Liber Josue
1 Et factum est post mortem Moysi servi Domini, ut loqueretur Dominus
ad Josue filium Nun, ministrum Moysi, et diceret ei : 2 Moyses servus
meus mortuus est : surge, et transi Jordanem istum tu, et omnis populus
tecum, in terram quam ego dabo filiis Isra¨el. 3 Omnem locum, quem calcaverit
vestigium pedis vestri, vobis tradam, sicut locutus sum Moysi. 4 A deserto et
Libano usque ad fluvium magnum Euphraten, omnis terra Hethæorum usque
ad mare magnum contra solis occasum erit terminus vester. 5 Nullus poterit
vobis resistere cunctis diebus vitæ tuæ : sicut fui cum Moyse, ita ero tecum :
non dimittam, nec derelinquam te. 6 Confortare, et esto robustus : tu enim
sorte divides populo huic terram, pro qua juravi patribus suis, ut traderem
eam illis. 7 Confortare igitur, et esto robustus valde, ut custodias, et facias
omnem legem, quam præcepit tibi Moyses servus meus : ne declines ab ea
ad dexteram vel ad sinistram, ut intelligas cuncta quæ agis. 8 Non recedat
volumen legis hujus ab ore tuo : sed meditaberis in eo diebus ac noctibus,
ut custodias et facias omnia quæ scripta sunt in eo : tunc diriges viam tuam,
et intelliges eam. 9 Ecce præcipio tibi : confortare, et esto robustus. Noli
metuere, et noli timere : quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus
ad quæcumque perrexeris.
10 Præcepitque Josue principibus populi, dicens : Transite per medium castrorum,
et imperate populo, ac dicite : 11 Præparate vobis cibaria : quoniam
post diem tertium transibitis Jordanem, et intrabitis ad possidendam terram
quam Dominus Deus vester daturus est vobis. 12 Rubenitis quoque et Gaditis,
et dimidiæ tribui Manasse, ait : 13 Mementote sermonis, quem præcepit vobis
Moyses famulus Domini, dicens : Dominus Deus vester dedit vobis requiem,
et omnem terram. 14 Uxores vestræ, et filii, ac jumenta manebunt in terra,
quam tradidit vobis Moyses trans Jordanem : vos autem transite armati ante
fratres vestros, omnes fortes manu, et pugnate pro eis, 15 donec det Dominus
requiem fratribus vestris sicut et vobis dedit, et possideant ipsi quoque terram
quam Dominus Deus vester daturus est eis : et sic revertimini in terram
possessionis vestræ, et habitabitis in ea, quam vobis dedit Moyses famulus
Domini trans Jordanem contra solis ortum.
16 Responderuntque ad Josue, atque dixerunt : Omnia quæ præcepisti nobis,
faciemus : et quocumque miseris, ibimus. 17 Sicut obedivimus in cunctis
Moysi, ita obediemus et tibi : tantum sit Dominus Deus tuus tecum, sicut fuit
cum Moyse. 18 Qui contradixerit ori tuo, et non obedierit cunctis sermonibus,
quos præceperis ei, moriatur. Tu tantum confortare, et viriliter age.
2 Misit igitur Josue filius Nun de Setim duos viros exploratores in abscondito
: et dixit eis : Ite, et considerate terram, urbemque Jericho. Qui pergentes
ingressi sunt domum mulieris meretricis, nomine Rahab, et quieverunt
apud eam. 2 Nuntiatumque est regi Jericho, et dictum : Ecce viri ingressi sunt
huc per noctem de filiis Isra¨el, ut explorarent terram. 3 Misitque rex Jericho ad
Rahab, dicens : Educ viros, qui venerunt ad te, et ingressi sunt domum tuam :
exploratores quippe sunt, et omnem terram considerare venerunt. 4 Tollensque
mulier viros, abscondit, et ait : Fateor, venerunt ad me, sed nesciebam
unde essent : 5 cumque porta clauderetur in tenebris, et illi pariter exierunt ;
nescio quo abierunt : persequimini cito, et comprehendetis eos. 6 Ipsa autem
fecit ascendere viros in solarium domus suæ, operuitque eos stipula lini, quæ
Josue
ibi erat. 7 Hi autem, qui missi fuerant, secuti sunt eos per viam, quæ ducit ad
vadum Jordanis : illisque egressis statim porta clausa est.
8 Necdum obdormierant qui latebant, et ecce mulier ascendit ad eos, et
ait : 9 Novi quod Dominus tradiderit vobis terram : etenim irruit in nos terror
vester, et elanguerunt omnes habitatores terræ. 10 Audivimus quod siccaverit
Dominus aquas maris Rubri ad vestrum introitum, quando egressi estis ex
Ægypto : et quæ feceritis duobus Amorrhæorum regibus, qui erant trans Jordanem,
Sehon et Og, quos interfecistis. 11 Et hæc audientes pertimuimus, et
elanguit cor nostrum, nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum :
Dominus enim Deus vester ipse est Deus in cælo sursum et in terra deorsum.
12 Nunc ergo jurate mihi per Dominum, ut quomodo ego misericordiam feci
vobiscum, ita et vos faciatis cum domo patris mei : detisque mihi verum
signum, 13 ut salvetis patrem meum et matrem, et fratres ac sorores meas, et
omnia quæ illorum sunt, et eruatis animas nostras a morte. 14 Qui responderunt
ei : Anima nostra sit pro vobis in mortem, si tamen non prodideris
nos : cumque tradiderit nobis Dominus terram, faciemus in te misericordiam
et veritatem. 15 Demisit ergo eos per funem de fenestra : domus enim ejus
hærebat muro. 16 Dixitque ad eos : Ad montana conscendite, ne forte occurrant
vobis revertentes : ibique latitate tribus diebus, donec redeant, et sic ibitis
per viam vestram. 17 Qui dixerunt ad eam : Innoxii erimus a juramento hoc,
quo adjurasti nos : 18 si ingredientibus nobis terram, signum fuerit funiculus
iste coccineus, et ligaveris eum in fenestra, per quam demisisti nos : et patrem
tuum ac matrem, fratresque et omnem cognationem tuam congregaveris in
domum tuam. 19 Qui ostium domus tuæ egressus fuerit, sanguis ipsius erit
in caput ejus, et nos erimus alieni. Cunctorum autem sanguis, qui tecum in
domo fuerint, redundabit in caput nostrum, si eos aliquis tetigerit. 20 Quod si
nos prodere volueris, et sermonem istum proferre in medium, erimus mundi
ab hoc juramento, quo adjurasti nos. 21 Et illa respondit : Sicut locuti estis,
ita fiat : dimittensque eos ut pergerent, appendit funiculum coccineum in
fenestra.
22 Illi vero ambulantes pervenerunt ad montana, et manserunt ibi tres dies,
donec reverterentur qui fuerant persecuti : quærentes enim per omnem viam,
non repererunt eos. 23 Quibus urbem ingressis, reversi sunt, et descenderunt
exploratores de monte : et, transmisso Jordane, venerunt ad Josue
filium Nun, narraveruntque ei omnia quæ acciderant sibi, 24 atque dixerunt :
Tradidit Dominus omnem terram hanc in manus nostras, et timore prostrati
sunt cuncti habitatores ejus.
3 Igitur Josue de nocte consurgens movit castra : egredientesque de Setim,
venerunt ad Jordanem ipse et omnes filii Isra¨el, et morati sunt ibi tres dies.
2 Quibus evolutis transierunt præcones per castrorum medium, 3 et clamare
coeperunt : Quando videritis arcam foederis Domini Dei vestri, et sacerdotes
stirpis Leviticæ portantes eam, vos quoque consurgite, et sequimini præcedentes
: 4 sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum millium : ut
procul videre possitis, et nosse per quam viam ingrediamini : quia prius non
ambulastis per eam : et cavete ne appropinquetis ad arcam. 5 Dixitque Josue
ad populum : Sanctificamini : cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia.
6 Et ait ad sacerdotes : Tollite arcam foederis, et præcedite populum. Qui jussa
complentes, tulerunt, et ambulaverunt ante eos. 7 Dixitque Dominus ad Josue
: Hodie incipiam exaltare te coram omni Isra¨el : ut sciant quod sicut cum
196
Josue
Moyse fui, ita et tecum sim. 8 Tu autem præcipe sacerdotibus, qui portant
arcam foederis, et dic eis : Cum ingressi fueritis partem aquæ Jordanis, state
in ea. 9 Dixitque Josue ad filios Isra¨el : Accedite huc, et audite verbum Domini
Dei vestri. 10 Et rursum : In hoc, inquit, scietis quod Dominus Deus vivens in
medio vestri est, et disperdet in conspectu vestro Chananæum et Hethæum,
Hevæum et Pherezæum, Gergesæum quoque et Jebusæum, et Amorrhæum.
11 Ecce arca foederis Domini omnis terræ antecedet vos per Jordanem. 12 Parate
duodecim viros de tribubus Isra¨el, singulos per singulas tribus. 13 Et cum
posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes qui portant arcam Domini Dei
universæ terræ in aquis Jordanis, aquæ quæ inferiores sunt, decurrent atque
deficient : quæ autem desuper veniunt, in una mole consistent.
14 Igitur egressus est populus de tabernaculis suis, ut transiret Jordanem :
et sacerdotes, qui portabant arcam foederis, pergebant ante eum. 15 Ingressisque
eis Jordanem, et pedibus eorum in parte aquæ tinctis (Jordanis autem
ripas alvei sui tempore messis impleverat), 16 steterunt aquæ descendentes
in loco uno, et ad instar montis intumescentes apparebant procul, ab urbe
quæ vocatur Adom usque ad locum Sarthan : quæ autem inferiores erant,
in mare Solitudinis (quod nunc vocatur Mortuum) descenderunt, usquequo
omnino deficerent. 17 Populus autem incedebat contra Jericho : et sacerdotes
qui portabant arcam foederis Domini, stabant super siccam humum in medio
Jordanis accincti, omnisque populus per arentem alveum transibat.
4 Quibus transgressis, dixit Dominus ad Josue : 2 Elige duodecim viros singulos
per singulas tribus : 3 et præcipe eis ut tollant de medio Jordanis
alveo, ubi steterunt pedes sacerdotum, duodecim durissimos lapides, quos
ponetis in loco castrorum, ubi fixeritis hac nocte tentoria. 4 Vocavitque Josue
duodecim viros, quos elegerat de filiis Isra¨el, singulos de singulis tribubus,
5 et ait ad eos : Ite ante arcam Domini Dei vestri ad Jordanis medium, et portate
inde singuli singulos lapides in humeris vestris, juxta numerum filiorum
Isra¨el, 6 ut sit signum inter vos : et quando interrogaverint vos filii vestri cras,
dicentes : Quid sibi volunt isti lapides ? 7 respondebitis eis : Defecerunt aquæ
Jordanis ante arcam foederis Domini, cum transiret eum : idcirco positi sunt
lapides isti in monimentum filiorum Isra¨el usque in æternum. 8 Fecerunt ergo
filii Isra¨el sicut præcepit eis Josue, portantes de medio Jordanis alveo duodecim
lapides, ut Dominus ei imperarat, juxta numerum filiorum Isra¨el, usque ad
locum in quo castrametati sunt, ibique posuerunt eos. 9 Alios quoque duodecim
lapides posuit Josue in medio Jordanis alveo, ubi steterunt sacerdotes qui
portabant arcam foederis : et sunt ibi usque in præsentem diem.
10 Sacerdotes autem qui portabant arcam, stabant in Jordanis medio, donec
omnia complerentur, quæ Josue, ut loqueretur ad populum, præceperat Dominus,
et dixerat ei Moyses. Festinavitque populus, et transiit. 11 Cumque
transissent omnes, transivit et arca Domini, sacerdotesque pergebant ante
populum. 12 Filii quoque Ruben, et Gad, et dimidia tribus Manasse, armati
præcedebant filios Isra¨el, sicut eis præceperat Moyses : 13 et quadraginta pugnatorum
millia per turmas, et cuneos, incedebant per plana atque campestria
urbis Jericho. 14 In die illo magnificavit Dominus Josue coram omni Isra¨el, ut
timerent eum, sicut timuerant Moysen, dum adviveret. 15 Dixitque ad eum :
16 Præcipe sacerdotibus, qui portant arcam foederis, ut ascendant de Jordane.
17 Qui præcepit eis, dicens : Ascendite de Jordane. 18 Cumque ascendissent
197
Josue
portantes arcam foederis Domini, et siccam humum calcare coepissent, reversæ
sunt aquæ in alveum suum, et fluebant sicut ante consueverant.
19 Populus autem ascendit de Jordane decimo die mensis primi, et castrametati
sunt in Galgalis contra orientalem plagam urbis Jericho. 20 Duodecim
quoque lapides, quos de Jordanis alveo sumpserant, posuit Josue in Galgalis,
21 et dixit ad filios Isra¨el : Quando interrogaverint filii vestri cras patres suos,
et dixerint eis : Quid sibi volunt lapides isti ? 22 docebitis eos, atque dicetis :
Per arentem alveum transivit Isra¨el Jordanem istum, 23 siccante Domino Deo
vestro aquas ejus in conspectu vestro, donec transiretis, 24 sicut fecerat prius
in mari Rubro, quod siccavit donec transiremus : 25 ut discant omnes terrarum
populi fortissimam Domini manum, ut et vos timeatis Dominum Deum
vestrum omni tempore.
5 Postquam ergo audierunt omnes reges Amorrhæorum, qui habitabant
trans Jordanem ad occidentalem plagam, et cuncti reges Chanaan, qui
propinqua possidebant magni maris loca, quod siccasset Dominus fluenta Jordanis
coram filiis Isra¨el donec transirent, dissolutum est cor eorum, et non
remansit in eis spiritus, timentium introitum filiorum Isra¨el.
2 Eo tempore ait Dominus ad Josue : Fac tibi cultros lapideos, et circumcide
secundo filios Isra¨el. 3 Fecit quod jusserat Dominus, et circumcidit filios
Isra¨el in colle præputiorum. 4 Hæc autem causa est secundæ circumcisionis :
omnis populus, qui egressus est de Ægypto generis masculini, universi bellatores
viri, mortui sunt in deserto per longissimos viæ circuitus, 5 qui omnes
circumcisi erant. Populus autem qui natus est in deserto, 6 per quadraginta
annos itineris latissimæ solitudinis incircumcisus fuit : donec consumerentur
qui non audierant vocem Domini, et quibus ante juraverat ut non ostenderet
eis terram lacte et melle manantem. 7 Horum filii in locum successerunt patrum,
et circumcisi sunt a Josue : quia sicut nati fuerant, in præputio erant,
nec eos in via aliquis circumciderat. 8 Postquam autem omnes circumcisi sunt,
manserunt in eodem castrorum loco, donec sanarentur. 9 Dixitque Dominus
ad Josue : Hodie abstuli opprobrium Ægypti a vobis. Vocatumque est nomen
loci illius Galgala, usque in præsentem diem.
10 Manseruntque filii Isra¨el in Galgalis, et fecerunt Phase quartadecima die
mensis ad vesperum in campestribus Jericho : 11 et comederunt de frugibus
terræ die altero, azymos panes, et polentam ejusdem anni. 12 Defecitque manna
postquam comederunt de frugibus terræ, nec usi sunt ultra cibo illo filii
Isra¨el, sed comederunt de frugibus præsentis anni terræ Chanaan.
13 Cum autem esset Josue in agro urbis Jericho, levavit oculos, et vidit
virum stantem contra se, evaginatum tenentem gladium : perrexitque ad eum,
et ait : Noster es, an adversariorum ? 14 Qui respondit : Nequaquam : sed sum
princeps exercitus Domini, et nunc venio. 15 Cecidit Josue pronus in terram, et
adorans ait : Quid dominus meus loquitur ad servum suum ? 16 Solve, inquit,
calceamentum tuum de pedibus tuis : locus enim, in quo stas, sanctus est.
Fecitque Josue ut sibi fuerat imperatum.
6 Jericho autem clausa erat atque munita, timore filiorum Isra¨el, et nullus
egredi audebat aut ingredi. 2 Dixitque Dominus ad Josue : Ecce dedi in
manu tua Jericho, et regem ejus, omnesque fortes viros. 3 Circuite urbem
cuncti bellatores semel per diem : sic facietis sex diebus. 4 Septimo autem die,
sacerdotes tollant septem buccinas, quarum usus est in jubilæo, et præcedant
arcam foederis : septiesque circuibitis civitatem, et sacerdotes clangent buc-
198
Josue
cinis. 5 Cumque insonuerit vox tubæ longior atque concisior, et in auribus
vestris increpuerit, conclamabit omnis populus vociferatione maxima, et muri
funditus corruent civitatis, ingredienturque singuli per locum contra quem
steterint. 6 Vocavit ergo Josue filius Nun sacerdotes, et dixit ad eos : Tollite
arcam foederis : et septem alii sacerdotes tollant septem jubilæorum buccinas,
et incedant ante arcam Domini. 7 Ad populum quoque ait : Ite, et circuite
civitatem, armati, præcedentes arcam Domini.
8 Cumque Josue verba finisset, et septem sacerdotes septem buccinis clangerent
ante arcam foederis Domini, 9 omnisque præcederet armatus exercitus,
reliquum vulgus arcam sequebatur, ac buccinis omnia concrepabant. 10 Præceperat
autem Josue populo, dicens : Non clamabitis, nec audietur vox vestra,
neque ullus sermo ex ore vestro egredietur, donec veniat dies in quo dicam vobis
: Clamate, et vociferamini. 11 Circuivit ergo arca Domini civitatem semel
per diem, et reversa in castra mansit ibi. 12 Igitur Josue de nocte consurgente,
tulerunt sacerdotes arcam Domini, 13 et septem ex eis septem buccinas,
quarum in jubilæo usus est : præcedebantque arcam Domini ambulantes
atque clangentes : et armatus populus ibat ante eos, vulgus autem reliquum
sequebatur arcam, et buccinis personabat. 14 Circuieruntque civitatem
secundo die semel, et reversi sunt in castra. Sic fecerunt sex diebus.
15 Dies autem septimo, diluculo consurgentes, circuierunt urbem, sicut dispositum
erat, septies. 16 Cumque septimo circuitu clangerent buccinis sacerdotes,
dixit Josue ad omnem Isra¨el : Vociferamini : tradidit enim vobis
Dominus civitatem. 17 Sitque civitas hæc anathema, et omnia quæ in ea sunt,
Domino : sola Rahab meretrix vivat, cum universis qui cum ea in domo sunt :
abscondit enim nuntios quos direximus. 18 Vos autem cavete ne de his, quæ
præcepta sunt, quippiam contingatis, et sitis prævaricationis rei, et omnia castra
Isra¨el sub peccato sint atque turbentur. 19 Quidquid autem auri et argenti
fuerit, et vasorum æneorum ac ferri, Domino consecretur, repositum in thesauris
ejus. 20 Igitur omni populo vociferante, et clangentibus tubis, postquam
in aures multitudinis vox sonitusque increpuit, muri illico corruerunt : et ascendit
unusquisque per locum qui contra se erat : ceperuntque civitatem, 21 et
interfecerunt omnia quæ erant in ea, a viro usque ad mulierem, ab infante
usque ad senem. Boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt.
22 Duobus autem viris, qui exploratores missi fuerant, dixit Josue : Ingredimini
domum mulieris meretricis, et producite eam, et omnia quæ illius sunt,
sicut illi juramento firmastis. 23 Ingressique juvenes eduxerunt Rahab, et parentes
ejus, fratres quoque, et cunctam supellectilem ac cognationem illius, et
extra castra Isra¨el manere fecerunt. 24 Urbem autem, et omnia quæ erant in ea,
succenderunt, absque auro et argento, et vasis æneis, ac ferro, quæ in ærarium
Domini consecrarunt. 25 Rahab vero meretricem, et domum patris ejus, et omnia
quæ habebat, fecit Josue vivere, et habitaverunt in medio Isra¨el, usque in
præsentem diem : eo quod absconderit nuntios, quos miserat ut explorarent
Jericho. In tempore illo, imprecatus est Josue, dicens : 26 Maledictus vir coram
Domino, qui suscitaverit et ædificaverit civitatem Jericho. In primogenito suo
fundamenta illius jaciat, et in novissimo liberorum ponat portas ejus. 27 Fuit
ergo Dominus cum Josue, et nomen ejus vulgatum est in omni terra.
7 Filii autem Isra¨el prævaricati sunt mandatum, et usurpaverunt de anathemate.
Nam Achan filius Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Juda tulit
aliquid de anathemate : iratusque est Dominus contra filios Isra¨el. 2 Cumque
199
Josue
mitteret Josue de Jericho viros contra Hai, quæ est juxta Bethaven, ad orientalem
plagam oppidi Bethel, dixit eis : Ascendite, et explorate terram. Qui
præcepta complentes exploraverunt Hai. 3 Et reversi dixerunt ei : Non ascendat
omnis populus, sed duo vel tria millia virorum pergant, et deleant civitatem
: quare omnis populus frustra vexabitur contra hostes paucissimos ?
