et
portabit iniquitatem suam.
32 Factum est autem, cum essent filii Isra¨el in solitudine, et invenissent
hominem colligentem ligna in die sabbati, 33 obtulerunt eum Moysi et Aaron
et universæ multitudini. 34 Qui recluserunt eum in carcerem, nescientes quid
super eo facere deberent. 35 Dixitque Dominus ad Moysen : Morte moriatur
homo iste : obruat eum lapidibus omnis turba extra castra. 36 Cumque
eduxissent eum foras, obruerunt lapidibus, et mortuus est, sicut præceperat
Dominus.
37 Dixit quoque Dominus ad Moysen : 38 Loquere filiis Isra¨el, et dices ad eos
ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum, ponentes in eis vittas hyacinthinas
: 39 quas cum viderint, recordentur omnium mandatorum Domini, nec
sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes, 40 sed magis
memores præceptorum Domini faciant ea, sintque sancti Deo suo. 41 Ego
Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut essem Deus vester.
16 Ecce autem Core filius Isaar, filii Caath, filii Levi, et Dathan atque Abiron
filii Eliab, Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben, 2 surrexerunt
contra Moysen, aliique filiorum Isra¨el ducenti quinquaginta viri proceres synagogæ,
et qui tempore concilii per nomina vocabantur. 3 Cumque stetissent
adversum Moysen et Aaron, dixerunt : Sufficiat vobis, quia omnis multitudo
sanctorum est, et in ipsis est Dominus : cur elevamini super populum Domini
? 4 Quod cum audisset Moyses, cecidit pronus in faciem : 5 locutusque
ad Core et ad omnem multitudinem : Mane, inquit, notum faciet Dominus
qui ad se pertineant, et sanctos applicabit sibi : et quos elegerit, appropinquabunt
ei. 6 Hoc igitur facite : tollat unusquisque thuribula sua, tu Core, et
omne concilium tuum : 7 et hausto cras igne, ponite desuper thymiama coram
Domino : et quemcumque elegerit, ipse erit sanctus : multum erigimini filii
Levi. 8 Dixitque rursum ad Core : Audite, filii Levi : 9 num parum vobis est
quod separavit vos Deus Isra¨el ab omni populo, et junxit sibi, ut serviretis ei
in cultu tabernaculi, et staretis coram frequentia populi, et ministraretis ei ?
10 idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi, ut vobis etiam
sacerdotium vindicetis, 11 et omnis globus tuus stet contra Dominum ? quid
est enim Aaron ut murmuretis contra eum ?
12 Misit ergo Moyses ut vocaret Dathan et Abiron filios Eliab. Qui responderunt
: Non venimus. 13 Numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra,
quæ lacte et melle manabat, ut occideres in deserto, nisi et dominatus fueris
nostri ? 14 Revera induxisti nos in terram, quæ fluit rivis lactis et mellis, et
dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum : an et oculos nostros vis
eruere ? non venimus. 15 Iratusque Moyses valde, ait ad Dominum : Ne respicias
sacrificia eorum : tu scis quod ne asellum quidem umquam acceperim ab
eis, nec afflixerim quempiam eorum.
16 Dixitque ad Core : Tu, et omnis congregatio tua, state seorsum coram
Domino, et Aaron die crastino separatim. 17 Tollite singuli thuribula vestra, et
ponite super ea incensum, offerentes Domino ducenta quinquaginta thuribula
: Aaron quoque teneat thuribulum suum. 18 Quod cum fecissent, stantibus
Moyses et Aaron, 19 et coacervassent adversum eos omnem multitudinem ad
ostium tabernaculi, apparuit cunctis gloria Domini. 20 Locutusque Dominus
134
Numeri
ad Moysen et Aaron, ait : 21 Separamini de medio congregationis hujus, ut
eos repente disperdam. 22 Qui ceciderunt proni in faciem, atque dixerunt :
Fortissime Deus spirituum universæ carnis, num uno peccante, contra omnes
ira tua desæviet ? 23 Et ait Dominus ad Moysen : 24 Præcipe universo populo
ut separetur a tabernaculis Core et Dathan et Abiron.
25 Surrexitque Moyses, et abiit ad Dathan et Abiron : et sequentibus eum
senioribus Isra¨el, 26 dixit ad turbam : Recedite a tabernaculis hominum impiorum,
et nolite tangere quæ ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis
eorum. 27 Cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum, Dathan et
Abiron egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et liberis,
omnique frequentia. 28 Et ait Moyses : In hoc scietis quod Dominus miserit
me ut facerem universa quæ cernitis, et non ex proprio ea corde protulerim :
29 si consueta hominum morte interierint, et visitaverit eos plaga, qua et ceteri
visitari solent, non misit me Dominus : 30 sin autem novam rem fecerit
Dominus, ut aperiens terra os suum deglutiat eos et omnia quæ ad illos pertinent,
descenderintque viventes in infernum, scietis quod blasphemaverint
Dominum.
31 Confestim igitur ut cessavit loqui, dirupta est terra sub pedibus eorum :
32 et aperiens os suum, devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia
eorum, 33 descenderuntque vivi in infernum operti humo, et perierunt
de medio multitudinis. 34 At vero omnis Isra¨el, qui stabat per gyrum, fugit ad
clamorem pereuntium, dicens : Ne forte et nos terra deglutiat. 35 Sed et ignis
egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros, qui offerebant incensum.
36 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 37 Præcipe Eleazaro
filio Aaron sacerdoti ut tollat thuribula quæ jacent in incendio, et ignem huc
illucque dispergat : quoniam sanctificata sunt 38 in mortibus peccatorum : producatque
ea in laminas, et affigat altari, eo quod oblatum sit in eis incensum
Domino, et sanctificata sint, ut cernant ea pro signo et monimento filii Isra¨el.
39 Tulit ergo Eleazar sacerdos thuribula ænea, in quibus obtulerant hi quos
incendium devoravit, et produxit ea in laminas, affigens altari : 40 ut haberent
postea filii Isra¨el, quibus commonerentur ne quis accedat alienigena, et qui
non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut
passus est Core, et omnis congregatio ejus, loquente Domino ad Moysen.
41 Murmuravit autem omnis multitudo filiorum Isra¨el sequenti die contra
Moysen et Aaron, dicens : Vos interfecistis populum Domini. 42 Cumque
oriretur seditio, et tumultus incresceret, 43 Moyses et Aaron fugerunt ad tabernaculum
foederis. Quod, postquam ingressi sunt, operuit nubes, et apparuit
gloria Domini. 44 Dixitque Dominus ad Moysen : 45 Recedite de medio hujus
multitudinis, etiam nunc delebo eos. Cumque jacerent in terra, 46 dixit Moyses
ad Aaron : Tolle thuribulum, et hausto igne de altari, mitte incensum desuper,
pergens cito ad populum, ut roges pro eis : jam enim egressa est ira a
Domino, et plaga desævit. 47 Quod cum fecisset Aaron, et cucurrisset ad mediam
multitudinem, quam jam vastabat incendium, obtulit thymiama : 48 et
stans inter mortuos ac viventes, pro populo deprecatus est, et plaga cessavit.
49 Fuerunt autem qui percussi sunt, quatuordecim millia hominum, et septingenti,
absque his qui perierant in seditione Core. 50 Reversusque est Aaron ad
Moysen ad ostium tabernaculi foederis postquam quievit interitus.
17 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Loquere ad filios Isra¨el,
et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis princip-
135
Numeri
ibus tribuum, virgas duodecim, et uniuscujusque nomen superscribes virgæ
suæ. 3 Nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seorsum
familias continebit : 4 ponesque eas in tabernaculo foederis coram testimonio,
ubi loquar ad te. 5 Quem ex his elegero, germinabit virga ejus : et cohibebo a
me querimonias filiorum Isra¨el, quibus contra vos murmurant. 6 Locutusque
est Moyses ad filios Isra¨el : et dederunt ei omnes principes virgas per singulas
tribus : fueruntque virgæ duodecim absque virga Aaron. 7 Quas cum posuisset
Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii, 8 sequenti die regressus
invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi : et turgentibus gemmis eruperant
flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt. 9 Protulit ergo
Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Isra¨el : videruntque,
et receperunt singuli virgas suas. 10 Dixitque Dominus ad Moysen :
Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum
rebellium filiorum Isra¨el, et quiescant querelæ eorum a me, ne moriantur.
11 Fecitque Moyses sicut præceperat Dominus. 12 Dixerunt autem filii Isra¨el ad
Moysen : Ecce consumpti sumus, omnes perivimus. 13 Quicumque accedit ad
tabernaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi
sumus ?
18Dixitque Dominus ad Aaron : Tu, et filii tui, et domus patris tui tecum,
portabitis iniquitatem sanctuarii : et tu et filii tui simul sustinebitis peccata
sacerdotii vestri. 2 Sed et fratres tuos de tribu Levi, et sceptrum patris tui
sume tecum, præstoque sint, et ministrent tibi : tu autem et filii tui ministrabitis
in tabernaculo testimonii. 3 Excubabuntque Levitæ ad præcepta tua, et
ad cuncta opera tabernaculi : ita dumtaxat ut ad vasa sanctuarii et ad altare
non accedant, ne et illi moriantur, et vos pereatis simul. 4 Sint autem tecum,
et excubent in custodiis tabernaculi, et in omnibus cæremoniis ejus. Alienigena
non miscebitur vobis. 5 Excubate in custodia sanctuarii, et in ministerio
altaris : ne oriatur indignatio super filios Isra¨el. 6 Ego dedi vobis fratres vestros
Levitas de medio filiorum Isra¨el, et tradidi donum Domino, ut serviant
in ministeriis tabernaculi ejus. 7 Tu autem et filii tui custodite sacerdotium
vestrum : et omnia quæ ad cultum altaris pertinent, et intra velum sunt, per
sacerdotes administrabuntur : si quis externus accesserit, occidetur.
8 Locutusque est Dominus ad Aaron : Ecce dedi tibi custodiam primitiarum
mearum. Omnia quæ sanctificantur a filiis Isra¨el, tradidi tibi et filiis
tuis pro officio sacerdotali legitima sempiterna. 9 Hæc ergo accipies de
his, quæ sanctificantur et oblata sunt Domino. Omnis oblatio, et sacrificium,
et quidquid pro peccato atque delicto redditur mihi, et cedit in Sancta
sanctorum, tuum erit, et filiorum tuorum. 10 In sanctuario comedes illud :
mares tantum edent ex eo, quia consecratum est tibi. 11 Primitias autem, quas
voverint et obtulerint filii Isra¨el, tibi dedi, et filiis tuis, ac filiabus tuis, jure
perpetuo : qui mundus est in domo tua, vescetur eis. 12 Omnem medullam
olei, et vini, ac frumenti, quidquid offerunt primitiarum Domino, tibi dedi.
13 Universa frugum initia, quas gignit humus, et Domino deportantur, cedent
in usus tuos : qui mundus est in domo tua, vescetur eis. 14 Omne quod ex
voto reddiderint filii Isra¨el, tuum erit. 15 Quidquid primum erumpit e vulva
cunctæ carnis, quam offerunt Domino, sive ex hominibus, sive de pecoribus
fuerit, tui juris erit : ita dumtaxat ut pro hominis primogenito pretium accipias,
et omne animal quod immundum est redimi facias, 16 cujus redemptio erit
post unum mensem, siclis argenti quinque, pondere sanctuarii. Siclus viginti
136
Numeri
obolos habet. 17 Primogenitum autem bovis, et ovis, et capræ, non facies redimi,
quia sanctificata sunt Domino. Sanguinem tantum eorum fundes super
altare, et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino. 18 Carnes vero
in usum tuum cedent, sicut pectusculum consecratum, et armus dexter : tua
erunt. 19 Omnes primitias sanctuarii, quas offerunt filii Isra¨el Domino, tibi
dedi, et filiis, ac filiabus tuis, jure perpetuo. Pactum salis est sempiternum
coram Domino, tibi ac filiis tuis.
20 Dixitque Dominus ad Aaron : In terra eorum nihil possidebitis, nec
habebitis partem inter eos : ego pars et hæreditas tua in medio filiorum Isra¨el.
21 Filiis autem Levi dedi omnes decimas Isra¨elis in possessionem, pro ministerio,
quo serviunt mihi in tabernaculo foederis : 22 ut non accedant ultra filii
Isra¨el ad tabernaculum, nec committant peccatum mortiferum, 23 solis filiis
Levi mihi in tabernaculo servientibus, et portantibus peccata populi. Legitimum
sempiternum erit in generationibus vestris. Nihil aliud possidebunt,
24 decimarum oblatione contenti, quas in usus eorum et necessaria separavi.
25 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 26 Præcipe Levitis, atque
denuntia : Cum acceperitis a filiis Isra¨el decimas, quas dedi vobis, primitias
earum offerte Domino, id est, decimam partem decimæ, 27 ut reputetur vobis
in oblationem primitivorum, tam de areis quam de torcularibus : 28 et
universis quorum accipitis primitias, offerte Domino, et date Aaron sacerdoti.
29 Omnia quæ offeretis ex decimis, et in donaria Domini separabitis, optima
et electa erunt. 30 Dicesque ad eos : Si præclara et meliora quæque obtuleritis
ex decimis, reputabitur vobis quasi de area, et torculari dederitis primitias :
31 et comedetis eas in omnibus locis vestris, tam vos quam familiæ vestræ :
quia pretium est pro ministerio, quo servitis in tabernaculo testimonii. 32 Et
non peccabitis super hoc, egregia vobis et pinguia reservantes, ne polluatis
oblationes filiorum Isra¨el, et moriamini.
19Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens : 2 Ista est religio
victimæ, quam constituit Dominus. Præcipe filiis Isra¨el, ut adducant
ad te vaccam rufam ætatis integræ, in qua nulla sit macula, nec portaverit
jugum : 3 tradetisque eam Eleazaro sacerdoti, qui eductam extra castra,
immolabit in conspectu omnium : 4 et tingens digitum in sanguine ejus, asperget
contra fores tabernaculi septem vicibus, 5 comburetque eam cunctis
videntibus, tam pelle et carnibus ejus quam sanguine et fimo flammæ traditis.
6 Lignum quoque cedrinum, et hyssopum, coccumque bis tinctum sacerdos
mittet in flammam, quæ vaccam vorat. 7 Et tunc demum, lotis vestibus et
corpore suo, ingredietur in castra, commaculatusque erit usque ad vesperum.
8 Sed et ille qui combusserit eam, lavabit vestimenta sua et corpus, et immundus
erit usque ad vesperum. 9 Colliget autem vir mundus cineres vaccæ,
et effundet eos extra castra in loco purissimo, ut sint multitudini filiorum Isra
¨el in custodiam, et in aquam aspersionis : quia pro peccato vacca combusta
est. 10 Cumque laverit qui vaccæ portaverat cineres vestimenta sua, immundus
erit usque ad vesperum. Habebunt hoc filii Isra¨el, et advenæ qui habitant inter
eos, sanctum jure perpetuo.
11 Qui tetigerit cadaver hominis, et propter hoc septem diebus fuerit immundus,
12 aspergetur ex hac aqua die tertio et septimo, et sic mundabitur.
Si die tertio aspersus non fuerit, septimo non poterit emundari. 13 Omnis qui
tetigerit humanæ animæ morticinum, et aspersus hac commistione non fuerit,
polluet tabernaculum Domini et peribit ex Isra¨el : quia aqua expiationis non
137
Numeri
est aspersus, immundus erit, et manebit spurcitia ejus super eum. 14 Ista est
lex hominis qui moritur in tabernaculo : omnes qui ingrediuntur tentorium
illius, et universa vasa quæ ibi sunt, polluta erunt septem diebus. 15 Vas, quod
non habuerit operculum nec ligaturam desuper, immundum erit. 16 Si quis in
agro tetigerit cadaver occisi hominis, aut per se mortui, sive os illius, vel sepulchrum,
immundus erit septem diebus. 17 Tollentque de cineribus combustionis
atque peccati, et mittent aquas vivas super eos in vas : 18 in quibus cum homo
mundus tinxerit hyssopum, asperget ex eo omne tentorium, et cunctam supellectilem,
et homines hujuscemodi contagione pollutos : 19 atque hoc modo
mundus lustrabit immundum tertio et septimo die : expiatusque die septimo,
lavabit et se et vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum. 20 Si
quis hoc ritu non fuerit expiatus, peribit anima illius de medio ecclesiæ : quia
sanctuarium Domini polluit, et non est aqua lustrationis aspersus. 21 Erit hoc
præceptum legitimum sempiternum. Ipse quoque qui aspergit aquas, lavabit
vestimenta sua. Omnis qui tetigerit aquas expiationis, immundus erit usque
ad vesperum. 22 Quidquid tetigerit immundus, immundum faciet : et anima,
quæ horum quippiam tetigerit, immunda erit usque ad vesperum.
20Veneruntque filii Isra¨el et omnis multitudo in desertum Sin, mense primo,
et mansit populus in Cades. Mortuaque est ibi Maria, et sepulta
in eodem loco. 2 Cumque indigeret aqua populus, convenerunt adversum
Moysen et Aaron : 3 et versi in seditionem, dixerunt : Utinam periissemus
inter fratres nostros coram Domino. 4 Cur eduxistis ecclesiam Domini in solitudinem,
ut et nos et nostra jumenta moriamur ? 5 quare nos fecistis ascendere
de Ægypto, et adduxistis in locum istum pessimum, qui seri non potest, qui
nec ficum gignit, nec vineas, nec malogranata, insuper et aquam non habet ad
bibendum ? 6 Ingressusque Moyses et Aaron, dimissa multitudine, tabernaculum
foederis, corruerunt proni in terram, clamaveruntque ad Dominum, atque
dixerunt : Domine Deus, audi clamorem hujus populi, et aperi eis thesaurum
tuum fontem aquæ vivæ, ut satiati, cesset murmuratio eorum. Et apparuit
gloria Domini super eos.
7 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 8 Tolle virgam, et congrega
populum, tu et Aaron frater tuus, et loquimini ad petram coram eis, et
illa dabit aquas. Cumque eduxeris aquam de petra, bibet omnis multitudo
et jumenta ejus. 9 Tulit igitur Moyses virgam, quæ erat in conspectu Domini,
sicut præceperat ei, 10 congregata multitudine ante petram : dixitque
eis : Audite, rebelles et increduli : num de petra hac vobis aquam poterimus
ejicere ? 11 Cumque elevasset Moyses manum, percutiens virga bis silicem,
egressæ sunt aquæ largissimæ, ita ut populus biberet et jumenta. 12 Dixitque
Dominus ad Moysen et Aaron : Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis
me coram filiis Isra¨el, non introducetis hos populos in terram, quam dabo eis.
13 Hæc est aqua contradictionis, ubi jurgati sunt filii Isra¨el contra Dominum,
et sanctificatus est in eis.
14 Misit interea nuntios Moyses de Cades ad regem Edom, qui dicerent :
Hæc mandat frater tuus Isra¨el : Nosti omnem laborem qui apprehendit nos,
15 quomodo descenderint patres nostri in Ægyptum, et habitaverimus ibi multo
tempore, afflixerintque nos Ægyptii, et patres nostros : 16 et quomodo clamaverimus
ad Dominum, et exaudierit nos, miseritque angelum, qui eduxerit
nos de Ægypto. Ecce in urbe Cades, quæ est in extremis finibus tuis, positi,
17 obsecramus ut nobis transire liceat per terram tuam. Non ibimus per agros,
138
Numeri
nec per vineas ; non bibemus aquas de puteis tuis : sed gradiemur via publica,
nec ad dexteram nec ad sinistram declinantes, donec transeamus terminos tuos.
18 Cui respondit Edom : Non transibis per me, alioquin armatus occurram
tibi. 19 Dixeruntque filii Isra¨el : Per tritam gradiemur viam : et si biberimus
aquas tuas, nos et pecora nostra, dabimus quod justum est : nulla erit in pretio
difficultas, tantum velociter transeamus. 20 At ille respondit : Non transibis.
Statimque egressus est obvius, cum infinita multitudo, et manu forti, 21 nec
voluit acquiescere deprecanti, ut concederet transitum per fines suos. Quam
ob rem divertit ab eo Isra¨el.
22 Cumque castra movissent de Cades, venerunt in montem Hor, qui est in
finibus terræ Edom : 23 ubi locutus est Dominus ad Moysen : 24 Pergat, inquit,
Aaron ad populos suos : non enim intrabit terram, quam dedi filiis Isra¨el, eo
quod incredulus fuerit ori meo, ad aquas contradictionis. 25 Tolle Aaron et
filium ejus cum eo, et duces eos in montem Hor. 26 Cumque nudaveris patrem
veste sua, indues ea Eleazarum filium ejus : Aaron colligetur, et morietur
ibi. 27 Fecit Moyses ut præceperat Dominus : et ascenderunt in montem Hor
coram omni multitudine. 28 Cumque Aaron spoliasset vestibus suis, induit
eis Eleazarum filium ejus. 29 Illo mortuo in montis supercilio, descendit cum
Eleazaro. 30 Omnis autem multitudo videns occubuisse Aaron, flevit super eo
triginta diebus per cunctas familias suas.
21 Quod cum audisset Chananæus rex Arad, qui habitabat ad meridiem,
venisse scilicet Isra¨el per exploratorum viam, pugnavit contra illum, et
victor existens, duxit ex eo prædam. 2 At Isra¨el voto se Domino obligans, ait :
Si tradideris populum istum in manu mea, delebo urbes ejus. 3 Exaudivitque
Dominus preces Isra¨el, et tradidit Chananæum, quem ille interfecit subversis
urbibus ejus : et vocavit nomen loci illius Horma, id est, anathema.
4 Profecti sunt autem et de monte Hor, per viam quæ ducit ad mare
Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et tædere coepit populum itineris ac
laboris : 5 locutusque contra Deum et Moysen, ait : Cur eduxisti nos de Ægypto,
ut moreremur in solitudine ? deest panis, non sunt aquæ : anima nostra
jam nauseat super cibo isto levissimo. 6 Quam ob rem misit Dominus in populum
ignitos serpentes, ad quorum plagas et mortes plurimorum, 7 venerunt
ad Moysen, atque dixerunt : Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum
et te : ora ut tollat a nobis serpentes. Oravitque Moyses pro populo, 8 et locutus
est Dominus ad eum : Fac serpentem æneum, et pone eum pro signo :
qui percussus aspexerit eum, vivet. 9 Fecit ergo Moyses serpentem æneum, et
posuit eum pro signo : quem cum percussi aspicerent, sanabantur.
10 Profectique filii Isra¨el castrametati sunt in Oboth. 11 Unde egressi
fixere tentoria in Jeabarim, in solitudine quæ respicit Moab contra orientalem
plagam. 12 Et inde moventes, venerunt ad torrentem Zared. 13 Quem relinquentes
castrametati sunt contra Arnon, quæ est in deserto, et prominet in
finibus Amorrhæi. Siquidem Arnon terminus est Moab, dividens Moabitas et
Amorrhæos. 14 Unde dicitur in libro bellorum Domini :
Sicut fecit in mari Rubro,
sic faciet in torrentibus Arnon.
15 Scopuli torrentium inclinati sunt, ut requiescerent in Ar,
et recumberent in finibus Moabitarum.
16 Ex eo loco apparuit puteus, super quo locutus est Dominus ad Moysen :
Congrega populum, et dabo ei aquam. 17 Tunc cecinit Isra¨el carmen istud :
139
Numeri
Ascendat puteus.
Concinebant :
18 Puteus, quem foderunt principes
et paraverunt duces multitudinis
in datore legis, et in baculis suis.
De solitudine, Matthana. 19 De Matthana in Nahaliel : de Nahaliel in
Bamoth. 20 De Bamoth, vallis est in regione Moab, in vertice Phasga, quod
respicit contra desertum.
21 Misit autem Isra¨el nuntios ad Sehon regem Amorrhæorum, dicens :
22 Obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam : non declinabimus in agros
et vineas ; non bibemus aquas ex puteis : via regia gradiemur, donec transeamus
terminos tuos. 23 Qui concedere noluit ut transiret Isra¨el per fines suos :
quin potius exercitu congregato, egressus est obviam in desertum, et venit in
Jasa, pugnavitque contra eum. 24 A quo percussus est in ore gladii, et possessa
est terra ejus ab Arnon usque Jeboc, et filios Ammon : quia forti præsidio
tenebantur termini Ammonitarum. 25 Tulit ergo Isra¨el omnes civitates ejus,
et habitavit in urbibus Amorrhæi, in Hesebon scilicet, et viculis ejus. 26 Urbs
Hesebon fuit Sehon regis Amorrhæi, qui pugnavit contra regem Moab : et
tulit omnem terram, quæ ditionis illius fuerat usque Arnon. 27 Idcirco dicitur
in proverbio :
Venite in Hesebon : ædificetur, et construatur civitas Sehon :
28 ignis egressus est de Hesebon, flamma de oppido Sehon,
et devoravit Ar Moabitarum, et habitatores excelsorum Arnon.
29 Væ tibi Moab ; peristi popule Chamos.
Dedit filios ejus in fugam, et filias in captivitatem regi
Amorrhæorum Sehon.
30 Jugum ipsorum disperiit ad Hesebon usque Dibon :
lassi pervenerunt in Nophe, et usque Medaba.
31 Habitavit itaque Isra¨el in terra Amorrhæi.
32 Misitque Moyses qui explorarent Jazer : cujus ceperunt viculos, et
possederunt habitatores. 33 Verteruntque se, et ascenderunt per viam Basan, et
occurrit eis Og, rex Basan, cum omni populo suo, pugnaturus in Edrai. 34 Dixitque
Dominus ad Moysen : Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum,
et omnem populum ac terram ejus : faciesque illi sicut fecisti Sehon, regi Amorrhæorum
habitatori Hesebon. 35 Percusserunt igitur et hunc cum filiis suis,
universumque populum ejus usque ad internecionem, et possederunt terram
illius.
22Profectique castrametati sunt in campestribus Moab, ubi trans Jordanem
Jericho sita est. 2 Videns autem Balac filius Sephor omnia quæ fecerat
Isra¨el Amorrhæo, 3 et quod pertimuissent eum Moabitæ, et impetum ejus
ferre non possent, 4 dixit ad majores natu Madian : Ita delebit hic populus
omnes, qui in nostris finibus commorantur, quomodo solet bos herbas usque
ad radices carpere. Ipse erat eo tempore rex in Moab. 5 Misit ergo nuntios ad
Balaam filium Beor ariolum, qui habitabat super flumen terræ filiorum Ammon,
ut vocarent eum, et dicerent : Ecce egressus est populus ex Ægypto, qui
operuit superficiem terræ, sedens contra me. 6 Veni igitur, et maledic populo
huic, quia fortior me est : si quomodo possim percutere et ejicere eum
140
Numeri
de terra mea. Novi enim quod benedictus sit cui benedixeris, et maledictus
in quem maledicta congesseris. 7 Perrexeruntque seniores Moab, et majores
natu Madian, habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent
ad Balaam, et narrassent ei omnia verba Balac, 8 ille respondit : Manete hic
nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus. Manentibus illis apud
Balaam, venit Deus, et ait ad eum : 9 Quid sibi volunt homines isti apud te ?
10 Respondit : Balac filius Sephor rex Moabitarum misit ad me, 11 dicens :
Ecce populus qui egressus est de Ægypto, operuit superficiem terræ : veni,
et maledic ei, si quomodo possim pugnans abigere eum. 12 Dixitque Deus
ad Balaam : Noli ire cum eis, neque maledicas populo : quia benedictus est.