4 Ascenderunt ergo tria millia pugnatorum. Qui statim terga vertentes, 5 percussi
sunt a viris urbis Hai, et corruerunt ex eis triginta sex homines : persecutique
sunt eos adversarii de porta usque ad Sabarim, et ceciderunt per prona
fugientes : pertimuitque cor populi, et instar aquæ liquefactum est.
6 Josue vero scidit vestimenta sua, et pronus cecidit in terram coram arca
Domini usque ad vesperam, tam ipse quam omnes senes Isra¨el : miseruntque
pulverem super capita sua, 7 et dixit Josue : Heu Domine Deus, quid voluisti
traducere populum istum Jordanem fluvium, ut traderes nos in manus Amorrhæi,
et perderes ? utinam ut coepimus, mansissemus trans Jordanem. 8 Mi
Domine Deus, quid dicam, videns Isra¨elem hostibus suis terga vertentem ?
9 Audient Chananæi, et omnes habitatores terræ, et pariter conglobati circumdabunt
nos, atque delebunt nomen nostrum de terra : et quid facies magno
nomini tuo ?
10 Dixitque Dominus ad Josue : Surge : cur jaces pronus in terra ? 11 Peccavit
Isra¨el, et prævaricatus est pactum meum : tuleruntque de anathemate, et
furati sunt atque mentiti, et absconderunt inter vasa sua. 12 Nec poterit Isra¨el
stare ante hostes suos, eosque fugiet : quia pollutus est anathemate. Non ero
ultra vobiscum, donec conteratis eum qui hujus sceleris reus est. 13 Surge,
sanctifica populum, et dic eis : Sanctificamini in crastinum : hæc enim dicit
Dominus Deus Isra¨el : Anathema in medio tui est, Isra¨el : non poteris stare
coram hostibus tuis, donec deleatur ex te qui hoc contaminatus est scelere.
14 Accedetisque mane singuli per tribus vestras : et quamcumque tribum sors
invenerit, accedet per cognationes suas, et cognatio per domos, domusque per
viros. 15 Et quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus, comburetur igni
cum omni substantia sua : quoniam prævaricatus est pactum Domini, et fecit
nefas in Isra¨el.
16 Surgens itaque Josue mane, applicuit Isra¨el per tribus suas, et inventa est
tribus Juda. 17 Quæ cum juxta familias suas esset oblata, inventa est familia
Zare. Illam quoque per domos offerens, reperit Zabdi : 18 cujus domum in
singulos dividens viros, invenit Achan filium Charmi filii Zabdi filii Zare de
tribu Juda. 19 Et ait Josue ad Achan : Fili mi, da gloriam Domino Deo Isra¨el,
et confitere, atque indica mihi quid feceris, ne abscondas. 20 Responditque
Achan Josue, et dixit ei : Vere ego peccavi Domino Deo Isra¨el, et sic et sic
feci. 21 Vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum, et ducentos
siclos argenti, regulamque auream quinquaginta siclorum : et concupiscens
abstuli, et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei, argentumque
fossa humo operui. 22 Misit ergo Josue ministros : qui currentes ad tabernaculum
illius, repererunt cuncta abscondita in eodem loco, et argentum simul.
23 Auferentesque de tentorio, tulerunt ea ad Josue, et ad omnes filios Isra¨el,
projeceruntque ante Dominum. 24 Tollens itaque Josue Achan filium Zare, argentumque
et pallium, et auream regulam, filios quoque et filias ejus, boves
et asinos et oves, ipsumque tabernaculum, et cunctam supellectilem (et omnis
Isra¨el cum eo), duxerunt eos ad vallem Achor : 25 ubi dixit Josue : Quia
turbasti nos, exturbet te Dominus in die hac. Lapidavitque eum omnis Isra¨el :
et cuncta quæ illius erant, igne consumpta sunt. 26 Congregaveruntque super
200
Josue
eum acervum magnum lapidum, qui permanet usque in præsentem diem.
Et aversus est furor Domini ab eis. Vocatumque est nomen loci illius, vallis
Achor, usque hodie.
8 Dixit autem Dominus ad Josue : Ne timeas, neque formides : tolle tecum
omnem multitudinem pugnatorum, et consurgens ascende in oppidum
Hai. Ecce tradidi in manu tua regem ejus et populum, urbemque et terram.
2 Faciesque urbi Hai, et regi ejus, sicut fecisti Jericho, et regi illius : prædam
vero, et omnia animantia diripietis vobis : pone insidias urbi post eam. 3 Surrexitque
Josue, et omnis exercitus bellatorum cum eo, ut ascenderent in Hai :
et electa triginta millia virorum fortium misit nocte, 4 præcepitque eis, dicens :
Ponite insidias post civitatem, nec longius recedatis : et eritis omnes parati.
5 Ego autem, et reliqua multitudo, quæ mecum est, accedemus ex adverso
contra urbem. Cumque exierint contra nos, sicut ante fecimus, fugiemus, et
terga vertemus, 6 donec persequentes ab urbe longius protrahantur : putabunt
enim nos fugere sicut prius. 7 Nobis ergo fugientibus, et illis persequentibus,
consurgetis de insidiis, et vastabitis civitatem : tradetque eam Dominus Deus
vester in manus vestras. 8 Cumque ceperitis, succendite eam, et sic omnia
facietis, ut jussi.
9 Dimisitque eos, et perrexerunt ad locum insidiarum, sederuntque inter
Bethel et Hai, ad occidentalem plagam urbis Hai : Josue autem nocte illa
in medio mansit populi, 10 surgensque diluculo recensuit socios, et ascendit
cum senioribus in fronte exercitus, vallatus auxilio pugnatorum. 11 Cumque
venissent et ascendissent ex adverso civitatis, steterunt ad septentrionalem urbis
plagam, inter quam et eos erat vallis media. 12 Quinque autem millia viros
elegerat, et posuerat in insidiis inter Bethel et Hai ex occidentali parte ejusdem
civitatis : 13 omnis vero reliquus exercitus ad aquilonem aciem dirigebat, ita
ut novissimi illius multitudinis occidentalem plagam urbis attingerent. Abiit
ergo Josue nocte illa, et stetit in vallis medio.
14 Quod cum vidisset rex Hai, festinavit mane, et egressus est cum omni
exercitu civitatis, direxitque aciem contra desertum, ignorans quod post tergum
laterent insidiæ. 15 Josue vero et omnis Isra¨el cesserunt loco, simulantes
metum, et fugientes per solitudinis viam. 16 At illi vociferantes pariter, et se
mutuo cohortantes, persecuti sunt eos. Cumque recessissent a civitate, 17 et
ne unus quidem in urbe Hai et Bethel remansisset qui non persequeretur Isra
¨el (sicut eruperant aperta oppida relinquentes), 18 dixit Dominus ad Josue :
Leva clypeum, qui in manu tua est, contra urbem Hai, quoniam tibi tradam
eam. 19 Cumque elevasset clypeum ex adverso civitatis, insidiæ, quæ latebant,
surrexerunt confestim : et pergentes ad civitatem, ceperunt, et succenderunt
eam. 20 Viri autem civitatis, qui persequebantur Josue, respicientes et videntes
fumum urbis ad cælum usque conscendere, non potuerunt ultra huc illucque
diffugere : præsertim cum hi qui simulaverant fugam, et tendebant ad solitudinem,
contra persequentes fortissime restitissent. 21 Vidensque Josue et
omnis Isra¨el quod capta esset civitas, et fumus urbis ascenderet, reversus percussit
viros Hai. 22 Siquidem et illi qui ceperant et succenderant civitatem,
egressi ex urbe contra suos, medios hostium ferire coeperunt. Cum ergo ex
utraque parte adversarii cæderentur, ita ut nullus de tanta multitudine salvaretur,
23 regem quoque urbis Hai apprehenderunt viventem, et obtulerunt
Josue.
24 Igitur omnibus interfectis, qui Isra¨elem ad deserta tendentem fuerant
201
Josue
persecuti, et in eodem loco gladio corruentibus, reversi filii Isra¨el percusserunt
civitatem. 25 Erant autem qui in eodem die conciderant a viro usque ad
mulierem, duodecim millia hominum, omnes urbis Hai. 26 Josue vero non contraxit
manum, quam in sublime porrexerat, tenens clypeum donec interficerentur
omnes habitatores Hai. 27 Jumenta autem et prædam civitatis diviserunt
sibi filii Isra¨el, sicut præceperat Dominus Josue. 28 Qui succendit urbem, et
fecit eam tumulum sempiternum : 29 regem quoque ejus suspendit in patibulo
usque ad vesperam et solis occasum. Præcepitque Josue, et deposuerunt cadaver
ejus de cruce : projeceruntque in ipso introitu civitatis, congesto super
eum magno acervo lapidum, qui permanet usque in præsentem diem.
30 Tunc ædificavit Josue altare Domino Deo Isra¨el in monte Hebal, 31 sicut
præceperat Moyses famulus Domini filiis Isra¨el, et scriptum est in volumine
legis Moysi : altare vero de lapidibus impolitis, quos ferrum non tetigit : et obtulit
super eo holocausta Domino, immolavitque pacificas victimas. 32 Et scripsit
super lapides Deuteronomium legis Moysi, quod ille digesserat coram filiis
Isra¨el. 33 Omnis autem populus, et majores natu, ducesque ac judices, stabant
ex utraque parte arcæ, in conspectu sacerdotum qui portabant arcam foederis
Domini, ut advena, ita et indigena. Media pars eorum juxta montem Garizim,
et media juxta montem Hebal, sicut præceperat Moyses famulus Domini.
Et primum quidem benedixit populo Isra¨el. 34 Post hæc legit omnia verba
benedictionis et maledictionis, et cuncta quæ scripta erant in legis volumine.
35 Nihil ex his quæ Moyses jusserat, reliquit intactum, sed universa replicavit
coram omni multitudine Isra¨el, mulieribus ac parvulis, et advenis qui inter
eos morabantur.
9 Quibus auditis, cuncti reges trans Jordanem, qui versabantur in montanis
et campestribus, in maritimis ac littore magni maris, hi quoque qui habitabant
juxta Libanum, Hethæus et Amorrhæus, Chananæus, Pherezæus, et
Hevæus, et Jebusæus, 2 congregati sunt pariter, ut pugnarent contra Josue et
Isra¨el uno animo, eademque sententia.
3 At hi qui habitabant in Gabaon, audientes cuncta quæ fecerat Josue Jericho,
et Hai, 4 et callide cogitantes, tulerunt sibi cibaria, saccos veteres asinis
imponentes, et utres vinarios scissos atque consutos, 5 calceamentaque perantiqua
quæ ad indicium vetustatis pittaciis consuta erant, induti veteribus
vestimentis : panes quoque, quos portabant ob viaticum, duri erant, et in
frustra comminuti : 6 perrexeruntque ad Josue, qui tunc morabatur in castris
Galgalæ, et dixerunt ei, atque simul omni Isra¨eli : De terra longinqua venimus,
pacem vobiscum facere cupientes. Responderuntque viri Isra¨el ad eos,
atque dixerunt : 7 Ne forte in terra, quæ nobis sorte debetur, habitetis, et non
possimus foedus inire vobiscum. 8 At illi ad Josue : Servi, inquiunt, tui sumus.
Quibus Josue ait : Quinam estis vos ? et unde venistis ? 9 Responderunt :
De terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui. Audivimus
enim famam potentiæ ejus, cuncta quæ fecit in Ægypto, 10 et duobus
regibus Amorrhæorum qui fuerunt trans Jordanem, Sehon regi Hesebon, et
Og regi Basan, qui erat in Astaroth : 11 dixeruntque nobis seniores, et omnes
habitatores terræ nostræ : Tollite in manibus cibaria ob longissimam viam,
et occurrite eis, et dicite : Servi vestri sumus : foedus inite nobiscum. 12 En
panes quando egressi sumus de domibus nostris, ut veniremus ad vos, calidos
sumpsimus ; nunc sicci facti sunt, et vetustate nimia comminuti. 13 Utres vini
novos implevimus ; nunc rupti sunt et soluti. Vestes et calceamenta quibus in-
202
Josue
duimur, et quæ habemus in pedibus, ob longitudinem longioris viæ trita sunt,
et pene consumpta. 14 Susceperunt igitur de cibariis eorum, et os Domini non
interrogaverunt. 15 Fecitque Josue cum eis pacem, et inito foedere pollicitus est
quod non occiderentur : principes quoque multitudinis juraverunt eis.
16 Post dies autem tres initi foederis, audierunt quod in vicino habitarent,
et inter eos futuri essent. 17 Moveruntque castra filii Isra¨el, et venerunt in
civitates eorum die tertio, quarum hæc vocabula sunt : Gabaon, et Caphira,
et Beroth, et Cariathiarim. 18 Et non percusserunt eos, eo quod jurassent
eis principes multitudinis in nomine Domini Dei Isra¨el. Murmuravit itaque
omne vulgus contra principes. 19 Qui responderunt eis : Juravimus illis in
nomine Domini Dei Isra¨el, et idcirco non possumus eos contingere. 20 Sed hoc
faciemus eis : reserventur quidem ut vivant, ne contra nos ira Domini concitetur,
si pejeraverimus : 21 sed sic vivant, ut in usus universæ multitudinis ligna
cædant, aquasque comportent. Quibus hæc loquentibus, 22 vocavit Gabaonitas
Josue, et dixit eis : Cur nos decipere fraude voluistis, ut diceretis : Procul
valde habitamus a vobis, cum in medio nostri sitis ? 23 itaque sub maledictione
eritis, et non deficiet de stirpe vestra ligna cædens, aquasque comportans in
domum Dei mei. 24 Qui responderunt : Nuntiatum est nobis servis tuis, quod
promisisset Dominus Deus tuus Moysi servo suo ut traderet vobis omnem
terram, et disperderet cunctos habitatores ejus. Timuimus igitur valde, et providimus
animabus nostris, vestro terrore compulsi, et hoc consilium inivimus.
25 Nunc autem in manu tua sumus : quod tibi bonum et rectum videtur, fac
nobis. 26 Fecit ergo Josue ut dixerat, et liberavit eos de manu filiorum Isra¨el,
ut non occiderentur. 27 Decrevitque in illo die eos esse in ministerio cuncti
populi, et altaris Domini, cædentes ligna, et aquas comportantes, usque in
præsens tempus, in loco quem Dominus elegisset.
10 Quæ cum audisset Adonisedec rex Jerusalem, quod scilicet cepisset Josue
Hai, et subvertisset eam (sicut enim fecerat Jericho et regi ejus, sic
fecit Hai et regi illius), et quod transfugissent Gabaonitæ ad Isra¨el, et essent
foederati eorum, 2 timuit valde. Urbs enim magna erat Gabaon, et una civitatum
regalium, et major oppido Hai, omnesque bellatores ejus fortissimi.
3 Misit ergo Adonisedec rex Jerusalem ad Oham regem Hebron, et ad Pharam
regem Jerimoth, ad Japhia quoque regem Lachis, et ad Dabir regem Eglon,
dicens : 4 Ad me ascendite, et ferte præsidium, ut expugnemus Gabaon,
quare transfugerit ad Josue, et ad filios Isra¨el. 5 Congregati igitur ascenderunt
quinque reges Amorrhæorum : rex Jerusalem, rex Hebron, rex Jerimoth,
rex Lachis, rex Eglon, simul cum exercitibus suis : et castrametati sunt
circa Gabaon, oppugnantes eam.
6 Habitatores autem Gabaon urbis obsessæ miserunt ad Josue, qui tunc
morabatur in castris apud Galgalam, et dixerunt ei : Ne retrahas manus tuas
ab auxilio servorum tuorum : ascende cito, et libera nos, ferque præsidium :
convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorrhæorum, qui habitant
in montanis. 7 Ascenditque Josue de Galgalis, et omnis exercitus bellatorum
cum eo, viri fortissimi. 8 Dixitque Dominus ad Josue : Ne timeas eos : in
manus enim tuas tradidi illos : nullus ex eis tibi resistere poterit. 9 Irruit
itaque Josue super eos repente, tota nocte ascendens de Galgalis. 10 Et conturbavit
eos Dominus a facie Isra¨el : contrivitque plaga magna in Gabaon,
ac persecutus est eos per viam ascensus Bethoron, et percussit usque Azeca
et Maceda. 11 Cumque fugerent filios Isra¨el, et essent in descensu Bethoron,
203
Josue
Dominus misit super eos lapides magnos de cælo usque ad Azeca : et mortui
sunt multo plures lapidibus grandinis, quam quos gladio percusserant filii
Isra¨el. 12 Tunc locutus est Josue Domino, in die qua tradidit Amorrhæum in
conspectu filiorum Isra¨el, dixitque coram eis :
Sol, contra Gabaon ne movearis,
et luna contra vallem Ajalon.
13 Steteruntque sol et luna,
donec ulcisceretur se gens de inimicis suis.
Nonne scriptum est hoc in libro justorum ? Stetit itaque sol in medio
cæli, et non festinavit occumbere spatio unius diei. 14 Non fuit antea nec
postea tam longa dies, obediente Domino voci hominis, et pugnante pro Isra¨el.
15 Reversusque est Josue cum omni Isra¨el in castra Galgalæ.
16 Fugerant enim quinque reges et se absconderant in spelunca urbis Maceda.
17 Nuntiatumque est Josue quod inventi essent quinque reges latentes in
spelunca urbis Maceda. 18 Qui præcepit sociis, et ait : Volvite saxa ingentia
ad os speluncæ, et ponite viros industrios, qui clausos custodiant : 19 vos
autem nolite stare, sed persequimini hostes, et extremos quosque fugientium
cædite : nec dimittatis eos urbium suarum intrare præsidia, quos tradidit
Dominus Deus in manus vestras. 20 Cæsis ergo adversariis plaga magna, et
usque ad internecionem pene consumptis, hi qui Isra¨el effugere potuerunt,
ingressi sunt civitates munitas. 21 Reversusque est omnis exercitus ad Josue in
Maceda, ubi tunc erant castra, sani et integro numero : nullusque contra filios
Isra¨el mutire ausus est. 22 Præcepitque Josue, dicens : Aperite os speluncæ,
et producite ad me quinque reges, qui in ea latitant. 23 Feceruntque ministri
ut sibi fuerat imperatum : et eduxerunt ad eum quinque reges de spelunca,
regem Jerusalem, regem Hebron, regem Jerimoth, regem Lachis, regem Eglon.
24 Cumque educti essent ad eum, vocavit omnes viros Isra¨el, et ait ad principes
exercitus qui secum erant : Ite, et ponite pedes super colla regum istorum. Qui
cum perrexissent, et subjectorum colla pedibus calcarent, 25 rursum ait ad eos :
Nolite timere, nec paveatis : confortamini, et estote robusti : sic enim faciet
Dominus cunctis hostibus vestris, adversum quos dimicatis. 26 Percussitque
Josue, et interfecit eos, atque suspendit super quinque stipites : fueruntque
suspensi usque ad vesperum. 27 Cumque occumberet sol, præcepit sociis ut
deponerent eos de patibulis. Qui depositos projecerunt in speluncam in qua
latuerant, et posuerunt super os ejus saxa ingentia, quæ permanent usque in
præsens.
28 Eodem quoque die, Macedam cepit Josue, et percussit eam in ore gladii,
regemque illius interfecit, et omnes habitatores ejus : non dimisit in ea saltem
parvas reliquias. Fecitque regi Maceda sicut fecerat regi Jericho. 29 Transivit
autem cum omni Isra¨el de Maceda in Lebna, et pugnabat contra eam : 30 quam
tradidit Dominus cum rege suo in manus Isra¨el : percusseruntque urbem in
ore gladii, et omnes habitatores ejus : non dimiserunt in ea ullas reliquias.
Feceruntque regi Lebna sicut fecerant regi Jericho. 31 De Lebna transivit in
Lachis cum omni Isra¨el : et exercitu per gyrum disposito, oppugnabat eam.
32 Tradiditque Dominus Lachis in manus Isra¨el, et cepit eam die altero, atque
percussit in ore gladii, omnemque animam quæ fuerat in ea, sicut fecerat Lebna.
33 Eo tempore ascendit Horam rex Gazer, ut auxiliaretur Lachis : quem
percussit Josue cum omni populo ejus usque ad internecionem. 34 Transivitque
de Lachis in Eglon, et circumdedit, 35 atque expugnavit eam eadem die :
204
Josue
percussitque in ore gladii omnes animas quæ erant in ea, juxta omnia quæ
fecerat Lachis. 36 Ascendit quoque cum omni Isra¨el de Eglon in Hebron, et
pugnavit contra eam : 37 cepit eam, et percussit in ore gladii, regem quoque
ejus, et omnia oppida regionis illius, universasque animas quæ in ea fuerant
commoratæ : non reliquit in ea ullas reliquias : sicut fecerat Eglon, sic fecit et
Hebron, cuncta quæ in ea reperit consumens gladio. 38 Inde reversus in Dabir,
39 cepit eam atque vastavit : regem quoque ejus atque omnia per circuitum
oppida percussit in ore gladii : non dimisit in ea ullas reliquias : sicut fecerat
Hebron et Lebna et regibus earum, sic fecit Dabir et regi illius. 40 Percussit
itaque Josue omnem terram montanam et meridianam atque campestrem, et
Asedoth, cum regibus suis : non dimisit in ea ullas reliquias, sed omne quod
spirare poterat interfecit, sicut præceperat ei Dominus Deus Isra¨el, 41 a Cadesbarne
usque Gazam. Omnem terram Gosen usque Gabaon, 42 universosque
reges, et regiones eorum uno impetu cepit atque vastavit : Dominus enim
Deus Isra¨el pugnavit pro eo. 43 Reversusque est cum omni Isra¨el ad locum
castrorum in Galgala.