13 Qui mane consurgens dixit ad principes : Ite in terram vestram, quia prohibuit
me Dominus venire vobiscum. 14 Reversi principes dixerunt ad Balac :
Noluit Balaam venire nobiscum.
15 Rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat, misit. 16 Qui
cum venissent ad Balaam, dixerunt : Sic dicit Balac filius Sephor : Ne cuncteris
venire ad me : 17 paratus sum honorare te, et quidquid volueris, dabo tibi :
veni, et maledic populo isti. 18 Respondit Balaam : Si dederit mihi Balac
plenam domum suam argenti et auri, non potero immutare verbum Domini
Dei mei, ut vel plus, vel minus loquar. 19 Obsecro ut hic maneatis etiam hac
nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus. 20 Venit ergo
Deus ad Balaam nocte, et ait ei : Si vocare te venerunt homines isti, surge, et
vade cum eis : ita dumtaxat, ut quod tibi præcepero, facias. 21 Surrexit Balaam
mane, et strata asina sua profectus est cum eis.
22 Et iratus est Deus. Stetitque angelus Domini in via contra Balaam, qui insidebat
asinæ, et duos pueros habebat secum. 23 Cernens asina angelum stantem
in via, evaginato gladio, avertit se de itinere, et ibat per agrum. Quam cum
verberaret Balaam, et vellet ad semitam reducere, 24 stetit angelus in angustiis
duarum maceriarum, quibus vineæ cingebantur. 25 Quem videns asina, junxit
se parieti, et attrivit sedentis pedem. At ille iterum verberabat eam : 26 et nihilominus
angelus ad locum angustum transiens, ubi nec ad dexteram, nec ad
sinistram poterat deviare, obvius stetit. 27 Cumque vidisset asina stantem angelum,
concidit sub pedibus sedentis : qui iratus, vehementius cædebat fuste
latera ejus. 28 Aperuitque Dominus os asinæ, et locuta est : Quid feci tibi ? cur
percutis me ecce jam tertio ? 29 Respondit Balaam : Quia commeruisti, et illusisti
mihi : utinam haberem gladium, ut te percuterem ! 30 Dixit asina : Nonne
animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in præsentem diem ?
dic quid simile umquam fecerim tibi. At ille ait : Numquam. 31 Protinus
aperuit Dominus oculos Balaam, et vidit angelum stantem in via, evaginato
gladio, adoravitque eum pronus in terram. 32 Cui angelus : Cur, inquit, tertio
verberas asinam tuam ? ego veni ut adversarer tibi, quia perversa est via tua,
mihique contraria : 33 et nisi asina declinasset de via, dans locum resistenti, te
occidissem, et illa viveret.
34 Dixit Balaam : Peccavi, nesciens quod tu stares contra me : et nunc si
displicet tibi ut vadam, revertar. 35 Ait angelus : Vade cum istis, et cave ne
aliud quam præcepero tibi loquaris. Ivit igitur cum principibus. 36 Quod cum
audisset Balac, egressus est in occursum ejus in oppido Moabitarum, quod
situm est in extremis finibus Arnon. 37 Dixitque ad Balaam : Misi nuntios
ut vocarent te : cur non statim venisti ad me ? an quia mercedem adventui
tuo reddere nequeo ? 38 Cui ille respondit : Ecce adsum : numquid loqui
potero aliud, nisi quod Deus posuerit in ore meo ? 39 Perrexerunt ergo simul,
141
Numeri
et venerunt in urbem, quæ in extremis regni ejus finibus erat. 40 Cumque
occidisset Balac boves et oves, misit ad Balaam, et principes qui cum eo erant,
munera. 41 Mane autem facto, duxit eum ad excelsa Baal, et intuitus est
extremam partem populi.
23 Dixitque Balaam ad Balac : Ædifica mihi hic septem aras, et para
totidem vitulos, ejusdemque numeri arietes. 2 Cumque fecisset juxta
sermonem Balaam, imposuerunt simul vitulum et arietem super aram.
3 Dixitque Balaam ad Balac : Sta paulisper juxta holocaustum tuum, donec
vadam, si forte occurrat mihi Dominus, et quodcumque imperaverit, loquar
tibi. 4 Cumque abiisset velociter, occurrit illi Deus. Locutusque ad eum Balaam
: Septem, inquit, aras erexi, et imposui vitulum et arietem desuper.
5 Dominus autem posuit verbum in ore ejus, et ait : Revertere ad Balac, et
hæc loqueris. 6 Reversus invenit stantem Balac juxta holocaustum suum, et
omnes principes Moabitarum : 7 assumptaque parabola sua, dixit :
De Aram adduxit me Balac
rex Moabitarum, de montibus orientis :
Veni, inquit, et maledic Jacob ;
propera, et detestare Isra¨el.
8 Quomodo maledicam, cui non maledixit Deus ?
qua ratione detester, quem Dominus non detestatur ?
9 De summis silicibus videbo eum,
et de collibus considerabo illum.
Populus solus habitabit,
et inter gentes non reputabitur.
10 Quis dinumerare possit pulverem Jacob,
et nosse numerum stirpis Isra¨el ?
Moriatur anima mea morte justorum,
et fiant novissima mea horum similia.
11 Dixitque Balac ad Balaam : Quid est hoc quod agis ? ut malediceres
inimicis meis vocavi te, et tu e contrario benedicis eis. 12 Cui ille respondit :
Num aliud possum loqui, nisi quod jusserit Dominus ? 13 Dixit ergo Balac :
Veni mecum in alterum locum unde partem Isra¨el videas, et totum videre
non possis : inde maledicito ei. 14 Cumque duxisset eum in locum sublimem,
super verticem montis Phasga, ædificavit Balaam septem aras, et impositis
supra vitulo atque ariete, 15 dixit ad Balac : Sta hic juxta holocaustum tuum,
donec ego obvius pergam. 16 Cui cum Dominus occurrisset, posuissetque
verbum in ore ejus, ait : Revertere ad Balac, et hæc loqueris ei. 17 Reversus
invenit eum stantem juxta holocaustum suum, et principes Moabitarum cum
eo. Ad quem Balac : Quid, inquit, locutus est Dominus ? 18 At ille, assumpta
parabola sua, ait :
Sta, Balac, et ausculta ; audi, fili Sephor :
19 non est Deus quasi homo, ut mentiatur,
nec ut filius hominis, ut mutetur.
Dixit ergo, et non faciet ?
locutus est, et non implebit ?
20 Ad benedicendum adductus sum :
benedictionem prohibere non valeo.
21 Non est idolum in Jacob,
142
Numeri
nec videtur simulacrum in Isra¨el.
Dominus Deus ejus cum eo est,
et clangor victoriæ regis in illo.
22 Deus eduxit illum de Ægypto,
cujus fortitudo similis est rhinocerotis.
23 Non est augurium in Jacob,
nec divinatio in Isra¨el :
temporibus suis dicetur Jacob et Isra¨eli quid operatus sit Deus.
24 Ecce populus ut leæna consurget,
et quasi leo erigetur :
non accubabit donec devoret prædam,
et occisorum sanguinem bibat.
25 Dixitque Balac ad Balaam : Nec maledicas ei, nec benedicas. 26 Et ille ait :
Nonne dixi tibi quod quidquid mihi Deus imperaret, hoc facerem ? 27 Et ait
Balac ad eum : Veni, et ducam te ad alium locum : si forte placeat Deo ut inde
maledicas eis. 28 Cumque duxisset eum super verticem montis Phogor, qui
respicit solitudinem, 29 dixit ei Balaam : Ædifica mihi hic septem aras, et para
totidem vitulos, ejusdemque numeri arietes. 30 Fecit Balac ut Balaam dixerat :
imposuitque vitulos et arietes per singulas aras.
24 Cumque vidisset Balaam quod placeret Domino ut benediceret Isra¨eli,
nequaquam abiit ut ante perrexerat, ut augurium quæreret : sed dirigens
contra desertum vultum suum, 2 et elevans oculos, vidit Isra¨el in tentoriis
commorantem per tribus suas : et irruente in se spiritu Dei, 3 assumpta
parabola, ait :
Dixit Balaam filius Beor :
dixit homo, cujus obturatus est oculus :
4 dixit auditor sermonum Dei,
qui visionem Omnipotentis intuitus est,
qui cadit, et sic aperiuntur oculi ejus :
5 Quam pulchra tabernacula tua, Jacob,
et tentoria tua, Isra¨el !
6 ut valles nemorosæ,
ut horti juxta fluvios irrigui,
ut tabernacula quæ fixit Dominus,
quasi cedri prope aquas.
7 Fluet aqua de situla ejus,
et semen illius erit in aquas multas.
Tolletur propter Agag, rex ejus,
et auferetur regnum illius.
8 Deus eduxit illum de Ægypto,
cujus fortitudo similis est rhinocerotis.
Devorabunt gentes hostes illius,
ossaque eorum confringent, et perforabunt sagittis.
9 Accubans dormivit ut leo,
et quasi leæna, quam suscitare nullus audebit.
Qui benedixerit tibi, erit et ipse benedictus :
qui maledixerit, in maledictione reputabitur.
143
Numeri
10 Iratusque Balac contra Balaam, complosis manibus ait : Ad maledicendum
inimicis meis vocavi te, quibus e contrario tertio benedixisti : 11 revertere
ad locum tuum. Decreveram quidem magnifice honorare te, sed Dominus
privavit te honore disposito. 12 Respondit Balaam ad Balac : Nonne nuntiis
tuis, quos misisti ad me, dixi : 13 Si dederit mihi Balac plenam domum suam
argenti et auri, non potero præterire sermonem Domini Dei mei, ut vel boni
quid vel mali proferam ex corde meo : sed quidquid Dominus dixerit, hoc
loquar ? 14 verumtamen pergens ad populum meum, dabo consilium, quid
populus tuus populo huic faciat extremo tempore. 15 Sumpta igitur parabola,
rursum ait :
Dixit Balaam filius Beor :
dixit homo, cujus obturatus est oculus :
16 dixit auditor sermonum Dei,
qui novit doctrinam Altissimi,
et visiones Omnipotentis videt,
qui cadens apertos habet oculos :
17 Videbo eum, sed non modo :
intuebor illum, sed non prope.
Orietur stella ex Jacob,
et consurget virga de Isra¨el :
et percutiet duces Moab,
vastabitque omnes filios Seth.
18 Et erit Idumæa possessio ejus :
hæreditas Seir cedet inimicis suis :
Isra¨el vero fortiter aget.
19 De Jacob erit qui dominetur,
et perdat reliquias civitatis.
20 Cumque vidisset Amalec, assumens parabolam, ait :
Principium gentium Amalec,
cujus extrema perdentur.
21 Vidit quoque Cinæum : et assumpta parabola, ait :
Robustum quidem est habitaculum tuum :
sed si in petra posueris nidum tuum,
22 et fueris electus de stirpe Cin,
quamdiu poteris permanere ? Assur enim capiet te.
23 Assumptaque parabola iterum locutus est :
Heu ! quis victurus est,
quando ista faciet Deus ?
24 Venient in trieribus de Italia :
superabunt Assyrios, vastabuntque Hebræos, et ad extremum
etiam ipsi peribunt.
25 Surrexitque Balaam, et reversus est in locum suum : Balac quoque via,
qua venerat, rediit.
144
Numeri
25 Morabatur autem eo tempore Isra¨el in Settim, et fornicatus est populus
cum filiabus Moab, 2 quæ vocaverunt eos ad sacrificia sua. At
ille comederunt et adoraverunt deos earum. 3 Initiatusque est Isra¨el Beelphegor
: et iratus Dominus, 4 ait ad Moysen : Tolle cunctos principes populi,
et suspende eos contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Isra¨el.
5 Dixitque Moyses ad judices Isra¨el : Occidat unusquisque proximos suos, qui
initiati sunt Beelphegor. 6 Et ecce unus de filiis Isra¨el intravit coram fratribus
suis ad scortum Madianitidem, vidente Moyse, et omni turba filiorum Isra¨el,
qui flebant ante fores tabernaculi.
7 Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit
de medio multitudinis, et arrepto pugione, 8 ingressus est post virum Isra
¨elitem in lupanar, et perfodit ambos simul, virum scilicet et mulierem in
locis genitalibus. Cessavitque plaga a filiis Isra¨el : 9 et occisi sunt viginti
quatuor millia hominum. 10 Dixitque Dominus ad Moysen : 11 Phinees filius
Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Isra¨el : quia zelo meo
commotus est contra eos, ut non ipse delerem filios Isra¨el in zelo meo. 12 Idcirco
loquere ad eum : Ecce do ei pacem foederis mei, 13 et erit tam ipsi quam
semini ejus pactum sacerdotii sempiternum : quia zelatus est pro Deo suo, et
expiavit scelus filiorum Isra¨el. 14 Erat autem nomen viri Isra¨elitæ, qui occisus
est cum Madianitide, Zambri filius Salu, dux de cognatione et tribu Simeonis.
15 Porro mulier Madianitis, quæ pariter interfecta est, vocabatur Cozbi
filia Sur principis nobilissimi Madianitarum. 16 Locutusque est Dominus ad
Moysen, dicens : 17 Hostes vos sentiant Madianitæ, et percutite eos : 18 quia
et ipsi hostiliter egerunt contra vos, et decepere insidiis per idolum Phogor, et
Cozbi filiam ducis Madian sororem suam, quæ percussa est in die plagæ pro
sacrilegio Phogor.
26 Postquam noxiorum sanguis effusus est, dixit Dominus ad Moysen et
Eleazarum filium Aaron sacerdotem : 2 Numerate omnem summam filiorum
Isra¨el a viginti annis et supra, per domos et cognationes suas, cunctos
qui possunt ad bella procedere. 3 Locuti sunt itaque Moyses et Eleazar sacerdos,
in campestribus Moab super Jordanem contra Jericho, ad eos qui erant 4 a
viginti annis et supra, sicut Dominus imperaverat, quorum iste est numerus.
5 Ruben primogenitus Isra¨el : hujus filius, Henoch, a quo familia Henochitarum
: et Phallu, a quo familia Phalluitarum : 6 et Hesron, a quo familia
Hesronitarum : et Charmi, a quo familia Charmitarum. 7 Hæ sunt familiæ de
stirpe Ruben : quarum numerus inventus est quadraginta tria millia, et septingenti
triginta. 8 Filius Phallu, Eliab : 9 hujus filii, Namuel et Dathan et Abiron :
isti sunt Dathan et Abiron principes populi, qui surrexerunt contra Moysen et
Aaron in seditione Core, quando adversus Dominum rebellaverunt : 10 et aperiens
terra os suum devoravit Core, morientibus plurimis, quando combussit
ignis ducentos quinquaginta viros. Et factum est grande miraculum, 11 ut,
Core pereunte, filii illius non perirent. 12 Filii Simeon per cognationes suas :
Namuel, ab hoc familia Namuelitarum : Jamin, ab hoc familia Jaminitarum :
Jachin, ab hoc familia Jachinitarum : 13 Zare, ab hoc familia Zareitarum : Saul,
ab hoc familia Saulitarum. 14 Hæ sunt familiæ de stirpe Simeon, quarum
omnis numerus fuit viginti duo millia ducenti. 15 Filii Gad per cognationes
suas : Sephon, ab hoc familia Sephonitarum : Aggi, ab hoc familia Aggitarum
: Suni, ab hoc familia Sunitarum : 16 Ozni, ab hoc familia Oznitarum :
Her, ab hoc familia Heritarum : 17 Arod, ab hoc familia Aroditarum : Ariel,
145
Numeri
ab hoc familia Arielitarum. 18 Istæ sunt familiæ Gad, quarum omnis numerus
fuit quadraginta millia quingenti. 19 Filii Juda, Her et Onan, qui ambo mortui
sunt in terra Chanaan. 20 Fueruntque filii Juda per cognationes suas : Sela,
a quo familia Selaitarum : Phares, a quo familia Pharesitarum : Zare, a quo
familia Zareitarum. 21 Porro filii Phares : Hesron, a quo familia Hesronitarum
: et Hamul, a quo familia Hamulitarum. 22 Istæ sunt familiæ Juda,
quarum omnis numerus fuit septuaginta sex millia quingenti. 23 Filii Issachar
per cognationes suas : Thola, a quo familia Tholaitarum : Phua, a quo familia
Phuaitarum : 24 Jasub, a quo familia Jasubitarum : Semran, a quo familia Semranitarum.
25 Hæ sunt cognationes Issachar, quarum numerus fuit sexaginta
quatuor millia trecenti. 26 Filii Zabulon per cognationes suas : Sared, a quo
familia Sareditarum : Elon, a quo familia Elonitarum : Jalel, a quo familia
Jalelitarum. 27 Hæ sunt cognationes Zabulon, quarum numerus fuit sexaginta
millia quingenti. 28 Filii Joseph per cognationes suas, Manasse et Ephraim.
29 De Manasse ortus est Machir, a quo familia Machiritarum. Machir genuit
Galaad, a quo familia Galaaditarum. 30 Galaad habuit filios : Jezer, a quo familia
Jezeritarum : et Helec, a quo familia Helecitarum : 31 et Asriel, a quo
familia Asrielitarum : et Sechem, a quo familia Sechemitarum : 32 et Semida,
a quo familia Semidaitarum : et Hepher, a quo familia Hepheritarum.
33 Fuit autem Hepher pater Salphaad, qui filios non habebat, sed tantum filias
: quarum ista sunt nomina : Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa.
34 Hæ sunt familiæ Manasse, et numerus earum quinquaginta duo millia
septingenti. 35 Filii autem Ephraim per cognationes suas fuerunt hi : Suthala,
a quo familia Suthalaitarum : Becher, a quo familia Becheritarum : Thehen,
a quo familia Thehenitarum. 36 Porro filius Suthala fuit Heran, a quo familia
Heranitarum. 37 Hæ sunt cognationes filiorum Ephraim : quarum numerus
fuit triginta duo millia quingenti. 38 Isti sunt filii Joseph per familias suas. Filii
Benjamin in cognationibus suis : Bela, a quo familia Belaitarum : Asbel, a quo
familia Asbelitarum : Ahiram, a quo familia Ahiramitarum : 39 Supham, a
quo familia Suphamitarum : Hupham, a quo familia Huphamitarum. 40 Filii
Bela : Hered, et No¨eman. De Hered, familia Hereditarum : de No¨eman, familia
No¨emanitarum. 41 Hi sunt filii Benjamin per cognationes suas : quorum
numerus fuit quadraginta quinque millia sexcenti. 42 Filii Dan per cognationes
suas : Suham, a quo familia Suhamitarum. Hæ sunt cognationes Dan
per familias suas. 43 Omnes fuere Suhamitæ, quorum numerus erat sexaginta
quatuor millia quadringenti. 44 Filii Aser per cognationes suas : Jemna, a quo
familia Jemnaitarum : Jessui, a quo familia Jessuitarum : Brie, a quo familia
Brieitarum. 45 Filii Brie : Heber, a quo familia Heberitarum : et Melchiel, a quo
familia Melchielitarum. 46 Nomen autem filiæ Aser fuit Sara. 47 Hæ cognationes
filiorum Aser, et numerus eorum quinquaginta tria millia quadringenti.
48 Filii Nephthali per cognationes suas : Jesiel, a quo familia Jesielitarum : Guni,
a quo familia Gunitarum : 49 Jeser, a quo familia Jeseritarum : Sellem, a quo
familia Sellemitarum. 50 Hæ sunt cognationes filiorum Nephthali per familias
suas : quorum numerus quadraginta quinque millia quadringenti. 51 Ista est
summa filiorum Isra¨el, qui recensiti sunt, sexcenta millia, et mille septingenti
triginta. 52 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 53 Istis dividetur
terra juxta numerum vocabulorum in possessiones suas. 54 Pluribus majorem
partem dabis, et paucioribus minorem : singulis, sicut nunc recensiti sunt,
tradetur possessio : 55 ita dumtaxat ut sors terram tribubus dividat et familiis.
56 Quidquid sorte contigerit, hoc vel plures accipiant, vel pauciores.
146
Numeri
57 Hic quoque est numerus filiorum Levi per familias suas : Gerson, a
quo familia Gersonitarum : Caath, a quo familia Caathitarum : Merari, a
quo familia Meraritarum. 58 Hæ sunt familiæ Levi : familia Lobni, familia
Hebroni, familia Moholi, familia Musi, familia Core. At vero Caath genuit
Amram : 59 qui habuit uxorem Jochabed filiam Levi, quæ nata est ei in Ægypto.
Hæc genuit Amram viro suo filios, Aaron, et Moysen, et Mariam sororem
eorum. 60 De Aaron orti sunt Nadab et Abiu, et Eleazar et Ithamar : 61 quorum
Nadab et Abiu mortui sunt, cum obtulissent ignem alienum coram Domino.
62 Fueruntque omnes qui numerati sunt, viginti tria millia generis masculini
ab uno mense et supra : quia non sunt recensiti inter filios Isra¨el, nec eis cum
ceteris data possessio est. 63 Hic est numerus filiorum Isra¨el, qui descripti sunt
a Moyse et Eleazaro sacerdote, in campestribus Moab supra Jordanem contra
Jericho : 64 inter quos, nullus fuit eorum qui ante numerati sunt a Moyse et
Aaron in deserto Sinai : 65 prædixerat enim Dominus quod omnes morerentur
in solitudine. Nullusque remansit ex eis, nisi Caleb filius Jephone, et Josue
filius Nun.
27Accesserunt autem filiæ Salphaad, filii Hepher, filii Galaad, filii Machir,
filii Manasse, qui fuit filius Joseph : quarum sunt nomina, Maala, et
Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa. 2 Steteruntque coram Moyse et Eleazaro
sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi foederis, atque
dixerunt : 3 Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quæ
concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est : hic
non habuit mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non
habuit filium ? date nobis possessionem inter cognatos patris nostri. 4 Retulitque
Moyses causam earum ad judicium Domini. 5 Qui dixit ad eum :
6 Justam rem postulant filiæ Salphaad : da eis possessionem inter cognatos
patris sui, et ei in hæreditatem succedant. 7 Ad filios autem Isra¨el loqueris
hæc : 8 Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam ejus transibit hæreditas.
9 Si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos. 10 Quod si et
fratres non fuerint, dabitis hæreditatem fratribus patris ejus. 11 Sin autem nec
patruos habuerit, dabitur hæreditas his qui ei proximi sunt. Eritque hoc filiis
Isra¨el sanctum lege perpetua, sicut præcepit Dominus Moysi.
12 Dixit quoque Dominus ad Moysen : Ascende in montem istum Abarim,
et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Isra¨el. 13 Cumque videris
eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron : 14 quia offendistis
me in deserto Sin in contradictione multitudinis, nec sanctificare me
voluistis coram ea super aquas. Hæ sunt aquæ contradictionis in Cades deserti
Sin. 15 Cui respondit Moyses : 16 Provideat Dominus Deus spirituum
omnis carnis hominem, qui sit super multitudinem hanc : 17 et possit exire
et intrare ante eos, et educere eos vel introducere : ne sit populus Domini
sicut oves absque pastore. 18 Dixitque Dominus ad eum : Tolle Josue filium
Nun, virum in quo est spiritus, et pone manum tuam super eum. 19 Qui stabit
coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine : 20 et dabis ei præcepta cunctis
videntibus, et partem gloriæ tuæ, ut audiat eum omnis synagoga filiorum
Isra¨el. 21 Pro hoc, si quid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum.
Ad verbum ejus egredietur et ingredietur ipse, et omnes filii Isra¨el cum eo, et
cetera multitudo. 22 Fecit Moyses ut præceperat Dominus : cumque tulisset
Josue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi. 23 Et
impositis capiti ejus manibus, cuncta replicavit quæ mandaverat Dominus.
147
Numeri
28 Dixit quoque Dominus ad Moysen : 2 Præcipe filiis Isra¨el, et dices ad
eos : Oblationem meam et panes, et incensum odoris suavissimi offerte
per tempora sua. 3 Hæc sunt sacrificia quæ offerre debetis : agnos anniculos
immaculatos duos quotidie in holocaustum sempiternum : 4 unum offeretis
mane, et alterum ad vesperum : 5 decimam partem ephi similæ, quæ conspersa
sit oleo purissimo, et habeat quartam partem hin. 6 Holocaustum juge est
quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini. 7 Et
libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini.
8 Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam juxta omnem ritum sacrificii
matutini, et libamentorum ejus, oblationem suavissimi odoris Domino.
9 Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos, et duas decimas
similæ oleo conspersæ in sacrificio, et liba : 10 quæ rite funduntur per
singula sabbata in holocaustum sempiternum. 11 In calendis autem offeretis
holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos
septem immaculatos, 12 et tres decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio
per singulos vitulos : et duas decimas similæ oleo conspersæ per singulos
arietes : 13 et decimam decimæ similæ ex oleo in sacrificio per agnos singulos :
holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino. 14 Libamenta autem
vini, quæ per singulas fundenda sunt victimas, ista erunt : media pars hin
per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum
per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt. 15 Hircus quoque
offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis
suis. 16 Mense autem primo, quartadecima die mensis, Phase Domini erit, 17 et
quintadecima die solemnitas : septem diebus vescentur azymis. 18 Quarum
dies prima venerabilis et sancta erit : omne opus servile non facietis in ea.
19 Offeretisque incensum holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem
unum, agnos anniculos immaculatos septem : 20 et sacrificia singulorum
ex simila quæ conspersa sit oleo, tres decimas per singulos vitulos, et duas
decimas per arietem, 21 et decimam decimæ per agnos singulos, id est, per
septem agnos. 22 Et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis, 23 præter
holocaustum matutinum, quod semper offeretis. 24 Ita facietis per singulos
dies septem dierum in fomitem ignis, et in odorem suavissimum Domino,
qui surget de holocausto, et de libationibus singulorum. 25 Dies quoque septimus
celeberrimus et sanctus erit vobis : omne opus servile non facietis in
eo. 26 Dies etiam primitivorum, quando offeretis novas fruges Domino, expletis
hebdomadibus, venerabilis et sancta erit : omne opus servile non facietis
in ea. 27 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos
de armento duos, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem :
28 atque in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos
vitulos, per arietes duas, 29 per agnos decimam decimæ, qui simul sunt agni
septem. Hircum quoque, 30 qui mactatur pro expiatione : præter holocaustum
sempiternum et liba ejus. 31 Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis.
29 Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne
opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum. 2 Offeretisque
holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum de armento
unum, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem : 3 et in
sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos,
duas decimas per arietem, 4 unam decimam per agnum, qui simul sunt agni
septem : 5 et hircum pro peccato, qui offertur in expiationem populi, 6 præter
148
Numeri
holocaustum calendarum cum sacrificiis suis, et holocaustum sempiternum
cum libationibus solitis : eisdem cæremoniis offeretis in odorem suavissimum
incensum Domino. 7 Decima quoque dies mensis hujus septimi erit
vobis sancta atque venerabilis, et affligetis animas vestras : omne opus servile
non facietis in ea. 8 Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum,
vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos
septem : 9 et in sacrificiis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas per
singulos vitulos, duas decimas per arietem, 10 decimam decimæ per agnos singulos,
qui sunt simul agni septem : 11 et hircum pro peccato, absque his quæ
offerri pro delicto solent in expiationem, et holocaustum sempiternum, cum
sacrificio et libaminibus eorum. 12 Quintadecima vero die mensis septimi, quæ
vobis sancta erit atque venerabilis, omne opus servile non facietis in ea, sed
celebrabitis solemnitatem Domino septem diebus. 13 Offeretisque holocaustum
in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento tredecim, arietes
duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim : 14 et in libamentis eorum,
similæ oleo conspersæ tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli
tredecim, et duas decimas arieti uno, id est, simul arietibus duobus, 15 et decimam
decimæ agnis singulis, qui sunt simul agni quatuordecim : 16 et hircum
pro peccato, absque holocausto sempiterno, et sacrificio, et libamine ejus. 17 In
die altero offeretis vitulos de armento duodecim, arietes duos, agnos anniculos
immaculatos quatuordecim : 18 sacrificiaque et libamina singulorum, per
vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis : 19 et hircum pro peccato, absque
holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus. 20 Die tertio offeretis
vitulos undecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :
21 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite
celebrabitis : 22 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque
et libamine ejus. 23 Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos,
agnos anniculos immaculatos quatuordecim : 24 sacrificiaque et libamina
singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis : 25 et hircum
pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.
26 Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos
quatuordecim : 27 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos,
et arietes, et agnos rite celebrabitis : 28 et hircum pro peccato, absque holocausto
sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. 29 Die sexto offeretis vitulos
octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim : 30 sacrificiaque
et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :
31 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et
libamine. 32 Die septimo offeretis vitulos septem, et arietes duos, agnos anniculos
immaculatos quatuordecim : 33 sacrificiaque et libamina singulorum,
per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis : 34 et hircum pro peccato, absque
holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. 35 Die octavo, qui
est celeberrimus, omne opus servile non facietis, 36 offerentes holocaustum in
odorem suavissimum Domino, vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos
immaculatos septem : 37 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos,
et arietes, et agnos rite celebrabitis : 38 et hircum pro peccato, absque holocausto
sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. 39 Hæc offeretis Domino in
solemnitatibus vestris : præter vota et oblationes spontaneas in holocausto, in
sacrificio, in libamine, et in hostiis pacificis.
149
Numeri
30 Narravitque Moyses filiis Isra¨el omnia quæ ei Dominus imperarat.
2 Et locutus est ad principes tribuum filiorum Isra¨el : Iste est sermo
quem præcepit Dominus : 3 Si quis virorum votum Domino voverit, aut se
constrinxerit juramento : non faciet irritum verbum suum, sed omne quod
promisit, implebit. 4 Mulier si quippiam voverit, et se constrinxerit juramento,
quæ est in domo patris sui, et in ætate adhuc puellari : si cognoverit pater
votum quod pollicita est, et juramentum quo obligavit animam suam, et
tacuerit, voti rea erit : 5 quidquid pollicita est, et juravit, opere complebit.
6 Sin autem statim ut audierit, contradixerit pater : et vota et juramenta ejus
irrita erunt, nec obnoxia tenebitur sponsioni, eo quod contradixerit pater. 7 Si
maritum habuerit, et voverit aliquid, et semel de ore ejus verbum egrediens
animam ejus obligaverit juramento : 8 quo die audierit vir, et non contradixerit,
voti rea erit, reddetque quodcumque promiserat. 9 Sin autem audiens statim
contradixerit, et irritas fecerit pollicitationes ejus, verbaque quibus obstrinxerat
animam suam, propitius erit ei Dominus. 10 Vidua et repudiata quidquid
voverint, reddent. 11 Uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et juramento,
12 si audierit vir, et tacuerit, nec contradixerit sponsioni, reddet quodcumque
promiserat. 13 Sin autem extemplo contradixerit, non tenebitur promissionis
rea : quia maritus contradixit, et Dominus ei propitius erit. 14 Si voverit, et
juramento se constrinxerit, ut per jejunium, vel ceterarum rerum abstinentiam
affligat animam suam, in arbitrio viri erit ut faciat, sive non faciat. 15 Quod si
audiens vir tacuerit, et in alteram diem distulerit sententiam, quidquid voverat
atque promiserat, reddet : quia statim ut audivit, tacuit. 16 Sin autem contradixerit
postquam rescivit, portabit ipse iniquitatem ejus. 17 Istæ sunt leges,
quas constituit Dominus Moysi inter virum et uxorem, inter patrem et filiam,
quæ in puellari adhuc ætate est, vel quæ manet in parentis domo.
31 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Ulciscere prius filios
Isra¨el de Madianitis, et sic colligeris ad populum tuum. 3 Statimque
Moyses : Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem
Domini expetere de Madianitis. 4 Mille viri de singulis tribubus eligantur ex
Isra¨el qui mittantur ad bellum. 5 Dederuntque millenos de singulis tribubus,
id est, duodecim millia expeditorum ad pugnam : 6 quos misit Moyses cum
Phinees filio Eleazari sacerdotis, vasa quoque sancta, et tubas ad clangendum
tradidit ei. 7 Cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent, omnes
mares occiderunt, 8 et reges eorum, Evi, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe,
quinque principes gentis : Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio.
9 Ceperuntque mulieres eorum, et parvulos, omniaque pecora, et cunctam supellectilem
: quidquid habere potuerant depopulati sunt : 10 tam urbes quam
viculos et castella flamma consumpsit. 11 Et tulerunt prædam, et universa quæ
ceperant tam ex hominibus quam ex jumentis, 12 et adduxerunt ad Moysen,
et Eleazarum sacerdotem, et ad omnem multitudinem filiorum Isra¨el : reliqua
autem utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab juxta Jordanem
contra Jericho.
13 Egressi sunt autem Moyses et Eleazar sacerdos, et omnes principes synagogæ,
in occursum eorum extra castra. 14 Iratusque Moyses principibus exercitus,
tribunis, et centurionibus qui venerant de bello, 15 ait : Cur feminas
reservastis ? 16 nonne istæ sunt, quæ deceperunt filios Isra¨el ad suggestionem
Balaam, et prævaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor, unde et
percussus est populus ? 17 ergo cunctos interficite quidquid est generis mas-
150
Numeri
culinis, etiam in parvulis : et mulieres, quæ noverunt viros in coitu, jugulate :
18 puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis : 19 et manete extra
castra septem diebus. Qui occiderit hominem, vel occisum tetigerit, lustrabitur
die tertio et septimo. 20 Et de omni præda, sive vestimentum fuerit, sive
vas, et aliquid in utensilia præparatum, de caprarum pellibus, et pilis, et ligno,
expiabitur.
21 Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverunt, sic locutus
est : Hoc est præceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi : 22 aurum, et
argentum, et æs, et ferrum, et plumbum, et stannum, 23 et omne, quod potest
transire per flammas, igne purgabitur : quidquid autem ignem non potest
sustinere, aqua expiationis sanctificabitur : 24 et lavabitis vestimenta vestra
die septimo, et purificati postea castra intrabitis. 25 Dixit quoque Dominus
ad Moysen : 26 Tollite summam eorum quæ capta sunt, ab homine usque ad
pecus, tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi : 27 dividesque ex æquo prædam
inter eos qui pugnaverunt egressique sunt ad bellum, et inter omnem reliquam
multitudinem. 28 Et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt
et fuerunt in bello, unam animam de quingentis, tam ex hominibus quam ex
bobus et asinis et ovibus, 29 et dabis eam Eleazaro sacerdoti, quia primitiæ Domini
sunt. 30 Ex media quoque parte filiorum Isra¨el accipies quinquagesimum
caput hominum, et boum, et asinorum, et ovium, cunctorum animantium, et
dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis tabernaculi Domini.
31 Feceruntque Moyses et Eleazar sicut præceperat Dominus. 32 Fuit autem
præda, quam exercitus ceperat, ovium sexcenta septuaginta quinque millia,
33 boum septuaginta duo millia, 34 asinorum sexaginta millia et mille : 35 animæ
hominum sexus feminei, quæ non cognoverant viros, triginta duo millia.
36 Dataque est media pars his qui in prælio fuerant, ovium trecenta triginta
septem millia quingentæ : 37 e quibus in partem Domini supputatæ sunt oves
sexcentæ septuaginta quinque : 38 et de bobus triginta sex millibus, boves
septuaginta et duo : 39 de asinis triginta millibus quingentis, asini sexaginta
unus : 40 de animabus hominum sedecim millibus, cesserunt in partem Domini
triginta duæ animæ. 41 Tradiditque Moyses numerum primitiarum Domini
Eleazaro sacerdoti, sicut fuerat ei imperatum, 42 ex media parte filiorum Isra
¨el, quam separaverat his qui in prælio fuerant. 43 De media vero parte, quæ
contigerat reliquæ multitudini, id est, de ovibus trecentis triginta septem millibus
quingentis, 44 et de bobus triginta sex millibus, 45 et de asinis triginta
millibus quingentis, 46 et de hominibus sedecim millibus, 47 tulit Moyses quinquagesimum
caput, et dedit Levitis, qui excubabant in tabernaculo Domini,
sicut præceperat Dominus.
48 Cumque accessissent principes exercitus ad Moysen, et tribuni, centurionesque,
dixerunt : 49 Nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum, quos
habuimus sub manu nostra : et ne unus quidem defuit. 50 Ob hanc causam
offerimus in donariis Domini singuli quod in præda auri potuimus invenire,
periscelides et armillas, annulos et dextralia, ac murænulas, ut depreceris pro
nobis Dominum. 51 Susceperuntque Moyses et Eleazar sacerdos omne aurum
in diversis speciebus, 52 pondo sedecim millia septingentos quinquaginta
siclos, a tribunis et centurionibus. 53 Unusquisque enim quod in præda rapuerat,
suum erat. 54 Et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii, in
monimentum filiorum Isra¨el coram Domino.
151
Numeri
32Filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa, et erat illis in jumentis
infinita substantia. Cumque vidissent Jazer et Galaad aptas animalibus
alendis terras, 2 venerunt ad Moysen, et ad Elezarum sacerdotem, et principes
multitudinis, atque dixerunt : 3 Ataroth, et Dibon, et Jazer, et Nemra, Hesebon,
et Eleale, et Saban, et Nebo, et Beon, 4 terra, quam percussit Dominus in conspectu
filiorum Isra¨el, regio uberrima est ad pastum animalium : et nos servi
tui habemus jumenta plurima, 5 precamurque si invenimus gratiam coram
te, ut des nobis famulis tuis eam in possessionem, nec facias nos transire
Jordanem. 6 Quibus respondit Moyses : Numquid fratres vestri ibunt ad pugnam,
et vos hic sedebitis ? 7 cur subvertitis mentes filiorum Isra¨el, ne transire
audeant in locum, quem eis daturus est Dominus ? 8 Nonne ita egerunt patres
vestri, quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram ? 9 cumque venissent
usque ad Vallem botri, lustrata omni regione, subverterunt cor filiorum
Isra¨el, ut non intrarent fines, quos eis Dominus dedit. 10 Qui iratus juravit, dicens
: 11 Si videbunt homines isti, qui ascenderunt ex Ægypto a viginti annis et
supra, terram, quam sub juramento pollicitus sum Abraham, Isaac, et Jacob :
et noluerunt sequi me, 12 præter Caleb filium Jephone Cenezæum, et Josue filium
Nun : isti impleverunt voluntatem meam. 13 Iratusque Dominus adversum
Isra¨el, circumduxit eum per desertum quadraginta annis, donec consumeretur
universa generatio, quæ fecerat malum in conspectu ejus. 14 Et ecce, inquit,
vos surrexistis pro patribus vestris, incrementa et alumni hominum peccatorum,
ut augeretis furorem Domini contra Isra¨el. 15 Quod si nolueritis sequi
eum, in solitudine populum derelinquet, et vos causa eritis necis omnium.
16 At illi prope accedentes, dixerunt : Caulas ovium fabricabimus, et stabula
jumentorum, parvulis quoque nostris urbes munitas : 17 nos autem ipsi
armati et accincti pergemus ad prælium ante filios Isra¨el, donec introducamus
eos ad loca sua. Parvuli nostri, et quidquid habere possumus, erunt in
urbibus muratis, propter habitatorum insidias. 18 Non revertemur in domos
nostras, usque dum possideant filii Isra¨el hæreditatem suam : 19 nec quidquam
quæremus trans Jordanem, quia jam habemus nostram possessionem
in orientali ejus plaga.
20 Quibus Moyses ait : Si facitis quod promittitis, expediti pergite coram
Domino ad pugnam : 21 et omnis vir bellator armatus Jordanem transeat,
donec subvertat Dominus inimicos suos, 22 et subjiciatur ei omnis terra : tunc
eritis inculpabiles apud Dominum et apud Isra¨el, et obtinebitis regiones, quas
vultis, coram Domino. 23 Sin autem quod dicitis, non feceritis, nulli dubium
est quin peccetis in Deum : et scitote quoniam peccatum vestrum apprehendet
vos. 24 Ædificate ergo urbes parvulis vestris, et caulas, et stabula ovibus ac
jumentis : et quod polliciti estis, implete. 25 Dixeruntque filii Gad et Ruben ad
Moysen : Servi tui sumus : faciemus quod jubet dominus noster. 26 Parvulos
nostros, et mulieres, et pecora, ac jumenta relinquemus in urbibus Galaad :
27 nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum, sicut tu, domine,
loqueris. 28 Præcepit ergo Moyses Eleazaro sacerdoti, et Josue filio Nun, et
principibus familiarum per tribus Isra¨el, et dixit ad eos : 29 Si transierint filii
Gad et filii Ruben vobiscum Jordanem omnes armati ad bellum coram Domino,
et vobis fuerit terra subjecta, date eis Galaad in possessionem. 30 Sin
autem noluerint transire armati vobiscum in terram Chanaan, inter vos habitandi
accipiant loca. 31 Responderuntque filii Gad et filii Ruben : Sicut locutus
est Dominus servis suis, ita faciemus : 32 ipsi armati pergemus coram Domi-
152
Numeri
no in terram Chanaan, et possessionem jam suscepisse nos confitemur trans
Jordanem.
33 Dedit itaque Moyses filiis Gad et Ruben, et dimidiæ tribui Manasse filii
Joseph, regnum Sehon regis Amorrhæi, et regnum Og regis Basan, et terram
eorum cum urbibus suis per circuitum. 34 Igitur exstruxerunt filii Gad, Dibon,
et Ataroth, et Aro¨er, 35 et Etroth, et Sophan, et Jazer, et Jegbaa, 36 et Bethnemra,
et Betharan, urbes munitas, et caulas pecoribus suis. 37 Filii vero Ruben ædificaverunt
Hesebon, et Eleale, et Cariathaim, 38 et Nabo, et Baalmeon versis nominibus,
Sabama quoque : imponentes vocabula urbibus, quas exstruxerunt.
39 Porro filii Machir filii Manasse, perrexerunt in Galaad, et vastaverunt eam
interfecto Amorrhæo habitatore ejus. 40 Dedit ergo Moyses terram Galaad
Machir filio Manasse, qui habitavit in ea. 41 Jair autem filius Manasse abiit, et
occupavit vicos ejus, quos appellavit Havoth Jair, id est, Villas Jair. 42 Nobe
quoque perrexit, et apprehendit Chanath cum viculis suis : vocavitque eam
ex nomine suo Nobe.
33 Hæ sunt mansiones filiorum Isra¨el, qui egressi sunt de Ægypto per
turmas suas in manu Moysi et Aaron, 2 quas descripsit Moyses juxta
castrorum loca, quæ Domini jussione mutabant. 3 Profecti igitur de Ramesse
mense primo, quintadecima die mensis primi, altera die Phase, filii Isra¨el in
manu excelsa, videntibus cunctis Ægyptiis, 4 et sepelientibus primogenitos,
quos percusserat Dominus (nam et in diis eorum exercuerat ultionem), 5 castrametati
sunt in Soccoth. 6 Et de Soccoth venerunt in Etham, quæ est in
extremis finibus solitudinis. 7 Inde egressi venerunt contra Phihahiroth, quæ
respicit Beelsephon, et castrametati sunt ante Magdalum. 8 Profectique de Phihahiroth,
transierunt per medium mare in solitudinem : et ambulantes tribus
diebus per desertum Etham, castrametati sunt in Mara. 9 Profectique de Mara,
venerunt in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum, et palmæ septuaginta
: ibique castrametati sunt. 10 Sed et inde egressi, fixerunt tentoria super
mare Rubrum. Profectique de mari Rubro, 11 castrametati sunt in deserto Sin.
12 Unde egressi, venerunt in Daphca. 13 Profectique de Daphca, castrametati
sunt in Alus. 14 Egressique de Alus, in Raphidim fixere tentoria, ubi populo
defuit aqua ad bibendum. 15 Profectique de Raphidim, castrametati sunt in
deserto Sinai. 16 Sed et de solitudine Sinai egressi, venerunt ad sepulchra concupiscentiæ.
17 Profectique de sepulchris concupiscentiæ, castrametati sunt
in Haseroth. 18 Et de Haseroth venerunt in Rethma. 19 Profectique de Rethma,
castrametati sunt in Remmomphares. 20 Unde egressi venerunt in Lebna.
21 De Lebna castrametati sunt in Ressa. 22 Egressique de Ressa, venerunt in
Ceelatha. 23 Unde profecti, castrametati sunt in monte Sepher. 24 Egressi de
monte Sepher, venerunt in Arada. 25 Inde proficiscentes, castrametati sunt in
Maceloth. 26 Profectique de Maceloth, venerunt in Thahath. 27 De Thahath,
castrametati sunt in Thare. 28 Unde egressi, fixere tentoria in Methca. 29 Et de
Methca, castrametati sunt in Hesmona. 30 Profectique de Hesmona, venerunt
in Moseroth. 31 Et de Moseroth, castrametati sunt in Benejaacan. 32 Profectique
de Benejaacan, venerunt in montem Gadgad. 33 Unde profecti, castrametati
sunt in Jetebatha. 34 Et de Jetebatha venerunt in Hebrona. 35 Egressique de Hebrona,
castrametati sunt in Asiongaber. 36 Inde profecti, venerunt in desertum
Sin, hæc est Cades. 37 Egressique de Cades, castrametati sunt in monte Hor,
in extremis finibus terræ Edom. 38 Ascenditque Aaron sacerdos in montem
Hor jubente Domino : et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filio-
153
Numeri
rum Isra¨el ex Ægypto, mense quinto, prima die mensis, 39 cum esset annorum
centum viginti trium. 40 Audivitque Chananæus rex Arad, qui habitabat ad
meridiem, in terram Chanaan venisse filios Isra¨el. 41 Et profecti de monte Hor,
castrametati sunt in Salmona. 42 Unde egressi, venerunt in Phunon. 43 Profectique
de Phunon, castrametati sunt in Oboth. 44 Et de Oboth venerunt in
Ijeabarim, quæ est in finibus Moabitarum. 45 Profectique de Ijeabarim, fixere
tentoria in Dibongad. 46 Unde egressi, castrametati sunt in Helmondeblathaim.
47 Egressique de Helmondeblathaim, venerunt ad montes Abarim contra
Nabo. 48 Profectique de montibus Abarim, transierunt ad campestria Moab,
supra Jordanem, contra Jericho. 49 Ibique castrametati sunt de Bethsimoth
usque ad Abelsatim in planioribus locis Moabitarum.
50 Ubi locutus est Dominus ad Moysen : 51 Præcipe filiis Isra¨el, et dic ad
eos : Quando transieritis Jordanem, intrantes terram Chanaan, 52 disperdite
cunctos habitatores terræ illius : confringite titulos, et statuas comminuite,
atque omnia excelsa vastate, 53 mundantes terram, et habitantes in ea. Ego
enim dedi vobis illam in possessionem, 54 quam dividetis vobis sorte. Pluribus
dabitis latiorem, et paucis angustiorem. Singulis ut sors ceciderit, ita tribuetur
hæreditas. Per tribus et familias possessio dividetur. 55 Sin autem nolueritis
interficere habitatores terræ : qui remanserint, erunt vobis quasi clavi in oculis,
et lanceæ in lateribus, et adversabuntur vobis in terra habitationis vestræ : 56 et
quidquid illis cogitaveram facere, vobis faciam.
34 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Præcipe filiis Isra¨el, et
dices ad eos : Cum ingressi fueritis terram Chanaan, et in possessionem
vobis sorte ceciderit, his finibus terminabitur. 3 Pars meridiana incipiet a solitudine
Sin, quæ est juxta Edom : et habebit terminos contra orientem mare
salsissimum. 4 Qui circuibunt australem plagam per ascensum Scorpionis, ita
ut transeant in Senna, et perveniant a meridie usque ad Cadesbarne, unde
egredientur confinia ad villam nomine Adar, et tendent usque ad Asemona.
5 Ibitque per gyrum terminus ab Asemona usque ad torrentem Ægypti, et
maris magni littore finietur. 6 Plaga autem occidentalis a mari magno incipiet,
et ipso fine claudetur. 7 Porro ad septentrionalem plagam a mari magno termini
incipient, pervenientes usque ad montem altissimum, 8 a quo venient in
Emath usque ad terminos Sedada : 9 ibuntque confinia usque ad Zephrona,
et villam Enan. Hi erunt termini in parte aquilonis. 10 Inde metabuntur fines
contra orientalem plagam de villa Enan usque Sephama, 11 et de Sephama
descendent termini in Rebla contra fontem Daphnim : inde pervenient contra
orientem ad mare Cenereth, 12 et tendent usque ad Jordanem, et ad ultimum
salsissimo claudentur mari. Hanc habebitis terram per fines suos in circuitu.
13 Præcepitque Moyses filiis Isra¨el, dicens : Hæc erit terra, quam possidebitis
sorte, et quam jussit Dominus dari novem tribubus, et dimidiæ tribui.
14 Tribus enim filiorum Ruben per familias suas, et tribus filiorum Gad juxta
cognationum numerum, media quoque tribus Manasse, 15 id est, duæ semis
tribus, acceperunt partem suam trans Jordanem contra Jericho ad orientalem
plagam. 16 Et ait Dominus ad Moysen : 17 Hæc sunt nomina virorum qui terram
vobis divident, Eleazar sacerdos, et Josue filius Nun, 18 et singuli principes
de tribubus singulis, 19 quorum ista sunt vocabula. De tribu Juda, Caleb filius
Jephone. 20 De tribu Simeon, Samuel filius Ammiud. 21 De tribu Benjamin,
Elidad filius Chaselon. 22 De tribu filiorum Dan, Bocci filius Jogli. 23 Filiorum
Joseph de tribu Manasse, Hanniel filius Ephod. 24 De tribu Ephraim, Camuel
154
Numeri
filius Sephthan. 25 De tribu Zabulon, Elisaphan filius Pharnach. 26 De tribu
Issachar, dux Phaltiel filius Ozan. 27 De tribu Aser, Ahiud filius Salomi. 28 De
tribu Nephthali, Pheda¨el filius Ammiud. 29 Hi sunt, quibus præcepit Dominus
ut dividerent filiis Isra¨el terram Chanaan.
35 Hæc quoque locutus est Dominus ad Moysen in campes tribus Moab
supra Jordanem, contra Jericho : 2 Præcipe filiis Isra¨el ut dent Levitis
de possessionibus suis 3 urbes ad habitandum, et suburbana earum per circuitum
: ut ipsi in oppidis maneant, et suburbana sint pecoribus ac jumentis :
4 quæ a muris civitatum forinsecus, per circuitum, mille passuum spatio tendentur.
5 Contra orientem duo millia erunt cubiti, et contra meridiem similiter
erunt duo millia : ad mare quoque, quod respicit ad occidentem, eadem mensura
erit, et septentrionalis plaga æquali termino finietur, eruntque urbes in
medio, et foris suburbana. 6 De ipsis autem oppidis, quæ Levitis dabitis, sex
erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem :
et exceptis his, alia quadraginta duo oppida, 7 id est, simul quadraginta octo
cum suburbanis suis. 8 Ipsæque urbes, quæ dabuntur de possessionibus filiorum
Isra¨el, ab his qui plus habent, plures auferentur : et qui minus, pauciores :
singuli juxta mensuram hæreditatis suæ dabunt oppida Levitis.
9 Ait Dominus ad Moysen : 10 Loquere filiis Isra¨el, et dices ad eos : Quando
transgressi fueritis Jordanem in terram Chanaan, 11 decernite quæ urbes
esse debeant in præsidia fugitivorum, qui nolentes sanguinem fuderint : 12 in
quibus cum fuerit profugus, cognatus occisi non poterit eum occidere, donec
stet in conspectu multitudinis, et causa illius judicetur. 13 De ipsis autem urbibus,
quæ ad fugitivorum subsidia separantur, 14 tres erunt trans Jordanem,
et tres in terra Chanaan, 15 tam filiis Isra¨el quam advenis atque peregrinis, ut
confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit. 16 Si quis ferro percusserit, et
mortuus fuerit qui percussus est, reus erit homicidii, et ipse morietur. 17 Si
lapidem jecerit, et ictus occubuerit, similiter punietur. 18 Si ligno percussus
interierit, percussoris sanguine vindicabitur. 19 Propinquus occisi, homicidam
interficiet : statim ut apprehenderit eum, interficiet. 20 Si per odium quis
hominem impulerit, vel jecerit quippiam in eum per insidias : 21 aut cum esset
inimicus, manu percusserit, et ille mortuus fuerit : percussor homicidii reus
erit : cognatus occisi statim ut invenerit eum, jugulabit. 22 Quod si fortuitu,
et absque odio 23 et inimicitiis quidquam horum fecerit, 24 et hoc audiente
populo fuerit comprobatum, atque inter percussorem et propinquum sanguinis
quæstio ventilata : 25 liberabitur innocens de ultoris manu, et reducetur
per sententiam in urbem, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos
magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur. 26 Si interfector extra fines
urbium, quæ exulibus deputatæ sunt, 27 fuerit inventus, et percussus ab eo
qui ultor est sanguinis : absque noxa erit qui eum occiderit. 28 Debuerat enim
profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere. Postquam autem
ille obierit, homicida revertetur in terram suam. 29 Hæc sempiterna erunt, et
legitima in cunctis habitationibus vestris.
30 Homicida sub testibus punietur : ad unius testimonium nullus condemnabitur.
31 Non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis, statim
et ipse morietur. 32 Exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in
urbes suas reverti poterunt, 33 ne polluatis terram habitationis vestræ, quæ insontium
cruore maculatur : nec aliter expiari potest, nisi per ejus sanguinem,
155
Numeri
qui alterius sanguinem fuderit. 34 Atque ita emundabitur vestra possessio me
commorante vobiscum. Ego enim sum Dominus qui habito inter filios Isra¨el.
36Accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir filii Manasse,
de stirpe filiorum Joseph : locutique sunt Moysi coram principibus
Isra¨el, atque dixerunt : 2 Tibi domino nostro præcepit Dominus ut terram sorte
divideres filiis Isra¨el, et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem
debitam patri : 3 quas si alterius tribus homines uxores acceperint, sequetur
possessio sua, et translata ad aliam tribum, de nostra hæreditate minuetur.