11 Quæ cum audisset Jabin rex Asor, misit ad Jobab regem Madon, et ad
regem Semeron, atque ad regem Achsaph : 2 ad reges quoque aquilonis,
qui habitabant in montanis et in planitie contra meridiem Ceneroth, in
campestribus quoque et in regionibus Dor juxta mare : 3 Chananæum quoque
ab oriente et occidente, et Amorrhæum atque Hethæum ac Pherezæum et Jebusæum
in montanis : Hevæum quoque qui habitabat ad radices Hermon
in terra Maspha. 4 Egressique sunt omnes cum turmis suis, populus multus
nimis sicut arena quæ est in littore maris, equi quoque et currus immensæ
multitudinis. 5 Conveneruntque omnes reges isti in unum ad aquas Merom,
ut pugnarent contra Isra¨el.
6 Dixitque Dominus ad Josue : Ne timeas eos : cras enim hac eadem hora
ego tradam omnes istos vulnerandos in conspectu Isra¨el : equos eorum subnervabis,
et currus igne combures. 7 Venitque Josue, et omnis exercitus cum
eo, adversus illos ad aquas Merom subito, et irruerunt super eos, 8 tradiditque
illos Dominus in manus Isra¨el. Qui percusserunt eos, et persecuti sunt usque
ad Sidonem magnam, et aquas Maserephoth, campumque Masphe, qui est
ad orientalem illius partem. Ita percussit omnes, ut nullas dimitteret ex eis
reliquias : 9 fecitque sicut præceperat ei Dominus : equos eorum subnervavit,
currusque combussit igni. 10 Reversusque statim cepit Asor, et regem ejus
percussit gladio. Asor enim antiquitus inter omnia regna hæc principatum
tenebat. 11 Percussitque omnes animas quæ ibidem morabantur : non dimisit
in ea ullas reliquias, sed usque ad internecionem universa vastavit, ipsamque
urbem peremit incendio. 12 Et omnes per circuitum civitates, regesque earum,
cepit, percussit atque delevit, sicut præceperat ei Moyses famulus Domini.
13 Absque urbibus, quæ erant in collibus et in tumulis sitæ, ceteras succendit
Isra¨el : unam tantum Asor munitissimam flamma consumpsit. 14 Omnemque
prædam istarum urbium ac jumenta diviserunt sibi filii Isra¨el, cunctis hominibus
interfectis. 15 Sicut præceperat Dominus Moysi servo suo, ita præcepit
Moyses Josue, et ille universa complevit : non præteriit de universis
mandatis, nec unum quidem verbum quod jusserat Dominus Moysi. 16 Cepit
itaque Josue omnem terram montanam et meridianam, terramque Gosen, et
planitiem, et occidentalem plagam, montemque Isra¨el, et campestria ejus, 17 et
partem montis, quæ ascendit Seir usque Baalgad, per planitiem Libani subter
205
Josue
montem Hermon : omnes reges eorum cepit, percussit, et occidit. 18 Multo
tempore pugnavit Josue contra reges istos. 19 Non fuit civitas quæ se traderet
filiis Isra¨el, præter Hevæum, qui habitabat in Gabaon : omnes enim bellando
cepit. 20 Domini enim sententia fuerat, ut indurarentur corda eorum, et
pugnarent contra Isra¨el, et caderent, et non mererentur ullam clementiam, ac
perirent, sicut præceperat Dominus Moysi. 21 In illo tempore venit Josue, et
interfecit Enacim de montanis, Hebron, et Dabir, et Anab, et de omni monte
Juda et Isra¨el, urbesque eorum delevit. 22 Non reliquit ullum de stirpe Enacim,
in terra filiorum Isra¨el : absque civitatibus Gaza, et Geth, et Azoto, in quibus
solis relicti sunt. 23 Cepit ergo Josue omnem terram, sicut locutus est Dominus
ad Moysen, et tradidit eam in possessionem filiis Isra¨el secundum partes et
tribus suas : quievitque terra a præliis.
12 Hi sunt reges, quos percusserunt filii Isra¨el, et possederunt terram eorum
trans Jordanem ad solis ortum, a torrente Arnon usque ad montem
Hermon, et omnem orientalem plagam, quæ respicit solitudinem. 2 Sehon
rex Amorrhæorum, qui habitavit in Hesebon, dominatus est ab Aro¨er, quæ
sita est super ripam torrentis Arnon, et mediæ partis in valle, dimidiæque
Galaad, usque ad torrentem Jaboc, qui est terminus filiorum Ammon. 3 Et
a solitudine usque ad mare Ceneroth contra orientem, et usque ad mare deserti,
quod est mare salsissimum, ad orientalem plagam per viam quæ ducit
Bethsimoth : et ab australi parte, quæ subjacet Asedoth, Phasga. 4 Terminus
Og regis Basan, de reliquiis Raphaim, qui habitavit in Astaroth, et in Edrai,
et dominatus est in monte Hermon, et in Salecha, atque in universa Basan,
usque ad terminos 5 Gessuri, et Machati, et dimidiæ partis Galaad : terminos
Sehon regis Hesebon. 6 Moyses famulus Domini et filii Isra¨el percusserunt
eos, tradiditque terram eorum Moyses in possessionem Rubenitis, et Gaditis,
et dimidiæ tribui Manasse. 7 Hi sunt reges terræ, quos percussit Josue et filii
Isra¨el trans Jordanem ad occidentalem plagam, a Baalgad in campo Libani,
usque ad montem cujus pars ascendit in Seir : tradiditque eam Josue in possessionem
tribubus Isra¨el, singulis partes suas, 8 tam in montanis quam in
planis atque campestribus. In Asedoth, et in solitudine, ac in meridie, Hethæus
fuit et Amorrhæus, Chananæus, et Pherezæus, Hevæus et Jebusæus.
9 Rex Jericho unus : rex Hai, quæ est ex latere Bethel, unus : 10 rex Jerusalem
unus, rex Hebron unus, 11 rex Jerimoth unus, rex Lachis unus, 12 rex Eglon
unus, rex Gazer unus, 13 rex Dabir unus, rex Gader unus, 14 rex Herma unus,
rex Hered unus, 15 rex Lebna unus, rex Odullam unus, 16 rex Maceda unus, rex
Bethel unus, 17 rex Taphua unus, rex Opher unus, 18 rex Aphec unus, rex Saron
unus, 19 rex Madon unus, rex Asor unus, 20 rex Semeron unus, rex Achsaph
unus, 21 rex Thenac unus, rex Mageddo unus, 22 rex Cades unus, rex Jachanan
Carmeli unus, 23 rex Dor et provinciæ Dor unus, rex gentium Galgal unus,
24 rex Thersa unus : omnes reges triginta unus.
13Josue senex provectæque ætatis erat, et dixit Dominus ad eum : Senuisti,
et longævus es, terraque latissima derelicta est, quæ necdum sorte divisa
est : 2 omnis videlicet Galilæa, Philisthiim, et universa Gessuri. 3 A fluvio
turbido, qui irrigat Ægyptum, usque ad terminos Accaron contra aquilonem :
terra Chanaan, quæ in quinque regulos Philisthiim dividitur, Gazæos, et Azotios,
Ascalonitas, Gethæos, et Accaronitas. 4 Ad meridiem vero sunt Hevæi,
omnis terra Chanaan, et Maara Sidoniorum, usque Apheca et terminos Amorrhæi,
5 ejusque confinia. Libani quoque regio contra orientem, a Baalgad sub
206
Josue
monte Hermon, donec ingrediaris Emath ; 6 omnium qui habitant in monte
a Libano usque ad aquas Maserephoth, universique Sidonii. Ego sum qui
delebo eos a facie filiorum Isra¨el. Veniat ergo in partem hæreditatis Isra¨el, sicut
præcepi tibi. 7 Et nunc divide terram in possessionem novem tribubus,
et dimidiæ tribui Manasse, 8 cum qua Ruben et Gad possederunt terram,
quam tradidit eis Moyses famulus Domini trans fluenta Jordanis, ad orientalem
plagam. 9 Ab Aro¨er, quæ sita est in ripa torrentis Arnon, et in vallis
medio, universaque campestria Medaba, usque Dibon, 10 et cunctas civitates
Sehon regis Amorrhæi, qui regnavit in Hesebon, usque ad terminos filiorum
Ammon, 11 et Galaad, ac terminum Gessuri et Machati, et omnem montem
Hermon, et universam Basan, usque ad Salecha, 12 omne regnum Og in Basan,
qui regnavit in Astaroth et Edrai, ipse fuit de reliquiis Raphaim : percussitque
eos Moyses, atque delevit. 13 Nolueruntque disperdere filii Isra¨el Gessuri et
Machati : et habitaverunt in medio Isra¨el usque in præsentem diem. 14 Tribui
autem Levi non dedit possessionem : sed sacrificia et victimæ Domini Dei
Isra¨el, ipsa est ejus hæreditas, sicut locutus est illi.
15 Dedit ergo Moyses possessionem tribui filiorum Ruben juxta cognationes
suas. 16 Fuitque terminus eorum ab Aro¨er, quæ sita est in ripa torrentis Arnon,
et in valle ejusdem torrentis media : universam planitiem, quæ ducit Medaba,
17 et Hesebon, cunctosque viculos earum, qui sunt in campestribus : Dibon
quoque et Bamothbaal, et oppidum Baalmaon, 18 et Jassa, et Cedimoth,
et Mephaath, 19 et Cariathaim, et Sabama, et Sarathasar in monte convallis.
20 Bethphogor et Asedoth, Phasga et Bethiesimoth, 21 et omnes urbes
campestres, universaque regna Sehon regis Amorrhæi, qui regnavit in Hesebon,
quem percussit Moyses cum principibus Madian : Hevæum, et Recem,
et Sur, et Hur, et Rebe duces Sehon habitatores terræ. 22 Et Balaam filium
Beor ariolum occiderunt filii Isra¨el gladio cum ceteris interfectis. 23 Factusque
est terminus filiorum Ruben Jordanis fluvius. Hæc est possessio Rubenitarum
per cognationes suas urbium et viculorum.
24 Deditque Moyses tribui Gad et filiis ejus per cognationes suas possessionem,
cujus hæc divisio est. 25 Terminus Jaser, et omnes civitates Galaad,
et dimidiam partem terræ filiorum Ammon, usque ad Aro¨er, quæ est contra
Rabba, 26 et ab Hesebon usque Ramoth, Masphe et Betonim : et a Manaim
usque ad terminos Dabir. 27 In valle quoque Betharan, et Bethnemra, et Socoth,
et Saphon reliquam partem regni Sehon regis Hesebon : hujus quoque
finis, Jordanis est, usque ad extremam partem maris Cenereth trans Jordanem
ad orientalem plagam. 28 Hæc est possessio filiorum Gad per familias suas,
civitates et villæ earum.
29 Dedit et dimidiæ tribui Manasse, filiisque ejus juxta cognationes suas,
possessionem, 30 cujus hoc principium est : a Manaim universam Basan, et
cuncta regna Og regis Basan, omnesque vicos Jair, qui sunt in Basan, sexaginta
oppida : 31 et dimidiam partem Galaad, et Astaroth, et Edrai, urbes regni Og
in Basan : filiis Machir, filii Manasse, dimidiæ parti filiorum Machir juxta
cognationes suas. 32 Hanc possessionem divisit Moyses in campestribus Moab
trans Jordanem contra Jericho ad orientalem plagam. 33 Tribui autem Levi non
dedit possessionem : quoniam Dominus Deus Isra¨el ipse est possessio ejus, ut
locutus est illi.
14 Hoc est quod possederunt filii Isra¨el in terra Chanaan, quam dederunt
eis Eleazar sacerdos, et Josue filius Nun, et principes familiarum per
207
Josue
tribus Isra¨el : 2 sorte omnia dividentes, sicut præceperat Dominus in manu
Moysi, novem tribubus, et dimidiæ tribui. 3 Duabus enim tribubus, et
dimidiæ, dederat Moyses trans Jordanem possessionem : absque Levitis, qui
nihil terræ acceperunt inter fratres suos : 4 sed in eorum successerunt locum
filii Joseph in duas divisi tribus, Manasse et Ephraim : nec acceperunt Levitæ
aliam in terra partem, nisi urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda
jumenta et pecora sua. 5 Sicut præceperat Dominus Moysi, ita fecerunt
filii Isra¨el, et diviserunt terram.
6 Accesserunt itaque filii Juda ad Josue in Galgala, locutusque est ad eum
Caleb filius Jephone Cenezæus : Nosti quid locutus sit Dominus ad Moysen
hominem Dei de me et te in Cadesbarne. 7 Quadraginta annorum eram
quando misit me Moyses famulus Domini de Cadesbarne, ut considerarem
terram, nuntiavique ei quod mihi verum videbatur. 8 Fratres autem mei, qui
ascenderant mecum, dissolverunt cor populi : et nihilominus ego secutus sum
Dominum Deum meum. 9 Juravitque Moyses in die illo, dicens : Terra, quam
calcavit pes tuus, erit possessio tua, et filiorum tuorum in æternum : quia secutus
es Dominum Deum meum. 10 Concessit ergo Dominus vitam mihi, sicut
pollicitus est, usque in præsentem diem. Quadraginta et quinque anni sunt, ex
quo locutus est Dominus verbum istud ad Moysen, quando ambulabat Isra¨el
per solitudinem : hodie octoginta quinque annorum sum, 11 sic valens ut eo
valebam tempore quando ad explorandum missus sum : illius in me temporis
fortitudo usque hodie perseverat, tam ad bellandum quam ad gradiendum.
12 Da ergo mihi montem istum, quem pollicitus est Dominus, te quoque audiente,
in quo Enacim sunt, et urbes magnæ atque munitæ : si forte sit Dominus
mecum, et potuero delere eos, sicut promisit mihi. 13 Benedixitque ei Josue, et
tradidit ei Hebron in possessionem : 14 atque ex eo fuit Hebron Caleb filio Jephone
Cenezæo usque in præsentem diem, quia secutus est Dominum Deum
Isra¨el. 15 Nomen Hebron ante vocabatur Cariath Arbe : Adam maximus ibi
inter Enacim situs est : et terra cessavit a præliis.
15 Igitur sors filiorum Judæ per cognationes suas ista fuit : a termino
Edom, desertum Sin, contra meridiem, et usque ad extremam partem
australis plagæ. 2 Initium ejus a summitate maris salsissimi, et a lingua ejus,
quæ respicit meridiem. 3 Egrediturque contra ascensum Scorpionis, et pertransit
in Sina : ascenditque in Cadesbarne, et pervenit in Esron, ascendens
ad Addar, et circuiens Carcaa, 4 atque inde pertransiens in Asemona, et perveniens
ad torrentem Ægypti : eruntque termini ejus mare magnum. Hic
erit finis meridianæ plagæ. 5 Ab oriente vero erit initium, mare salsissimum
usque ad extrema Jordanis : et ea quæ respiciunt ad aquilonem, a lingua
maris usque ad eumdem Jordanis fluvium. 6 Ascenditque terminus in Beth
Hagla, et transit ab aquilone in Beth Araba, ascendens ad lapidem Bo¨en filii
Ruben : 7 et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor, contra
aquilonem respiciens Galgala, quæ est ex adverso ascensionis Adommim, ab
australi parte torrentis : transitque aquas, quæ vocantur fons solis : et erunt
exitus ejus ad fontem Rogel. 8 Ascenditque per convallem filii Ennom ex latere
Jebusæi ad meridiem, hæc est Jerusalem : et inde se erigens ad verticem montis,
qui est contra Geennom ad occidentem in summitate vallis Raphaim contra
aquilonem : 9 pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquæ Nephtoa :
et pervenit usque ad vicos montis Ephron : inclinaturque in Baala, quæ est
Cariathiarim, id est, urbs silvarum. 10 Et circuit de Baala contra occidentem,
208
Josue
usque ad montem Seir : transitque juxta latus montis Jarim ad aquilonem in
Cheslon : et descendit in Bethsames, transitque in Thamna. 11 Et pervenit
contra aquilonem partis Accaron ex latere : inclinaturque Sechrona, et transit
montem Baala : pervenitque in Jebneel, et magni maris contra occidentem fine
concluditur. 12 Hi sunt termini filiorum Juda per circuitum in cognationibus
suis.
13 Caleb vero filio Jephone dedit partem in medio filiorum Juda, sicut præceperat
ei Dominus : Cariath Arbe patris Enac, ipsa est Hebron. 14 Delevitque
ex ea Caleb tres filios Enac, Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe
Enac. 15 Atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir, quæ prius vocabatur
Cariath Sepher, id est, civitas litterarum. 16 Dixitque Caleb : Qui
percusserit Cariath Sepher, et ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem.
17 Cepitque eam Othoniel filius Cenez frater Caleb junior : deditque ei
Axam filiam suam uxorem. 18 Quæ, cum pergerent simul, suasa est a viro suo
ut peteret a patre suo agrum. Suspiravitque ut sedebat in asino : cui Caleb :
Quid habes ? inquit. 19 At illa respondit : Da mihi benedictionem : terram
australem et arentem dedisti mihi ; junge et irriguam. Dedit itaque ei Caleb
irriguum superius et inferius.
20 Hæc est possessio tribus filiorum Juda per cognationes suas. 21 Erantque
civitates ab extremis partibus filiorum Juda juxta terminos Edom a meridie :
Cabseel et Eder et Jagur, 22 et Cyna et Dimona et Adada, 23 et Cades et Asor
et Jethnam, 24 Ziph et Telem et Baloth, 25 Asor nova et Carioth, Hesron, hæc
est Asor ; 26 Amam, Sama, et Molada, 27 et Asergadda et Hassemon et Bethphelet,
28 et Hasersual et Bersabee et Baziothia, 29 et Baala et Jim et Esem, 30 et
Eltholad et Cesil et Harma, 31 et Siceleg et Medemena et Sensenna, 32 Lebaoth
et Selim et A¨en et Remon. Omnes civitates viginti novem, et villæ earum.
33 In campestribus vero : Estaol et Sarea et Asena, 34 et Zano¨e et Ængannim
et Taphua et Enaim, 35 et Jerimoth et Adullam, Socho et Azeca, 36 et
Saraim et Adithaim et Gedera et Gederothaim : urbes quatuordecim, et villæ
earum. 37 Sanan et Hadassa et Magdalgad, 38 Delean et Masepha et Jecthel,
39 Lachis et Bascath et Eglon, 40 Chebbon et Leheman et Cethlis, 41 et Gideroth
et Bethdagon et Naama et Maceda : civitates sedecim, et villæ earum. 42 Labana
et Ether et Asan, 43 Jephtha et Esna et Nesib, 44 et Ceila et Achzib et
Maresa : civitates novem, et villæ earum. 45 Accaron cum vicis et villulis suis.
46 Ab Accaron usque ad mare : omnia quæ vergunt ad Azotum et viculos ejus.
47 Azotus cum vicis et villulis suis. Gaza cum vicis et villulis suis, usque ad
torrentem Ægypti, et mare magnum terminus ejus. 48 Et in monte : Samir et
Jether et Socoth 49 et Danna et Cariathsenna, hæc est Dabir : 50 Anab et Istemo
et Anim, 51 Gosen et Olon et Gilo : civitates undecim et villæ earum. 52 Arab et
Ruma et Esaan, 53 et Janum et Beththaphua et Apheca, 54 Athmatha, et Cariath
Arbe, hæc est Hebron, et Sior : civitates novem, et villæ earum. 55 Maon
et Carmel et Ziph et Jota, 56 Jezra¨el et Jucadam et Zano¨e, 57 Accain, Gabaa
et Thamna : civitates decem et villæ earum. 58 Halhul, et Besur, et Gedor,
59 Mareth, et Bethanoth, et Eltecon : civitates sex et villæ earum. 60 Cariathbaal,
hæc est Cariathiarim urbs silvarum, et Arebba : civitates duæ, et villæ
earum. 61 In deserto Betharaba, Meddin, et Sachacha, 62 et Nebsan, et civitas
salis, et Engaddi : civitates sex, et villæ earum. 63 Jebusæum autem habitatorem
Jerusalem non potuerunt filii Juda delere : habitavitque Jebusæus cum
filiis Juda in Jerusalem usque in præsentem diem.
209
Josue
16 Cecidit quoque sors filiorum Joseph ab Jordane contra Jericho et
aquas ejus ab oriente : solitudo quæ ascendit de Jericho ad montem
Bethel : 2 et egreditur de Bethel Luza : transitque terminum Archi, Ataroth :
3 et descendit ad occidentem juxta terminum Jephleti, usque ad terminos
Beth-horon inferioris, et Gazer : finiunturque regiones ejus mari magno :
4 possederuntque filii Joseph, Manasses et Ephraim.