4 Atque ita fiet, ut cum jubilæus, id est, quinquagesimus annus remissionis
advenerit, confundatur sortium distributio, et aliorum possessio ad alios
transeat. 5 Respondit Moyses filiis Isra¨el, et Domino præcipiente ait : Recte
tribus filiorum Joseph locuta est. 6 Et hæc lex super filiabus Salphaad a Domino
promulgata est : nubant quibus volunt, tantum ut suæ tribus hominibus :
7 ne commisceatur possessio filiorum Isra¨el de tribu in tribum. Omnes enim
viri ducent uxores de tribu et cognatione sua : 8 et cunctæ feminæ de eadem
tribu maritos accipient : ut hæreditas permaneat in familiis, 9 nec sibi
misceantur tribus, sed ita maneant 10 ut a Domino separatæ sunt. Feceruntque
filiæ Salphaad ut fuerat imperatum : 11 et nupserunt Maala, et Thersa,
et Hegla, et Melcha, et Noa, filiis patrui sui 12 de familia Manasse, qui fuit
filius Joseph : et possessio, quæ illis fuerat attributa, mansit in tribu et familia
patris earum. 13 Hæc sunt mandata atque judicia, quæ mandavit Dominus per
manum Moysi ad filios Isra¨el, in campestribus Moab supra Jordanem contra
Jericho.
156
Liber Deuteronomii
1 Hæc sunt verba quæ locutus est Moyses ad omnem Isra¨el trans Jordanem
in solitudine campestri, contra mare Rubrum, inter Pharan et Tophel et Laban
et Haseroth, ubi auri est plurimum : 2 undecim diebus de Horeb per viam
montis Seir usque ad Cadesbarne. 3 Quadragesimo anno, undecimo mense,
prima die mensis, locutus est Moyses ad filios Isra¨el omnia quæ præceperat illi
Dominus, ut diceret eis, 4 postquam percussit Sehon regem Amorrhæorum,
qui habitabat in Hesebon, et Og regem Basan, qui mansit in Astaroth, et in
Edrai, 5 trans Jordanem in terra Moab. Coepitque Moyses explanare legem, et
dicere :
6 Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb, dicens : Sufficit vobis
quod in hoc monte mansistis : 7 revertimini, et venite ad montem Amorrhæorum,
et ad cetera quæ ei proxima sunt campestria atque montana et humiliora
loca contra meridiem, et juxta littus maris, terram Chananæorum, et Libani
usque ad flumen magnum Euphraten. 8 En, inquit, tradidi vobis : ingredimini
et possidete eam, super qua juravit Dominus patribus vestris Abraham, Isaac,
et Jacob, ut daret illam eis, et semini eorum post eos.
9 Dixique vobis illo in tempore : 10 Non possum solus sustinere vos : quia
Dominus Deus vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stellæ cæli, plurimi.
11 (Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa millia, et
benedicat vobis sicut locutus est.) 12 Non valeo solus negotia vestra sustinere,
et pondus ac jurgia. 13 Date ex vobis viros sapientes et gnaros, et quorum conversatio
sit probata in tribubus vestris, ut ponam eos vobis principes. 14 Tunc
respondistis mihi : Bona res est, quam vis facere. 15 Tulique de tribubus vestris
viros sapientes et nobiles, et constitui eos principes, tribunos, et centuriones,
et quinquagenarios ac decanos, qui docerent vos singula. 16 Præcepique eis,
dicens : Audite illos, et quod justum est judicate : sive civis sit ille, sive peregrinus.
17 Nulla erit distantia personarum : ita parvum audietis ut magnum,
nec accipietis cujusquam personam, quia Dei judicium est. Quod si difficile
vobis visum aliquid fuerit, referte ad me, et ego audiam. 18 Præcepique omnia
quæ facere deberetis.
19 Profecti autem de Horeb, transivimus per eremum terribilem et maximam,
quam vidistis, per viam montis Amorrhæi, sicut præceperat Dominus
Deus noster nobis. Cumque venissemus in Cadesbarne, 20 dixi vobis : Venistis
ad montem Amorrhæi, quem Dominus Deus noster daturus est nobis : 21 vide
terram, quam Dominus Deus tuus dat tibi : ascende et posside eam, sicut
locutus est Dominus Deus noster patribus tuis : noli timere, nec quidquam
paveas. 22 Et accessistis ad me omnes, atque dixistis : Mittamus viros qui considerent
terram : et renuntient per quod iter debeamus ascendere, et ad quas
pergere civitates. 23 Cumque mihi sermo placuisset, misi ex vobis duodecim
viros, singulos de tribubus suis. 24 Qui cum perrexissent, et ascendissent in
montana, venerunt usque ad Vallem botri : et considerata terra, 25 sumentes
de fructibus ejus, ut ostenderent ubertatem, attulerunt ad nos, atque dixerunt :
Bona est terra, quam Dominus Deus noster daturus est nobis.
26 Et noluistis ascendere, sed increduli ad sermonem Domini Dei nostri,
27 murmurastis in tabernaculis vestris, atque dixistis : Odit nos Dominus,
et idcirco eduxit nos de terra Ægypti, ut traderet nos in manu Amorrhæi,
atque deleret. 28 Quo ascendemus ? nuntii terruerunt cor nostrum, dicentes :
Deuteronomium
Maxima multitudo est, et nobis statura procerior ; urbes magnæ, et ad cælum
usque munitæ : filios Enacim vidimus ibi. 29 Et dixi vobis : Nolite metuere, nec
timeatis eos : 30 Dominus Deus, qui ductor est vester, pro vobis ipse pugnabit,
sicut fecit in Ægypto cunctis videntibus. 31 Et in solitudine (ipse vidisti) portavit
te Dominus Deus tuus, ut solet homo gestare parvulum filium suum, in
omni via per quam ambulastis, donec veniretis ad locum istum. 32 Et nec sic
quidem credidistis Domino Deo vestro, 33 qui præcessit vos in via, et metatus
est locum in quo tentoria figere deberetis, nocte ostendens vobis iter per
ignem, et die per columnam nubis.
34 Cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum, iratus juravit,
et ait : 35 Non videbit quispiam de hominibus generationis hujus pessimæ
terram bonam, quam sub juramento pollicitus sum patribus vestris, 36 præter
Caleb filium Jephone : ipse enim videbit eam, et ipsi dabo terram, quam calcavit,
et filiis ejus, quia secutus est Dominum. 37 Nec miranda indignatio in
populum, cum mihi quoque iratus Dominus propter vos dixerit : Nec tu ingredieris
illuc : 38 sed Josue filius Nun minister tuus, ipse intrabit pro te. Hunc
exhortare et robora, et ipse sorte terram dividet Isra¨eli. 39 Parvuli vestri, de
quibus dixistis quod captivi ducerentur, et filii qui hodie boni ac mali ignorant
distantiam, ipsi ingredientur : et ipsis dabo terram, et possidebunt eam. 40 Vos
autem revertimini, et abite in solitudinem per viam maris Rubri.
41 Et respondistis mihi : Peccavimus Domino : ascendemus et pugnabimus,
sicut præcepit Dominus Deus noster. Cumque instructi armis pergeretis in
montem, 42 ait mihi Dominus : Dic ad eos : Nolite ascendere, neque pugnetis :
non enim sum vobiscum : ne cadatis coram inimicis vestris. 43 Locutus sum,
et non audistis : sed adversantes imperio Domini, et tumentes superbia, ascendistis
in montem. 44 Itaque egressus Amorrhæus, qui habitabat in montibus,
et obviam veniens, persecutus est vos, sicut solent apes persequi : et cecidit
de Seir usque Horma. 45 Cumque reversi ploraretis coram Domino, non
audivit vos, nec voci vestræ voluit acquiescere. 46 Sedistis ergo in Cadesbarne
multo tempore.
2 Profectique inde, venimus in solitudinem, quæ ducit ad mare Rubrum,
sicut mihi dixerat Dominus : et circuivimus montem Seir longo tempore.
2 Dixitque Dominus ad me : 3 Sufficit vobis circuire montem istum : ite contra
aquilonem : 4 et populo præcipe, dicens : Transibitis per terminos fratrum
vestrorum filiorum Esau, qui habitant in Seir, et timebunt vos. 5 Videte ergo
diligenter ne moveamini contra eos. Neque enim dabo vobis de terra eorum
quantum potest unius pedis calcare vestigium, quia in possessionem Esau dedi
montem Seir. 6 Cibos emetis ab eis pecunia, et comedetis : aquam emptam
haurietis, et bibetis. 7 Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum
tuarum : novit iter tuum, quomodo transieris solitudinem hanc magnam,
per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus, et nihil tibi defuit.
8 Cumque transissemus fratres nostros filios Esau, qui habitabant in Seir, per
viam campestrem de Elath, et de Asiongaber, venimus ad iter quod ducit in
desertum Moab.
9 Dixitque Dominus ad me : Non pugnes contra Moabitas, nec ineas adversus
eos prælium : non enim dabo tibi quidquam de terra eorum, quia filiis
Loth tradidi Ar in possessionem. 10 Emim primi fuerunt habitatores ejus, populus
magnus, et validus, et tam excelsus ut de Enacim stirpe, 11 quasi gigantes
crederentur, et essent similes filiorum Enacim. Denique Moabitæ appellant
158
Deuteronomium
eos Emim. 12 In Seir autem prius habitaverunt Horrhæi : quibus expulsis
atque deletis, habitaverunt filii Esau, sicut fecit Isra¨el in terra possessionis
suæ, quam dedit illi Dominus. 13 Surgentes ergo ut transiremus torrentem
Zared, venimus ad eum. 14 Tempus autem, quo ambulavimus de Cadesbarne
usque ad transitum torrentis Zared, triginta et octo annorum fuit : donec
consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris, sicut juraverat
Dominus : 15 cujus manus fuit adversum eos, ut interirent de castrorum
medio.
16 Postquam autem universi ceciderunt pugnatores, 17 locutus est Dominus
ad me, dicens : 18 Tu transibis hodie terminos Moab, urbem nomine Ar : 19 et
accedens in vicina filiorum Ammon, cave ne pugnes contra eos, nec movearis
ad prælium : non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon, quia filiis Loth
dedi eam in possessionem. 20 Terra gigantum reputata est : et in ipsa olim
habitaverunt gigantes, quos Ammonitæ vocant Zomzommim, 21 populus magnus,
et multus, et proceræ longitudinis, sicut Enacim, quos delevit Dominus
a facie eorum : et fecit illos habitare pro eis, 22 sicut fecerat filiis Esau, qui
habitant in Seir, delens Horrhæos, et terram eorum illis tradens, quam possident
usque in præsens. 23 Hevæos quoque, qui habitabant in Haserim usque
Gazan, Cappadoces expulerunt : qui egressi de Cappadocia deleverunt eos, et
habitaverunt pro illis. 24 Surgite, et transite torrentem Arnon : ecce tradidi in
manu tua Sehon regem Hesebon Amorrhæum, et terram ejus incipe possidere,
et committe adversus eum prælium. 25 Hodie incipiam mittere terrorem atque
formidinem tuam in populos, qui habitant sub omni cælo : ut audito nomine
tuo paveant, et in morem parturientium contremiscant, et dolore teneantur.
26 Misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Sehon regem Hesebon verbis
pacificis, dicens : 27 Transibimus per terram tuam : publica gradiemur via ;
non declinabimus neque ad dexteram, neque ad sinistram. 28 Alimenta pretio
vende nobis, ut vescamur : aquam pecunia tribue, et sic bibemus. Tantum est
ut nobis concedas transitum, 29 sicut fecerunt filii Esau, qui habitant in Seir,
et Moabitæ, qui morantur in Ar : donec veniamus ad Jordanem, et transeamus
ad terram, quam Dominus Deus noster daturus est nobis. 30 Noluitque
Sehon rex Hesebon dare nobis transitum : quia induraverat Dominus Deus
tuus spiritum ejus, et obfirmaverat cor illius, ut traderetur in manus tuas, sicut
nunc vides. 31 Dixitque Dominus ad me : Ecce coepi tibi tradere Sehon,
et terram ejus : incipe possidere eam. 32 Egressusque est Sehon obviam nobis
cum omni populo suo ad prælium in Jasa. 33 Et tradidit eum Dominus
Deus noster nobis : percussimusque eum cum filiis suis et omni populo suo.
34 Cunctasque urbes in tempore illo cepimus, interfectis habitatoribus earum,
viris ac mulieribus et parvulis : non reliquimus in eis quidquam, 35 absque jumentis,
quæ in partem venere prædantium : et spoliis urbium, quas cepimus
36 ab Aro¨er, quæ est super ripam torrentis Arnon, oppido quod in valle situm
est, usque Galaad. Non fuit vicus et civitas, quæ nostras effugeret manus :
omnes tradidit Dominus Deus noster nobis, 37 absque terra filiorum Ammon,
ad quam non accessimus : et cunctis quæ adjacent torrenti Jeboc, et urbibus
montanis, universisque locis, a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster.
3 Itaque conversi ascendimus per iter Basan : egressusque est Og rex Basan
in occursum nobis cum populo suo ad bellandum in Edrai. 2 Dixitque
Dominus ad me : Ne timeas eum : quia in manu tua traditus est cum omni
populo ac terra sua : faciesque ei sicut fecisti Sehon regi Amorrhæorum, qui
159
Deuteronomium
habitavit in Hesebon. 3 Tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris
etiam Og regem Basan, et universum populum ejus : percussimusque eos
usque ad internecionem, 4 vastantes cunctas civitates illius uno tempore. Non
fuit oppidum, quod nos effugeret : sexaginta urbes, omnem regionem Argob
regni Og in Basan. 5 Cunctæ urbes erant munitæ muris altissimis, portisque et
vectibus, absque oppidis innumeris, quæ non habebant muros. 6 Et delevimus
eos, sicut feceramus Sehon regi Hesebon, disperdentes omnem civitatem, virosque
ac mulieres et parvulos : 7 jumenta autem et spolia urbium diripuimus.
8 Tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum Amorrhæorum,
qui erant trans Jordanem : a torrente Arnon usque ad montem Hernon, 9 quem
Sidonii Sarion vocant, et Amorrhæi Sanir : 10 omnes civitates, quæ sitæ sunt
in planitie, et universam terram Galaad et Basan usque ad Selcha, et Edrai
civitates regni Og in Basan. 11 Solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe
gigantum. Monstratur lectus ejus ferreus, qui est in Rabbath filiorum Ammon,
novem cubitos habens longitudinis, et quatuor latitudinis ad mensuram cubiti
virilis manus.
12 Terramque possedimus tempore illo ab Aro¨er, quæ est super ripam torrentis
Arnon, usque ad mediam partem montis Galaad : et civitates illius dedi
Ruben et Gad. 13 Reliquam autem partem Galaad, et omnem Basan regni Og,
tradidi mediæ tribui Manasse, omnem regionem Argob : cunctaque Basan
vocatur Terra gigantum. 14 Jair filius Manasse possedit omnem regionem Argob
usque ad terminos Gessuri et Machati. Vocavitque ex nomine suo Basan,
Havoth Jair, id est, Villas Jair, usque in præsentem diem. 15 Machir quoque
dedi Galaad. 16 Et tribubus Ruben et Gad dedi de terra Galaad usque ad
torrentem Arnon medium torrentis, et confinium usque ad torrentem Jeboc,
qui est terminus filiorum Ammon : 17 et planitiem solitudinis, atque Jordanem,
et terminos Cenereth usque ad mare deserti, quod est salsissimum,
ad radices montis Phasga contra orientem. 18 Præcepique vobis in tempore
illo, dicens : Dominus Deus vester dat vobis terram hanc in hæreditatem :
expediti præcedite fratres vestros filios Isra¨el omnes viri robusti, 19 absque uxoribus,
et parvulis, atque jumentis. Novi enim quod plura habeatis pecora,
et in urbibus remanere debebunt, quas tradidi vobis, 20 donec requiem tribuat
Dominus fratribus vestris, sicut vobis tribuit : et possideant ipsi etiam terram,
quam daturus est eis trans Jordanem : tunc revertetur unusquisque in
possessionem suam, quam dedi vobis.
21 Josue quoque in tempore illo præcepi, dicens : Oculi tui viderunt quæ
fecit Dominus Deus vester duobus his regibus : sic faciet omnibus regnis, ad
quæ transiturus es. 22 Ne timeas eos : Dominus enim Deus vester pugnabit pro
vobis. 23 Precatusque sum Dominum in tempore illo, dicens : 24 Domine Deus,
tu coepisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam, manumque fortissimam :
neque enim est alius deus vel in cælo, vel in terra, qui possit facere opera tua,
et comparari fortitudini tuæ. 25 Transibo igitur, et videbo terram hanc optimam
trans Jordanem, et montem istum egregium, et Libanum. 26 Iratusque
est Dominus mihi propter vos, nec exaudivit me, sed dixit mihi : Sufficit tibi :
nequaquam ultra loquaris de hac re ad me. 27 Ascende cacumen Phasgæ, et
oculos tuos circumfer ad occidentem, et ad aquilonem, austrumque et orientem,
et aspice ; nec enim transibis Jordanem istum. 28 Præcipe Josue, et
corrobora eum atque conforta : quia ipse præcedet populum istum, et dividet
eis terram quam visurus es. 29 Mansimusque in valle contra fanum Phogor.
160
Deuteronomium
4 Et nunc, Isra¨el, audi præcepta et judicia, quæ ego doceo te : ut faciens
ea, vivas, et ingrediens possideas terram, quam Dominus Deus patrum
vestrorum daturus est vobis. 2 Non addetis ad verbum, quod vobis loquor,
nec auferetis ex eo : custodite mandata Domini Dei vestri, quæ ego præcipio
vobis. 3 Oculi vestri viderunt omnia quæ fecit Dominus contra Beelphegor,
quomodo contriverit omnes cultores ejus de medio vestri. 4 Vos autem qui adhæretis
Domino Deo vestro, vivitis universi usque in præsentem diem. 5 Scitis
quod docuerim vos præcepta atque justitias, sicut mandavit mihi Dominus
Deus meus : sic facietis ea in terra, quam possessuri estis : 6 et observabitis et
implebitis opere. Hæc est enim vestra sapientia, et intellectus coram populis,
ut audientes universa præcepta hæc, dicant : En populus sapiens et
intelligens, gens magna. 7 Nec est alia natio tam grandis, quæ habeat deos
appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris.
8 Quæ est enim alia gens sic inclyta, ut habeat cæremonias, justaque judicia,
et universam legem, quam ego proponam hodie ante oculos vestros ?
9 Custodi igitur temetipsum, et animam tuam sollicite. Ne obliviscaris verborum,
quæ viderunt oculi tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitæ
tuæ. Docebis ea filios ac nepotes tuos, 10 a die in quo stetisti coram Domino
Deo tuo in Horeb, quando Dominus locutus est mihi, dicens : Congrega ad
me populum, ut audiant sermones meos, et discant timere me omni tempore
quo vivunt in terra, doceantque filios suos. 11 Et accessistis ad radices montis,
qui ardebat usque ad cælum : erantque in eo tenebræ, et nubes, et caligo.
12 Locutusque est Dominus ad vos de medio ignis. Vocem verborum ejus audistis,
et formam penitus non vidistis. 13 Et ostendit vobis pactum suum, quod
præcepit ut faceretis, et decem verba, quæ scripsit in duabus tabulis lapideis.
14 Mihique mandavit in illo tempore ut docerem vos cæremonias et judicia,
quæ facere deberetis in terra, quam possessuri estis. 15 Custodite igitur sollicite
animas vestras. Non vidistis aliquam similitudinem in die, qua locutus
est vobis Dominus in Horeb de medio ignis : 16 ne forte decepti faciatis vobis
sculptam similitudinem, aut imaginem masculi vel feminæ : 17 similitudinem
omnium jumentorum, quæ sunt super terram, vel avium sub cælo volantium,
18 atque reptilium, quæ moventur in terra, sive piscium qui sub terra morantur
in aquis : 19 ne forte elevatis oculis ad cælum, videas solem et lunam, et
omnia astra cæli, et errore deceptus adores ea, et colas quæ creavit Dominus
Deus tuus in ministerium cunctis gentibus, quæ sub cælo sunt. 20 Vos
autem tulit Dominus, et eduxit de fornace ferrea Ægypti, ut haberet populum
hæreditarium, sicut est in præsenti die.
21 Iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros, et juravit ut
non transirem Jordanem, nec ingrederer terram optimam, quam daturus est
vobis. 22 Ecce morior in hac humo ; non transibo Jordanem : vos transibitis, et
possidebitis terram egregiam. 23 Cave nequando obliviscaris pacti Domini Dei
tui, quod pepigit tecum, et facias tibi sculptam similitudinem eorum, quæ fieri
Dominus prohibuit : 24 quia Dominus Deus tuus ignis consumens est, Deus
æmulator. 25 Si genueritis filios ac nepotes, et morati fueritis in terra, deceptique
feceritis vobis aliquam similitudinem, patrantes malum coram Domino
Deo vestro, ut eum ad iracundiam provocetis : 26 testes invoco hodie cælum
et terram, cito perituros vos esse de terra, quam transito Jordane possessuri
estis : non habitabitis in ea longo tempore, sed delebit vos Dominus, 27 atque
disperget in omnes gentes, et remanebitis pauci in nationibus, ad quas vos
ducturus est Dominus. 28 Ibique servietis diis, qui hominum manu fabricati
161
Deuteronomium
sunt, ligno et lapidi qui non vident, nec audiunt, nec comedunt, nec odorantur.
29 Cumque quæsieris ibi Dominum Deum tuum, invenies eum : si tamen
toto corde quæsieris, et tota tribulatione animæ tuæ. 30 Postquam te invenerint
omnia quæ prædicta sunt, novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum
tuum, et audies vocem ejus. 31 Quia Deus misericors Dominus Deus tuus est :
non dimittet te, nec omnino delebit, neque obliviscetur pacti, in quo juravit
patribus tuis.
32 Interroga de diebus antiquis, qui fuerunt ante te ex die quo creavit Deus
hominem super terram, a summo cælo usque ad summum ejus, si facta est
aliquando hujuscemodi res, aut umquam cognitum est, 33 ut audiret populus
vocem Dei loquentis de medio ignis, sicut tu audisti, et vixisti : 34 si fecit Deus
ut ingrederetur, et tolleret sibi gentem de medio nationum, per tentationes,
signa atque portenta, per pugnam et robustam manum, extentumque brachium,
et horribiles visiones juxta omnia quæ fecit pro vobis Dominus Deus
vester in Ægypto, videntibus oculis tuis : 35 ut scires quoniam Dominus ipse
est Deus, et non est alius præter eum. 36 De cælo te fecit audire vocem suam,
ut doceret te, et in terra ostendit tibi ignem suum maximum, et audisti verba
illius de medio ignis : 37 quia dilexit patres tuos, et elegit semen eorum post
eos. Eduxitque te præcedens in virtute sua magna ex Ægypto, 38 ut deleret
nationes maximas et fortiores te in introitu tuo : et introduceret te, daretque
tibi terram earum in possessionem, sicut cernis in præsenti die. 39 Scito ergo
hodie, et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in cælo sursum,
et in terra deorsum, et non sit alius. 40 Custodi præcepta ejus atque mandata,
quæ ego præcipio tibi : ut bene sit tibi, et filiis tuis post te, et permaneas multo
tempore super terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi.
41 Tunc separavit Moyses tres civitates trans Jordanem ad orientalem
plagam, 42 ut confugiat ad eas qui occiderit nolens proximum suum, nec sibi
fuerit inimicus ante unum et alterum diem, et ad harum aliquam urbium possit
evadere : 43 Bosor in solitudine, quæ sita est in terra campestri de tribu
Ruben : et Ramoth in Galaad, quæ est in tribu Gad : et Golan in Basan, quæ
est in tribu Manasse.
44 Ista est lex, quam proposuit Moyses coram filiis Isra¨el : 45 et hæc testimonia
et cæremoniæ atque judicia, quæ locutus est ad filios Isra¨el, quando
egressi sunt de Ægypto, 46 trans Jordanem in valle contra fanum Phogor in
terra Sehon regis Amorrhæi, qui habitavit in Hesebon, quem percussit Moyses.
Filii quoque Isra¨el egressi ex Ægypto 47 possederunt terram ejus, et terram
Og regis Basan, duorum regum Amorrhæorum, qui erant trans Jordanem ad
solis ortum : 48 ab Aro¨er, quæ sita est super ripam torrentis Arnon, usque
ad montem Sion, qui est et Hermon, 49 omnem planitiem trans Jordanem ad
orientalem plagam, usque ad mare solitudinis, et usque ad radices montis
Phasga.
5 Vocavitque Moyses omnem Isra¨elem, et dixit ad eum : Audi, Isra¨el, cæremonias
atque judicia, quæ ego loquor in auribus vestris hodie : discite ea,
et opere complete. 2 Dominus Deus noster pepigit nobiscum foedus in Horeb.
3 Non cum patribus nostris iniit pactum, sed nobiscum qui in præsentiarum
sumus, et vivimus. 4 Facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio
ignis. 5 Ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo,
ut annuntiarem vobis verba ejus : timuistis enim ignem, et non ascendistis
in montem. Et ait : 6 Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægyp-
162
Deuteronomium
ti, de domo servitutis. 7 Non habebis deos alienos in conspectu meo. 8 Non
facies tibi sculptile, nec similitudinem omnium, quæ in cælo sunt desuper,
et quæ in terra deorsum, et quæ versantur in aquis sub terra. 9 Non adorabis
ea, et non coles. Ego enim sum Dominus Deus tuus : Deus æmulator,
reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem
his qui oderunt me : 10 et faciens misericordiam in multa millia diligentibus
me, et custodientibus præcepta mea. 11 Non usurpabis nomen Domini Dei tui
frustra : quia non erit impunitus qui super re vana nomen ejus assumpserit.
12 Observa diem sabbati, ut sanctifices eum, sicut præcepit tibi Dominus
Deus tuus. 13 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua. 14 Septimus
dies sabbati est, id est, requies Domini Dei tui. Non facies in eo quidquam
operis tu, et filius tuus, et filia, servus et ancilla, et bos, et asinus, et omne
jumentum tuum, et peregrinus qui est intra portas tuas : ut requiescat servus
tuus, et ancilla tua, sicut et tu. 15 Memento quod et ipse servieris in Ægypto,
et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti, et brachio extento.
Idcirco præcepit tibi ut observares diem sabbati. 16 Honora patrem tuum et
matrem, sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus, ut longo vivas tempore, et
bene sit tibi in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi. 17 Non occides,
18 neque moechaberis, 19 furtumque non facies : 20 nec loqueris contra
proximum tuum falsum testimonium. 21 Non concupisces uxorem proximi
tui : non domum, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non
asinum, et universa quæ illius sunt. 22 Hæc verba locutus est Dominus ad
omnem multitudinem vestram in monte de medio ignis et nubis, et caliginis,
voce magna, nihil addens amplius : et scripsit ea in duabus tabulis lapideis,
quas tradidit mihi.
23 Vos autem postquam audistis vocem de medio tenebrarum, et montem
ardere vidistis, accessistis ad me omnes principes tribuum et majores natu,
atque dixistis : 24 Ecce ostendit nobis Dominus Deus noster majestatem et
magnitudinem suam : vocem ejus audivimus de medio ignis, et probavimus
hodie, quod loquente Deo cum homine, vixerit homo. 25 Cur ergo moriemur,
et devorabit nos ignis hic maximus ? si enim audierimus ultra vocem Domini
Dei nostri, moriemur. 26 Quid est omnis caro, ut audiat vocem Dei viventis,
qui de medio ignis loquitur sicut nos audivimus, et possit vivere ? 27 Tu magis
accede : et audi cuncta quæ dixerit Dominus Deus noster tibi : loquerisque ad
nos, et nos audientes faciemus ea.