5 Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas : et possessio
eorum contra orientem Ataroth Addar usque Beth-horon superiorem.
6 Egrediunturque confinia in mare : Machmethath vero aquilonem respicit,
et circuit terminos contra orientem in Thanathselo : et pertransit ab oriente
Jano¨e. 7 Descenditque de Jano¨e in Ataroth et Naaratha : et pervenit in Jericho,
egrediturque ad Jordanem. 8 De Taphua pertransit contra mare in vallem
arundineti, suntque egressus ejus in mare salsissimum. Hæc est possessio
tribus filiorum Ephraim per familias suas. 9 Urbesque separatæ sunt filiis
Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse, et villæ earum. 10 Et non
interfecerunt filii Ephraim Chananæum, qui habitabat in Gazer : habitavitque
Chananæus in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius.
17Cecidit autem sors tribui Manasse (ipse enim est primogenitus Joseph) :
Machir primogenito Manasse patri Galaad, qui fuit vir pugnator,
habuitque possessionem Galaad et Basan : 2 et reliquis filiorum Manasse juxta
familias suas, filiis Abiezer, et filiis Helec, et filiis Esriel, et filiis Sechem, et
filiis Hepher, et filiis Semida. Isti sunt filii Manasse filii Joseph, mares, per
cognationes suas.
3 Salphaad vero filio Hepher filii Galaad filii Machir filii Manasse non erant
filii, sed solæ filiæ : quarum ista sunt nomina : Maala et Noa et Hegla
et Melcha et Thersa. 4 Veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis, et Josue
filii Nun, et principum, dicentes : Dominus præcepit per manum Moysi, ut
daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum. Deditque eis juxta imperium
Domini possessionem in medio fratrum patris earum. 5 Et ceciderunt
funiculi Manasse, decem, absque terra Galaad et Basan trans Jordanem. 6 Filiæ
enim Manasse possederunt hæreditatem in medio filiorum ejus. Terra autem
Galaad cecidit in sortem filiorum Manasse qui reliqui erant. 7 Fuitque terminus
Manasse ab Aser, Machmethath quæ respicit Sichem : et egreditur ad
dexteram juxta habitatores fontis Taphuæ. 8 Etenim in sorte Manasse ceciderat
terra Taphuæ, quæ est juxta terminos Manasse filiorum Ephraim. 9 Descenditque
terminus vallis arundineti in meridiem torrentis civitatum Ephraim,
quæ in medio sunt urbium Manasse : terminus Manasse ab aquilone torrentis,
et exitus ejus pergit ad mare : 10 ita ut possessio Ephraim sit ab austro,
et ab aquilone Manasse, et utramque claudat mare, et conjungantur sibi in
tribu Aser ab aquilone, et in tribu Issachar ab oriente. 11 Fuitque hæreditas
Manasse in Issachar et in Aser, Bethsan et viculi ejus, et Jeblaam cum viculis
suis, et habitatores Dor cum oppidis suis, habitatores quoque Endor cum viculis
suis : similiterque habitatores Thenac cum viculis suis, et habitatores
Mageddo cum viculis suis, et tertia pars urbis Nopheth. 12 Nec potuerunt
filii Manasse has civitates subvertere, sed coepit Chananæus habitare in terra
sua. 13 Postquam autem convaluerunt filii Isra¨el, subjecerunt Chananæos, et
fecerunt sibi tributarios, nec interfecerunt eos.
14 Locutique sunt filii Joseph ad Josue, et dixerunt : Quare dedisti mihi possessionem
sortis et funiculi unius, cum sim tantæ multitudinis, et benedixerit
210
Josue
mihi Dominus ? 15 Ad quos Josue ait : Si populus multus es, ascende in silvam,
et succide tibi spatia in terra Pherezæi et Raphaim : quia angusta est tibi
possessio montis Ephraim. 16 Cui responderunt filii Joseph : Non poterimus
ad montana conscendere, cum ferreis curribus utantur Chananæi, qui habitant
in terra campestri, in qua sitæ sunt Bethsan cum viculis suis, et Jezra¨el
mediam possidens vallem. 17 Dixitque Josue ad domum Joseph, Ephraim et
Manasse : Populus multus es, et magnæ fortitudinis : non habebis sortem
unam, 18 sed transibis ad montem, et succides tibi, atque purgabis ad habitandum
spatia : et poteris ultra procedere cum subverteris Chananæum, quem
dicis ferreos habere currus, et esse fortissimum.
18Congregatique sunt omnes filii Isra¨el in Silo, ibique fixerunt tabernaculum
testimonii, et fuit eis terra subjecta. 2 Remanserant autem filiorum
Isra¨el septem tribus, quæ necdum acceperant possessiones suas. 3 Ad quos
Josue ait : Usquequo marcetis ignavia, et non intratis ad possidendam terram,
quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit vobis ? 4 Eligite de singulis
tribubus ternos viros, ut mittam eos, et pergant atque circumeant terram, et
describant eam juxta numerum uniuscujusque multitudinis : referantque ad
me quod descripserint. 5 Dividite vobis terram in septem partes : Judas sit
in terminis suis ab australi plaga, et domus Joseph ab aquilone. 6 Mediam
inter hos terram in septem partes describite : et huc venietis ad me, ut coram
Domino Deo vestro mittam vobis hic sortem : 7 quia non est inter vos pars Levitarum,
sed sacerdotium Domini est eorum hæreditas. Gad autem et Ruben,
et dimidia tribus Manasse, jam acceperant possessiones suas trans Jordanem
ad orientalem plagam, quas dedit eis Moyses famulus Domini. 8 Cumque
surrexissent viri, ut pergerent ad describendam terram, præcepit eis Josue,
dicens : Circuite terram, et describite eam, ac revertimini ad me : ut hic coram
Domino, in Silo, mittam vobis sortem. 9 Itaque perrexerunt : et lustrantes eam,
in septem partes diviserunt, scribentes in volumine. Reversique sunt ad Josue
in castra Silo. 10 Qui misit sortes coram Domino in Silo, divisitque terram filiis
Isra¨el in septem partes.
11 Et ascendit sors prima filiorum Benjamin per familias suas, ut possiderent
terram inter filios Juda et filios Joseph. 12 Fuitque terminus eorum contra
aquilonem a Jordane : pergens juxta latus Jericho septentrionalis plagæ,
et inde contra occidentem ad montana conscendens et perveniens ad solitudinem
Bethaven, 13 atque pertransiens juxta Luzam ad meridiem, ipsa est
Bethel : descenditque in Ataroth Addar, in montem qui est ad meridiem Bethhoron
inferioris : 14 et inclinatur circuiens contra mare ad meridiem montis
qui respicit Beth-horon contra Africum : suntque exitus ejus in Cariath-baal,
quæ vocatur et Cariathiarim, urbem filiorum Juda. Hæc est plaga contra mare,
ad occidentem. 15 A meridie autem ex parte Cariathiarim egreditur terminus
contra mare, et pervenit usque ad fontem aquarum Nephtoa. 16 Descenditque
in partem montis, qui respicit vallem filiorum Ennom : et est contra septentrionalem
plagam in extrema parte vallis Raphaim. Descenditque in Geennom
(id est, vallem Ennom) juxta latus Jebusæi ad austrum : et pervenit ad fontem
Rogel, 17 transiens ad aquilonem, et egrediens ad Ensemes, id est, fontem solis
: 18 et pertransit usque ad tumulos, qui sunt e regione ascensus Adommim :
descenditque ad Abenbo¨en, id est, lapidem Bo¨en filii Ruben : et pertransit ex
latere aquilonis ad campestria : descenditque in planitiem, 19 et prætergreditur
contra aquilonem Beth Hagla : suntque exitus ejus contra linguam maris
211
Josue
salsissimi ab aquilone in fine Jordanis ad australem plagam : 20 qui est terminus
illius ab oriente. Hæc est possessio filiorum Benjamin per terminos suos
in circuitu, et familias suas.
21 Fueruntque civitates ejus, Jericho et Beth Hagla et vallis Casis, 22 Beth
Araba et Samaraim et Bethel 23 et Avim et Aphara et Ophera, 24 villa Emona
et Ophni et Gabee : civitates duodecim, et villæ earum. 25 Gabaon et Rama
et Beroth, 26 et Mesphe et Caphara, et Amosa 27 et Recem, Jarephel et Tharela,
28 et Sela, Eleph, et Jebus, quæ est Jerusalem, Gabaath et Cariath : civitates
quatuordecim, et villæ earum. Hæc est possessio filiorum Benjamin juxta
familias suas.
19 Et egressa est sors secunda filiorum Simeon per cognationes suas :
fuitque hæreditas 2 eorum in medio possessionis filiorum Juda :
Bersabee et Sabee et Molada 3 et Hasersual, Bala et Asem 4 et Eltholad, Bethul
et Harma 5 et Siceleg et Bethmarchaboth et Hasersusa 6 et Bethlebaoth et Sarohen
: civitates tredecim, et villæ earum. 7 Ain et Remmon et Athar et Asan :
civitates quatuor, et villæ earum : 8 omnes viculi per circuitum urbium istarum
usque ad Baalath Beer Ramath contra australem plagam. Hæc est hæreditas
filiorum Simeon juxta cognationes suas, 9 in possessione et funiculo filiorum
Juda : quia major erat, et idcirco filii Simeon possederunt in medio hæreditatis
eorum.
10 Ceciditque sors tertia filiorum Zabulon per cognationes suas : factus est
terminus possessionis eorum usque Sarid. 11 Ascenditque de mari et Merala,
et pervenit in Debbaseth, usque ad torrentem qui est contra Jeconam. 12 Et
revertitur de Sared contra orientem in fines Ceseleththabor : et egreditur ad
Dabereth, ascenditque contra Japhie. 13 Et inde pertransit usque ad orientalem
plagam Gethepher et Thacasin : et egreditur in Remmon, Amthar et Noa. 14 Et
circuit ad aquilonem Hanathon : suntque egressus ejus vallis Jephtha¨el, 15 et
Cateth et Naalol et Semeron et Jerala et Bethlehem : civitates duodecim, et
villæ earum. 16 Hæc est hæreditas tribus filiorum Zabulon per cognationes
suas, urbes et viculi earum.
17 Issachar egressa est sors quarta per cognationes suas : 18 fuitque ejus
hæreditas Jezra¨el et Casaloth et Sunem 19 et Hapharaim et Seon, et Anaharath
20 et Rabboth et Cesion, Abes, 21 et Rameth, et Engannim, et Enhadda et Bethpheses.
22 Et pervenit terminus ejus usque Thabor et Sehesima et Bethsames,
eruntque exitus ejus Jordanis : civitates sedecim, et villæ earum. 23 Hæc est
possessio filiorum Issachar per cognationes suas, urbes et viculi earum.
24 Ceciditque sors quinta tribui filiorum Aser per cognationes suas :
25 fuitque terminus eorum Halcath et Chali et Beten et Axaph 26 et Elmelech et
Amaad et Messal : et pervenit usque ad Carmelum maris et Sihor et Labanath,
27 ac revertitur contra orientem Bethdagon : et pertransit usque Zabulon et
vallem Jephtha¨el contra aquilonem in Bethemec et Nehiel. Egrediturque ad
lævam Cabul, 28 et Abran et Rohob et Hamon et Cana, usque ad Sidonem magnam.
29 Revertiturque in Horma usque ad civitatem munitissimam Tyrum, et
usque Hosa : eruntque exitus ejus in mare de funiculo Achziba : 30 et Amma
et Aphec et Rohob : civitates viginti duæ, et villæ earum. 31 Hæc est possessio
filiorum Aser per cognationes suas, urbesque et viculi earum.
32 Filiorum Nephthali sexta sors cecidit per familias suas : 33 et coepit terminus
de Heleph et Elon in Saananim, et Adami, quæ est Neceb, et Jebna¨el
usque Lecum : et egressus eorum usque ad Jordanem : 34 revertiturque ter-
212
Josue
minus contra occidentem in Azanotthabor, atque inde egreditur in Hucuca,
et pertransit in Zabulon contra meridiem, et in Aser contra occidentem, et in
Juda ad Jordanem contra ortum solis : 35 civitates munitissimæ, Assedim, Ser,
et Emath, et Reccath et Cenereth, 36 et Edema et Arama, Asor 37 et Cedes et
Edrai, Enhasor, 38 et Jeron et Magdalel, Horem et Bethanath et Bethsames :
civitates decem et novem, et villæ earum. 39 Hæc est possessio tribus filiorum
Nephthali per cognationes suas, urbes et viculi earum.
40 Tribui filiorum Dan per familias suas egressa est sors septima : 41 et fuit
terminus possessionis ejus Sara et Esthaol, et Hirsemes, id est, civitas solis.
42 Selebin et Ajalon et Jethela, 43 Elon et Themna et Acron, 44 Elthece, Gebbethon
et Balaath, 45 et Jud et Bane et Barach et Gethremmon : 46 et Mejarcon
et Arecon, cum termino qui respicit Joppen, 47 et ipso fine concluditur. Ascenderuntque
filii Dan, et pugnaverunt contra Lesem, ceperuntque eam : et
percusserunt eam in ore gladii, et possederunt, et habitaverunt in ea, vocantes
nomen ejus Lesem Dan, ex nomine Dan patris sui. 48 Hæc est possessio tribus
filiorum Dan, per cognationes suas, urbes et viculi earum.
49 Cumque complesset sorte dividere terram singulis per tribus suas,
dederunt filii Isra¨el possessionem Josue filio Nun in medio sui, 50 juxta præceptum
Domini, urbem quam postulavit Thamnath Saraa in monte Ephraim :
et ædificavit civitatem, habitavitque in ea. 51 Hæ sunt possessiones, quas
sorte diviserunt Eleazar sacerdos, et Josue filius Nun, et principes familiarum
ac tribuum filiorum Isra¨el in Silo, coram Domino ad ostium tabernaculi
testimonii : partitique sunt terram.
20 Et locutus est Dominus ad Josue, dicens : Loquere filiis Isra¨el, et dic
eis : 2 Separate urbes fugitivorum, de quibus locutus sum ad vos per
manum Moysi : 3 ut confugiat ad eas quicumque animam percusserit nescius,
et possit evadere iram proximi, qui ultor est sanguinis : 4 cum ad unam harum
confugerit civitatum, stabit ante portam civitatis, et loquetur senioribus urbis
illius ea quæ se comprobent innocentem : sicque suscipient eum, et dabunt
ei locum ad habitandum. 5 Cumque ultor sanguinis eum fuerit persecutus,
non tradent in manus ejus : quia ignorans percussit proximum ejus, nec ante
biduum triduumve ejus probatur inimicus. 6 Et habitabit in civitate illa, donec
stet ante judicium, causam reddens facti sui, et moriatur sacerdos magnus,
qui fuerit in illo tempore : tunc revertetur homicida, et ingredietur civitatem
et domum suam de qua fugerat. 7 Decreveruntque Cedes in Galilæa montis
Nephthali, et Sichem in monte Ephraim, et Cariatharbe, ipsa est Hebron
in monte Juda. 8 Et trans Jordanem contra orientalem plagam Jericho, statuerunt
Bosor, quæ sita est in campestri solitudine de tribu Ruben, et Ramoth
in Galaad de tribu Gad, et Gaulon in Basan de tribu Manasse. 9 Hæ civitates
constitutæ sunt cunctis filiis Isra¨el, et advenis qui habitabant inter eos,
ut fugeret ad eas qui animam nescius percussisset, et non moreretur in manu
proximi, effusum sanguinem vindicare cupientis, donec staret ante populum
expositurus causam suam.
21Accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazarum sacerdotem, et
Josue filium Nun, et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum
Isra¨el : 2 locutique sunt ad eos in Silo terræ Chanaan, atque dixerunt : Dominus
præcepit per manum Moysi, ut darentur nobis urbes ad habitandum, et
suburbana earum ad alenda jumenta. 3 Dederuntque filii Isra¨el de possessionibus
suis juxta imperium Domini, civitates et suburbana earum. 4 Egressaque
213
Josue
est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis, de tribubus Juda, et
Simeon, et Benjamin, civitates tredecim : 5 et reliquis filiorum Caath, id est
Levitis, qui superfuerant, de tribubus Ephraim, et Dan, et dimidia tribu Manasse,
civitates decem. 6 Porro filii Gerson egressa est sors, ut acciperent de
tribubus Issachar et Aser et Nephthali, dimidiaque tribu Manasse in Basan,
civitates numero tredecim. 7 Et filiis Merari per cognationes suas de tribubus
Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim. 8 Dederuntque filii Isra¨el Levitis
civitates et suburbana earum, sicut præcepit Dominus per manum Moysi,
singulis sorte tribuentes. 9 De tribubus filiorum Juda et Simeon dedit Josue
civitates, quarum ista sunt nomina, 10 filiis Aaron per familias Caath Levitici
generis (prima enim sors illis egressa est), 11 Cariatharbe patris Enac, quæ vocatur
Hebron, in monte Juda, et suburbana ejus per circuitum. 12 Agros vero
et villas ejus dederat Caleb filio Jephone ad possidendum. 13 Dedit ergo filiis
Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem, ac suburbana ejus : et Lobnam
cum suburbanis suis : 14 et Jether, et Esthemo, 15 et Holon, et Dabir, 16 et Ain, et
Jeta, et Bethsames, cum suburbanis suis : civitates novem de tribubus, ut dictum
est, duabus. 17 De tribu autem filiorum Benjamin, Gabaon, et Gabæ, 18 et
Anathoth et Almon, cum suburbanis suis : civitates quatuor. 19 Omnes simul
civitates filiorum Aaron sacerdotis, tredecim, cum suburbanis suis. 20 Reliquis
vero per familias filiorum Caath Levitici generis, hæc est data possessio. 21 De
tribu Ephraim urbes confugii, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim,
et Gazer 22 et Cibsaim et Beth-horon, cum suburbanis suis, civitates quatuor.
23 De tribu quoque Dan, Eltheco et Gabathon, 24 et Ajalon et Gethremmon, cum
suburbanis suis, civitates quatuor. 25 Porro de dimidia tribu Manasse, Thanach
et Gethremmon, cum suburbanis suis, civitates duæ. 26 Omnes civitates decem,
et suburbana earum, datæ sunt filiis Caath inferioris gradus. 27 Filiis
quoque Gerson Levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitates,
Gaulon in Basan, et Bosram, cum suburbanis suis, civitates duas. 28 Porro
de tribu Issachar, Cesion, et Dabereth, 29 et Jaramoth, et Engannim, cum
suburbanis suis, civitates quatuor. 30 De tribu autem Aser, Masal et Abdon,
31 et Helcath, et Rohob, cum suburbanis suis, civitates quatuor. 32 De tribu
quoque Nephthali civitates confugii, Cedes in Galilæa, et Hammoth Dor, et
Carthan, cum suburbanis suis, civitates tres. 33 Omnes urbes familiarum Gerson,
tredecim, cum suburbanis suis. 34 Filiis autem Merari Levitis inferioris
gradus per familias suas data est de tribu Zabulon, Jecnam, et Cartha 35 et
Damna et Naalol, civitates quatuor cum suburbanis suis. 36 De tribu Ruben
ultra Jordanem contra Jericho civitates refugii, Bosor in solitudine, Misor et
Jaser et Jethson et Mephaath, civitates quatuor cum suburbanis suis. 37 De
tribu Gad civitates confugii, Ramoth in Galaad, et Manaim et Hesebon et Jazer,
civitates quatuor cum suburbanis suis. 38 Omnes urbes filiorum Merari
per familias et cognationes suas, duodecim. 39 Itaque civitates universæ Levitarum
in medio possessionis filiorum Isra¨el fuerunt quadraginta octo 40 cum
suburbanis suis, singulæ per familias distributæ.
41 Deditque Dominus Deus Isra¨eli omnem terram, quam traditurum se
patribus eorum juraverat : et possederunt illam, atque habitaverunt in ea.
42 Dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes : nullusque eis
hostium resistere ausus est, sed cuncti in eorum ditionem redacti sunt. 43 Ne
unum quidem verbum, quod illis præstiturum se esse promiserat, irritum fuit,
sed rebus expleta sunt omnia.
214
Josue
22Eodem tempore vocavit Josue Rubenitas, et Gaditas, et dimidiam tribum
Manasse, 2 dixitque ad eos : Fecistis omnia quæ præcepit vobis Moyses
famulus Domini : mihi quoque in omnibus obedistis, 3 nec reliquistis fratres
vestros longo tempore, usque in præsentem diem, custodientes imperium Domini
Dei vestri. 4 Quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris
quietem et pacem, sicut pollicitus est : revertimini, et ite in tabernacula vestra,
et in terram possessionis, quam tradidit vobis Moyses famulus Domini trans
Jordanem : 5 ita dumtaxat ut custodiatis attente, et opere compleatis mandatum
et legem quam præcepit vobis Moyses famulus Domini, ut diligatis
Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis ejus, et observetis
mandata illius, adhæreatisque ei, ac serviatis in omni corde, et in omni anima
vestra. 6 Benedixitque eis Josue, et dimisit eos. Qui reversi sunt in tabernacula
sua. 7 Dimidiæ autem tribui Manasse possessionem Moyses dederat
in Basan : et idcirco mediæ, quæ superfuit, dedit Josue sortem inter ceteros
fratres suos trans Jordanem ad occidentalem plagam. Cumque dimitteret eos
in tabernacula sua, et benedixisset eis, 8 dixit ad eos : In multa substantia
atque divitiis revertimini ad sedes vestras, cum argento et auro, ære ac ferro,
et veste multiplici : dividite prædam hostium cum fratribus vestris.
9 Reversique sunt, et abierunt filii Ruben, et filii Gad, et dimidia tribus
Manasse, a filiis Isra¨el de Silo, quæ sita est in Chanaan, ut intrarent Galaad
terram possessionis suæ, quam obtinuerant juxta imperium Domini in manu
Moysi. 10 Cumque venissent ad tumulos Jordanis in terram Chanaan, ædificaverunt
juxta Jordanem altare infinitæ magnitudinis. 11 Quod cum audissent
filii Isra¨el, et ad eos certi nuntii detulissent, ædificasse filios Ruben, et Gad,
et dimidiæ tribus Manasse, altare in terra Chanaan, super Jordanis tumulos,
contra filios Isra¨el : 12 convenerunt omnes in Silo, ut ascenderent, et dimicarent
contra eos. 13 Et interim miserunt ad illos in terram Galaad Phinees
filium Eleazari sacerdotis, 14 et decem principes cum eo, singulos de singulis
tribubus. 15 Qui venerunt ad filios Ruben, et Gad, et dimidiæ tribus Manasse
in terram Galaad, dixeruntque ad eos : 16 Hæc mandat omnis populus
Domini : Quæ est ista transgressio ? cur reliquistis Dominum Deum Isra¨el,
ædificantes altare sacrilegum, et a cultu illius recedentes ? 17 an parum vobis
est quod peccastis in Beelphegor, et usque in præsentem diem macula hujus
sceleris in nobis permanet, multique de populo corruerunt ? 18 Et vos hodie
reliquistis Dominum, et cras in universum Isra¨el ira ejus desæviet. 19 Quod
si putatis immundam esse terram possessionis vestræ, transite ad terram, in
qua tabernaculum Domini est, et habitate inter nos : tantum ut a Domino et a
nostro consortio non recedatis, ædificato altari præter altare Domini Dei nostri.
20 Nonne Achan filius Zare præteriit mandatum Domini, et super omnem
populum Isra¨el ira ejus incubuit ? et ille erat unus homo, atque utinam solum
periisset in scelere suo.
21 Responderuntque filii Ruben et Gad, et dimidia tribus Manasse, principibus
legationis Isra¨el : 22 Fortissimus Deus Dominus, fortissimus Deus Dominus,
ipse novit, et Isra¨el simul intelliget : si prævaricationis animo hoc altare
construximus, non custodiat nos, sed puniat nos in præsenti : 23 et si ea mente
fecimus ut holocausta, et sacrificium, et pacificas victimas super eo imponeremus,
ipse quærat et judicet : 24 et non ea magis cogitatione atque tractatu, ut
diceremus : Cras dicent filii vestri filiis nostris : Quid vobis et Domino Deo
Isra¨el ? 25 terminum posuit Dominus inter nos et vos, o filii Ruben, et filii Gad,
Jordanem fluvium, et idcirco partem non habetis in Domino : et per hanc oc-
215
Josue
casionem avertent filii vestri filios nostros a timore Domini. Putavimus itaque
melius, 26 et diximus : Exstruamus nobis altare, non in holocausta, neque ad
victimas offerendas, 27 sed in testimonium inter nos et vos, et sobolem nostram
vestramque progeniem, ut serviamus Domino, et juris nostri sit offerre
et holocausta, et victimas, et pacificas hostias : et nequaquam dicant cras filii
vestri filiis nostris : Non est vobis pars in Domino. 28 Quod si voluerint dicere,
respondebunt eis : Ecce altare Domini, quod fecerunt patres nostri, non in
holocausta, neque in sacrificium, sed in testimonium nostrum ac vestrum.
29 Absit a nobis hoc scelus, ut recedamus a Domino, et ejus vestigia relinquamus,
exstructo altari ad holocausta, et sacrificia, et victimas offerendas, præter
altare Domini Dei nostri, quod exstructum est ante tabernaculum ejus.
30 Quibus auditis, Phinees sacerdos, et principes legationis Isra¨el, qui erant
cum eo, placati sunt : et verba filiorum Ruben, et Gad, et dimidiæ tribus
Manasse, libentissime susceperunt. 31 Dixitque Phinees filius Eleazari sacerdos
ad eos : Nunc scimus quod nobiscum sit Dominus, quoniam alieni estis a
prævaricatione hac, et liberastis filios Isra¨el de manu Domini. 32 Reversusque
est cum principibus a filiis Ruben et Gad de terra Galaad, finium Chanaan, ad
filios Isra¨el, et retulit eis. 33 Placuitque sermo cunctis audientibus. Et laudaverunt
Deum filii Isra¨el, et nequaquam ultra dixerunt, ut ascenderent contra
eos, atque pugnarent, et delerent terram possessionis eorum. 34 Vocaveruntque
filii Ruben, et filii Gad, altare quod exstruxerant, Testimonium nostrum,
quod Dominus ipse sit Deus.
23 Evoluto autem multo tempore, postquam pacem dederat Dominus Isra
¨eli, subjectis in gyro nationibus universis, et Josue jam longævo,
et persenilis ætatis, 2 vocavit Josue omnem Isra¨elem, majoresque natu, et
principes ac duces, et magistros, dixitque ad eos : Ego senui, et progressioris
ætatis sum : 3 vosque cernitis omnia, quæ fecerit Dominus Deus vester
cunctis per circuitum nationibus, quomodo pro vobis ipse pugnaverit : 4 et
nunc quia vobis sorte divisit omnem terram, ab orientali parte Jordanis usque
ad mare magnum, multæque adhuc supersunt nationes : 5 Dominus Deus
vester disperdet eas et auferet a facie vestra, et possidebitis terram, sicut vobis
pollicitus est. 6 Tantum confortamini, et estote solliciti, ut custodiatis cuncta
quæ scripta sunt in volumine legis Moysi : et non declinetis ab eis neque ad
dexteram neque ad sinistram : 7 ne postquam intraveritis ad gentes quæ inter
vos futuræ sunt, juretis in nomine deorum earum, et serviatis eis, et adoretis
illos : 8 sed adhæreatis Domino Deo vestro : quod fecistis usque in diem
hanc. 9 Et tunc auferet Dominus Deus in conspectu vestro gentes magnas et
robustissimas, et nullus vobis resistere poterit. 10 Unus e vobis persequetur
hostium mille viros : quia Dominus Deus vester pro vobis ipse pugnabit, sicut
pollicitus est. 11 Hoc tantum diligentissime præcavete : ut diligatis Dominum
Deum vestrum. 12 Quod si volueritis gentium harum, quæ inter vos habitant,
erroribus adhærere, et cum eis miscere connubia, atque amicitias copulare :
13 jam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram,
sed sint vobis in foveam ac laqueum, et offendiculum ex latere vestro, et
sudes in oculis vestris, donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima,
quam tradidit vobis. 14 En ego hodie ingredior viam universæ terræ, et toto
animo cognoscetis quod de omnibus verbis, quæ se Dominus præstiturum
vobis esse pollicitus est, unum non præterierit incassum. 15 Sicut ergo implevit
opere quod promisit, et prospera cuncta venerunt : sic adducet super vos
216
Josue
quidquid malorum comminatus est, donec vos auferat atque disperdat de terra
hac optima, quam tradidit vobis, 16 eo quod præterieritis pactum Domini
Dei vestri, quod pepigit vobiscum, et servieritis diis alienis, ad adoraveritis
eos : cito atque velociter consurget in vos furor Domini, et auferemini ab hac
terra optima, quam tradidit vobis.
24Congregavitque Josue omnes tribus Isra¨el in Sichem, et vocavit majores
natu, ac principes, et judices, et magistros : steteruntque in conspectu
Domini, 2 et ad populum sic locutus est : Hæc dicit Dominus Deus Isra¨el :
Trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio, Thare pater Abraham et
Nachor : servieruntque diis alienis. 3 Tuli ergo patrem vestrum Abraham de
Mesopotamiæ finibus, et adduxi eum in terram Chanaan, multiplicavique semen
ejus, 4 et dedi ei Isaac : illique rursum dedi Jacob et Esau. E quibus,
Esau dedi montem Seir ad possidendum : Jacob vero et filii ejus descenderunt
in Ægyptum. 5 Misique Moysen et Aaron, et percussi Ægyptum multis signis
atque portentis. 6 Eduxique vos et patres vestros de Ægypto, et venistis
ad mare : persecutique sunt Ægyptii patres vestros cum curribus et equitatu,
usque ad mare Rubrum. 7 Clamaverunt autem ad Dominum filii Isra¨el : qui
posuit tenebras inter vos et Ægyptios, et adduxit super eos mare, et operuit
eos. Viderunt oculi vestri cuncta quæ in Ægypto fecerim, et habitastis in solitudine
multo tempore : 8 et introduxi vos in terram Amorrhæi, qui habitabat
trans Jordanem. Cumque pugnarent contra vos, tradidi eos in manus vestras,
et possedistis terram eorum, atque interfecistis eos. 9 Surrexit autem Balac filius
Sephor rex Moab, et pugnavit contra Isra¨elem. Misitque et vocavit Balaam
filium Beor, ut malediceret vobis : 10 et ego nolui audire eum, sed e contrario
per illum benedixi vobis, et liberavi vos de manu ejus. 11 Transistisque
Jordanem, et venistis ad Jericho. Pugnaveruntque contra vos viri civitatis
ejus, Amorrhæus et Pherezæus, et Chananæus, et Hethæus, et Gergezæus,
et Hevæus, et Jebusæus : et tradidi illos in manus vestras. 12 Misique ante vos
crabrones : et ejeci eos de locis suis, duos reges Amorrhæorum, non in gladio
nec in arcu tuo. 13 Dedique vobis terram, in qua non laborastis, et urbes quas
non ædificastis, ut habitaretis in eis : vineas, et oliveta, quæ non plantastis.
14 Nunc ergo timete Dominum, et servite ei perfecto corde atque verissimo :
et auferte deos quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in Ægypto,
ac servite Domino. 15 Sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis,
optio vobis datur : eligite hodie quod placet, cui servire potissimum debeatis :
utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorrhæorum,
in quorum terra habitatis : ego autem et domus mea serviemus
Domino.
16 Responditque populus, et ait : Absit a nobis ut relinquamus Dominum,
et serviamus diis alienis. 17 Dominus Deus noster, ipse eduxit nos et patres
nostros de terra Ægypti, de domo servitutis : fecitque videntibus nobis signa
ingentia, et custodivit nos in omni via per quam ambulavimus, et in cunctis
populis per quos transivimus. 18 Et ejecit universas gentes, Amorrhæum habitatorem
terræ quam nos intravimus. Serviemus igitur Domino, quia ipse est
Deus noster. 19 Dixitque Josue ad populum : Non poteritis servire Domino :
Deus enim sanctus et fortis æmulator est, nec ignoscet sceleribus vestris atque
peccatis. 20 Si dimiseritis Dominum, et servieritis diis alienis, convertet se,
et affliget vos atque subvertet, postquam vobis præstiterit bona. 21 Dixitque
populus ad Josue : Nequaquam ita ut loqueris erit, sed Domino serviemus.
217
Josue
22 Et Josue ad populum : Testes, inquit, vos estis, quia ipsi elegeritis vobis
Dominum ut serviatis ei. Responderuntque : Testes. 23 Nunc ergo, ait,
auferte deos alienos de medio vestri, et inclinate corda vestra ad Dominum
Deum Isra¨el. 24 Dixitque populus ad Josue : Domino Deo nostro serviemus,
et obedientes erimus præceptis ejus.
25 Percussit ergo Josue in die illo foedus, et proposuit populo præcepta
atque judicia in Sichem. 26 Scripsit quoque omnia verba hæc in volumine
legis Domini : et tulit lapidem pergrandem, posuitque eum subter quercum,
quæ erat in sanctuario Domini : 27 et dixit ad omnem populum : En lapis
iste erit vobis in testimonium, quod audierit omnia verba Domini, quæ locutus
est vobis : ne forte postea negare velitis, et mentiri Domino Deo vestro.
28 Dimisitque populum, singulos in possessionem suam.
29 Et post hæc mortuus est Josue filius Nun servus Domini, centum et
decem annorum : 30 sepelieruntque eum in finibus possessionis suæ in Thamnathsare,
quæ est sita in monte Ephraim, a septentrionali parte montis Gaas.
31 Servivitque Isra¨el Domino cunctis diebus Josue et seniorum, qui longo
vixerunt tempore post Josue, et qui noverunt omnia opera Domini quæ fecerat
in Isra¨el.
32 Ossa quoque Joseph, quæ tulerant filii Isra¨el de Ægypto, sepelierunt in
Sichem, in parte agri quem emerat Jacob a filiis Hemor patris Sichem, centum
novellis ovibus, et fuit in possessionem filiorum Joseph. 33 Eleazar quoque
filius Aaron mortuus est : et sepelierunt eum in Gabaath Phinees filii ejus,
quæ data est ei in monte Ephraim.
218
Liber Judicum
1 Post mortem Josue, consuluerunt filii Isra¨el Dominum, dicentes : Quis
ascendet ante nos contra Chananæum, et erit dux belli ? 2 Dixitque Dominus
: Judas ascendet : ecce tradidi terram in manus ejus. 3 Et ait Judas Simeoni
fratri suo : Ascende mecum in sortem meam, et pugna contra Chananæum,
ut et ego pergam tecum in sortem tuam. Et abiit cum eo Simeon.
4 Ascenditque Judas, et tradidit Dominus Chananæum ac Pherezæum in
manus eorum : et percusserunt in Bezec decem millia virorum. 5 Inveneruntque
Adonibezec in Bezec, et pugnaverunt contra eum, ac percusserunt
Chananæum et Pherezæum. 6 Fugit autem Adonibezec : quem persecuti
comprehenderunt, cæsis summitatibus manuum ejus ac pedum. 7 Dixitque
Adonibezec : Septuaginta reges amputatis manuum ac pedum summitatibus
colligebant sub mensa mea ciborum reliquias : sicut feci, ita reddidit
mihi Deus. Adduxeruntque eum in Jerusalem, et ibi mortuus est. 8 Oppugnantes
ergo filii Juda Jerusalem, ceperunt eam, et percusserunt in ore
gladii, tradentes cunctam incendio civitatem. 9 Et postea descendentes pugnaverunt
contra Chananæum, qui habitabat in montanis, et ad meridiem, et in
campestribus. 10 Pergensque Judas contra Chananæum, qui habitabat in Hebron
(cujus nomen fuit antiquitus Cariath Arbe), percussit Sesai, et Ahiman,
et Tholmai : 11 atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir, cujus nomen
vetus erat Cariath Sepher, id est, civitas litterarum.
12 Dixitque Caleb : Qui percusserit Cariath Sepher, et vastaverit eam, dabo
ei Axam filiam meam uxorem. 13 Cumque cepisset eam Othoniel filius Cenez
frater Caleb minor, dedit ei Axam filiam suam conjugem. 14 Quam pergentem
in itinere monuit vir suus ut peteret a patre suo agrum. Quæ cum suspirasset
sedens in asino, dixit ei Caleb : Quid habes ? 15 At illa respondit : Da mihi
benedictionem, quia terram arentem dedisti mihi : da et irriguam aquis. Dedit
ergo ei Caleb irriguum superius, et irriguum inferius. 16 Filii autem Cinæi
cognati Moysi ascenderunt de civitate palmarum cum filiis Juda, in desertum
sortis ejus, quod est ad meridiem Arad, et habitaverunt cum eo. 17 Abiit autem
Judas cum Simeone fratre suo, et percusserunt simul Chananæum qui habitabat
in Sephaath, et interfecerunt eum. Vocatumque est nomen urbis, Horma,
id est, anathema. 18 Cepitque Judas Gazam cum finibus suis, et Ascalonem,
atque Accaron cum terminis suis. 19 Fuitque Dominus cum Juda, et montana
possedit : nec potuit delere habitatores vallis, quia falcatis curribus abundabant.
20 Dederuntque Caleb Hebron, sicut dixerat Moyses, qui delevit ex ea
tres filios Enac. 21 Jebusæum autem habitatorem Jerusalem non deleverunt filii
Benjamin : habitavitque Jebusæus cum filiis Benjamin in Jerusalem, usque in
præsentem diem.
22 Domus quoque Joseph ascendit in Bethel, fuitque Dominus cum eis.
23 Nam cum obsiderent urbem, quæ prius Luza vocabatur, 24 viderunt
hominem egredientem de civitate, dixeruntque ad eum : Ostende nobis introitum
civitatis, et faciemus tecum misericordiam. 25 Qui cum ostendisset eis,
percusserunt urbem in ore gladii : hominem autem illum, et omnem cognationem
ejus, dimiserunt. 26 Qui dimissus, abiit in terram Hetthim, et ædificavit
ibi civitatem, vocavitque eam Luzam : quæ ita appellatur usque in præsentem
diem. 27 Manasses quoque non delevit Bethsan, et Thanac cum viculis
suis, et habitatores Dor, et Jeblaam, et Mageddo cum viculis suis, coepitque
Judicum
Chananæus habitare cum eis. 28 Postquam autem confortatus est Isra¨el, fecit
eos tributarios, et delere noluit. 29 Ephraim etiam non interfecit Chananæum,
qui habitabat in Gazer, sed habitavit cum eo. 30 Zabulon non delevit habitatores
Cetron, et Naalol : sed habitavit Chananæus in medio ejus, factusque
est ei tributarius. 31 Aser quoque non delevit habitatores Accho, et Sidonis,
Ahalab, et Achazib, et Helba, et Aphec, et Rohob : 32 habitavitque in medio
Chananæi habitatoris illius terræ, nec interfecit eum. 33 Nephthali quoque non
delevit habitatores Bethsames, et Bethanath : et habitavit inter Chananæum
habitatorem terræ, fueruntque ei Bethsamitæ et Bethanitæ tributarii. 34 Arctavitque
Amorrhæus filios Dan in monte, nec dedit eis locum ut ad planiora
descenderent : 35 habitavitque in monte Hares, quod interpretatur testaceo,
in Ajalon et Salebim. Et aggravata est manus domus Joseph, factusque est ei
tributarius. 36 Fuit autem terminus Amorrhæi ab ascensu Scorpionis, petra, et
superiora loca.
2Ascenditque angelus Domini de Galgalis ad Locum flentium, et ait : Eduxi
vos de Ægypto, et introduxi in terram, pro qua juravi patribus vestris : et
pollicitus sum ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum,
2 ita dumtaxat ut non feriretis foedus cum habitatoribus terræ hujus, sed
aras eorum subverteretis : et noluistis audire vocem meam : cur hoc fecistis ?
3 Quam ob rem nolui delere eos a facie vestra : ut habeatis hostes, et dii eorum
sint vobis in ruinam. 4 Cumque loqueretur angelus Domini hæc verba ad
omnes filios Isra¨el, elevaverunt ipsi vocem suam, et fleverunt. 5 Et vocatum
est nomen loci illius, Locus flentium, sive lacrimarum : immolaveruntque ibi
hostias Domini.
6 Dimisit ergo Josue populum, et abierunt filii Isra¨el unusquisque in possessionem
suam, ut obtinerent eam : 7 servieruntque Domino cunctis diebus
ejus, et seniorum, qui longo post eum vixerunt tempore, et noverant omnia
opera Domini quæ fecerat cum Isra¨el. 8 Mortuus est autem Josue filius Nun,
famulus Domini, centum et decem annorum, 9 et sepelierunt eum in finibus
possessionis suæ in Thamnathsare in monte Ephraim, a septentrionali plaga
montis Gaas. 10 Omnisque illa generatio congregata est ad patres suos : et
surrexerunt alii, qui non noverant Dominum, et opera quæ fecerat cum Isra¨el.
11 Feceruntque filii Isra¨el malum in conspectu Domini, et servierunt Baalim.
12 Ac dimiserunt Dominum Deum patrum suorum, qui eduxerat eos de
terra Ægypti, et secuti sunt deos alienos, deosque populorum, qui habitabant
in circuitu eorum, et adoraverunt eos : et ad iracundiam concitaverunt
Dominum, 13 dimittentes eum, et servientes Baal et Astaroth. 14 Iratusque
Dominus contra Isra¨el, tradidit eos in manus diripientium : qui ceperunt eos,
et vendiderunt hostibus qui habitabant per gyrum : nec potuerunt resistere
adversariis suis, 15 sed quocumque pergere voluissent, manus Domini super
eos erat, sicut locutus est, et juravit eis, et vehementer afflicti sunt.