28 Quod cum audisset Dominus, ait ad me : Audivi vocem verborum populi
hujus quæ locuti sunt tibi : bene omnia sunt locuti. 29 Quis det talem eos
habere mentem, ut timeant me, et custodiant universa mandata mea in omni
tempore, ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum ? 30 Vade et dic eis :
Revertimini in tentoria vestra. 31 Tu vero hic sta mecum, et loquar tibi omnia
mandata mea, et cæremonias atque judicia : quæ docebis eos, ut faciant
ea in terra, quam dabo illis in possessionem. 32 Custodite igitur et facite quæ
præcepit Dominus Deus vobis : non declinabitis neque ad dexteram, neque ad
sinistram : 33 sed per viam, quam præcepit Dominus Deus vester, ambulabitis,
ut vivatis, et bene sit vobis, et protelentur dies in terra possessionis vestræ.
6Hæc sunt præcepta, et cæremoniæ, atque judicia, quæ mandavit Dominus
Deus vester ut docerem vos, et faciatis ea in terra, ad quam transgredimini
possidendam : 2 ut timeas Dominum Deum tuum, et custodias omnia
mandata et præcepta ejus, quæ ego præcipio tibi, et filiis, ac nepotibus tuis,
163
Deuteronomium
cunctis diebus vitæ tuæ, ut prolongentur dies tui. 3 Audi, Isra¨el, et observa
ut facias quæ præcepit tibi Dominus, et bene sit tibi, et multipliceris amplius,
sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle
manantem. 4 Audi, Isra¨el : Dominus Deus noster, Dominus unus est. 5 Diliges
Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine
tua. 6 Eruntque verba hæc, quæ ego præcipio tibi hodie, in corde tuo :
7 et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans
in itinere, dormiens atque consurgens. 8 Et ligabis ea quasi signum in manu
tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos, 9 scribesque ea in limine, et
ostiis domus tuæ.
10 Cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, pro qua juravit
patribus tuis Abraham, Isaac, et Jacob, et dederit tibi civitates magnas et
optimas, quas non ædificasti, 11 domos plenas cunctarum opum, quas non
exstruxisti, cisternas, quas non fodisti, vineta et oliveta, quæ non plantasti,
12 et comederis, et saturatus fueris : 13 cave diligenter ne obliviscaris Domini,
qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis. Dominum Deum tuum
timebis, et illi soli servies, ac per nomen illius jurabis. 14 Non ibitis post deos
alienos cunctarum gentium, quæ in circuitu vestro sunt : 15 quoniam Deus
æmulator Dominus Deus tuus in medio tui : nequando irascatur furor Domini
Dei tui contra te, et auferat te de superficie terræ. 16 Non tentabis Dominum
Deum tuum, sicut tentasti in loco tentationis. 17 Custodi præcepta Domini Dei
tui, ac testimonia et cæremonias, quas præcepit tibi : 18 et fac quod placitum
est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi : et ingressus possideas
terram optimam, de qua juravit Dominus patribus tuis, 19 ut deleret omnes
inimicos tuos coram te, sicut locutus est.
20 Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens : Quid sibi volunt testimonia
hæc, et cæremoniæ, atque judicia, quæ præcepit Dominus Deus noster
nobis ? 21 dices ei : Servi eramus Pharaonis in Ægypto, et eduxit nos Dominus
de Ægypto in manu forti : 22 fecitque signa atque prodigia magna et pessima in
Ægypto contra Pharaonem, et omnem domum illius in conspectu nostro, 23 et
eduxit nos inde, ut introductis daret terram, super qua juravit patribus nostris.
24 Præcepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima hæc, et timeamus
Dominum Deum nostrum, ut bene sit nobis cunctis diebus vitæ nostræ, sicut
est hodie. 25 Eritque nostri misericors, si custodierimus et fecerimus omnia
præcepta ejus coram Domino Deo nostro, sicut mandavit nobis.
7 Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, quam possessurus ingredieris,
et deleverit gentes multas coram te, Hethæum, et Gergezæum, et
Amorrhæum, Chananæum, et Pherezæum, et Hevæum, et Jebusæum, septem
gentes multo majoris numeri quam tu es, et robustiores te : 2 tradideritque eas
Dominus Deus tuus tibi, percuties eas usque ad internecionem. Non inibis
cum eis foedus, nec misereberis earum, 3 neque sociabis cum eis conjugia. Filiam
tuam non dabis filio ejus, nec filiam illius accipies filio tuo : 4 quia seducet
filium tuum, ne sequatur me, et ut magis serviat diis alienis : irasceturque
furor Domini, et delebit te cito. 5 Quin potius hæc facietis eis : aras eorum
subvertite, et confringite statuas, lucosque succidite, et sculptilia comburite :
6 quia populus sanctus es Domino Deo tuo.
Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis,
qui sunt super terram. 7 Non quia cunctas gentes numero vincebatis, vobis
junctus est Dominus, et elegit vos, cum omnibus sitis populis pauciores :
164
Deuteronomium
8 sed quia dilexit vos Dominus, et custodivit juramentum, quod juravit patribus
vestris : eduxitque vos in manu forti, et redemit de domo servitutis, de
manu Pharaonis regis Ægypti. 9 Et scies, quia Dominus Deus tuus, ipse est
Deus fortis et fidelis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus se, et
his qui custodiunt præcepta ejus in mille generationes : 10 et reddens odientibus
se statim, ita ut disperdat eos, et ultra non differat, protinus eis restituens
quod merentur. 11 Custodi ergo præcepta et cæremonias atque judicia, quæ
ego mando tibi hodie ut facias.
12 Si postquam audieris hæc judicia, custodieris ea, et feceris, custodiet et
Dominus Deus tuus pactum tibi, et misericordiam quam juravit patribus tuis
: 13 et diliget te, ac multiplicabit, benedicetque fructui ventris tui, et fructui
terræ tuæ, frumento tuo, atque vindemiæ, oleo, et armentis, gregibus ovium
tuarum super terram, pro qua juravit patribus tuis ut daret eam tibi. 14 Benedictus
eris inter omnes populos. Non erit apud te sterilis utriusque sexus, tam
in hominibus quam in gregibus tuis. 15 Auferet Dominus a te omnem languorem
: et infirmitates Ægypti pessimas, quas novisti, non inferet tibi, sed
cunctis hostibus tuis. 16 Devorabis omnes populos, quos Dominus Deus tuus
daturus est tibi. Non parcet eis oculus tuus, nec servies diis eorum, ne sint in
ruinam tui.
17 Si dixeris in corde tuo : Plures sunt gentes istæ quam ego : quomodo
potero delere eas ? 18 noli metuere, sed recordare quæ fecerit Dominus Deus
tuus Pharaoni, et cunctis Ægyptiis, 19 plagas maximas, quas viderunt oculi tui,
et signa atque portenta, manumque robustam, et extentum brachium, ut educeret
te Dominus Deus tuus : sic faciet cunctis populis, quos metuis. 20 Insuper
et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos, donec deleat omnes atque disperdat
qui te fugerint, et latere potuerint. 21 Non timebis eos, quia Dominus
Deus tuus in medio tui est, Deus magnus et terribilis : 22 ipse consumet nationes
has in conspectu tuo paulatim atque per partes. Non poteris eas delere
pariter : ne forte multiplicentur contra te bestiæ terræ. 23 Dabitque eos Dominus
Deus tuus in conspectu tuo : et interficiet illos, donec penitus deleantur.
24 Tradetque reges eorum in manus tuas, et disperdes nomina eorum sub cælo
: nullus poterit resistere tibi, donec conteras eos. 25 Sculptilia eorum igne
combures : non concupisces argentum et aurum, de quibus facta sunt, neque
assumes ex eis tibi quidquam, ne offendas, propterea quia abominatio est Domini
tui : 26 nec inferes quippiam ex idolo in domum tuam, ne fias anathema,
sicut et illud est. Quasi spurcitiam detestaberis, et velut inquinamentum ac
sordes abominationi habebis, quia anathema est.
8 Omne mandatum, quod ego præcipio tibi hodie, cave diligenter ut facias,
ut possitis vivere, et multiplicemini, ingressique possideatis terram, pro
qua juravit Dominus patribus vestris. 2 Et recordaberis cuncti itineris, per
quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum, ut affligeret
te, atque tentaret, et nota fierent quæ in tuo animo versabantur, utrum
custodires mandata illius, an non. 3 Afflixit te penuria, et dedit tibi cibum
manna, quod ignorabas tu et patres tui : ut ostenderet tibi quod non in solo
pane vivat homo, sed in omni verbo quod egreditur de ore Dei. 4 Vestimentum
tuum, quo operiebaris, nequaquam vetustate defecit, et pes tuus non est
subtritus, en quadragesimus annus est : 5 ut recogites in corde tuo, quia sicut
erudit filium suum homo, sic Dominus Deus tuus erudivit te, 6 ut custodias
mandata Domini Dei tui, et ambules in viis ejus, et timeas eum. 7 Dominus
165
Deuteronomium
enim Deus tuus introducet te in terram bonam, terram rivorum, aquarumque
et fontium, in cujus campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi : 8 terram
frumenti, hordei ac vinearum, in qua ficus, et malogranata, et oliveta nascuntur
: terram olei ac mellis, 9 ubi absque ulla penuria comedes panem tuum,
et rerum omnium abundantia perfrueris : cujus lapides ferrum sunt, et de
montibus ejus æris metalla fodiuntur : 10 ut cum comederis, et satiatus fueris,
benedicas Domino Deo tuo pro terra optima, quam dedit tibi.
11 Observa, et cave nequando obliviscaris Domini Dei tui, et negligas
mandata ejus atque judicia et cæremonias, quas ego præcipio tibi hodie :
12 ne postquam comederis et satiatus fueris, domos pulchras ædificaveris,
et habitaveris in eis, 13 habuerisque armenta boum, et ovium greges, argenti
et auri, cunctarumque rerum copiam, 14 elevetur cor tuum, et non reminiscaris
Domini Dei tui, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis,
15 et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili, in qua erat serpens
flatu adurens, et scorpio, ac dipsas, et nullæ omnino aquæ : qui eduxit
rivos de petra durissima, 16 et cibavit te manna in solitudine, quod nescierunt
patres tui. Et postquam afflixit ac probavit, ad extremum misertus est tui,
17 ne diceres in corde tuo : Fortitudo mea, et robur manus meæ, hæc mihi
omnia præstiterunt : 18 sed recorderis Domini Dei tui, quod ipse vires tibi
præbuerit, ut impleret pactum suum, super quo juravit patribus tuis, sicut
præsens indicat dies. 19 Sin autem oblitus Domini Dei tui, secutus fueris deos
alienos, coluerisque illos et adoraveris : ecce nunc prædico tibi quod omnino
dispereas. 20 Sicut gentes, quas delevit Dominus in introitu tuo, ita et vos
peribitis, si inobedientes fueritis voci Domini Dei vestri.
9Audi, Isra¨el : tu transgredieris hodie Jordanem, ut possideas nationes maximas
et fortiores te, civitates ingentes, et ad cælum usque muratas, 2 populum
magnum atque sublimem, filios Enacim, quos ipse vidisti et audisti,
quibus nullus potest ex adverso resistere. 3 Scies ergo hodie quod Dominus
Deus tuus ipse transibit ante te, ignis devorans atque consumens, qui conterat
eos, et deleat atque disperdat ante faciem tuam velociter, sicut locutus est
tibi : 4 ne dicas in corde tuo, cum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu
tuo : Propter justitiam meam introduxit me Dominus ut terram hanc
possiderem, cum propter impietates suas istæ deletæ sint nationes. 5 Neque
enim propter justitias tuas, et æquitatem cordis tui ingredieris, ut possideas
terras earum : sed quia illæ egerunt impie, intro¨eunte te deletæ sunt : et
ut compleret verbum suum Dominus, quod sub juramento pollicitus est patribus
tuis, Abraham, Isaac, et Jacob. 6 Scito ergo quod non propter justitias
tuas Dominus Deus tuus dederit tibi terram hanc optimam in possessionem,
cum durissimæ cervicis sis populus.
7 Memento, et ne obliviscaris, quomodo ad iracundiam provocaveris
Dominum Deum tuum in solitudine. Ex eo die, quo egressus es ex Ægypto
usque ad locum istum, semper adversum Dominum contendisti. 8 Nam
et in Horeb provocasti eum, et iratus delere te voluit, 9 quando ascendi in
montem, ut acciperem tabulas lapideas, tabulas pacti quod pepigit vobiscum
Dominus : et perseveravi in monte quadraginta diebus ac noctibus, panem
non comedens, et aquam non bibens. 10 Deditque mihi Dominus duas tabulas
lapideas scriptas digito Dei, et continentes omnia verba quæ vobis locutus est
in monte de medio ignis, quando concio populi congregata est. 11 Cumque
transissent quadraginta dies, et totidem noctes, dedit mihi Dominus duas tab-
166
Deuteronomium
ulas lapideas, tabulas foederis, 12 dixitque mihi : Surge, et descende hinc cito :
quia populus tuus, quem eduxisti de Ægypto, deseruerunt velociter viam,
quam demonstrasti eis, feceruntque sibi conflatile. 13 Rursumque ait Dominus
ad me : Cerno quod populus iste duræ cervicis sit : 14 dimitte me ut conteram
eum, et deleam nomen ejus de sub cælo, et constituam te super gentem, quæ
hac major et fortior sit.
15 Cumque de monte ardente descenderem, et duas tabulas foederis
utraque tenerem manu, 16 vidissemque vos peccasse Domino Deo vestro, et fecisse
vobis vitulum conflatilem, ac deseruisse velociter viam ejus, quam vobis
ostenderat : 17 projeci tabulas de manibus meis, confregique eas in conspectu
vestro. 18 Et procidi ante Dominum sicut prius, quadraginta diebus et noctibus
panem non comedens, et aquam non bibens, propter omnia peccata vestra
quæ gessistis contra Dominum, et eum ad iracundiam provocastis : 19 timui
enim indignationem et iram illius, qua adversum vos concitatus, delere vos
voluit. Et exaudivit me Dominus etiam hac vice. 20 Adversum Aaron quoque
vehementer iratus, voluit eum conterere, et pro illo similiter deprecatus sum.
21 Peccatum autem vestrum quod feceratis, id est, vitulum, arripiens, igne
combussi, et in frusta comminuens, omninoque in pulverem redigens, projeci
in torrentem, qui de monte descendit. 22 In incendio quoque, et in tentatione,
et in Sepulchris concupiscentiæ provocastis Dominum : 23 et quando
misit vos de Cadesbarne, dicens : Ascendite, et possidete terram, quam dedi
vobis, et contempsistis imperium Domini Dei vestri, et non credidistis ei,
neque vocem ejus audire voluistis : 24 sed semper fuistis rebelles a die qua
nosse vos coepi. 25 Et jacui coram Domino quadraginta diebus ac noctibus,
quibus eum suppliciter deprecabar, ne deleret vos ut fuerat comminatus : 26 et
orans dixi : Domine Deus, ne disperdas populum tuum, et hæreditatem tuam,
quam redemisti in magnitudine tua, quos eduxisti de Ægypto in manu
forti. 27 Recordare servorum tuorum Abraham, Isaac, et Jacob : ne aspicias
duritiam populi hujus, et impietatem atque peccatum : 28 ne forte dicant habitatores
terræ, de qua eduxisti nos : Non poterat Dominus introducere eos in
terram, quam pollicitus est eis, et oderat illos : idcirco eduxit, ut interficeret
eos in solitudine : 29 qui sunt populus tuus et hæreditas tua, quos eduxisti in
fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento.
10 In tempore illo dixit Dominus ad me : Dola tibi duas tabulas lapideas,
sicut priores fuerunt, et ascende ad me in montem : faciesque arcam
ligneam, 2 et scribam in tabulis verba quæ fuerunt in his qui ante confregisti
: ponesque eas in arca. 3 Feci igitur arcam de lignis setim. Cumque
dolassem duas tabulas lapideas instar priorum, ascendi in montem, habens
eas in manibus. 4 Scripsitque in tabulis, juxta id quod prius scripserat, verba
decem, quæ locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis, quando
populus congregatus est : et dedit eas mihi. 5 Reversusque de monte, descendi,
et posui tabulas in arcam, quam feceram, quæ hucusque ibi sunt, sicut mihi
præcepit Dominus. 6 Filii autem Isra¨el moverunt castra ex Beroth filiorum
Jacan in Mosera, ubi Aaron mortuus ac sepultus est, pro quo sacerdotio functus
est Eleazar filius ejus. 7 Inde venerunt in Gadgad : de quo loco profecti,
castrametati sunt in Jetebatha, in terra aquarum atque torrentium.
8 Eo tempore separavit tribum Levi, ut portaret arcam foederis Domini, et
staret coram eo in ministerio, ac benediceret in nomine illius usque in præsentem
diem. 9 Quam ob rem non habuit Levi partem, neque possessionem cum
167
Deuteronomium
fratribus suis : quia ipse Dominus possessio ejus est, sicut promisit ei Dominus
Deus tuus. 10 Ego autem steti in monte, sicut prius, quadraginta diebus
ac noctibus : exaudivitque me Dominus etiam hac vice, et te perdere noluit.
11 Dixitque mihi : Vade, et præcede populum, ut ingrediatur, et possideat
terram, quam juravi patribus eorum ut traderem eis.
12 Et nunc Isra¨el, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas
Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et diligas eum, ac servias
Domino Deo tuo in toto corde tuo, et in tota anima tua : 13 custodiasque mandata
Domini, et cæremonias ejus, quas ego hodie præcipio tibi, ut bene sit
tibi ? 14 En Domini Dei tui cælum est, et cælum cæli, terra, et omnia quæ in
ea sunt : 15 et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus, et amavit eos,
elegitque semen eorum post eos, id est, vos, de cunctis gentibus, sicut hodie
comprobatur. 16 Circumcidite igitur præputium cordis vestri, et cervicem vestram
ne induretis amplius : 17 quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum,
et Dominus dominantium, Deus magnus, et potens, et terribilis, qui
personam non accipit, nec munera. 18 Facit judicium pupillo et viduæ ; amat
peregrinum, et dat ei victum atque vestitum. 19 Et vos ergo amate peregrinos,
quia et ipsi fuistis advenæ in terra Ægypti. 20 Dominum Deum tuum timebis,
et ei soli servies : ipsi adhærebis, jurabisque in nomine illius. 21 Ipse est laus
tua, et Deus tuus, qui fecit tibi hæc magnalia et terribilia, quæ viderunt oculi
tui. 22 In septuaginta animabus descenderunt patres tui in Ægyptum, et ecce
nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra cæli.
11 Ama itaque Dominum Deum tuum, et observa præcepta ejus et cæremonias,
judicia atque mandata, omni tempore. 2 Cognoscite hodie quæ
ignorant filii vestri, qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri, magnalia
ejus et robustam manum, extentumque brachium, 3 signa et opera quæ
fecit in medio Ægypti Pharaoni regi, et universæ terræ ejus, 4 omnique exercitui
Ægyptiorum, et equis ac curribus : quomodo operuerint eos aquæ maris
Rubri, cum vos persequerentur, et deleverit eos Dominus usque in præsentem
diem : 5 vobisque quæ fecerit in solitudine donec veniretis ad hunc locum :
6 et Dathan atque Abiron filiis Eliab, qui fuit filius Ruben : quos aperto ore suo
terra absorbuit, cum domibus et tabernaculis, et universa substantia eorum,
quam habebant in medio Isra¨el.
7 Oculi vestri viderunt opera Domini magna quæ fecit, 8 ut custodiatis
universa mandata illius, quæ ego hodie præcipio vobis, et possitis introire, et
possidere terram, ad quam ingredimini, 9 multoque in ea vivatis tempore :
quam sub juramento pollicitus est Dominus patribus vestris, et semini eorum,
lacte et melle manantem. 10 Terra enim, ad quam ingrederis possidendam,
non est sicut terra Ægypti, de qua existi, ubi jacto semine in hortorum
morem aquæ ducuntur irriguæ : 11 sed montuosa est et campestris, de cælo
expectans pluvias, 12 quam Dominus Deus tuus semper invisit, et oculi illius
in ea sunt a principio anni usque ad finem ejus. 13 Si ergo obedieritis mandatis
meis, quæ ego hodie præcipio vobis, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et
serviatis ei in toto corde vestro, et in tota anima vestra : 14 dabit pluviam terræ
vestræ temporaneam et serotinam, ut colligatis frumentum, et vinum, et
oleum, 15 foenumque ex agris ad pascenda jumenta, et ut ipsi comedatis ac
saturemini. 16 Cavete ne forte decipiatur cor vestrum, et recedatis a Domino,
serviatisque diis alienis, et adoretis eos : 17 iratusque Dominus claudat cælum,
et pluviæ non descendant, nec terra det germen suum, pereatisque velociter
168
Deuteronomium
de terra optima, quam Dominus daturus est vobis. 18 Ponite hæc verba mea in
cordibus et in animis vestris, et suspendite ea pro signo in manibus, et inter
oculos vestros collocate. 19 Docete filios vestros ut illa meditentur : quando
sederis in domo tua, et ambulaveris in via, et accubueris atque surrexeris.
20 Scribes ea super postes et januas domus tuæ, 21 ut multiplicentur dies tui,
et filiorum tuorum in terra, quam juravit Dominus patribus tuis, ut daret eis
quamdiu cælum imminet terræ.
22 Si enim custodieritis mandata quæ ego præcipio vobis, et feceritis ea,
ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis ejus, adhærentes
ei, 23 disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram, et
possidebitis eas, quæ majores et fortiores vobis sunt. 24 Omnis locus, quem
calcaverit pes vester, vester erit. A deserto, et a Libano, a flumine magno Euphrate
usque ad mare occidentale erunt termini vestri. 25 Nullus stabit contra
vos : terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem
terram quam calcaturi estis, sicut locutus est vobis. 26 En propono in
conspectu vestro hodie benedictionem et maledictionem : 27 benedictionem,
si obedieritis mandatis Domini Dei vestri, quæ ego hodie præcipio vobis :
28 maledictionem, si non obedieritis mandatis Domini Dei vestri, sed recesseritis
de via, quam ego nunc ostendo vobis, et ambulaveritis post deos alienos,
quos ignoratis. 29 Cum vero introduxerit te Dominus Deus tuus in terram,
ad quam pergis habitandam, pones benedictionem super montem Garizim,
maledictionem super montem Hebal : 30 qui sunt trans Jordanem, post viam
quæ vergit ad solis occubitum in terra Chananæi, qui habitat in campestribus
contra Galgalam, quæ est juxta vallem tendentem et intrantem procul. 31 Vos
enim transibitis Jordanem, ut possideatis terram quam Dominus Deus vester
daturus est vobis, ut habeatis et possideatis illam. 32 Videte ergo ut impleatis
cæremonias atque judicia, quæ ego hodie ponam in conspectu vestro.
12 Hæc sunt præcepta atque judicia, quæ facere debetis in terra, quam
Dominus Deus patrum tuorum daturus est tibi, ut possideas eam cunctis
diebus, quibus super humum gradieris. 2 Subvertite omnia loca, in quibus
coluerunt gentes, quas possessuri estis, deos suos super montes excelsos, et
colles, et subter omne lignum frondosum. 3 Dissipate aras eorum, et confringite
statuas : lucos igne comburite, et idola comminuite : disperdite nomina
eorum de locis illis. 4 Non facietis ita Domino Deo vestro : 5 sed ad
locum, quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris, ut
ponat nomen suum ibi, et habitet in eo, venietis : 6 et offeretis in loco illo
holocausta et victimas vestras, decimas et primitias manuum vestrarum, et
vota atque donaria, primogenita boum et ovium. 7 Et comedetis ibi in conspectu
Domini Dei vestri : ac lætabimini in cunctis, ad quæ miseritis manum vos
et domus vestræ, in quibus benedixerit vobis Dominus Deus vester. 8 Non facietis
ibi quæ nos hic facimus hodie, singuli quod sibi rectum videtur : 9 neque
enim usque in præsens tempus venistis ad requiem, et possessionem, quam
Dominus Deus vester daturus est vobis. 10 Transibitis Jordanem, et habitabitis
in terra, quam Dominus Deus vester daturus est vobis, ut requiescatis a cunctis
hostibus per circuitum : et absque ullo timore habitetis 11 in loco, quem
elegerit Dominus Deus vester, ut sit nomen ejus in eo : illuc omnia, quæ
præcipio, conferetis, holocausta, et hostias, ac decimas, et primitias manuum
vestrarum : et quidquid præcipuum est in muneribus, quæ vovebitis Domino.
12 Ibi epulabimini coram Domino Deo vestro, vos et filii ac filiæ vestræ, famuli
169
Deuteronomium
et famulæ, atque Levites qui in urbibus vestris commoratur : neque enim
habet aliam partem et possessionem inter vos. 13 Cave ne offeras holocausta
tua in omni loco, quem videris : 14 sed in eo, quem elegerit Dominus, in una
tribuum tuarum offeres hostias, et facies quæcumque præcipio tibi.
15 Sin autem comedere volueris, et te esus carnium delectaverit, occide,
comede juxta benedictionem Domini Dei tui, quam dedit tibi in urbibus tuis
: sive immundum fuerit, hoc est, maculatum et debile : sive mundum,
hoc est, integrum et sine macula, quod offerri licet, sicut capream et cervum,
comedes : 16 absque esu dumtaxat sanguinis, quem super terram quasi aquam
effundes. 17 Non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti, et vini,
et olei tui, primogenita armentorum et pecorum, et omnia quæ voveris, et
sponte offerre volueris, et primitias manuum tuarum : 18 sed coram Domino
Deo tuo comedes ea in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, tu et filius
tuus, et filia tua, et servus et famula, atque Levites qui manet in urbibus tuis :
et lætaberis et reficieris coram Domino Deo tuo in cunctis ad quæ extenderis
manum tuam. 19 Cave ne derelinquas Levitem in omni tempore quo versaris
in terra. 20 Quando dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos, sicut locutus
est tibi, et volueris vesci carnibus, quas desiderat anima tua : 21 locus autem,
quem elegerit Dominus Deus tuus ut sit nomen ejus ibi, si procul fuerit, occides
de armentis et pecoribus, quæ habueris, sicut præcepi tibi, et comedes
in oppidis tuis, ut tibi placet. 22 Sicut comeditur caprea et cervus, ita vesceris
eis : et mundus et immundus in commune vescentur. 23 Hoc solum cave, ne
sanguinem comedas : sanguis enim eorum pro anima est, et idcirco non debes
animam comedere cum carnibus : 24 sed super terram fundes quasi aquam,
25 ut bene sit tibi et filiis tuis post te, cum feceris quod placet in conspectu
Domini. 26 Quæ autem sanctificaveris, et voveris Domino, tolles, et venies ad
locum, quem elegerit Dominus : 27 et offeres oblationes tuas carnem et sanguinem
super altare Domini Dei tui : sanguinem hostiarum fundes in altari ;
carnibus autem ipse vesceris. 28 Observa et audi omnia quæ ego præcipio
tibi, ut bene sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum, cum feceris quod
bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui. 29 Quando disperdiderit
Dominus Deus tuus ante faciem tuam gentes, ad quas ingredieris possidendas,
et possederis eas, atque habitaveris in terra earum : 30 cave ne imiteris
eas, postquam te fuerint intro¨eunte subversæ, et requiras cæremonias earum,
dicens : Sicut coluerunt gentes istæ deos suos, ita et ego colam. 31 Non facies
similiter Domino Deo tuo. Omnes enim abominationes, quas aversatur Dominus,
fecerunt diis suis, offerentes filios et filias, et comburentes igni. 32 Quod
præcipio tibi, hoc tantum facito Domino : nec addas quidquam, nec minuas.