16 Suscitavitque Dominus judices, qui liberarent eos de vastantium
manibus : sed nec eos audire voluerunt, 17 fornicantes cum diis alienis, et adorantes
eos. Cito deseruerunt viam, per quam ingressi fuerant patres eorum :
et audientes mandata Domini, omnia fecere contraria. 18 Cumque Dominus
judices suscitaret, in diebus eorum flectebatur misericordia, et audiebat afflictorum
gemitus, et liberabat eos de cæde vastantium. 19 Postquam autem
mortuus esset judex, revertebantur, et multo faciebant pejora quam fecerant
patres eorum, sequentes deos alienos, servientes eis, et adorantes illos. Non
220
Judicum
dimiserunt adinventiones suas, et viam durissimam per quam ambulare consueverunt.
20 Iratusque est furor Domini in Isra¨el, et ait : Quia irritum fecit
gens ista pactum meum, quod pepigeram cum patribus eorum, et vocem
meam audire contempsit : 21 et ego non delebo gentes, quas dimisit Josue,
et mortuus est : 22 ut in ipsis experiar Isra¨el, utrum custodiant viam Domini,
et ambulent in ea, sicut custodierunt patres eorum, an non. 23 Dimisit ergo
Dominus omnes nationes has, et cito subvertere noluit, nec tradidit in manus
Josue.
3 Hæ sunt gentes quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis Isra¨elem,
et omnes qui non noverant bella Chananæorum : 2 ut postea discerent
filii eorum certare cum hostibus, et habere consuetudinem præliandi :
3 quinque satrapas Philisthinorum, omnemque Chananæum, et Sidonium,
atque Hevæum, qui habitabat in monte Libano, de monte Baal Hermon usque
ad introitum Emath. 4 Dimisitque eos, ut in ipsis experiretur Isra¨elem, utrum
audiret mandata Domini quæ præceperat patribus eorum per manum Moysi,
an non. 5 Itaque filii Isra¨el habitaverunt in medio Chananæi, et Hethæi, et Amorrhæi,
et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi : 6 et duxerunt uxores filias eorum,
ipsique filias suas filiis eorum tradiderunt, et servierunt diis eorum.
7 Feceruntque malum in conspectu Domini, et obliti sunt Dei sui,
servientes Baalim et Astaroth. 8 Iratusque contra Isra¨el Dominus, tradidit
eos in manus Chusan Rasathaim regis Mesopotamiæ, servieruntque ei octo
annis. 9 Et clamaverunt ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem, et liberavit
eos, Othoniel videlicet filium Cenez, fratrem Caleb minorem : 10 fuitque in
eo spiritus Domini, et judicavit Isra¨el. Egressusque est ad pugnam, et tradidit
Dominus in manus ejus Chusan Rasathaim regem Syriæ, et oppressit eum.
11 Quievitque terra quadraginta annis, et mortuus est Othoniel filius Cenez.
12 Addiderunt autem filii Isra¨el facere malum in conspectu Domini : qui
confortavit adversum eos Eglon regem Moab, quia fecerunt malum in conspectu
ejus. 13 Et copulavit ei filios Ammon, et Amalec : abiitque et percussit
Isra¨el, atque possedit urbem palmarum. 14 Servieruntque filii Isra¨el Eglon
regi Moab decem et octo annis. 15 Et postea clamaverunt ad Dominum, qui
suscitavit eis salvatorem vocabulo Aod, filium Gera, filii Jemini, qui utraque
manu pro dextera utebatur. Miseruntque filii Isra¨el per illum munera Eglon
regi Moab. 16 Qui fecit sibi gladium ancipitem, habentem in medio capulum
longitudinis palmæ manus, et accinctus est eo subter sagum in dextro
femore. 17 Obtulitque munera Eglon regi Moab. Erat autem Eglon crassus
nimis. 18 Cumque obtulisset ei munera, prosecutus est socios, qui cum eo
venerant. 19 Et reversus de Galgalis, ubi erant idola, dixit ad regem : Verbum
secretum habeo ad te, o rex. Et ille imperavit silentium : egressisque omnibus
qui circa eum erant, 20 ingressus est Aod ad eum : sedebat autem in æstivo
coenaculo solus : dixitque : Verbum Dei habeo ad te. Qui statim surrexit de
throno. 21 Extenditque Aod sinistram manum, et tulit sicam de dextro femore
suo, infixitque eam in ventre ejus 22 tam valide, ut capulus sequeretur ferrum
in vulnere, ac pinguissimo adipe stringeretur. Nec eduxit gladium, sed ita ut
percusserat, reliquit in corpore : statimque per secreta naturæ alvi stercora
proruperunt. 23 Aod autem clausis diligentissime ostiis coenaculi, et obfirmatis
sera, 24 per posticum egressus est. Servique regis ingressi viderunt clausas
fores coenaculi, atque dixerunt : Forsitan purgat alvum in æstivo cubiculo.
25 Expectantesque diu donec erubescerent, et videntes quod nullus aperiret,
221
Judicum
tulerunt clavem : et aperientes invenerunt dominum suum in terra jacentem
mortuum.
26 Aod autem, dum illi turbarentur, effugit, et pertransiit locum idolorum,
unde reversus fuerat. Venitque in Seirath : 27 et statim insonuit buccina in
monte Ephraim, descenderuntque cum eo filii Isra¨el, ipso in fronte gradiente.
28 Qui dixit ad eos : Sequimini me : tradidit enim Dominus inimicos nostros
Moabitas in manus nostras. Descenderuntque post eum, et occupaverunt vada
Jordanis quæ transmittunt in Moab : et non dimiserunt transire quemquam :
29 sed percusserunt Moabitas in tempore illo, circiter decem millia, omnes
robustos et fortes viros. Nullus eorum evadere potuit. 30 Humiliatusque est
Moab in die illo sub manu Isra¨el : et quievit terra octoginta annis.
31 Post hunc fuit Samgar filius Anath, qui percussit de Philisthiim sexcentos
viros vomere : et ipse quoque defendit Isra¨el.
4Addideruntque filii Isra¨el facere malum in conspectu Domini post mortem
Aod, 2 et tradidit illos Dominus in manus Jabin regis Chanaan, qui regnavit
in Asor : habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram, ipse autem
habitabat in Haroseth gentium. 3 Clamaveruntque filii Isra¨el ad Dominum :
nongentos enim habebat falcatos currus, et per viginti annos vehementer oppresserat
eos. 4 Erat autem Debbora prophetis uxor Lapidoth, quæ judicabat
populum in illo tempore. 5 Et sedebat sub palma, quæ nomine illius vocabatur,
inter Rama et Bethel in monte Ephraim : ascendebantque ad eam filii Isra¨el
in omne judicium. 6 Quæ misit et vocavit Barac filium Abino¨em de Cedes
Nephthali : dixitque ad eum : Præcepit tibi Dominus Deus Isra¨el : Vade, et
duc exercitum in montem Thabor, tollesque tecum decem millia pugnatorum
de filiis Nephthali, et de filiis Zabulon : 7 ego autem adducam ad te in loco
torrentis Cison, Sisaram principem exercitus Jabin, et currus ejus, atque omnem
multitudinem, et tradam eos in manu tua. 8 Dixitque ad eam Barac : Si
venis mecum, vadam : si nolueris venire mecum, non pergam. 9 Quæ dixit ad
eum : Ibo quidem tecum, sed in hac vice victoria non reputabitur tibi, quia in
manu mulieris tradetur Sisara. Surrexit itaque Debbora, et perrexit cum Barac
in Cedes. 10 Qui, accitis Zabulon et Nephthali, ascendit cum decem millibus
pugnatorum, habens Debboram in comitatu suo. 11 Haber autem Cinæus recesserat
quondam a ceteris Cinæis fratribus suis, filiis Hobab cognati Moysi :
et tetenderat tabernacula usque ad vallem, quæ vocatur Sennim, et erat juxta
Cedes. 12 Nuntiatumque est Sisaræ quod ascendisset Barac filius Abino¨em
in montem Thabor : 13 et congregavit nongentos falcatos currus, et omnem
exercitum de Haroseth gentium ad torrentem Cison. 14 Dixitque Debbora ad
Barac : Surge, hæc est enim dies, in qua tradidit Dominus Sisaram in manus
tuas : en ipse ductor est tuus. Descendit itaque Barac de monte Thabor, et decem
millia pugnatorum cum eo. 15 Perterruitque Dominus Sisaram, et omnes
currus ejus, universamque multitudinem in ore gladii ad conspectum Barac :
in tantum, ut Sisara de curru desiliens, pedibus fugeret, 16 et Barac persequeretur
fugientes currus, et exercitum usque ad Haroseth gentium, et omnis
hostium multitudo usque ad internecionem caderet.
17 Sisara autem fugiens pervenit ad tentorium Jahel uxoris Haber Cinæi.
Erat enim pax inter Jabin regem Asor, et domum Haber Cinæi. 18 Egressa
igitur Jahel in occursum Sisaræ, dixit ad eum : Intra ad me, domine mi : intra,
ne timeas. Qui ingressus tabernaculum ejus, et opertus ab ea pallio, 19 dixit ad
eam : Da mihi, obsecro, paululum aquæ, quia sitio valde. Quæ aperuit utrem
222
Judicum
lactis, et dedit ei bibere, et operuit illum. 20 Dixitque Sisara ad eam : Sta ante
ostium tabernaculi : et cum venerit aliquis interrogans te, et dicens : Numquid
hic est aliquis ? respondebis : Nullus est. 21 Tulit itaque Jahel uxor Haber
clavum tabernaculi, assumens pariter et malleum : et ingressa abscondite et
cum silentio, posuit supra tempus capitis ejus clavum, percussumque malleo
defixit in cerebrum usque ad terram : qui soporem morti consocians defecit,
et mortuus est. 22 Et ecce Barac sequens Sisaram veniebat : egressaque Jahel
in occursum ejus, dixit ei : Veni, et ostendam tibi virum quem quæris. Qui
cum intrasset ad eam, vidit Sisaram jacentem mortuum, et clavum infixum in
tempore ejus. 23 Humiliavit ergo Deus in die illo Jabin regem Chanaan coram
filiis Isra¨el : 24 qui crescebant quotidie, et forti manu opprimebant Jabin regem
Chanaan, donec delerent eum.
5Cecineruntque Debbora et Barac filius Abino¨em in illo die, dicentes :
2 Qui sponte obtulistis de Isra¨el animas vestras ad periculum,
benedicite Domino.
3 Audite, reges ; auribus percipite, principes :
ego sum, ego sum, quæ Domino canam,
psallam Domino Deo Isra¨el.
4 Domine, cum exires de Seir,
et transires per regiones Edom,
terra mota est,
cælique ac nubes distillaverunt aquis.
5 Montes fluxerunt a facie Domini,
et Sinai a facie Domini Dei Isra¨el.
6 In diebus Samgar filii Anath,
in diebus Jahel quieverunt semitæ :
et qui ingrediebantur per eas,
ambulaverunt per calles devios.
7 Cessaverunt fortes in Isra¨el, et quieverunt :
donec surgeret Debbora,
surgeret mater in Isra¨el.
8 Nova bella elegit Dominus,
et portas hostium ipse subvertit :
clypeus et hasta si apparuerint
in quadraginta millibus Isra¨el.
9 Cor meum diligit principes Isra¨el :
qui propria voluntate obtulistis vos discrimini,
benedicite Domino.
10 Qui ascenditis super nitentes asinos,
et sedetis in judicio,
et ambulatis in via,
loquimini.
11 Ubi collisi sunt currus,
et hostium suffocatus est exercitus,
ibi narrentur justitiæ Domini,
et clementia in fortes Isra¨el :
tunc descendit populus Domini ad portas,
et obtinuit principatum.
223
Judicum
12 Surge, surge Debbora ;
surge, surge, et loquere canticum :
surge Barac, et apprehende captivos tuos, fili Abino¨em.
13 Salvatæ sunt reliquiæ populi :
Dominus in fortibus dimicavit.
14 Ex Ephraim delevit eos in Amalec,
et post eum ex Benjamin in populos tuos, o Amalec :
de Machir principes descenderunt,
et de Zabulon qui exercitum ducerent ad bellandum.
15 Duces Issachar fuere cum Debbora,
et Barac vestigia sunt secuti,
qui quasi in præceps ac barathrum se discrimini dedit :
diviso contra se Ruben,
magnanimorum reperta est contentio.
16 Quare habitas inter duos terminos,
ut audias sibilos gregum ?
diviso contra se Ruben,
magnanimorum reperta est contentio.
17 Galaad trans Jordanem quiescebat,
et Dan vacabat navibus :
Aser habitabat in littore maris,
et in portubus morabatur.
18 Zabulon vero et Nephthali obtulerunt animas suas morti
in regione Merome.
19 Venerunt reges et pugnaverunt :
pugnaverunt reges Chanaan
in Thanach juxta aquas Mageddo,
et tamen nihil tulere prædantes.
20 De cælo dimicatum est contra eos :
stellæ manentes in ordine et cursu suo,
adversus Sisaram pugnaverunt.
21 Torrens Cison traxit cadavera eorum,
torrens Cadumim, torrens Cison :
conculca, anima mea, robustos.
22 Ungulæ equorum ceciderunt, fugientibus impetu,
et per præceps ruentibus fortissimis hostium.
23 Maledicite terræ Meroz, dixit angelus Domini :
maledicite habitatoribus ejus,
quia non venerunt ad auxilium Domini,
in adjutorium fortissimorum ejus.
24 Benedicta inter mulieres Jahel uxor Haber Cinæi,
et benedicatur in tabernaculo suo.
25 Aquam petenti lac dedit,
et in phiala principum obtulit butyrum.
26 Sinistram manum misit ad clavum,
et dexteram ad fabrorum malleos.
Percussitque Sisaram quærens in capite vulneri locum,
et tempus valide perforans :
224
Judicum
27 inter pedes ejus ruit ; defecit, et mortuus est :
volvebatur ante pedes ejus,
et jacebat exanimis et miserabilis.
28 Per fenestram respiciens, ululabat mater ejus :
et de coenaculo loquebatur :
Cur moratur regredi currus ejus ?
quare tardaverunt pedes quadrigarum illius ?
29 Una sapientior ceteris uxoribus ejus,
hæc socrui verba respondit :
30 Forsitan nunc dividit spolia,
et pulcherrima feminarum eligitur ei :
vestes diversorum colorum Sisaræ traduntur in prædam,
et supellex varia ad ornanda colla congeritur.
31 Sic pereant omnes inimici tui, Domine :
qui autem diligunt te, sicut sol in ortu suo splendet, ita rutilent.
32 Quievitque terra per quadraginta annos.
6 Fecerunt autem filii Isra¨el malum in conspectu Domini : qui tradidit illos
in manu Madian septem annis, 2 et oppressi sunt valde ab eis. Feceruntque
sibi antra et speluncas in montibus, et munitissima ad repugnandum
loca. 3 Cumque sevisset Isra¨el, ascendebat Madian et Amalec, ceterique orientalium
nationum : 4 et apud eos figentes tentoria, sicut erant in herbis cuncta
vastabant usque ad introitum Gazæ : nihilque omnino ad vitam pertinens relinquebant
in Isra¨el, non oves, non boves, non asinos. 5 Ipsi enim et universi
greges eorum veniebant cum tabernaculis suis, et instar locustarum universa
complebant, innumera multitudo hominum et camelorum, quidquid tetigerant
devastantes. 6 Humiliatusque est Isra¨el valde in conspectu Madian. 7 Et
clamavit ad Dominum postulans auxilium contra Madianitas. 8 Qui misit ad
eos virum prophetam, et locutus est : Hæc dicit Dominus Deus Isra¨el : Ego vos
feci conscendere de Ægypto, et eduxi vos de domo servitutis, 9 et liberavi de
manu Ægyptiorum, et omnium inimicorum qui affligebant vos : ejecique eos
ad introitum vestrum, et tradidi vobis terram eorum. 10 Et dixi : Ego Dominus
Deus vester : ne timeatis deos Amorrhæorum, in quorum terra habitatis. Et
noluistis audire vocem meam.
11 Venit autem angelus Domini, et sedit sub quercu, quæ erat in Ephra,
et pertinebat ad Joas patrem familiæ Ezri. Cumque Gedeon filius ejus excuteret
atque purgaret frumenta in torculari, ut fugeret Madian, 12 apparuit ei
angelus Domini, et ait : Dominus tecum, virorum fortissime. 13 Dixitque ei
Gedeon : Obsecro, mi domine, si Dominus nobiscum est, cur apprehenderunt
nos hæc omnia ? ubi sunt mirabilia ejus, quæ narraverunt patres nostri, atque
dixerunt : De Ægypto eduxit nos Dominus ? nunc autem dereliquit nos Dominus,
et tradidit in manu Madian. 14 Respexitque ad eum Dominus, et ait : Vade
in hac fortitudine tua, et liberabis Isra¨el de manu Madian : scito quod miserim
te. 15 Qui respondens ait : Obsecro, mi domine, in quo liberabo Isra¨el ?
ecce familia mea infima est in Manasse, et ego minimus in domo patris mei.
16 Dixitque ei Dominus : Ego ero tecum : et percuties Madian quasi unum
virum. 17 Et ille : Si inveni, inquit, gratiam coram te, da mihi signum quod
tu sis qui loqueris ad me : 18 nec recedas hinc, donec revertar ad te, portans
sacrificium, et offerens tibi. Qui respondit : Ego præstolabor adventum tuum.
19 Ingressus est itaque Gedeon, et coxit hædum, et de farinæ modio azymos
225
Judicum
panes : carnesque ponens in canistro, et jus carnium mittens in ollam, tulit
omnia sub quercu, et obtulit ei. 20 Cui dixit angelus Domini : Tolle carnes et
azymos panes, et pone supra petram illam, et jus desuper funde. Cumque
fecisset ita, 21 extendit angelus Domini summitatem virgæ, quam tenebat in
manu, et tetigit carnes et panes azymos : ascenditque ignis de petra, et carnes
azymosque panes consumpsit : angelus autem Domini evanuit ex oculis ejus.
22 Vidensque Gedeon quod esset angelus Domini, ait : Heu mi Domine
Deus : quia vidi angelum Domini facie ad faciem. 23 Dixitque ei Dominus :
Pax tecum : ne timeas, non morieris. 24 Ædificavit ergo ibi Gedeon altare
Domino, vocavitque illud, Domini pax, usque in præsentem diem. Cumque
adhuc esset in Ephra, quæ est familiæ Ezri, 25 nocte illa dixit Dominus ad eum :
Tolle taurum patris tui, et alterum taurum annorum septem, destruesque aram
Baal, quæ est patris tui, et nemus, quod circa aram est, succide. 26 Et ædificabis
altare Domino Deo tuo in summitate petræ hujus, super quam ante sacrificium
posuisti : tollesque taurum secundum, et offeres holocaustum super struem
lignorum, quæ de nemore succideris. 27 Assumptis ergo Gedeon decem viris
de servis suis, fecit sicut præceperat ei Dominus. Timens autem domum patris
sui, et homines illius civitatis, per diem noluit id facere, sed omnia nocte
complevit. 28 Cumque surrexissent viri oppidi ejus mane, viderunt destructam
aram Baal, lucumque succisum, et taurum alterum impositum super altare,
quod tunc ædificatum erat. 29 Dixeruntque ad invicem : Quis hoc fecit ?
Cumque perquirerent auctorem facti, dictum est : Gedeon filius Joas fecit hæc
omnia. 30 Et dixerunt ad Joas : Produc filium tuum huc, ut moriatur : quia
destruxit aram Baal, et succidit nemus. 31 Quibus ille respondit : Numquid
ultores estis Baal, ut pugnetis pro eo ? qui adversarius est ejus, moriatur
antequam lux crastina veniat : si deus est, vindicet se de eo, qui suffodit
aram ejus. 32 Ex illo die vocatus est Gedeon Jerobaal, eo quod dixisset Joas :
Ulciscatur se de eo Baal, qui suffodit aram ejus.
33 Igitur omnis Madian, et Amalec, et orientales populi, congregati sunt
simul : et transeuntes Jordanem, castrametati sunt in valle Jezra¨el. 34 Spiritus
autem Domini induit Gedeon, qui clangens buccina convocavit domum
Abiezer, ut sequeretur se. 35 Misitque nuntios in universum Manassen, qui et
ipse secutus est eum : et alios nuntios in Aser et Zabulon et Nephthali, qui occurrerunt
ei. 36 Dixitque Gedeon ad Deum : Si salvum facis per manum meam
Isra¨el, sicut locutus es, 37 ponam hoc vellus lanæ in area : si ros in solo vellere
fuerit, et in omni terra siccitas, sciam quod per manum meam, sicut locutus es,
liberabis Isra¨el. 38 Factumque est ita. Et de nocte consurgens expresso vellere,
concham rore implevit. 39 Dixitque rursus ad Deum : Ne irascatur furor tuus
contra me si adhuc semel tentavero, signum quærens in vellere. Oro ut solum
vellus siccum sit, et omnis terra rore madens. 40 Fecitque Deus nocte illa ut
postulaverat : et fuit siccitas in solo vellere, et ros in omni terra.
7Igitur Jerobaal qui et Gedeon, de nocte consurgens, et omnis populus cum
eo, venit ad fontem qui vocatur Harad. Erant autem castra Madian in valle
ad septentrionalem plagam collis excelsi. 2 Dixitque Dominus ad Gedeon :
Multus tecum est populus, nec tradetur Madian in manus ejus : ne glorietur
contra me Isra¨el, et dicat : Meis viribus liberatus sum. 3 Loquere ad populum,
et cunctis audientibus prædica : Qui formidolosus et timidus est, revertatur.
Recesseruntque de monte Galaad, et reversi sunt de populo viginti duo millia
virorum, et tantum decem millia remanserunt. 4 Dixitque Dominus ad
226
Judicum
Gedeon : Adhuc populus multus est : duc eos ad aquas et ibi probabo illos :
et de quo dixero tibi ut tecum vadat, ipse pergat ; quem ire prohibuero, revertatur.
5 Cumque descendisset populus ad aquas, dixit Dominus ad Gedeon :
Qui lingua lambuerint aquas, sicut solent canes lambere, separabis eos seorsum
: qui autem curvatis genibus biberint, in altera parte erunt. 6 Fuit itaque
numerus eorum qui manu ad os projiciente lambuerunt aquas, trecenti viri :
omnis autem reliqua multitudo flexo poplite biberat. 7 Et ait Dominus ad
Gedeon : In trecentis viris qui lambuerunt aquas, liberabo vos, et tradam in
manu tua Madian : omnis autem reliqua multitudo revertatur in locum suum.
8 Sumptis itaque pro numero cibariis et tubis, omnem reliquam multitudinem
abire præcepit ad tabernacula sua : et ipse cum trecentis viris se certamini
dedit. Castra autem Madian erant subter in valle.
9 Eadem nocte dixit Dominus ad eum : Surge, et descende in castra : quia
tradidi eos in manu tua. 10 Sin autem solus ire formidas, descendat tecum
Phara puer tuus. 11 Et cum audieris quid loquantur, tunc confortabuntur
manus tuæ, et securior ad hostium castra descendes. Descendit ergo ipse
et Phara puer ejus in partem castrorum, ubi erant armatorum vigiliæ. 12 Madian
autem et Amalec, et omnes orientales populi, fusi jacebant in valle, ut
locustarum multitudo : cameli quoque innumerabiles erant, sicut arena quæ
jacet in littore maris. 13 Cumque venisset Gedeon, narrabat aliquis somnium
proximo suo : et in hunc modum referebat quod viderat : Vidi somnium, et
videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi, et in castra Madian
descendere : cumque pervenisset ad tabernaculum, percussit illud, atque
subvertit, et terræ funditus coæquavit. 14 Respondit is, cui loquebatur : Non
est hoc aliud, nisi gladius Gedeonis filii Joas viri Isra¨elitæ : tradidit enim
Dominus in manus ejus Madian, et omnia castra ejus. 15 Cumque audisset
Gedeon somnium, et interpretationem ejus, adoravit : et reversus est ad castra
Isra¨el, et ait : Surgite, tradidit enim Dominus in manus nostras castra
Madian. 16 Divisitque trecentos viros in tres partes, et dedit tubas in manibus
eorum, lagenasque vacuas, ac lampades in medio lagenarum. 17 Et dixit ad
eos : Quod me facere videritis, hoc facite : ingrediar partem castrorum, et
quod fecero, sectamini. 18 Quando personuerit tuba in manu mea, vos quoque
per castrorum circuitum clangite, et conclamate : Domino et Gedeoni.
19 Ingressusque est Gedeon, et trecenti viri qui erant cum eo, in partem castrorum,
incipientibus vigiliis noctis mediæ : et custodibus suscitatis, coeperunt
buccinis clangere, et complodere inter se lagenas. 20 Cumque per gyrum castrorum
in tribus personarent locis, et hydrias confregissent, tenuerunt sinistris
manibus lampades, et dextris sonantes tubas, clamaveruntque : Gladius Domini
et Gedeonis : 21 stantes singuli in loco suo per circuitum castrorum hostilium.
Omnia itaque castra turbata sunt, et vociferantes ululantesque fugerunt :
22 et nihilominus insistebant trecenti viri buccinis personantes. Immisitque
Dominus gladium omnibus castris, et mutua se cæde truncabant, 23 fugientes
usque ad Bethsetta, et crepidinem Abelmehula in Tebbath. Conclamantes
autem viri Isra¨el de Nephthali, et Aser, et omni Manasse, persequebantur
Madian. 24 Misitque Gedeon nuntios in omnem montem Ephraim, dicens :
Descendite in occursum Madian, et occupate aquas usque Bethbera atque Jordanem.
Clamavitque omnis Ephraim, et præoccupavit aquas atque Jordanem
usque Bethbera. 25 Apprehensosque duos viros Madian, Oreb et Zeb, interfecit
Oreb in petra Oreb, Zeb vero in torculari Zeb. Et persecuti sunt Madian,
capita Oreb et Zeb portantes ad Gedeon trans fluenta Jordanis.
227
Judicum
8 Dixeruntque ad eum viri Ephraim : Quid est hoc quod facere voluisti, ut
nos non vocares, cum ad pugnam pergeres contra Madian ? jurgantes
fortiter, et prope vim inferentes. 2 Quibus ille respondit : Quod enim tale
facere potui, quale vos fecistis ? nonne melior est racemus Ephraim, vindemiis
Abiezer ? 3 In manus vestras Dominus tradidit principes Madian, Oreb et Zeb :
quid tale facere potui, quale vos fecistis ? Quod cum locutus esset, requievit
spiritus eorum, quo tumebant contra eum.
4 Cumque venisset Gedeon ad Jordanem, transivit eum cum trecentis viris,
qui secum erant : et præ lassitudine, fugientes persequi non poterant. 5 Dixitque
ad viros Soccoth : Date, obsecro, panes populo qui mecum est, quia
valde defecerunt : ut possimus persequi Zebee et Salmana reges Madian. 6 Responderunt
principes Soccoth : Forsitan palmæ manuum Zebee et Salmana in
manu tua sunt, et idcirco postulas ut demus exercitui tuo panes. 7 Quibus
ille ait : Cum ergo tradiderit Dominus Zebee et Salmana in manus meas, conteram
carnes vestras cum spinis tribulisque deserti. 8 Et inde conscendens,
venit in Phanuel : locutusque est ad viros loci illius similia. Cui et illi responderunt,
sicut responderant viri Soccoth. 9 Dixit itaque et eis : Cum reversus
fuero victor in pace, destruam turrim hanc.
10 Zebee autem et Salmana requiescebant cum omni exercitu suo. Quindecim
enim millia viri remanserant ex omnibus turmis orientalium populorum,
cæsis centum viginti millibus bellatorum educentium gladium. 11 Ascendensque
Gedeon per viam eorum, qui in tabernaculis morabantur, ad orientalem
partem Nobe et Jegbaa, percussit castra hostium, qui securi erant, et nihil
adversi suspicabantur. 12 Fugeruntque Zebee et Salmana, quos persequens
Gedeon comprehendit, turbato omni exercitu eorum. 13 Revertensque de bello
ante solis ortum, 14 apprehendit puerum de viris Soccoth : interrogavitque
eum nomina principum et seniorum Soccoth, et descripsit septuaginta septem
viros. 15 Venitque ad Soccoth, et dixit eis : En Zebee et Salmana, super quibus
exprobrastis mihi, dicentes : Forsitan manus Zebee et Salmana in manibus tuis
sunt, et idcirco postulas ut demus viris, qui lassi sunt et defecerunt, panes.
16 Tulit ergo seniores civitatis et spinas deserti ac tribulos, et contrivit cum eis
atque comminuit viros Soccoth. 17 Turrim quoque Phanuel subvertit, occisis
habitatoribus civitatis. 18 Dixitque ad Zebee et Salmana : Quales fuerunt viri,
quos occidistis in Thabor ? Qui responderunt : Similes tui, et unus ex eis quasi
filius regis. 19 Quibus ille respondit : Fratres mei fuerunt, filii matris meæ.
Vivit Dominus, quia si servassetis eos, non vos occiderem. 20 Dixitque Jether
primogenito suo : Surge, et interfice eos. Qui non eduxit gladium : timebat
enim, quia adhuc puer erat. 21 Dixeruntque Zebee et Salmana : Tu surge, et
irrue in nos : quia juxta ætatem robur est hominis. Surrexit Gedeon, et interfecit
Zebee et Salmana : et tulit ornamenta ac bullas quibus colla regalium
camelorum decorari solent.
22 Dixeruntque omnes viri Isra¨el ad Gedeon : Dominare nostri tu, et filius
tuus, et filius filii tui : quia liberasti nos de manu Madian. 23 Quibus ille ait :
Non dominabor vestri, nec dominabitur in vos filius meus, sed dominabitur
vobis Dominus. 24 Dixitque ad eos : Unam petitionem postulo a vobis : date
mihi inaures ex præda vestra. Inaures enim aureas Isma¨elitæ habere consueverant.
25 Qui responderunt : Libentissime dabimus. Expandentesque
super terram pallium, projecerunt in eo inaures de præda : 26 et fuit pondus
postulatarum inaurium, mille septingenti auri sicli, absque ornamentis, et
monilibus, et veste purpurea, quibus reges Madian uti soliti erant, et præter
228
Judicum
torques aureas camelorum. 27 Fecitque ex eo Gedeon ephod, et posuit illud in
civitate sua Ephra. Fornicatusque est omnis Isra¨el in eo, et factum est Gedeoni
et omni domui ejus in ruinam. 28 Humiliatus est autem Madian coram filiis
Isra¨el, nec potuerunt ultra cervices elevare : sed quievit terra per quadraginta
annos, quibus Gedeon præfuit.
29 Abiit itaque Jerobaal filius Joas, et habitavit in domo sua : 30 habuitque
septuaginta filios, qui egressi sunt de femore ejus : eo quod plures haberet
uxores. 31 Concubina autem illius, quam habebat in Sichem, genuit ei filium
nomine Abimelech. 32 Mortuusque est Gedeon filius Joas in senectute bona, et
sepultus est in sepulchro Joas patris sui in Ephra de familia Ezri. 33 Postquam
autem mortuus est Gedeon, aversi sunt filii Isra¨el, et fornicati sunt cum Baalim.
Percusseruntque cum Baal foedus, ut esset eis in deum : 34 nec recordati
sunt Domini Dei sui, qui eruit eos de manibus inimicorum suorum omnium
per circuitum : 35 nec fecerunt misericordiam cum domo Jerobaal Gedeon,
juxta omnia bona quæ fecerat Isra¨eli.
9 Abiit autem Abimelech filius Jerobaal in Sichem ad fratres matris suæ,
et locutus est ad eos, et ad omnem cognationem domus patris matris
suæ, dicens : 2 Loquimini ad omnes viros Sichem : Quid vobis est melius,
ut dominentur vestri septuaginta viri omnes filii Jerobaal, an ut dominetur
unus vir ? simulque considerate quod os vestrum et caro vestra sum. 3 Locutique
sunt fratres matris ejus de eo ad omnes viros Sichem universos sermones
istos, et inclinaverunt cor eorum post Abimelech, dicentes : Frater noster est.
4 Dederuntque illi septuaginta pondo argenti de fano Baalberit. Qui conduxit
sibi ex eo viros inopes et vagos, secutique sunt eum. 5 Et venit in domum patris
sui in Ephra, et occidit fratres suos filios Jerobaal, septuaginta viros super
lapidem unum : remansitque Joatham filius Jerobaal minimus, et absconditus
est.
6 Congregati sunt autem omnes viri Sichem, et universæ familiæ urbis
Mello : abieruntque et constituerunt regem Abimelech, juxta quercum quæ
stabat in Sichem. 7 Quod cum nuntiatum esset Joatham, ivit, et stetit in vertice
montis Garizim : elevataque voce, clamavit, et dixit : Audite me, viri Sichem ;
ita audiat vos Deus. 8 Ierunt ligna, ut ungerent super se regem : dixeruntque
olivæ : Impera nobis. 9 Quæ respondit : Numquid possum deserere
pinguedinem meam, qua et dii utuntur et homines, et venire ut inter ligna
promovear ? 10 Dixeruntque ligna ad arborem ficum : Veni, et super nos regnum
accipe. 11 Quæ respondit eis : Numquid possum deserere dulcedinem
meam, fructusque suavissimos, et ire ut inter cetera ligna promovear ? 12 Locutaque
sunt ligna ad vitem : Veni, et impera nobis. 13 Quæ respondit eis :
Numquid possum deserere vinum meum, quod lætificat Deum et homines,
et inter ligna cetera promoveri ? 14 Dixeruntque omnia ligna ad rhamnum :
Veni, et impera super nos. 15 Quæ respondit eis : Si vere me regem vobis constituitis,
venite, et sub umbra mea requiescite : si autem non vultis, egrediatur
ignis de rhamno, et devoret cedros Libani. 16 Nunc igitur, si recte et absque
peccato constituistis super vos regem Abimelech, et bene egistis cum Jerobaal,
et cum domo ejus, et reddidistis vicem beneficiis ejus, qui pugnavit pro vobis,
17 et animam suam dedit periculis, ut erueret vos de manu Madian, 18 qui nunc
surrexistis contra domum patris mei, et interfecistis filios ejus septuaginta viros
super unum lapidem, et constituistis regem Abimelech filium ancillæ ejus
super habitatores Sichem, eo quod frater vester sit : 19 si ergo recte et absque
229
Judicum
vitio egistis cum Jerobaal et domo ejus, hodie lætamini in Abimelech, et ille
lætetur in vobis. 20 Sin autem perverse : egrediatur ignis ex eo, et consumat
habitatores Sichem, et oppidum Mello : egrediaturque ignis de viris Sichem,
et de oppido Mello, et devoret Abimelech. 21 Quæ cum dixisset, fugit, et abiit
in Bera : habitavitque ibi ob metum Abimelech fratris sui.
22 Regnavit itaque Abimelech super Isra¨el tribus annis. 23 Misitque Dominus
spiritum pessimum inter Abimelech et habitatores Sichem : qui coeperunt
eum detestari, 24 et scelus interfectionis septuaginta filiorum Jerobaal, et effusionem
sanguinis eorum conferre in Abimelech fratrem suum, et in ceteros
Sichimorum principes, qui eum adjuverant. 25 Posueruntque insidias adversus
eum in summitate montium : et dum illius præstolabantur adventum,
exercebant latrocinia, agentes prædas de prætereuntibus : nuntiatumque est
Abimelech. 26 Venit autem Gaal filius Obed cum fratribus suis, et transivit
in Sichimam. Ad cujus adventum erecti habitatores Sichem, 27 egressi sunt
in agros, vastantes vineas, uvasque calcantes : et factis cantantium choris,
ingressi sunt fanum dei sui, et inter epulas et pocula maledicebant Abimelech,
28 clamante Gaal filio Obed : Quis est Abimelech, et quæ est Sichem,
ut serviamus ei ? numquid non est filius Jerobaal, et constituit principem Zebul
servum suum super viros Emor patris Sichem ? cur ergo serviemus ei ?
29 utinam daret aliquis populum istum sub manu mea, ut auferrem de medio
Abimelech. Dictumque est Abimelech : Congrega exercitus multitudinem,
et veni. 30 Zebul enim princeps civitatis, auditis sermonibus Gaal filii Obed,
iratus est valde, 31 et misit clam ad Abimelech nuntios, dicens : Ecce Gaal
filius Obed venit in Sichimam cum fratribus suis, et oppugnat adversum te
civitatem. 32 Surge itaque nocte cum populo qui tecum est, et latita in agro :
33 et primo mane, oriente sole, irrue super civitatem. Illo autem egrediente
adversum te cum populo suo, fac ei quod potueris.
34 Surrexit itaque Abimelech cum omni exercitu suo nocte, et tetendit insidias
juxta Sichimam in quatuor locis. 35 Egressusque est Gaal filius Obed, et
stetit in introitu portæ civitatis. Surrexit autem Abimelech, et omnis exercitus
cum eo, de insidiarum loco. 36 Cumque vidisset populum Gaal, dixit ad
Zebul : Ecce de montibus multitudo descendit. Cui ille respondit : Umbras
montium vides quasi capita hominum, et hoc errore deciperis. 37 Rursumque
Gaal ait : Ecce populus de umbilico terræ descendit, et unus cuneus venit
per viam quæ respicit quercum. 38 Cui dixit Zebul : Ubi est nunc os tuum,
quo loquebaris : Quis est Abimelech ut serviamus ei ? nonne hic populus
est, quem despiciebas ? egredere, et pugna contra eum. 39 Abiit ergo Gaal,
spectante Sichimorum populo, et pugnavit contra Abimelech, 40 qui persecutus
est eum fugientem, et in urbem compulit : cecideruntque ex parte ejus
plurimi, usque ad portam civitatis. 41 Et Abimelech sedit in Ruma : Zebul
autem Gaal et socios ejus expulit de urbe, nec in ea passus est commorari.
42 Sequenti ergo die, egressus est populus in campum. Quod cum nuntiatum
esset Abimelech, 43 tulit exercitum suum, et divisit in tres turmas, tendens
insidias in agris. Vidensque quod egrederetur populus de civitate, surrexit, et
irruit in eos 44 cum cuneo suo, oppugnans et obsidens civitatem : duæ autem
turmæ palantes per campum adversarios persequebantur. 45 Porro Abimelech
omni die illo oppugnabat urbem : quam cepit, interfectis habitatoribus ejus,
ipsaque destructa, ita ut sal in ea dispergeret.
46 Quod cum audissent qui habitabant in turre Sichimorum, ingressi sunt
fanum dei sui Berith, ubi foedus cum eo pepigerant, et ex eo locus nomen
230
Judicum
acceperat : qui erat munitus valde. 47 Abimelech quoque audiens viros turris
Sichimorum pariter conglobatos, 48 ascendit in montem Selmon cum omni
populo suo : et arrepta securi, præcidit arboris ramum, impositumque ferens
humero, dixit ad socios : Quod me videtis facere, cito facite. 49 Igitur certatim
ramos de arboribus præcidentes, sequebantur ducem. Qui circumdantes præsidium,
succenderunt : atque ita factum est, ut fumo et igne mille homines
necarentur, viri pariter et mulieres, habitatorum turris Sichem.
50 Abimelech autem inde proficiscens venit ad oppidum Thebes, quod circumdans
obsidebat exercitu. 51 Erat autem turris excelsa in media civitate, ad
quam confugerant simul viri ac mulieres, et omnes principes civitatis, clausa
firmissime janua, et super turris tectum stantes per propugnacula. 52 Accedensque
Abimelech juxta turrim, pugnabat fortiter : et appropinquans ostio,
ignem supponere nitebatur : 53 et ecce una mulier fragmen molæ desuper jaciens,
illisit capiti Abimelech, et confregit cerebrum ejus. 54 Qui vocavit cito
armigerum suum, et ait ad eum : Evagina gladium tuum, et percute me, ne
forte dicatur quod a femina interfectus sim. Qui jussa perficiens, interfecit
eum. 55 Illoque mortuo, omnes qui cum eo erant de Isra¨el, reversi sunt in
sedes suas : 56 et reddidit Deus malum quod fecerat Abimelech contra patrem
suum, interfectis septuaginta fratribus suis. 57 Sichimitis quoque quod operati
erant, retributum est, et venit super eos maledictio Joatham filii Jerobaal.
10 Post Abimelech surrexit dux in Isra¨el Thola filius Phua patrui Abimelech,
vir de Issachar, qui habitavit in Samir montis Ephraim : 2 et judicavit
Isra¨elem viginti et tribus annis, mortuusque est, ac sepultus in Samir.
3 Huic successit Jair Galaadites, qui judicavit Isra¨el per viginti et duos annos,
4 habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum, et principes
triginta civitatum, quæ ex nomine ejus sunt appellatæ Havoth Jair, id est, oppida
Jair, usque in præsentem diem, in terra Galaad. 5 Mortuusque est Jair, ac
sepultus in loco cui est vocabulum Camon.
6 Filii autem Isra¨el peccatis veteribus jungentes nova, fecerunt malum in
conspectu Domini, et servierunt idolis, Baalim et Astaroth, et diis Syriæ ac
Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthiim : dimiseruntque Dominum,
et non coluerunt eum. 7 Contra quos Dominus iratus, tradidit eos in manus
Philisthiim et filiorum Ammon. 8 Afflictique sunt, et vehementer oppressi per
annos decem et octo, omnes qui habitabant trans Jordanem in terra Amorrhæi,
qui est in Galaad : 9 in tantum ut filii Ammon, Jordane transmisso, vastarent
Judam et Benjamin et Ephraim : afflictusque est Isra¨el nimis. 10 Et clamantes
ad Dominum, dixerunt : Peccavimus tibi, quia dereliquimus Dominum Deum
nostrum, et servivimus Baalim. 11 Quibus locutus est Dominus : Numquid
non Ægyptii et Amorrhæi, filiique Ammon et Philisthiim, 12 Sidonii quoque
et Amalec et Chanaan oppresserunt vos, et clamastis ad me, et erui vos de
manu eorum ? 13 Et tamen reliquistis me, et coluistis deos alienos : idcirco
non addam ut ultra vos liberem : 14 ite, et invocate deos quos elegistis : ipsi
vos liberent in tempore angustiæ. 15 Dixeruntque filii Isra¨el ad Dominum :
Peccavimus, redde tu nobis quidquid tibi placet : tantum nunc libera nos.