13 Si surrexerit in medio tui prophetes, aut qui somnium vidisse se dicat,
et prædixerit signum atque portentum, 2 et evenerit quod locutus est, et
dixerit tibi : Eamus, et sequamur deos alienos quos ignoras, et serviamus eis :
3 non audies verba prophetæ illius aut somniatoris : quia tentat vos Dominus
Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum an non, in toto corde, et in tota
anima vestra. 4 Dominum Deum vestrum sequimini, et ipsum timete, et mandata
illius custodite, et audite vocem ejus : ipsi servietis, et ipsi adhærebitis.
5 Propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur : quia locutus est ut
vos averteret a Domino Deo vestro, qui eduxit vos de terra Ægypti, et redemit
vos de domo servitutis : ut errare te faceret de via, quam tibi præcepit
Dominus Deus tuus : et auferes malum de medio tui. 6 Si tibi voluerit per-
170
Deuteronomium
suadere frater tuus filius matris tuæ, aut filius tuus vel filia, sive uxor quæ
est in sinu tuo, aut amicus, quem diligis ut animam tuam, clam dicens : Eamus,
et serviamus diis alienis, quos ignoras tu, et patres tui, 7 cunctarum in
circuitu gentium, quæ juxta vel procul sunt, ab initio usque ad finem terræ,
8 non acquiescas ei, nec audias, neque parcat ei oculus tuus ut miserearis et
occultes eum, 9 sed statim interficies : sit primum manus tua super eum, et
postea omnis populus mittat manum. 10 Lapidibus obrutus necabitur : quia
voluit te abstrahere a Domino Deo tuo, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo
servitutis : 11 ut omnis Isra¨el audiens timeat, et nequaquam ultra faciat
quippiam hujus rei simile.
12 Si audieris in una urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi
ad habitandum, dicentes aliquos : 13 Egressi sunt filii Belial de medio tui, et
averterunt habitatores urbis suæ, atque dixerunt : Eamus, et serviamus diis
alienis quos ignoratis : 14 quare sollicite et diligenter, rei veritate perspecta,
si inveneris certum esse quod dicitur, et abominationem hanc opere perpetratam,
15 statim percuties habitatores urbis illius in ore gladii, et delebis eam
ac omnia quæ in illa sunt, usque ad pecora. 16 Quidquid etiam supellectilis
fuerit, congregabis in medio platearum ejus, et cum ipsa civitate succendes,
ita ut universa consumas Domino Deo tuo, et sit tumulus sempiternus. Non
ædificabitur amplius, 17 et non adhærebit de illo anathemate quidquam in
manu tua : ut avertatur Dominus ab ira furoris sui, et misereatur tui, multiplicetque
te sicut juravit patribus tuis, 18 quando audieris vocem Domini Dei
tui custodiens omnia præcepta ejus, quæ ego præcipio tibi hodie, ut facias
quod placitum est in conspectu Domini Dei tui.
14 Filii estote Domini Dei vestri : non vos incidetis, nec facietis calvitium
super mortuo : 2 quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te
elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quæ sunt super
terram. 3 Ne comedatis quæ immunda sunt. 4 Hoc est animal quod comedere
debetis : bovem, et ovem, et capram, 5 cervum et capream, bubalum, tragelaphum,
pygargum, orygem, camelopardalum. 6 Omne animal, quod in duas
partes findit ungulam, et ruminat, comedetis. 7 De his autem, quæ ruminant,
et ungulam non findunt, comedere non debetis, ut camelum, leporem, choerogryllum
: hæc, quia ruminant et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis.
8 Sus quoque, quoniam dividat ungulam et non ruminat, immunda erit.
Carnibus eorum non vescemini, et cadavera non tangetis. 9 Hæc comedetis ex
omnibus quæ morantur in aquis : quæ habent pinnulas et squamas, comedite :
10 quæ absque pinnulis et squamis sunt, ne comedatis, quia immunda sunt.
11 Omnes aves mundas comedite. 12 Immundas ne comedatis : aquilam scilicet,
et gryphem, et haliæetum, 13 ixion et vulturem ac milvum juxta genus
suum : 14 et omne corvini generis, 15 et struthionem, ac noctuam, et larum,
atque accipitrem juxta genus suum : 16 herodium ac cygnum, et ibin, 17 ac
mergulum, porphyrionem, et nycticoracem, 18 onocrotalum, et charadrium,
singula in genere suo : upupam quoque et vespertilionem. 19 Et omne quod
reptat et pennulas habet, immundum erit, et non comedetur. 20 Omne quod
mundum est, comedite. 21 Quidquid autem morticinum est, ne vescamini ex
eo. Peregrino, qui intra portas tuas est, da ut comedat, aut vende ei : quia tu
populus sanctus Domini Dei tui es. Non coques hædum in lacte matris suæ.
22 Decimam partem separabis de cunctis fructibus tuis qui nascuntur in
terra per annos singulos, 23 et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco
171
Deuteronomium
quem elegerit, ut in eo nomen illius invocetur, decimam frumenti tui, et vini,
et olei, et primogenita de armentis et ovibus tuis : ut discas timere Dominum
Deum tuum omni tempore. 24 Cum autem longior fuerit via, et locus quem
elegerit Dominus Deus tuus, tibique benedixerit, nec potueris ad eum hæc
cuncta portare, 25 vendes omnia, et in pretium rediges, portabisque manu
tua, et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus : 26 et emes ex
eadem pecunia quidquid tibi placuerit, sive ex armentis, sive ex ovibus, vinum
quoque et siceram, et omne quod desiderat anima tua : et comedes coram
Domino Deo tuo, et epulaberis tu et domus tua : 27 et Levites qui intra portas
tuas est, cave ne derelinquas eum, quia non habet aliam partem in possessione
tua. 28 Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quæ nascuntur tibi
eo tempore, et repones intra januas tuas. 29 Venietque Levites qui aliam non
habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus ac pupillus et vidua,
qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur : ut benedicat tibi
Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quæ feceris.
15 Septimo anno facies remissionem, 2 quæ hoc ordine celebrabitur. Cui
debetur aliquid ab amico vel proximo ac fratre suo, repetere non poterit,
quia annus remissionis est Domini. 3 A peregrino et advena exiges : civem
et propinquum repetendi non habebis potestatem. 4 Et omnino indigens et
mendicus non erit inter vos : ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in terra,
quam traditurus est tibi in possessionem. 5 Si tamen audieris vocem Domini
Dei tui, et custodieris universa quæ jussit, et quæ ego hodie præcipio tibi,
benedicet tibi, ut pollicitus est. 6 Foenerabis gentibus multis, et ipse a nullo
accipies mutuum. Dominaberis nationibus plurimis, et tui nemo dominabitur.
7 Si unus de fratribus tuis, qui morantur intra portas civitatis tuæ in terra
quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, ad paupertatem venerit, non obdurabis
cor tuum, nec contrahes manum, 8 sed aperies eam pauperi, et dabis
mutuum, quo eum indigere perspexeris. 9 Cave ne forte subrepat tibi impia
cogitatio, et dicas in corde tuo : Appropinquat septimus annus remissionis :
et avertas oculos tuos a paupere fratre tuo, nolens ei quod postulat mutuum
commodare : ne clamet contra te ad Dominum, et fiat tibi in peccatum.
10 Sed dabis ei : nec ages quippiam callide in ejus necessitatibus sublevandis,
ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore, et in cunctis ad quæ
manum miseris. 11 Non deerunt pauperes in terra habitationis tuæ : idcirco
ego præcipio tibi, ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum
versatur in terra.
12 Cum tibi venditus fuerit frater tuus Hebræus aut Hebræa, et sex annis
servierit tibi, in septimo anno dimittes eum liberum : 13 et quem libertate donaveris,
nequaquam vacuum abire patieris : 14 sed dabis viaticum de gregibus,
et de area, et torculari tuo, quibus Dominus Deus tuus benedixerit tibi. 15 Memento
quod et ipse servieris in terra Ægypti, et liberaverit te Dominus Deus
tuus, et idcirco ego nunc præcipio tibi. 16 Sin autem dixerit : Nolo egredi : eo
quod diligat te, et domum tuam, et bene sibi apud te esse sentiat : 17 assumes
subulam, et perforabis aurem ejus in janua domus tuæ, et serviet tibi usque
in æternum. Ancillæ quoque similiter facies. 18 Non avertas ab eis oculos tuos,
quando dimiseris eos liberos, quoniam juxta mercedem mercenarii per sex
annos servivit tibi : ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus
quæ agis.
19 De primogenitis, quæ nascuntur in armentis, et in ovibus tuis, quidquid
172
Deuteronomium
est sexus masculini, sanctificabis Domino Deo tuo. Non operaberis in primogenito
bovis, et non tondebis primogenita ovium. 20 In conspectu Domini Dei
tui comedes ea per annos singulos in loco quem elegerit Dominus, tu et domus
tua. 21 Sin autem habuerit maculam, vel claudum fuerit, vel cæcum, aut
in aliqua parte deforme vel debile, non immolabitur Domino Deo tuo : 22 sed
intra portas urbis tuæ comedes illud : tam mundus quam immundus similiter
vescentur eis, quasi caprea et cervo. 23 Hoc solum observabis, ut sanguinem
eorum non comedas, sed effundes in terram quasi aquam.
16 Observa mensem novarum frugum, et verni primum temporis, ut facias
Phase Domino Deo tuo : quoniam in isto mense eduxit te Dominus
Deus tuus de Ægypto nocte. 2 Immolabisque Phase Domino Deo tuo de
ovibus, et de bobus, in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet
nomen ejus ibi. 3 Non comedes in eo panem fermentatum : septem diebus
comedes absque fermento afflictionis panem, quoniam in pavore egressus es
de Ægypto : ut memineris diei egressionis tuæ de Ægypto, omnibus diebus
vitæ tuæ. 4 Non apparebit fermentum in omnibus terminis tuis septem diebus,
et non remanebit de carnibus ejus, quod immolatum est vespere in die primo,
usque mane. 5 Non poteris immolare Phase in qualibet urbium tuarum, quas
Dominus Deus tuus daturus est tibi, 6 sed in loco quem elegerit Dominus
Deus tuus, ut habitet nomen ejus ibi : immolabis Phase vespere ad solis occasum,
quando egressus es de Ægypto. 7 Et coques, et comedes in loco quem
elegerit Dominus Deus tuus, maneque consurgens vades in tabernacula tua.
8 Sex diebus comedes azyma : et in die septima, quia collecta est Domini Dei
tui, non facies opus.
9 Septem hebdomadas numerabis tibi ab ea die qua falcem in segetem
miseris. 10 Et celebraris diem festum hebdomadarum Domino Deo tuo, oblationem
spontaneam manus tuæ, quam offeres juxta benedictionem Domini
Dei tui : 11 et epulaberis coram Domino Deo tuo, tu, filius tuus et filia tua,
servus tuus et ancilla tua, et Levites qui est intra portas tuas, advena ac pupillus
et vidua, qui morantur vobiscum : in loco quem elegerit Dominus Deus
tuus, ut habitet nomen ejus ibi. 12 Et recordaberis quoniam servus fueris in
Ægypto : custodiesque ac facies quæ præcepta sunt.
13 Solemnitatem quoque tabernaculorum celebrabis per septem dies, quando
collegeris de area et torculari fruges tuas : 14 et epulaberis in festivitate tua,
tu, filius tuus et filia, servus tuus et ancilla, Levites quoque et advena, pupillus
et vidua qui intra portas tuas sunt. 15 Septem diebus Domino Deo tuo
festa celebrabis in loco quem elegerit Dominus : benedicetque tibi Dominus
Deus tuus in cunctis frugibus tuis, et in omni opere manuum tuarum, erisque
in lætitia. 16 Tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in
conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit : in solemnitate azymorum,
in solemnitate hebdomadarum, et in solemnitate tabernaculorum. Non apparebit
ante Dominum vacuus : 17 sed offeret unusquisque secundum quod
habuerit juxta benedictionem Domini Dei sui, quam dederit ei.
18 Judices et magistros constitues in omnibus portis tuis, quas Dominus
Deus tuus dederit tibi, per singulas tribus tuas : ut judicent populum justo
judicio, 19 nec in alteram partem declinent. Non accipies personam, nec
munera : quia munera excæcant oculos sapientum, et mutant verba justorum.
20 Juste quod justum est persequeris : ut vivas, et possideas terram, quam
Dominus Deus tuus dederit tibi.
173
Deuteronomium
21 Non plantabis lucum, et omnem arborem juxta altare Domini Dei tui.
22 Nec facies tibi, neque constitues statuam : quæ odit Dominus Deus tuus.
17Non immolabis Domino Deo tuo ovem, et bovem, in quo est macula, aut
quippiam vitii : quia abominatio est Domino Deo tuo. 2 Cum reperti
fuerint apud te intra unam portarum tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit
tibi, vir aut mulier qui faciant malum in conspectu Domini Dei tui, et transgrediantur
pactum illius, 3 ut vadant et servant diis alienis, et adorent eos,
solem et lunam, et omnem militiam cæli, quæ non præcepi : 4 et hoc tibi
fuerit nuntiatum, audiensque inquisieris diligenter et verum esse repereris, et
abominatio facta est in Isra¨el : 5 educes virum ac mulierem, qui rem sceleratissimam
perpetrarunt, ad portas civitatis tuæ, et lapidibus obruentur. 6 In ore
duorum aut trium testium peribit qui interficietur. Nemo occidatur, uno contra
se dicente testimonium. 7 Manus testium prima interficiet eum, et manus
reliqui populi extrema mittetur : ut auferas malum de medio tui.
8 Si difficile et ambiguum apud te judicium esse perspexeris inter sanguinem
et sanguinem, causam et causam, lepram et lepram : et judicum intra
portas tuas videris verba variari : surge, et ascende ad locum, quem elegerit
Dominus Deus tuus. 9 Veniesque ad sacerdotes Levitici generis, et ad judicem
qui fuerit illo tempore : quæresque ab eis, qui indicabunt tibi judicii veritatem.
10 Et facies quodcumque dixerint qui præsunt loco quem elegerit Dominus, et
docuerint te 11 juxta legem ejus, sequerisque sententiam eorum, nec declinabis
ad dexteram neque ad sinistram. 12 Qui autem superbierit, nolens obedire
sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, et decreto judicis,
morietur homo ille, et auferes malum de Isra¨el : 13 cunctusque populus
audiens timebit, ut nullus deinceps intumescat superbia.
14 Cum ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, et
possederis eam, habitaverisque in illa, et dixeris : Constituam super me regem,
sicut habent omnes per circuitum nationes : 15 eum constitues, quem Dominus
Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum. Non poteris alterius gentis
hominem regem facere, qui non sit frater tuus. 16 Cumque fuerit constitutus,
non multiplicabit sibi equos, nec reducet populum in Ægyptum, equitatus
numero sublevatus, præsertim cum Dominus præceperit vobis ut nequaquam
amplius per eamdem viam revertamini. 17 Non habebit uxores plurimas, quæ
alliciant animum ejus, neque argenti et auri immensa pondera. 18 Postquam
autem sederit in solio regni sui, describet sibi Deuteronomium legis hujus
in volumine, accipiens exemplar a sacerdotibus Leviticæ tribus, 19 et habebit
secum, legetque illud omnibus diebus vitæ suæ, ut discat timere Dominum
Deum suum, et custodire verba et cæremonias ejus, quæ in lege præcepta
sunt. 20 Nec elevetur cor ejus in superbiam super fratres suos, neque declinet
in partem dexteram vel sinistram, ut longo tempore regnet ipse et filii ejus
super Isra¨el.
18 Non habebunt sacerdotes et Levitæ, et omnes qui de eadem tribu sunt,
partem et hæreditatem cum reliquo Isra¨el, quia sacrificia Domini, et
oblationes ejus comedent, 2 et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum
: Dominus enim ipse est hæreditas eorum, sicut locutus est illis. 3 Hoc erit
judicium sacerdotum a populo, et ab his qui offerunt victimas : sive bovem,
sive ovem immolaverint, dabunt sacerdoti armum ac ventriculum : 4 primitias
frumenti, vini, et olei, et lanarum partem ex ovium tonsione. 5 Ipsum enim
elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis, ut stet, et ministret nomini
174
Deuteronomium
Domini, ipse, et filii ejus in sempiternum. 6 Si exierit Levites ex una urbium
tuarum ex omni Isra¨el in qua habitat, et voluerit venire, desiderans locum
quem elegerit Dominus, 7 ministrabit in nomine Domini Dei sui, sicut omnes
fratres ejus Levitæ, qui stabunt eo tempore coram Domino. 8 Partem ciborum
eamdem accipiet, quam et ceteri : excepto eo, quod in urbe sua ex paterna ei
successione debetur.
9 Quando ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi,
cave ne imitari velis abominationes illarum gentium. 10 Nec inveniatur in te
qui lustret filium suum, aut filiam, ducens per ignem : aut qui ariolos sciscitetur,
et observet somnia atque auguria, nec sit maleficus, 11 nec incantator, nec
qui pythones consulat, nec divinos, aut quærat a mortuis veritatem. 12 Omnia
enim hæc abominatur Dominus, et propter istiusmodi scelera delebit eos
in introitu tuo. 13 Perfectus eris, et absque macula cum Domino Deo tuo.
14 Gentes istæ, quarum possidebis terram, augures et divinos audiunt : tu
autem a Domino Deo tuo aliter institutus es. 15 Prophetam de gente tua et
de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus : ipsum audies,
16 ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando concio congregata est, atque
dixisti : Ultra non audiam vocem Domini Dei mei, et ignem hunc maximum
amplius non videbo, ne moriar. 17 Et ait Dominus mihi : Bene omnia sunt
locuti. 18 Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui : et
ponam verba mea in ore ejus, loqueturque ad eos omnia quæ præcepero illi.
19 Qui autem verba ejus, quæ loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego
ultor existam. 20 Propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in
nomine meo, quæ ego non præcepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum
deorum, interficietur. 21 Quod si tacita cogitatione responderis : Quomodo
possum intelligere verbum, quod Dominus non est locutus ? 22 hoc habebis
signum : quod in nomine Domini propheta ille prædixerit, et non evenerit :
hoc Dominus non est locutus, sed per tumorem animi sui propheta confinxit :
et idcirco non timebis eum.
19 Cum disperdiderit Dominus Deus tuus gentes, quarum tibi traditurus
est terram, et possederis eam, habitaverisque in urbibus ejus et in
ædibus : 2 tres civitates separabis tibi in medio terræ, quam Dominus Deus tuus
dabit tibi in possessionem, 3 sternens diligenter viam : et in tres æqualiter
partes totam terræ tuæ provinciam divides : ut habeat e vicino qui propter
homicidium profugus est, quo possit evadere. 4 Hæc erit lex homicidæ fugientis,
cujus vita servanda est : qui percusserit proximum suum nesciens, et
qui heri et nudiustertius nullum contra eum odium habuisse comprobatur :
5 sed abiisse cum eo simpliciter in silvam ad ligna cædenda, et in succisione
lignorum securis fugerit manu, ferrumque lapsum de manubrio amicum ejus
percusserit, et occiderit : hic ad unam supradictarum urbium confugiet, et
vivet : 6 ne forsitan proximus ejus, cujus effusus est sanguis, dolore stimulatus,
persequatur, et apprehendat eum si longior via fuerit, et percutiat animam
ejus, qui non est reus mortis : quia nullum contra eum, qui occisus
est, odium prius habuisse monstratur. 7 Idcirco præcipio tibi, ut tres civitates
æqualis inter se spatii dividas. 8 Cum autem dilataverit Dominus Deus tuus
terminos tuos, sicut juravit patribus tuis, et dederit tibi cunctam terram,
quam eis pollicitus est 9 (si tamen custodieris mandata ejus, et feceris, quæ
hodie præcipio tibi, ut diligas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus
omni tempore), addes tibi tres alias civitates, et supradictarum trium urbium
175
Deuteronomium
numerum duplicabis : 10 ut non effundatur sanguis innoxius in medio terræ,
quam Dominus Deus tuus dabit tibi possidendam, ne sis sanguinis reus. 11 Si
quis autem, odio habens proximum suum, insidiatus fuerit vitæ ejus, surgensque
percusserit illum, et mortuus fuerit, fugeritque ad unam de supradictis
urbibus, 12 mittent seniores civitatis illius, et arripient eum de loco effugii,
tradentque in manu proximi, cujus sanguis effusus est, et morietur. 13 Non
miseraberis ejus, et auferes innoxium sanguinem de Isra¨el, ut bene sit tibi.
14 Non assumes, et transferes terminos proximi tui, quos fixerunt priores in
possessione tua, quam Dominus Deus tuus dabit tibi in terra quam acceperis
possidendam.
15 Non stabit testis unus contra aliquem, quidquid illud peccati, et facinoris
fuerit : sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum. 16 Si steterit
testis mendax contra hominem, accusans eum prævaricationis, 17 stabunt
ambo, quorum causa est, ante Dominum in conspectu sacerdotum et judicum
qui fuerint in diebus illis. 18 Cumque diligentissime perscrutantes, invenerint
falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium, 19 reddent ei sicut
fratri suo facere cogitavit, et auferes malum de medio tui : 20 ut audientes ceteri
timorem habeant, et nequaquam talia audeant facere. 21 Non misereberis
ejus, sed animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum
pro manu, pedem pro pede exiges.
20Si exieris ad bellum contra hostes tuos, et videris equitatus et currus, et
majorem quam tu habeas adversarii exercitus multitudinem, non timebis
eos : quia Dominus Deus tuus tecum est, qui eduxit te de terra Ægypti.
2 Appropinquante autem jam prælio, stabit sacerdos ante aciem, et sic loquetur
ad populum : 3 Audi, Isra¨el : vos hodie contra inimicos vestros pugnam
committitis : non pertimescat cor vestrum, nolite metuere, nolite cedere, nec
formidetis eos : 4 quia Dominus Deus vester in medio vestri est, et pro vobis
contra adversarios dimicabit, ut eruat vos de periculo. 5 Duces quoque per singulas
turmas audiente exercitu proclamabunt : Quis est homo qui ædificavit
domum novam, et non dedicavit eam ? vadat, et revertatur in domum suam,
ne forte moriatur in bello, et alius dedicet eam. 6 Quis est homo qui plantavit
vineam, et necdum fecit eam esse communem, de qua vesci omnibus liceat ?
vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo
ejus fungatur officio. 7 Quis est homo, qui despondit uxorem, et non accepit
eam ? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius
homo accipiat eam. 8 His dictis addent reliqua, et loquentur ad populum :
Quis est homo formidolosus, et corde pavido ? vadat, et revertatur in domum
suam, ne pavere faciat corda fratrum suorum, sicut ipse timore perterritus est.
9 Cumque siluerint duces exercitus, et finem loquendi fecerint, unusquisque
suos ad bellandum cuneos præparabit.
10 Siquando accesseris ad expugnandam civitatem, offeres ei primum
pacem. 11 Si receperit, et aperuerit tibi portas, cunctus populus, qui in ea
est, salvabitur, et serviet tibi sub tributo. 12 Sin autem foedus inire noluerit,
et coeperit contra te bellum, oppugnabis eam. 13 Cumque tradiderit Dominus
Deus tuus illam in manu tua, percuties omne quod in ea generis masculini est,
in ore gladii, 14 absque mulieribus et infantibus, jumentis et ceteris quæ in civitate
sunt. Omnem prædam exercitui divides, et comedes de spoliis hostium
tuorum, quæ Dominus Deus tuus dederit tibi. 15 Sic facies cunctis civitatibus,
quæ a te procul valde sunt, et non sunt de his urbibus, quas in possessionem
176
Deuteronomium
accepturus es. 16 De his autem civitatibus, quæ dabuntur tibi, nullum omnino
permittes vivere : 17 sed interficies in ore gladii, Hethæum videlicet, et
Amorrhæum, et Chananæum, Pherezæum, et Hevæum, et Jebusæum, sicut
præcepit tibi Dominus Deus tuus : 18 ne forte doceant vos facere cunctas
abominationes, quas ipsi operati sunt diis suis, et peccetis in Dominum Deum
vestrum. 19 Quando obsederis civitatem multo tempore, et munitionibus circumdederis
ut expugnes eam, non succides arbores, de quibus vesci potest,
nec securibus per circuitum debes vastare regionem : quoniam lignum est,
et non homo, nec potest bellantium contra te augere numerum. 20 Si qua
autem ligna non sunt pomifera, sed agrestia, et in ceteros apta usus, succide,
et instrue machinas, donec capias civitatem, quæ contra te dimicat.
21 Quando inventum fuerit in terra, quam Dominus Deus tuus daturus
est tibi, hominis cadaver occisi, et ignorabitur cædis reus, 2 egredientur
majores natu, et judices tui, et metientur a loco cadaveris singularum per
circuitum spatia civitatum : 3 et quam viciniorem ceteris esse perspexerint,
seniores civitatis illius tollent vitulam de armento, quæ non traxit jugum, nec
terram scidit vomere, 4 et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam, quæ
numquam arata est, nec sementem recepit : et cædent in ea cervices vitulæ :
5 accedentque sacerdotes filii Levi, quos elegerit Dominus Deus tuus ut ministrent
ei, et benedicant in nomine ejus, et ad verbum eorum omne negotium,
et quidquid mundum, vel immundum est, judicetur. 6 Et venient majores natu
civitatis illius ad interfectum, lavabuntque manus suas super vitulam, quæ
in valle percussa est, 7 et dicent : Manus nostræ non effuderunt sanguinem
hunc, nec oculi viderunt : 8 propitius esto populo tuo Isra¨el, quem redemisti,
Domine, et ne reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Isra¨el. Et
auferetur ab eis reatus sanguinis : 9 tu autem alienus eris ab innocentis cruore,
qui fusus est, cum feceris quod præcepit Dominus.
10 Si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos, et tradiderit eos
Dominus Deus tuus in manu tua, captivosque duxeris, 11 et videris in numero
captivorum mulierem pulchram, et adamaveris eam, voluerisque habere uxorem,
12 introduces eam in domum tuam : quæ radet cæsariem, et circumcidet
ungues, 13 et deponet vestem, in qua capta est : sedensque in domo tua, flebit
patrem et matrem suam uno mense : et postea intrabis ad eam, dormiesque
cum illa, et erit uxor tua. 14 Si autem postea non sederit animo tuo, dimittes
eam liberam, nec vendere poteris pecunia, nec opprimere per potentiam : quia
humiliasti eam.
15 Si habuerit homo uxores duas, unam dilectam, et alteram odiosam,
genuerintque ex eo liberos, et fuerit filius odiosæ primogenitus, 16 volueritque
substantiam inter filios suos dividere, non poterit filium dilectæ facere
primogenitum, et præferre filio odiosæ : 17 sed filium odiosæ agnoscet primogenitum,
dabitque ei de his quæ habuerit cuncta duplicia : iste est enim
principium liberorum ejus, et huic debentur primogenita.
18 Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audiat patris
aut matris imperium, et co¨ercitus obedire contempserit : 19 apprehendent eum,
et ducent ad seniores civitatis illius, et ad portam judicii, 20 dicentque ad eos :
Filius noster iste protervus et contumax est : monita nostra audire contemnit,
comessationibus vacat, et luxuriæ atque conviviis : 21 lapidibus eum obruet
populus civitatis, et morietur, ut auferatis malum de medio vestri, et universus
Isra¨el audiens pertimescat.
177
Deuteronomium
22 Quando peccaverit homo quod morte plectendum est, et adjudicatus
morti appensus fuerit in patibulo : 23 non permanebit cadaver ejus in ligno,
sed in eadem die sepelietur : quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno :
et nequaquam contaminabis terram tuam, quam Dominus Deus tuus dederit
tibi in possessionem.
22 Non videbis bovem fratris tui, aut ovem errantem, et præteribis : sed
reduces fratri tuo, 2 etiamsi non est propinquus frater tuus, nec nosti
eum : duces in domum tuam, et erunt apud te quamdiu quærat ea frater tuus,
et recipiat. 3 Similiter facies de asino, et de vestimento, et de omni re fratris
tui, quæ perierit : si inveneris eam, ne negligas quasi alienam. 4 Si videris
asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via, non despicies, sed sublevabis
cum eo.
5 Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea : abominabilis
enim apud Deum est qui facit hæc. 6 Si ambulans per viam, in arbore
vel in terra nidum avis inveneris, et matrem pullis vel ovis desuper incubantem
: non tenebis eam cum filiis, 7 sed abire patieris, captos tenens filios : ut
bene sit tibi, et longo vivas tempore. 8 Cum ædificaveris domum novam, facies
murum tecti per circuitum : ne effundatur sanguis in domo tua, et sis reus
labente alio, et in præceps ruente. 9 Non seres vineam tuam altero semine :
ne et sementis quam sevisti, et quæ nascuntur ex vinea, pariter sanctificentur.
10 Non arabis in bove simul et asino. 11 Non indueris vestimento, quod ex lana
linoque contextum est. 12 Funiculos in fimbriis facies per quatuor angulos
pallii tui, quo operieris.
13 Si duxerit vir uxorem, et postea odio habuerit eam, 14 quæsieritque occasiones
quibus dimittat eam, objiciens ei nomen pessimum, et dixerit : Uxorem
hanc accepi, et ingressus ad eam non inveni virginem : 15 tollent eam pater et
mater ejus, et ferent secum signa virginitatis ejus ad seniores urbis qui in porta
sunt : 16 et dicet pater : Filiam meam dedi huic uxorem : quam quia odit,
17 imponit ei nomen pessimum, ut dicat : Non inveni filiam tuam virginem : et
ecce hæc sunt signa virginitatis filiæ meæ. Expandent vestimentum coram senioribus
civitatis : 18 apprehendentque senes urbis illius virum, et verberabunt
illum, 19 condemnantes insuper centum siclis argenti, quos dabit patri puellæ,
quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Isra¨el : habebitque
eam uxorem, et non poterit dimittere eam omnibus diebus vitæ suæ. 20 Quod
si verum est quod objicit, et non est in puella inventa virginitas, 21 ejicient
eam extra fores domus patris sui, et lapidibus obruent viri civitatis illius, et
morietur : quoniam fecit nefas in Isra¨el, ut fornicaretur in domo patris sui : et
auferes malum de medio tui. 22 Si dormierit vir cum uxore alterius, uterque
morietur, id est, adulter et adultera : et auferes malum de Isra¨el.
23 Si puellam virginem desponderit vir, et invenerit eam aliquis in civitate,
et concubuerit cum ea, 24 educes utrumque ad portam civitatis illius, et
lapidibus obruentur : puella, quia non clamavit, cum esset in civitate : vir,
quia humiliavit uxorem proximi sui : et auferes malum de medio tui. 25 Sin
autem in agro repererit vir puellam, quæ desponsata est, et apprehendens
concubuerit cum ea, ipse morietur solus : 26 puella nihil patietur, nec est rea
mortis : quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum, et occidit animam
ejus, ita et puella perpessa est. 27 Sola erat in agro : clamavit, et nullus
affuit qui liberaret eam. 28 Si invenerit vir puellam virginem, quæ non habet
sponsum, et apprehendens concubuerit cum illa, et res ad judicium vener-
178
Deuteronomium
it : 29 dabit qui dormivit cum ea, patri puellæ quinquaginta siclos argenti, et
habebit eam uxorem, quia humiliavit illam : non poterit dimittere eam cunctis
diebus vitæ suæ. 30 Non accipiet homo uxorem patris sui, nec revelabit
operimentum ejus.
23 Non intravit eunuchus, attritis vel amputatis testiculis et abscisso
veretro, ecclesiam Domini. 2 Non ingredietur mamzer, hoc est, de scorto
natus, in ecclesiam Domini, usque ad decimam generationem. 3 Ammonites
et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini
in æternum : 4 quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via
quando egressi estis de Ægypto : et quia conduxerunt contra te Balaam filium
Beor de Mesopotamia Syriæ, ut malediceret tibi : 5 et noluit Dominus Deus
tuus audire Balaam, vertitque maledictionem ejus in benedictionem tuam, eo
quod diligeret te. 6 Non facies cum eis pacem, nec quæras eis bona cunctis
diebus vitæ tuæ in sempiternum. 7 Non abominaberis Idumæum, quia frater
tuus est : nec Ægyptium, quia advena fuisti in terra ejus. 8 Qui nati fuerint ex
eis, tertia generatione intrabunt in ecclesiam Domini.
9 Quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam, custodies te ab
omni re mala. 10 Si fuerit inter vos homo, qui nocturno pollutus sit somnio,
egredietur extra castra, 11 et non revertetur, priusquam ad vesperam lavetur
aqua : et post solis occasum regredietur in castra. 12 Habebis locum extra
castra, ad quem egrediaris ad requisita naturæ, 13 gerens paxillum in balteo :
cumque sederis, fodies per circuitum, et egesta humo operies 14 quo revelatus
es : Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum, ut eruat te, et
tradat tibi inimicos tuos : et sint castra tua sancta, et nihil in eis appareat
foeditatis, ne derelinquat te.
15 Non trades servum domino suo, qui ad te confugerit. 16 Habitabit tecum
in loco, qui ei placuerit, et in una urbium tuarum requiescet : ne contristes
eum. 17 Non erit meretrix de filiabus Isra¨el, nec scortator de filiis Isra¨el.
18 Non offeres mercedem prostibuli, nec pretium canis in domo Domini Dei
tui, quidquid illud est quod voveris : quia abominatio est utrumque apud
Dominum Deum tuum. 19 Non foenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam, nec
fruges, nec quamlibet aliam rem : 20 sed alieno. Fratri autem tuo absque usura
id quo indiget, commodabis : ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni
opere tuo in terra, ad quam ingredieris possidendam. 21 Cum votum voveris
Domino Deo tuo, non tardabis reddere : quia requiret illud Dominus Deus
tuus, et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum. 22 Si nolueris polliceri,
absque peccato eris. 23 Quod autem semel egressum est de labiis tuis, observabis,
et facies sicut promisisti Domino Deo tuo, et propria voluntate et ore
tuo locutus es. 24 Ingressus vineam proximi tui, comede uvas, quantum tibi
placuerit : foras autem ne efferas tecum. 25 Si intraveris in segetem amici tui,
franges spicas, et manu conteres : falce autem non metes.
24 Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam, et non invenerit gratiam
ante oculos ejus propter aliquam foeditatem : scribet libellum repudii,
et dabit in manu illius, et dimittet eam de domo sua. 2 Cumque egressa
alterum maritum duxerit, 3 et ille quoque oderit eam, dederitque ei libellum
repudii, et dimiserit de domo sua, vel certe mortuus fuerit : 4 non poterit prior
maritus recipere eam in uxorem : quia polluta est, et abominabilis facta est
coram Domino : ne peccare facias terram tuam, quam Dominus Deus tuus
tradiderit tibi possidendam.
179
Deuteronomium
5 Cum acceperit homo nuper uxorem, non procedet ad bellum, nec ei quippiam
necessitatis injungetur publicæ, sed vacabit absque culpa domi suæ, ut
uno anno lætetur cum uxore sua. 6 Non accipies loco pignoris inferiorem, et
superiorem molam : quia animam suam opposuit tibi. 7 Si deprehensus fuerit
homo sollicitans fratrem suum de filiis Isra¨el, et vendito eo acceperit pretium,
interficietur, et auferes malum de medio tui. 8 Observa diligenter ne incurras
plagam lepræ, sed facies quæcumque docuerint te sacerdotes Levitici generis,
juxta id quod præcepi eis, et imple sollicite. 9 Mementote quæ fecerit Dominus
Deus vester Mariæ in via cum egrederemini de Ægypto. 10 Cum repetes
a proximo tuo rem aliquam, quam debet tibi, non ingredieris domum ejus ut
pignus auferas : 11 sed stabis foris, et ille tibi proferet quod habuerit. 12 Sin
autem pauper est, non pernoctabit apud te pignus, 13 sed statim reddes ei ante
solis occasum : ut dormiens in vestimento suo, benedicat tibi, et habeas justitiam
coram Domino Deo tuo. 14 Non negabis mercedem indigentis, et pauperis
fratris tui, sive advenæ, qui tecum moratur in terra, et intra portas tuas est :
15 sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum, quia pauper
est, et ex eo sustentat animam suam : ne clamet contra te ad Dominum,
et reputetur tibi in peccatum. 16 Non occidentur patres pro filiis, nec filii pro
patribus, sed unusquisque pro peccato suo morietur.
17 Non pervertes judicium advenæ et pupilli, nec auferes pignoris loco
viduæ vestimentum. 18 Memento quod servieris in Ægypto, et eruerit te
Dominus Deus tuus inde. Idcirco præcipio tibi ut facias hanc rem. 19 Quando
messueris segetem in agro tuo, et oblitus manipulum reliqueris, non reverteris,
ut tollas illum : sed advenam, et pupillum, et viduam auferre patieris,
ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum. 20 Si
fruges collegeris olivarum, quidquid remanserit in arboribus, non reverteris ut
colligas : sed relinques advenæ, pupillo, ac viduæ. 21 Si vindemiaveris vineam
tuam, non colliges remanentes racemos : sed cedent in usus advenæ, pupilli,
ac viduæ. 22 Memento quod et tu servieris in Ægypto, et idcirco præcipio tibi
ut facias hanc rem.
25 Si fuerit causa inter aliquos, et interpellaverint judices : quem justum
esse perspexerint, illi justitiæ palmam dabunt : quem impium, condemnabunt
impietatis. 2 Sin autem eum, qui peccavit, dignum viderint plagis :
prosternent, et coram se facient verberari. Pro mensura peccati erit et plagarum
modus : 3 ita dumtaxat, ut quadragenarium numerum non excedant :
ne foede laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus. 4 Non ligabis os bovis
terentis in area fruges tuas.
5 Quando habitaverint fratres simul, et unus ex eis absque liberis mortuus
fuerit, uxor defuncti non nubet alteri : sed accipiet eam frater ejus, et suscitabit
semen fratris sui : 6 et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit, ut
non deleatur nomen ejus ex Isra¨el. 7 Sin autem noluerit accipere uxorem fratris
sui, quæ ei lege debetur, perget mulier ad portam civitatis, et interpellabit
majores natu, dicetque : Non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui
in Isra¨el, nec me in conjugem sumere. 8 Statimque accersiri eum facient, et
interrogabunt. Si responderit : Nolo eam uxorem accipere : 9 accedet mulier
ad eum coram senioribus, et tollet calceamentum de pede ejus, spuetque in
faciem illius, et dicet : Sic fiet homini, qui non ædificat domum fratris sui.
10 Et vocabitur nomen illius in Isra¨el, Domus discalceati.
11 Si habuerint inter se jurgium viri duo, et unus contra alterum rixari
180
Deuteronomium
coeperit, volensque uxor alterius eruere virum suum de manu fortioris, miseritque
manum, et apprehenderit verenda ejus : 12 abscides manum illius, nec
flecteris super eam ulla misericordia.
13 Non habebis in sacculo diversa pondera, majus et minus : 14 nec erit
in domo tua modius major, et minor. 15 Pondus habebis justum et verum, et
modius æqualis et verus erit tibi : ut multo vivas tempore super terram, quam
Dominus Deus tuus dederit tibi. 16 Abominatur enim Dominus tuus eum qui
facit hæc, et aversatur omnem injustitiam.
17 Memento quæ fecerit tibi Amalec in via quando egrediebaris ex Ægypto
: 18 quomodo occurrerit tibi, et extremos agminis tui, qui lassi residebant,
ceciderit, quando tu eras fame et labore confectus : et non timuerit Deum.
19 Cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem, et subjecerit cunctas
per circuitum nationes in terra, quam tibi pollicitus est : delebis nomen ejus
sub cælo. Cave ne obliviscaris.
26 Cumque intraveris terram, quam Dominus Deus tuus tibi daturus est
possidendam, et obtinueris eam, atque habitaveris in ea : 2 tolles de
cunctis frugibus tuis primitias, et pones in cartallo, pergesque ad locum quem
Dominus Deus tuus elegerit, ut ibi invocetur nomen ejus : 3 accedesque ad
sacerdotem, qui fuerit in diebus illis, et dices ad eum : Profiteor hodie coram
Domino Deo tuo, quod ingressus sum in terram, pro qua juravit patribus
nostris, ut daret eam nobis. 4 Suscipiensque sacerdos cartallum de manu tua,
ponet ante altare Domini Dei tui : 5 et loqueris in conspectu Domini Dei
tui : Syrus persequebatur patrem meum, qui descendit in Ægyptum, et ibi
peregrinatus est in paucissimo numero : crevitque in gentem magnam ac
robustam et infinitæ multitudinis. 6 Afflixeruntque nos Ægyptii, et persecuti
sunt, imponentes onera gravissima : 7 et clamavimus ad Dominum Deum
patrum nostrorum : qui exaudivit nos, et respexit humilitatem nostram, et
laborem, atque angustiam : 8 et eduxit nos de Ægypto in manu forti, et brachio
extento, in ingenti pavore, in signis atque portentis : 9 et introduxit ad locum
istum, et tradidit nobis terram lacte et melle manantem. 10 Et idcirco nunc
offero primitias frugum terræ, quam Dominus dedit mihi. Et dimittes eas
in conspectu Domini Dei tui, et adorato Domino Deo tuo. 11 Et epulaberis
in omnibus bonis, quæ Dominus Deus tuus dederit tibi et domui tuæ, tu et
Levites, et advena qui tecum est.
12 Quando compleveris decimam cunctarum frugum tuarum, anno decimarum
tertio, dabis Levitæ, et advenæ, et pupillo et viduæ, ut comedant intra
portas tuas, et saturentur : 13 loquerisque in conspectu Domini Deo tui : Abstuli
quod sanctificatum est de domo mea, et dedi illud Levitæ et advenæ, et
pupillo ac viduæ, sicut jussisti mihi : non præterivi mandata tua, nec sum
oblitus imperii tui. 14 Non comedi ex eis in luctu meo, nec separavi ea in qualibet
immunditia, nec expendi ex his quidquam in re funebri. Obedivi voci
Domini Dei mei, et feci omnia sicut præcepisti mihi. 15 Respice de sanctuario
tuo, et de excelso cælorum habitaculo, et benedic populo tuo Isra¨el, et terræ,
quam dedisti nobis, sicut jurasti patribus nostris, terræ lacte et melle mananti.
16 Hodie Dominus Deus tuus præcepit tibi ut facias mandata hæc atque
judicia : et custodias et impleas ex toto corde tuo, et ex tota anima tua.
17 Dominum elegisti hodie, ut sit tibi Deus, et ambules in viis ejus, et custodias
cæremonias illius, et mandata atque judicia, et obedias ejus imperio.
18 Et Dominus elegit te hodie ut sis ei populus peculiaris, sicut locutus est tibi,
181
Deuteronomium
et custodias omnia præcepta illius : 19 et faciat te excelsiorem cunctis gentibus
quas creavit, in laudem, et nomen, et gloriam suam : ut sis populus sanctus
Domini Dei tui, sicut locutus est.
27 Præcepit autem Moyses et seniores Isra¨el populo, dicentes : Custodite
omne mandatum quod præcipio vobis hodie. 2 Cumque transieritis
Jordanem in terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, eriges ingentes lapides,
et calce lævigabis eos, 3 ut possis in eis scribere omnia verba legis hujus,
Jordane transmisso : ut intro¨eas terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi,
terram lacte et melle manantem, sicut juravit patribus tuis. 4 Quando ergo
transieritis Jordanem, erigite lapides, quos ego hodie præcipio vobis in monte
Hebal, et lævigabis eos calce : 5 et ædificabis ibi altare Domino Deo tuo de
lapidibus, quos ferrum non tetigit, 6 et de saxis informibus et impolitis : et
offeres super eo holocausta Domino Deo tuo, 7 et immolabis hostias pacificas,
comedesque ibi, et epulaberis coram Domino Deo tuo. 8 Et scribes super
lapides omnia verba legis hujus plane et lucide. 9 Dixeruntque Moyses et sacerdotes
Levitici generis ad omnem Isra¨elem : Attende, et audi, Isra¨el : hodie
factus es populus Domini Dei tui : 10 audies vocem ejus, et facies mandata
atque justitias, quas ego præcipio tibi.
11 Præcepitque Moyses populo in die illo, dicens : 12 Hi stabunt ad benedicendum
populo super montem Garizim, Jordane transmisso : Simeon, Levi,
Judas, Issachar, Joseph, et Benjamin. 13 Et e regione isti stabunt ad maledicendum
in monte Hebal : Ruben, Gad, et Aser, et Zabulon, Dan, et Nephthali.
14 Et pronuntiabunt Levitæ, dicentque ad omnes viros Isra¨el excelsa voce :
15 Maledictus homo qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini,
opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito : et respondebit omnis
populus, et dicet : Amen. 16 Maledictus qui non honorat patrem suum, et
matrem : et dicet omnis populus : Amen. 17 Maledictus qui transfert terminos
proximi sui : et dicet omnis populus : Amen. 18 Maledictus qui errare facit
cæcum in itinere : et dicet omnis populus : Amen. 19 Maledictus qui pervertit
judicium advenæ, pupilli et viduæ : et dicet omnis populus : Amen. 20 Maledictus
qui dormit cum uxore patris sui, et revelat operimentum lectuli ejus :
et dicet omnis populus : Amen. 21 Maledictus qui dormit cum omni jumento :
et dicet omnis populus : Amen. 22 Maledictus qui dormit cum sorore sua, filia
patris sui, vel matris suæ : et dicet omnis populus : Amen. 23 Maledictus qui
dormit cum socru sua : et dicet omnis populus : Amen. 24 Maledictus qui
clam percusserit proximum suum : et dicet omnis populus : Amen. 25 Maledictus
qui accipit munera, ut percutiat animam sanguinis innocentis : et dicet
omnis populus : Amen. 26 Maledictus qui non permanet in sermonibus legis
hujus, nec eos opere perficit : et dicet omnis populus : Amen.
28 Si autem audieris vocem Domini Dei tui, ut facias atque custodias omnia
mandata ejus, quæ ego præcipio tibi hodie, faciet te Dominus Deus
tuus excelsiorem cunctis gentibus, quæ versantur in terra. 2 Venientque super
te universæ benedictiones istæ, et apprehendent te : si tamen præcepta
ejus audieris. 3 Benedictus tu in civitate, et benedictus in agro. 4 Benedictus
fructus ventris tui, et fructus terræ tuæ, fructusque jumentorum tuorum,
greges armentorum tuorum, et caulæ ovium tuarum. 5 Benedicta horrea tua,
et benedictæ reliquiæ tuæ. 6 Benedictus eris tu ingrediens et egrediens. 7 Dabit
Dominus inimicos tuos, qui consurgunt adversum te, corruentes in conspectu
tuo : per unam viam venient contra te, et per septem fugient a facie tua.
182
Deuteronomium
8 Emittet Dominus benedictionem super cellaria tua, et super omnia opera
manuum tuarum : benedicetque tibi in terra, quam acceperis. 9 Suscitabit te
Dominus sibi in populum sanctum, sicut juravit tibi : si custodieris mandata
Domini Dei tui, et ambulaveris in viis ejus. 10 Videbuntque omnes terrarum
populi quod nomen Domini invocatum sit super te, et timebunt te. 11 Abundare
te faciet Dominus omnibus bonis, fructu uteri tui, et fructu jumentorum
tuorum, fructu terræ tuæ, quam juravit Dominus patribus tuis ut daret tibi.
12 Aperiet Dominus thesaurum suum optimum, cælum, ut tribuat pluviam
terræ tuæ in tempore suo : benedicetque cunctis operibus manuum tuarum.
Et foenerabis gentibus multis, et ipse a nullo foenus accipies. 13 Constituet te
Dominus in caput, et non in caudam : et eris semper supra, et non subter :
si tamen audieris mandata Domini Dei tui quæ ego præcipio tibi hodie, et
custodieris et feceris, 14 ac non declinaveris ab eis nec ad dexteram, nec ad
sinistram, nec secutus fueris deos alienos, neque colueris eos.
15 Quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui, ut custodias, et facias omnia
mandata ejus et cæremonias, quas ego præcipio tibi hodie, venient super
te omnes maledictiones istæ, et apprehendent te. 16 Maledictus eris in civitate,
maledictus in agro. 17 Maledictum horreum tuum, et maledictæ reliquiæ tuæ.
18 Maledictus fructus ventris tui, et fructus terræ tuæ, armenta boum tuorum,
et greges ovium tuarum. 19 Maledictus eris ingrediens, et maledictus egrediens.
20 Mittet Dominus super te famem et esuriem, et increpationem in omnia
opera tua, quæ tu facies : donec conterat te, et perdat velociter, propter adinventiones
tuas pessimas in quibus reliquisti me. 21 Adjungat tibi Dominus
pestilentiam, donec consumat te de terra ad quam ingredieris possidendam.
22 Percutiat te Dominus egestate, febri et frigore, ardore et æstu, et a¨ere
corrupto ac rubigine, et persequatur donec pereas. 23 Sit cælum, quod supra
te est, æneum : et terra, quam calcas, ferrea. 24 Det Dominus imbrem terræ
tuæ pulverem, et de cælo descendat super te cinis, donec conteraris. 25 Tradat
te Dominus corruentem ante hostes tuos : per unam viam egrediaris contra
eos, et per septem fugias, et dispergaris per omnia regna terræ, 26 sitque cadaver
tuum in escam cunctis volatilibus cæli, et bestiis terræ, et non sit qui
abigat. 27 Percutiat te Dominus ulcere Ægypti, et partem corporis, per quam
stercora egeruntur, scabie quoque et prurigine : ita ut curari nequeas. 28 Percutiat
te Dominus amentia et cæcitate ac furore mentis, 29 et palpes in meridie
sicut palpare solet cæcus in tenebris, et non dirigas vias tuas. Omnique tempore
calumniam sustineas, et opprimaris violentia, nec habeas qui liberet te.
30 Uxorem accipias, et alius dormiat cum ea. Domum ædifices, et non habites
in ea. Plantes vineam, et non vindemies eam. 31 Bos tuus immoletur coram
te, et non comedas ex eo. Asinus tuus rapiatur in conspectu tuo, et non reddatur
tibi. Oves tuæ dentur inimicis tuis, et non sit qui te adjuvet. 32 Filii tui
et filiæ tuæ tradantur alteri populo, videntibus oculis tuis, et deficientibus ad
conspectum eorum tota die, et non sit fortitudo in manu tua. 33 Fructus terræ
tuæ, et omnes labores tuos, comedat populus quem ignoras : et sis semper
calumniam sustinens, et oppressus cunctis diebus, 34 et stupens ad terrorem
eorum quæ videbunt oculi tui. 35 Percutiat te Dominus ulcere pessimo in
genibus et in suris, sanarique non possis a planta pedis usque ad verticem
tuum. 36 Ducet te Dominus, et regem tuum, quem constitueris super te, in
gentem, quam ignoras tu et patres tui : et servies ibi diis alienis, ligno et lapidi.
37 Et eris perditus in proverbium ac fabulam omnibus populis, ad quos te
introduxerit Dominus. 38 Sementem multam jacies in terram, et modicum con-
183
Deuteronomium
gregabis : quia locustæ devorabunt omnia. 39 Vineam plantabis, et fodies : et
vinum non bibes, nec colliges ex ea quippiam : quoniam vastabitur vermibus.
40 Olivas habebis in omnibus terminis tuis, et non ungeris oleo : quia defluent,
et peribunt. 41 Filios generabis et filias, et non frueris eis : quoniam ducentur
in captivitatem. 42 Omnes arbores tuas et fruges terræ tuæ rubigo consumet.
43 Advena, qui tecum versatur in terra, ascendet super te, eritque sublimior :
tu autem descendes, et eris inferior. 44 Ipse foenerabit tibi, et tu non foenerabis
ei. Ipse erit in caput, et tu eris in caudam. 45 Et venient super te omnes maledictiones
istæ, et persequentes apprehendent te, donec intereas : quia non
audisti vocem Domini Dei tui, nec servasti mandata ejus et cæremonias, quas
præcepit tibi. 46 Et erunt in te signa atque prodigia, et in semine tuo usque in
sempiternum : 47 eo quod non servieris Domino Deo tuo in gaudio, cordisque
lætitia, propter rerum omnium abundantiam. 48 Servies inimico tuo, quem
immittet tibi Dominus, in fame, et siti, et nuditate, et omni penuria : et ponet
jugum ferreum super cervicem tuam, donec te conterat.
49 Adducet Dominus super te gentem de longinquo, et de extremis terræ
finibus in similitudinem aquilæ volantis cum impetu, cujus linguam intelligere
non possis : 50 gentem procacissimam, quæ non deferat seni, nec
misereatur parvuli, 51 et devoret fructum jumentorum tuorum, ac fruges terræ
tuæ : donec intereas, et non relinquat tibi triticum, vinum, et oleum, armenta
boum, et greges ovium : donec te disperdat, 52 et conterat in cunctis urbibus
tuis, et destruantur muri tui firmi atque sublimes, in quibus habebas fiduciam
in omni terra tua. Obsideberis intra portas tuas in omni terra tua, quam dabit
tibi Dominus Deus tuus : 53 et comedes fructum uteri tui, et carnes filiorum
tuorum et filiarum tuarum, quas dederit tibi Dominus Deus tuus, in angustia
et vastitate qua opprimet te hostis tuus. 54 Homo delicatus in te, et luxuriosus
valde, invidebit fratri suo, et uxori, quæ cubat in sinu suo, 55 ne det eis
de carnibus filiorum suorum, quas comedet : eo quod nihil aliud habeat in
obsidione et penuria, qua vastaverint te inimici tui intra omnes portas tuas.
56 Tenera mulier et delicata, quæ super terram ingredi non valebat, nec pedis
vestigium figere, propter mollitiem et teneritudinem nimiam, invidebit viro
suo, qui cubat in sinu ejus, super filii et filiæ carnibus, 57 et illuvie secundarum,
quæ egrediuntur de medio feminum ejus, et super liberis qui eadem
hora nati sunt. Comedent enim eos clam propter rerum omnium penuriam in
obsidione et vastitate, qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas. 58 Nisi
custodieris et feceris omnia verba legis hujus, quæ scripta sunt in hoc volumine,
et timueris nomen ejus gloriosum et terribile, hoc est, Dominum Deum
tuum : 59 augebit Dominus plagas tuas, et plagas seminis tui, plagas magnas
et perseverantes, infirmitates pessimas et perpetuas : 60 et convertet in
te omnes afflictiones Ægypti, quas timuisti, et adhærebunt tibi. 61 Insuper et
universos languores, et plagas, quæ non sunt scriptæ in volumine legis hujus,
inducet Dominus super te, donec te conterat : 62 et remanebitis pauci numero,
qui prius eratis sicut astra cæli præ multitudine, quoniam non audisti vocem
Domini Dei tui. 63 Et sicut ante lætatus est Dominus super vos, bene vobis
faciens, vosque multiplicans : sic lætabitur disperdens vos atque subvertens,
ut auferamini de terra, ad quam ingredieris possidendam.
64 Disperget te Dominus in omnes populos, a summitate terræ usque ad
terminos ejus : et servies ibi diis alienis, quos et tu ignoras et patres tui,
lignis et lapidibus. 65 In gentibus quoque illis non quiesces, neque erit requies
vestigio pedis tui. Dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum, et deficientes
184
Deuteronomium
oculos, et animam consumptam moerore : 66 et erit vita tua quasi pendens
ante te. Timebis nocte et die, et non credes vitæ tuæ. 67 Mane dices : Quis
mihi det vesperum ? et vespere : Quis mihi det mane ? propter cordis tui
formidinem, qua terreberis, et propter ea, quæ tuis videbis oculis. 68 Reducet
te Dominus classibus in Ægyptum per viam de qua dixit tibi ut eam amplius
non videres. Ibi venderis inimicis tuis in servos et ancillas, et non erit qui
emat.
29 Hæc sunt verba foederis quod præcepit Dominus Moysi ut feriret cum
filiis Isra¨el in terra Moab : præter illud foedus, quod cum eis pepigit in
Horeb.
2 Vocavitque Moyses omnem Isra¨el, et dixit ad eos : Vos vidistis universa,
quæ fecit Dominus coram vobis in terra Ægypti Pharaoni, et omnibus servis
ejus, universæque terræ illius, 3 tentationes magnas, quas viderunt oculi tui,
signa illa, portentaque ingentia, 4 et non dedit vobis Dominus cor intelligens,
et oculos videntes, et aures quæ possunt audire, usque in præsentem diem.
5 Adduxit vos quadraginta annis per desertum : non sunt attrita vestimenta
vestra, nec calceamenta pedum vestrorum vetustate consumpta sunt. 6 Panem
non comedistis, vinum et siceram non bibistis : ut sciretis quia ego sum Dominus
Deus vester. 7 Et venistis ad hunc locum : egressusque est Sehon rex
Hesebon, et Og rex Basan, occurrentes nobis ad pugnam. Et percussimus
eos, 8 et tulimus terram eorum, ac tradidimus possidendam Ruben et Gad, et
dimidiæ tribui Manasse. 9 Custodite ergo verba pacti hujus, et implete ea : ut
intelligatis universa quæ facitis.
10 Vos statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro, principes vestri, et
tribus, ac majores natu, atque doctores, omnis populus Isra¨el, 11 liberi et uxores
vestræ, et advena qui tecum moratur in castris, exceptis lignorum cæsoribus,
et his qui comportant aquas : 12 ut transeas in foedere Domini Dei tui,
et in jurejurando quod hodie Dominus Deus tuus percutit tecum : 13 ut suscitet
te sibi in populum, et ipse sit Deus tuus sicut locutus est tibi, et sicut juravit
patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob. 14 Nec vobis solis ego hoc foedus ferio,
et hæc juramenta confirmo, 15 sed cunctis præsentibus et absentibus. 16 Vos enim
nostis quomodo habitaverimus in terra Ægypti, et quomodo transierimus
per medium nationum, quas transeuntes 17 vidistis abominationes et sordes,
id est, idola eorum, lignum et lapidem, argentum et aurum, quæ colebant.
18 Ne forte sit inter vos vir aut mulier, familia aut tribus, cujus cor aversum
est hodie a Domino Deo nostro, ut vadat et serviat diis illarum gentium : et sit
inter vos radix germinans fel et amaritudinem. 19 Cumque audierit verba juramenti
hujus, benedicat sibi in corde suo, dicens : Pax erit mihi, et ambulabo in
pravitate cordis mei : et absumat ebria sitientem, 20 et Dominus non ignoscat
ei : sed tunc quam maxime furor ejus fumet, et zelus contra hominem illum,
et sedeant super eum omnia maledicta, quæ scripta sunt in hoc volumine :
et deleat Dominus nomen ejus sub cælo, 21 et consumat eum in perditionem
ex omnibus tribubus Isra¨el, juxta maledictiones, quæ in libro legis hujus ac
foederis continentur.
22 Dicetque sequens generatio, et filii qui nascentur deinceps, et peregrini
qui de longe venerint, videntes plagas terræ illius, et infirmitates, quibus
eam afflixerit Dominus, 23 sulphure, et salis ardore comburens, ita ut ultra non
seratur, nec virens quippiam germinet, in exemplum subversionis Sodomæ et
Gomorrhæ, Adamæ et Seboim, quas subvertit Dominus in ira et furore suo.
185
Deuteronomium
24 Et dicent omnes gentes : Quare sic fecit Dominus terræ huic ? quæ est hæc
ira furoris ejus immensa ? 25 Et respondebunt : Quia dereliquerunt pactum
Domini, quod pepigit cum patribus eorum, quando eduxit eos de terra Ægypti
: 26 et servierunt diis alienis, et adoraverunt eos, quos nesciebant, et quibus
non fuerant attributi : 27 idcirco iratus est furor Domini contra terram istam,
ut induceret super eam omnia maledicta, quæ in hoc volumine scripta sunt :
28 et ejecit eos de terra sua in ira et in furore, et in indignatione maxima, projecitque
in terram alienam, sicut hodie comprobatur. 29 Abscondita, Domino
Deo nostro ; quæ manifesta sunt, nobis et filiis nostris usque in sempiternum,
ut faciamus universa verba legis hujus.
30 Cum ergo venerint super te omnes sermones isti, benedictio sive maledictio,
quam proposui in conspectu tuo : et ductus poenitudine cordis
tui in universis gentibus, in quas disperserit te Dominus Deus tuus, 2 et reversus
fueris ad eum, et obedieris ejus imperiis, sicut ego hodie præcipio tibi,
cum filiis tuis, in toto corde tuo, et in tota anima tua : 3 reducet Dominus Deus
tuus captivitatem tuam, ac miserebitur tui, et rursum congregabit te de cunctis
populis, in quos te ante dispersit. 4 Si ad cardines cæli fueris dissipatus,
inde te retrahet Dominus Deus tuus, 5 et assumet, atque introducet in terram,
quam possederunt patres tui, et obtinebis eam : et benedicens tibi, majoris
numeri te esse faciat quam fuerunt patres tui. 6 Circumcidet Dominus Deus
tuus cor tuum, et cor seminis tui, ut diligas Dominum Deum tuum in toto
corde tuo, et in tota anima tua, ut possis vivere. 7 Omnes autem maledictiones
has convertet super inimicos tuos, et eos qui oderunt te et persequuntur. 8 Tu
autem reverteris, et audies vocem Domini Dei tui, faciesque universa mandata
quæ ego præcipio tibi hodie : 9 et abundare te faciet Dominus Deus tuus in
cunctis operibus manuum tuarum, in sobole uteri tui, et in fructu jumentorum
tuorum, in ubertate terræ tuæ, et in rerum omnium largitate. Revertetur enim
Dominus, ut gaudeat super te in omnibus bonis, sicut gavisus est in patribus
tuis : 10 si tamen audieris vocem Domini Dei tui, et custodieris præcepta ejus
et cæremonias, quæ in hac lege conscripta sunt : et revertaris ad Dominum
Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua.
11 Mandatum hoc, quod ego præcipio tibi hodie, non supra te est, neque
procul positum, 12 nec in cælo situm, ut possis dicere : Quis nostrum valet
ad cælum ascendere, ut deferat illud ad nos, et audiamus atque opere compleamus
? 13 neque trans mare positum : ut causeris, et dicas : Quis ex nobis
poterit transfretare mare, et illud ad nos usque deferre, ut possimus audire
et facere quod præceptum est ? 14 sed juxta te est sermo valde, in ore tuo, et
in corde tuo, ut facias illum. 15 Considera quod hodie proposuerim in conspectu
tuo, vitam et bonum, et e contrario mortem et malum : 16 ut diligas
Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et custodias mandata illius ac
cæremonias atque judicia : et vivas, atque multiplicet te, benedicatque tibi in
terra, ad quam ingredieris possidendam. 17 Si autem aversum fuerit cor tuum,
et audire nolueris, atque errore deceptus adoraveris deos alienos, et servieris
eis : 18 prædico tibi hodie quod pereas, et parvo tempore moreris in terra, ad
quam, Jordane transmisso, ingredieris possidendam. 19 Testes invoco hodie
cælum et terram, quod proposuerim vobis vitam et mortem, benedictionem et
maledictionem. Elige ergo vitam, ut et tu vivas, et semen tuum : 20 et diligas
Dominum Deum tuum, atque obedias voci ejus, et illi adhæreas (ipse est en-
186
Deuteronomium
im vita tua, et longitudo dierum tuorum), ut habites in terra, pro qua juravit
Dominus patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob, ut daret eam illis.
31 Abiit itaque Moyses, et locutus est omnia verba hæc ad universum Isra
¨el, 2 et dixit ad eos : Centum viginti annorum sum hodie ; non possum
ultra egredi et ingredi, præsertim cum et Dominus dixerit mihi : Non
transibis Jordanem istum. 3 Dominus ergo Deus tuus transibit ante te : ipse
delebit omnes gentes has in conspectu tuo, et possidebis eas : et Josue iste
transibit ante te, sicut locutus est Dominus. 4 Facietque Dominus eis sicut fecit
Sehon et Og regibus Amorrhæorum, et terræ eorum, delebitque eos. 5 Cum
ergo et hos tradiderit vobis, similiter facietis eis, sicut præcepi vobis. 6 Viriliter
agite, et confortamini : nolite timere, nec paveatis ad conspectum eorum : quia
Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus, et non dimittet, nec derelinquet te.
7 Vocavitque Moyses Josue, et dixit ei coram omni Isra¨el : Confortare, et
esto robustus : tu enim introduces populum istum in terram, quam daturum
se patribus eorum juravit Dominus, et tu eam sorte divides. 8 Et Dominus
qui ductor est vester, ipse erit tecum : non dimittet, nec derelinquet te : noli
timere, nec paveas.
9 Scripsit itaque Moyses legem hanc, et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi,
qui portabant arcam foederis Domini, et cunctis senioribus Isra¨el. 10 Præcepitque
eis, dicens : Post septem annos, anno remissionis, in solemnitate
tabernaculorum, 11 convenientibus cunctis ex Isra¨el, ut appareant in conspectu
Domini Dei tui in loco quem elegerit Dominus, leges verba legis hujus coram
omni Isra¨el, audientibus eis, 12 et in unum omni populo congregato, tam viris
quam mulieribus, parvulis, et advenis, qui sunt intra portas tuas : ut audientes
discant, et timeant Dominum Deum vestrum, et custodiant, impleantque
omnes sermones legis hujus. 13 Filii quoque eorum qui nunc ignorant,
ut audire possint, et timeant Dominum Deum suum cunctis diebus quibus
versantur in terra, ad quam vos, Jordane transmisso, pergitis obtinendam.
14 Et ait Dominus ad Moysen : Ecce prope sunt dies mortis tuæ : voca
Josue, et state in tabernaculo testimonii, ut præcipiam ei. Abierunt ergo Moyses
et Josue, et steterunt in tabernaculo testimonii : 15 apparuitque Dominus
ibi in columna nubis, quæ stetit in introitu tabernaculi. 16 Dixitque Dominus
ad Moysen : Ecce tu dormies cum patribus tuis, et populus iste consurgens
fornicabitur post deos alienos in terra, ad quam ingreditur ut habitet in ea :
ibi derelinquet me, et irritum faciet foedus, quod pepigi cum eo. 17 Et irascetur
furor meus contra eum in die illo : et derelinquam eum, et abscondam faciem
meam ab eo, et erit in devorationem : invenient eum omnia mala et afflictiones,
ita ut dicat in illo die : Vere quia non est Deus mecum, invenerunt me
hæc mala. 18 Ego autem abscondam, et celabo faciem meam in die illo propter
omnia mala, quæ fecit, quia secutus est deos alienos.
19 Nunc itaque scribite vobis canticum istud, et docete filios Isra¨el : ut
memoriter teneant, et ore decantent, et sit mihi carmen istud pro testimonio
inter filios Isra¨el. 20 Introducam enim eum in terram, pro qua juravi patribus
ejus, lacte et melle manantem. Cumque comederint, et saturati, crassique
fuerint, avertentur ad deos alienos, et servient eis : detrahentque mihi, et
irritum facient pactum meum. 21 Postquam invenerint eum mala multa et
afflictiones, respondebit ei canticum istud pro testimonio, quod nulla delebit
oblivio ex ore seminis sui. Scio enim cogitationes ejus, quæ facturus sit hodie,
antequam introducam eum in terram, quam ei pollicitus sum. 22 Scripsit ergo
187
Deuteronomium
Moyses canticum, et docuit filios Isra¨el. 23 Præcepitque Dominus Josue filio
Nun, et ait : Confortare, et esto robustus : tu enim introduces filios Isra¨el in
terram, quam pollicitus sum, et ego ero tecum.
24 Postquam ergo scripsit Moyses verba legis hujus in volumine, atque
complevit, 25 præcepit Levitis, qui portabant arcam foederis Domini, dicens :
26 Tollite librum istum, et ponite eum in latere arcæ foederis Domini Dei vestri :
ut sit ibi contra te in testimonium. 27 Ego enim scio contentionem tuam, et cervicem
tuam durissimam. Adhuc vivente me et ingrediente vobiscum, semper
contentiose egistis contra Dominum : quanto magis cum mortuus fuero ?
28 Congregate ad me omnes majores natu per tribus vestras, atque doctores,
et loquar audientibus eis sermones istos, et invocabo contra eos cælum et
terram. 29 Novi enim quod post mortem meam inique agetis, et declinabitis
cito de via, quam præcepi vobis : et occurrent vobis mala in extremo tempore,
quando feceritis malum in conspectu Domini, ut irritetis eum per opera
manuum vestrarum.
30 Locutus est ergo Moyses, audiente universo coetu Isra¨el, verba carminis
hujus, et ad finem usque complevit.
32 Audite, cæli, quæ loquor :
audiat terra verba oris mei.
2 Concrescat ut pluvia doctrina mea,
fluat ut ros eloquium meum,
quasi imber super herbam,
et quasi stillæ super gramina.
3 Quia nomen Domini invocabo :
date magnificentiam Deo nostro.
4 Dei perfecta sunt opera,
et omnes viæ ejus judicia :
Deus fidelis, et absque ulla iniquitate,
justus et rectus.
5 Peccaverunt ei, et non filii ejus in sordibus :
generatio prava atque perversa.
6 Hæccine reddis Domino,
popule stulte et insipiens ?
numquid non ipse est pater tuus,
qui possedit te, et fecit, et creavit te ?
7 Memento dierum antiquorum, cogita generationes singulas :
interroga patrem tuum,
et annuntiabit tibi :
majores tuos, et dicent tibi.
8 Quando dividebat Altissimus gentes,
quando separabat filios Adam,
constituit terminos populorum
juxta numerum filiorum Isra¨el.
9 Pars autem Domini, populus ejus :
Jacob funiculus hæreditatis ejus.
10 Invenit eum in terra deserta,
in loco horroris, et vastæ solitudinis :
circumduxit eum, et docuit :
et custodivit quasi pupillam oculi sui.
188
Deuteronomium
11 Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos,
et super eos volitans,
expandit alas suas, et assumpsit eum,
atque portavit in humeris suis.
12 Dominus solus dux ejus fuit,
et non erat cum eo deus alienus :
13 constituit eum super excelsam terram,
ut comederet fructus agrorum :
ut sugeret mel de petra,
oleumque de saxo durissimo ;
14 butyrum de armento, et lac de ovibus
cum adipe agnorum,
et arietum filiorum Basan : et hircos
cum medulla tritici,
et sanguinem uvæ biberet meracissimum.
15 Incrassatus est dilectus, et recalcitravit :
incrassatus, impinguatus, dilatatus,
dereliquit Deum factorem suum,
et recessit a Deo salutari suo.
16 Provocaverunt eum in diis alienis,
et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt.
17 Immolaverunt dæmoniis et non Deo,
diis quos ignorabant :
novi recentesque venerunt,
quos non coluerunt patres eorum :
18 Deum qui te genuit dereliquisti,
et oblitus es Domini creatoris tui.
19 Vidit Dominus, et ad iracundiam concitatus est :
quia provocaverunt eum filii sui et filiæ.
20 Et ait : Abscondam faciem meam ab eis,
et considerabo novissima eorum :
generatio enim perversa est,
et infideles filii.
21 Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus,
et irritaverunt in vanitatibus suis :
et ego provocabo eos in eo qui non est populus,
et in gente stulta irritabo illos.
22 Ignis succensus est in furore meo,
et ardebit usque ad inferni novissima :
devorabitque terram cum germine suo,
et montium fundamenta comburet.
23 Congregabo super eos mala,
et sagittas meas complebo in eis.
24 Consumentur fame,
et devorabunt eos aves morsu amarissimo :
dentes bestiarum immittam in eos,
cum furore trahentium super terram, atque serpentium.
25 Foris vastabit eos gladius,
189
Deuteronomium
et intus pavor,
juvenem simul ac virginem,
lactentem cum homine sene.
26 Dixi : Ubinam sunt ?
cessare faciam ex hominibus memoriam eorum.
27 Sed propter iram inimicorum distuli :
ne forte superbirent hostes eorum,
et dicerent : Manus nostra excelsa,
et non Dominus, fecit hæc omnia.
28 Gens absque consilio est,
et sine prudentia.
29 Utinam saperent, et intelligerent,
ac novissima providerent.
30 Quomodo persequatur unus mille,
et duo fugent decem millia ?
nonne ideo, quia Deus suus vendidit eos,
et Dominus conclusit illos ?
31 Non enim est Deus noster ut dii eorum :
et inimici nostri sunt judices.
32 De vinea Sodomorum, vinea eorum,
et de suburbanis Gomorrhæ :
uva eorum, uva fellis,
et botri amarissimi.
33 Fel draconum vinum eorum,
et venenum aspidum insanabile.
34 Nonne hæc condita sunt apud me,
et signata in thesauris meis ?
35 Mea est ultio, et ego retribuam in tempore,
ut labatur pes eorum :
juxta est dies perditionis,
et adesse festinant tempora.
36 Judicabit Dominus populum suum,
et in servis suis miserebitur :
videbit quod infirmata sit manus,
et clausi quoque defecerunt,
residuique consumpti sunt.
37 Et dicet : Ubi sunt dii eorum,
in quibus habebant fiduciam ?
38 de quorum victimis comedebant adipes,
et bibebant vinum libaminum :
surgant, et opitulentur vobis,
et in necessitate vos protegant.
39 Videte quod ego sim solus,
et non sit alius deus præter me :
ego occidam, et ego vivere faciam :
percutiam, et ego sanabo,
et non est qui de manu mea possit eruere.
40 Levabo ad cælum manum meam,
190
Deuteronomium
et dicam : Vivo ego in æternum.
41 Si acuero ut fulgur gladium meum,
et arripuerit judicium manus mea :
reddam ultionem hostibus meis,
et his qui oderunt me retribuam.
42 Inebriabo sagittas meas sanguine,
et gladius meus devorabit carnes ;
de cruore occisorum et de captivitate,
nudati inimicorum capitis.
43 Laudate, gentes, populum ejus,
quia sanguinem servorum suorum ulciscetur :
et vindictam retribuet in hostes eorum,
et propitius erit terræ populi sui.
44 Venit ergo Moyses, et locutus est omnia verba cantici hujus in auribus
populi, ipse et Josue filius Nun. 45 Complevitque omnes sermones istos, loquens
ad universum Isra¨el, 46 et dixit ad eos : Ponite corda vestra in omnia
verba, quæ ego testificor vobis hodie : ut mandetis ea filiis vestris custodire
et facere, et implere universa quæ scripta sunt legis hujus : 47 quia non incassum
præcepta sunt vobis, sed ut singuli in eis viverent : quæ facientes
longo perseveretis tempore in terra, ad quam, Jordane transmisso, ingredimini
possidendam. 48 Locutusque est Dominus ad Moysen in eadem die, dicens :
49 Ascende in montem istum Abarim, id est, transitum, in montem Nebo, qui
est in terra Moab contra Jericho : et vide terram Chanaan, quam ego tradam
filiis Isra¨el obtinendam, et morere in monte. 50 Quem conscendens jungeris
populis tuis, sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor, et appositus
populis suis : 51 quia prævaricati estis contra me in medio filiorum Isra¨el ad
aquas contradictionis in Cades deserti Sin : et non sanctificastis me inter filios
Isra¨el. 52 E contra videbis terram, et non ingredieris in eam, quam ego dabo
filiis Isra¨el.
33 Hæc est benedictio, qua benedixit Moyses, homo Dei, filiis Isra¨el ante
mortem suam. 2 Et ait :
Dominus de Sinai venit,
et de Seir ortus est nobis :
apparuit de monte Pharan,
et cum eo sanctorum millia.
In dextera ejus ignea lex.
3 Dilexit populos,
omnes sancti in manu illius sunt :
et qui appropinquant pedibus ejus,
accipient de doctrina illius.
4 Legem præcepit nobis Moyses,
hæreditatem multitudinis Jacob.
5 Erit apud rectissimum rex,
congregatis principibus populi cum tribubus Isra¨el.
6 Vivat Ruben, et non moriatur,
et sit parvus in numero.
7 Hæc est Judæ benedictio :
191
Deuteronomium
Audi, Domine, vocem Judæ,
et ad populum suum introduc eum :
manus ejus pugnabunt pro eo,
et adjutor illius contra adversarios ejus erit.
8 Levi quoque ait :
Perfectio tua, et doctrina tua viro sancto tuo,
quem probasti in tentatione,
et judicasti ad aquas contradictionis.
9 Qui dixit patri suo et matri suæ : Nescio vos :
et fratribus suis : Ignoro vos :
et nescierunt filios suos.
Hi custodierunt eloquium tuum,
et pactum tuum servaverunt.
10 Judicia tua, o Jacob,
et legem tuam, o Isra¨el :
ponent thymiama in furore tuo,
et holocaustum super altare tuum.
11 Benedic, Domine, fortitudini ejus :
et opera manuum illius suscipe.
Percute dorsa inimicorum ejus :
et qui oderunt eum, non consurgant.
12 Et Benjamin ait :
Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo :
quasi in thalamo tota die morabitur,
et inter humeros illius requiescet.
13 Joseph quoque ait :
De benedictione Domini terra ejus,
de pomis cæli, et rore, atque abysso subjacente.
14 De pomis fructuum solis ac lunæ,
15 de vertice antiquorum montium,
de pomis collium æternorum :
16 et de frugibus terræ, et de plenitudine ejus.
Benedictio illius qui apparuit in rubo,
veniat super caput Joseph,
et super verticem nazaræi inter fratres suos.
17 Quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus,
cornua rhinocerotis cornua illius :
in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terræ.
Hæ sunt multitudines Ephraim :
et hæc millia Manasse.
18 Et Zabulon ait :
Lætare, Zabulon, in exitu tuo,
et Issachar in tabernaculis tuis.
19 Populos vocabunt ad montem :
ibi immolabunt victimas justitiæ.
192
Deuteronomium
Qui inundationem maris quasi lac sugent,
et thesauros absconditos arenarum.
20 Et Gad ait :
Benedictus in latitudine Gad :
quasi leo requievit,
cepitque brachium et verticem.
21 Et vidit principatum suum,
quod in parte sua doctor esset repositus :
qui fuit cum principibus populi,
et fecit justitias Domini,
et judicium suum cum Isra¨el.
22 Dan quoque ait :
Dan catulus leonis, fluet largiter de Basan.
23 Et Nephthali dixit :
Nephthali abundantia perfruetur,
et plenus erit benedictionibus Domini :
mare et meridiem possidebit.
24 Aser quoque ait :
Benedictus in filiis Aser,
sit placens fratribus suis,
et tingat in oleo pedem suum :
25 ferrum et æs calceamentum ejus.
Sicut dies juventutis tuæ, ita et senectus tua.
26 Non est deus alius ut Deus rectissimi,
ascensor cæli, auxiliator tuus.
Magnificentia ejus discurrunt nubes,
27 habitaculum ejus sursum,
et subter brachia sempiterna
ejiciet a facie tua inimicum,
dicetque : Conterere.
28 Habitabit Isra¨el confidenter, et solus.
Oculus Jacob in terra frumenti et vini,
cælique caligabunt rore.
29 Beatus es tu, Isra¨el :
quis similis tui, popule, qui salvaris in Domino ?
Scutum auxilii tui,
et gladius gloriæ tuæ :
negabunt te inimici tui,
et tu eorum colla calcabis.
34 Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nebo, in
verticem Phasga contra Jericho : ostenditque ei Dominus omnem terram
Galaad usque Dan, 2 et universum Nephthali, terramque Ephraim et
Manasse, et omnem terram Juda usque ad mare novissimum, 3 et australem
193
Deuteronomium
partem, et latitudinem campi Jericho civitatis palmarum usque Segor. 4 Dixitque
Dominus ad eum : Hæc est terra, pro qua juravi Abraham, Isaac, et
Jacob, dicens : Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis, et non transibis
ad illam. 5 Mortuusque est ibi Moyses servus Domini, in terra Moab, jubente
Domino : 6 et sepelivit eum in valle terræ Moab contra Phogor : et non cognovit
homo sepulchrum ejus usque in præsentem diem. 7 Moyses centum
et viginti annorum erat quando mortuus est : non caligavit oculus ejus, nec
dentes illius moti sunt. 8 Fleveruntque eum filii Isra¨el in campestribus Moab
triginta diebus : et completi sunt dies planctus lugentium Moysen. 9 Josue
vero filius Nun repletus est spiritu sapientiæ, quia Moyses posuit super eum
manus suas. Et obedierunt ei filii Isra¨el, feceruntque sicut præcepit Dominus
Moysi. 10 Et non surrexit ultra propheta in Isra¨el sicut Moyses, quem nosset
Dominus facie ad faciem, 11 in omnibus signis atque portentis, quæ misit per
eum, ut faceret in terra Ægypti Pharaoni, et omnibus servis ejus, universæque
terræ illius, 12 et cunctam manum robustam, magnaque mirabilia, quæ fecit
Moyses coram universo Isra¨el.
194

2 comentários:

  1. Financial Services
    Mr. & Mrs Salve,

    Ego sum qui offert an internationally reperiantur. Capitali personas brevibus et longa utendum dare MM de speciali quantum ad omnia graviora sunt vis verae necessitatis interest rate II% per annum . Et mutuo dat Financial, Domus congue, elit congue, auto mutui, Personal Loans. Praesto sum nactus XLVIII horas II ad clientes tui dies, ex usu.
    Mail: domigezvalincia@gmail.com

    ResponderExcluir
  2. Financial Services
    Mr. & Mrs Salve,

    Ego sum qui offert an internationally reperiantur. Capitali personas brevibus et longa utendum dare MM de speciali quantum ad omnia graviora sunt vis verae necessitatis interest rate II% per annum . Et mutuo dat Financial, Domus congue, elit congue, auto mutui, Personal Loans. Praesto sum nactus XLVIII horas II ad clientes tui dies, ex usu.
    Mail: domigezvalincia@gmail.com

    ResponderExcluir