16 Quæ dicentes, omnia de finibus suis alienorum deorum idola projecerunt,
et servierunt Domino Deo : qui doluit super miseriis eorum. 17 Itaque filii
Ammon conclamantes in Galaad fixere tentoria, contra quos congregati filii
Isra¨el in Maspha castrametati sunt. 18 Dixeruntque principes Galaad singuli ad
231
Judicum
proximos suos : Qui primus ex nobis contra filios Ammon coeperit dimicare,
erit dux populi Galaad.
11 Fuit illo tempore Jephte Galaadites vir fortissimus atque pugnator, filius
mulieris meretricis, qui natus est de Galaad. 2 Habuit autem Galaad
uxorem, de qua suscepit filios : qui postquam creverant, ejecerunt Jephte, dicentes
: Hæres in domo patris nostri esse non poteris, quia de altera matre
natus es. 3 Quos ille fugiens atque devitans, habitavit in terra Tob : congregatique
sunt ad eum viri inopes, et latrocinantes, et quasi principem sequebantur.
4 In illis diebus pugnabant filii Ammon contra Isra¨el. 5 Quibus acriter
instantibus perrexerunt majores natu de Galaad, ut tollerent in auxilium sui
Jephte de terra Tob : 6 dixeruntque ad eum : Veni et esto princeps noster, et
pugna contra filios Ammon. 7 Quibus ille respondit : Nonne vos estis, qui
odistis me, et ejecistis de domo patris mei ? et nunc venistis ad me necessitate
compulsi. 8 Dixeruntque principes Galaad ad Jephte : Ob hanc igitur causam
nunc ad te venimus, ut proficiscaris nobiscum, et pugnes contra filios Ammon,
sisque dux omnium qui habitant in Galaad. 9 Jephte quoque dixit eis : Si vere
venistis ad me, ut pugnem pro vobis contra filios Ammon, tradideritque eos
Dominus in manus meas, ego ero vester princeps ? 10 Qui responderunt ei :
Dominus, qui hæc audit, ipse mediator ac testis est quod nostra promissa faciemus.
11 Abiit itaque Jephte cum principibus Galaad, fecitque eum omnis
populus principem sui. Locutusque est Jephte omnes sermones suos coram
Domino in Maspha.
12 Et misit nuntios ad regem filiorum Ammon, qui ex persona sua dicerent
: Quid mihi et tibi est, quia venisti contra me, ut vastares terram meam ?
13 Quibus ille respondit : Quia tulit Isra¨el terram meam, quando ascendit de
Ægypto, a finibus Arnon usque Jaboc atque Jordanem : nunc ergo cum pace
redde mihi eam. 14 Per quos rursum mandavit Jephte, et imperavit eis ut
dicerent regi Ammon : 15 Hæc dicit Jephte : Non tulit Isra¨el terram Moab,
nec terram filiorum Ammon : 16 sed quando de Ægypto conscenderunt, ambulavit
per solitudinem usque ad mare Rubrum, et venit in Cades. 17 Misitque
nuntios ad regem Edom, dicens : Dimitte me ut transeam per terram tuam.
Qui noluit acquiescere precibus ejus. Misit quoque ad regem Moab, qui et
ipse transitum præbere contempsit. Mansit itaque in Cades, 18 et circuivit
ex latere terram Edom et terram Moab : venitque contra orientalem plagam
terræ Moab, et castrametatus est trans Arnon : nec voluit intrare terminos
Moab. (Arnon quippe confinium est terræ Moab.) 19 Misit itaque Isra¨el nuntios
ad Sehon regem Amorrhæorum, qui habitabat in Hesebon, et dixerunt ei :
Dimitte ut transeam per terram tuam usque ad fluvium. 20 Qui et ipse Isra¨el
verba despiciens, non dimisit eum transire per terminos suos : sed infinita
multitudine congregata, egressus est contra eum in Jasa, et fortiter resistebat.
21 Tradiditque eum Dominus in manus Isra¨el cum omni exercitu suo : qui percussit
eum, et possedit omnem terram Amorrhæi habitatoris regionis illius,
22 et universos fines ejus, de Arnon usque Jaboc, et de solitudine usque ad Jordanem.
23 Dominus ergo Deus Isra¨el subvertit Amorrhæum, pugnante contra
illum populo suo Isra¨el, et tu nunc vis possidere terram ejus ? 24 nonne ea quæ
possidet Chamos deus tuus, tibi jure debentur ? quæ autem Dominus Deus
noster victor obtinuit, in nostram cedent possessionem : 25 nisi forte melior
es Balac filio Sephor rege Moab ; aut docere potes, quod jurgatus sit contra
Isra¨el, et pugnaverit contra eum, 26 quando habitavit in Hesebon et viculis
232
Judicum
ejus, et in Aro¨er et villis illius, vel in cunctis civitatibus juxta Jordanem, per
trecentos annos. Quare tanto tempore nihil super hac repetitione tentastis ?
27 Igitur non ego pecco in te, sed tu contra me male agis, indicens mihi bella
non justa. Judicet Dominus arbiter hujus diei inter Isra¨el, et inter filios Ammon.
28 Noluitque acquiescere rex filiorum Ammon verbis Jephte, quæ per
nuntios mandaverat.
29 Factus est ergo super Jephte spiritus Domini, et circuiens Galaad et
Manasse, Maspha quoque Galaad, et inde transiens ad filios Ammon, 30 votum
vovit Domino, dicens : Si tradideris filios Ammon in manus meas,
31 quicumque primus fuerit egressus de foribus domus meæ, mihique occurrerit
revertenti cum pace a filiis Ammon, eum holocaustum offeram Domino.
32 Transivitque Jephte ad filios Ammon, ut pugnaret contra eos : quos tradidit
Dominus in manus ejus. 33 Percussitque ab Aro¨er usque dum venias in Mennith,
viginti civitates, et usque ad Abel, quæ est vineis consita, plaga magna
nimis : humiliatique sunt filii Ammon a filiis Isra¨el.
34 Revertente autem Jephte in Maspha domum suam, occurrit ei unigenita
filia sua cum tympanis et choris : non enim habebat alios liberos. 35 Qua
visa, scidit vestimenta sua, et ait : Heu me, filia mea ! decepisti me, et ipsa
decepta es : aperui enim os meum ad Dominum, et aliud facere non potero.
36 Cui illa respondit : Pater mi, si aperuisti os tuum ad Dominum, fac mihi
quodcumque pollicitus es, concessa tibi ultione atque victoria de hostibus tuis.
37 Dixitque ad patrem : Hoc solum mihi præsta quod deprecor : dimitte me
ut duobus mensibus circumeam montes, et plangam virginitatem meam cum
sodalibus meis. 38 Cui ille respondit : Vade. Et dimisit eam duobus mensibus.
Cumque abiisset cum sociis ac sodalibus suis, flebat virginitatem suam in
montibus. 39 Expletisque duobus mensibus, reversa est ad patrem suum, et
fecit ei sicut voverat, quæ ignorabat virum. Exinde mos increbruit in Isra¨el,
et consuetudo servata est, 40 ut post anni circulum conveniant in unum filiæ
Isra¨el, et plangant filiam Jephte Galaaditæ diebus quatuor.
12 Ecce autem in Ephraim orta est seditio : nam transeuntes contra
aquilonem, dixerunt ad Jephte : Quare vadens ad pugnam contra filios
Ammon, vocare nos noluisti, ut pergeremus tecum ? igitur incendemus
domum tuam. 2 Quibus ille respondit : Disceptatio erat mihi et populo meo
contra filios Ammon vehemens : vocavique vos, ut præberetis mihi auxilium,
et facere noluistis. 3 Quod cernens, posui animam meam in manibus
meis, transivique ad filios Ammon, et tradidit eos Dominus in manus meas.
Quid commerui, ut adversum me consurgatis in prælium ? 4 Vocatis itaque
ad se cunctis viris Galaad, pugnabat contra Ephraim : percusseruntque viri
Galaad Ephraim, quia dixerat : Fugitivus est Galaad de Ephraim, et habitat in
medio Ephraim et Manasse. 5 Occupaveruntque Galaaditæ vada Jordanis, per
quæ Ephraim reversurus erat. Cumque venisset ad ea de Ephraim numero,
fugiens, atque dixisset : Obsecro ut me transire permittatis : dicebant ei Galaaditæ
: Numquid Ephrathæus es ? quo dicente : Non sum : 6 interrogabant
eum : Dic ergo Scibboleth, quod interpretatur Spica. Qui respondebat : Sibboleth
: eadem littera spicam exprimere non valens. Statimque apprehensum
jugulabant in ipso Jordanis transitu. Et ceciderunt in illo tempore de Ephraim
quadraginta duo millia.
7 Judicavit itaque Jephte Galaadites Isra¨el sex annis : et mortuus est, ac
sepultus in civitate sua Galaad.
233
Judicum
8 Post hunc judicavit Isra¨el Abesan de Bethlehem : 9 qui habuit triginta
filios, et totidem filias, quas emittens foras, maritis dedit, et ejusdem numeri
filiis suis accepit uxores, introducens in domum suam. Qui septem annis
judicavit Isra¨el : 10 mortuusque est, ac sepultus in Bethlehem. 11 Cui successit
Ahialon Zabulonites : et judicavit Isra¨el decem annis : 12 mortuusque
est, ac sepultus in Zabulon. 13 Post hunc judicavit Isra¨el Abdon filius Illel
Pharathonites : 14 qui habuit quadraginta filios, et triginta ex eis nepotes, ascendentes
super septuaginta pullos asinarum. Et judicavit Isra¨el octo annis :
15 mortuusque est, ac sepultus in Pharathon terræ Ephraim, in monte Amalec.
13 Rursumque filii Isra¨el fecerunt malum in conspectu Domini : qui tradidit
eos in manus Philisthinorum quadraginta annis. 2 Erat autem
quidam vir de Saraa, et de stirpe Dan, nomine Manue, habens uxorem sterilem.
3 Cui apparuit angelus Domini, et dixit ad eam : Sterilis es et absque
liberis : sed concipies, et paries filium. 4 Cave ergo ne bibas vinum ac siceram,
nec immundum quidquam comedas : 5 quia concipies, et paries filium,
cujus non tanget caput novacula : erit enim nazaræus Dei ab infantia sua et
ex matris utero, et ipse incipiet liberare Isra¨el de manu Philisthinorum. 6 Quæ
cum venisset ad maritum suum, dixit ei : Vir Dei venit ad me, habens vultum
angelicum, terribilis nimis. Quem cum interrogassem quis esset, et unde
venisset, et quo nomine vocaretur, noluit mihi dicere : 7 sed hoc respondit :
Ecce concipies et paries filium : cave ne vinum bibas, nec siceram, et ne aliquo
vescaris immundo : erit enim puer nazaræus Dei ab infantia sua, ex utero
matris suæ usque ad diem mortis suæ. 8 Oravit itaque Manue Dominum, et
ait : Obsecro, Domine, ut vir Dei, quem misisti, veniat iterum, et doceat nos
quid debeamus facere de puero, qui nasciturus est. 9 Exaudivitque Dominus
deprecantem Manue, et apparuit rursum angelus Dei uxori ejus sedenti in
agro : Manue autem maritus ejus non erat cum ea. Quæ cum vidisset angelum,
10 festinavit, et cucurrit ad virum suum : nuntiavitque ei, dicens : Ecce
apparuit mihi vir, quem ante videram. 11 Qui surrexit, et secutus est uxorem
suam : veniensque ad virum, dixit ei : Tu es qui locutus es mulieri ? Et ille respondit
: Ego sum. 12 Cui Manue : Quando, inquit, sermo tuus fuerit expletus,
quid vis ut faciat puer ? aut a quo se observare debebit ?
13 Dixitque angelus Domini ad Manue : Ab omnibus, quæ locutus sum
uxori tuæ, abstineat se, 14 et quidquid ex vinea nascitur, non comedat : vinum
et siceram non bibat ; nullo vescatur immundo : et quod ei præcepi, impleat
atque custodiat. 15 Dixitque Manue ad angelum Domini : Obsecro te ut acquiescas
precibus meis, et faciamus tibi hædum de capris. 16 Cui respondit
angelus : Si me cogis, non comedam panes tuos : si autem vis holocaustum
facere, offer illud Domino. Et nesciebat Manue quod angelus Domini esset.
17 Dixitque ad eum : Quod est tibi nomen, ut, si sermo tuus fuerit expletus,
honoremus te ? 18 Cui ille respondit : Cur quæris nomen meum, quod est
mirabile ? 19 Tulit itaque Manue hædum de capris, et libamenta, et posuit
super petram, offerens Domino, qui facit mirabilia : ipse autem et uxor ejus
intuebantur. 20 Cumque ascenderet flamma altaris in cælum, angelus Domini
pariter in flamma ascendit. Quod cum vidissent Manue et uxor ejus, proni
ceciderunt in terram, 21 et ultra eis non apparuit angelus Domini. Statimque
intellexit Manue angelum Domini esse, 22 et dixit ad uxorem suam : Morte
moriemur, quia vidimus Deum. 23 Cui respondit mulier : Si Dominus nos
234
Judicum
vellet occidere, de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset,
nec ostendisset nobis hæc omnia, neque ea quæ sunt ventura dixisset.
24 Peperit itaque filium, et vocavit nomen ejus Samson. Crevitque puer, et
benedixit ei Dominus. 25 Coepitque spiritus Domini esse cum eo in castris Dan
inter Saraa et Esthaol.
14Descendit ergo Samson in Thamnatha : vidensque ibi mulierem de filiabus
Philisthiim, 2 ascendit, et nuntiavit patri suo et matri suæ, dicens :
Vidi mulierem in Thamnatha de filiabus Philisthinorum : quam quæso ut mihi
accipiatis uxorem. 3 Cui dixerunt pater et mater sua : Numquid non est
mulier in filiabus fratrum tuorum, et in omni populo meo, quia vis accipere
uxorem de Philisthiim, qui incircumcisi sunt ? Dixitque Samson ad patrem
suum : Hanc mihi accipe : quia placuit oculis meis. 4 Parentes autem ejus nesciebant
quod res a Domino fieret, et quæreret occasionem contra Philisthiim :
eo enim tempore Philisthiim dominabantur Isra¨eli. 5 Descendit itaque Samson
cum patre suo et matre in Thamnatha. Cumque venissent ad vineas oppidi,
apparuit catulus leonis sævus, et rugiens, et occurrit ei. 6 Irruit autem spiritus
Domini in Samson, et dilaceravit leonem, quasi hædum in frustra discerpens,
nihil omnino habens in manu : et hoc patri et matri noluit indicare. 7 Descenditque,
et locutus est mulieri quæ placuerat oculis ejus. 8 Et post aliquot
dies revertens ut acciperet eam, declinavit ut videret cadaver leonis, et ecce
examen apum in ore leonis erat ac favus mellis. 9 Quem cum sumpsisset in
manibus comedebat in via : veniensque ad patrem suum et matrem, dedit eis
partem, qui et ipsi comederunt : nec tamen eis voluit indicare quod mel de
corpore leonis assumpserat.
10 Descendit itaque pater ejus ad mulierem, et fecit filio suo Samson convivium
: sic enim juvenes facere consueverant. 11 Cum ergo cives loci illius
vidissent eum, dederunt ei sodales triginta ut essent cum eo. 12 Quibus locutus
est Samson : Proponam vobis problema : quod si solveritis mihi intra septem
dies convivii, dabo vobis triginta sindones, et totidem tunicas : 13 sin autem
non potueritis solvere, vos dabitis mihi triginta sindones, et ejusdem numeri
tunicas. Qui responderunt ei : Propone problema, ut audiamus. 14 Dixitque
eis :
De comedente exivit cibus,
et de forti egressa est dulcedo.
Nec potuerunt per tres dies propositionem solvere. 15 Cumque adesset
dies septimus, dixerunt ad uxorem Samson : Blandire viro tuo et suade ei
ut indicet tibi quid significet problema : quod si facere nolueris, incendemus
te, et domum patris tui : an idcirco vocastis nos ad nuptias ut spoliaretis ?
16 Quæ fundebat apud Samson lacrimas, et quærebatur, dicens : Odisti me, et
non diligis : idcirco problema, quod proposuisti filiis populi mei, non vis mihi
exponere. At ille respondit : Patri meo et matri nolui dicere : et tibi indicare
potero ? 17 Septem igitur diebus convivii flebat ante eum : tandemque die
septimo cum ei esset molesta, exposuit. Quæ statim indicavit civibus suis.
18 Et illi dixerunt ei die septimo ante solis occubitum :
Quid dulcius melle,
et quid fortius leone ?
Qui ait ad eos :
235
Judicum
Si non arassetis in vitula mea,
non invenissetis propositionem meam.
19 Irruit itaque in eum spiritus Domini, descenditque Ascalonem, et percussit
ibi triginta viros : quorum ablatas vestes dedit iis qui problema solverant.
Iratusque nimis ascendit in domum patris sui : 20 uxor autem ejus accepit
maritum unum de amicis ejus et pronubis.
15 Post aliquantulum autem temporis, cum dies triticeæ messis instarent,
venit Samson, invisere volens uxorem suam, et attulit ei hædum de
capris. Cumque cubiculum ejus solito vellet intrare, prohibuit eum pater illius,
dicens : 2 Putavi quod odisses eam, et ideo tradidi illam amico tuo : sed
habet sororem, quæ junior et pulchrior illa est : sit tibi pro ea uxor. 3 Cui Samson
respondit : Ab hac die non erit culpa in me contra Philisthæos : faciam
enim vobis mala. 4 Perrexitque et cepit trecentas vulpes, caudasque earum
junxit ad caudas, et faces ligavit in medio : 5 quas igne succendens, dimisit
ut huc illucque discurrerent. Quæ statim perrexerunt in segetes Philisthinorum.
Quibus succensis, et comportatæ jam fruges, et adhuc stantes in stipula,
concrematæ sunt, in tantum ut vineas quoque et oliveta flamma consumeret.
6 Dixeruntque Philisthiim : Quis fecit hanc rem ? Quibus dictum est : Samson
gener Thamnathæi : quia tulit uxorem ejus, et alteri tradidit, hæc operatus
est. Ascenderuntque Philisthiim, et combusserunt tam mulierem quam patrem
ejus. 7 Quibus ait Samson : Licet hæc feceritis, tamen adhuc ex vobis
expetam ultionem, et tunc quiescam. 8 Percussitque eos ingenti plaga, ita
ut stupentes suram femori imponerent. Et descendens habitavit in spelunca
petræ Etam. 9 Igitur ascendentes Philisthiim in terram Juda, castrametati sunt
in loco, qui postea vocatus est Lechi, id est, Maxilla, ubi eorum effusus est
exercitus. 10 Dixeruntque ad eos de tribu Juda : Cur ascendistis adversum
nos ? Qui responderunt : Ut ligemus Samson venimus, et reddamus ei quæ
in nos operatus est.
11 Descenderunt ergo tria millia virorum de Juda ad specum silicis Etam,
dixeruntque ad Samson : Nescis quod Philisthiim imperent nobis ? quare hoc
facere voluisti ? Quibus ille ait : Sicut fecerunt mihi, sic feci eis. 12 Ligare,
inquiunt, te venimus, et tradere in manus Philisthinorum. Quibus Samson :
Jurate, ait, et spondete mihi quod non occidatis me. 13 Dixerunt : Non te occidemus,
sed vinctum trademus. Ligaveruntque eum duobus novis funibus,
et tulerunt eum de petra Etam. 14 Qui cum venisset ad locum Maxillæ, et
Philisthiim vociferantes occurrissent ei, irruit spiritus Domini in eum : et sicut
solent ad odorem ignis lina consumi, ita vincula, quibus ligatus erat, dissipata
sunt et soluta. 15 Inventamque maxillam, id est, mandibulam asini, quæ
jacebat, arripiens interfecit in ea mille viros, 16 et ait :
In maxilla asini,
in mandibula pulli asinarum,
delevi eos,
et percussi mille viros.
17 Cumque hæc verba canens complesset, projecit mandibulam de manu,
et vocavit nomen loci illius Ramathlechi, quod interpretatur, Elevatio maxillæ.
18 Sitiensque valde, clamavit ad Dominum, et ait : Tu dedisti in manu servi tui
salutem hanc maximam atque victoriam : en siti morior, incidamque in manus
236
Judicum
incircumcisorum. 19 Aperuit itaque Dominus molarem dentem in maxilla asini,
et egressæ sunt ex eo aquæ. Quibus haustis, refocillavit spiritum, et vires
recepit. Idcirco appellatum est nomen loci illius, Fons invocantis de maxilla,
usque in præsentem diem. 20 Judicavitque Isra¨el in diebus Philisthiim viginti
annis.
16Abiit quoque in Gazam, et vidit ibi mulierem meretricem, ingressusque
est ad eam. 2 Quod cum audissent Philisthiim, et percrebruisset apud
eos intrasse urbem Samson, circumdederunt eum, positis in porta civitatis
custodibus : et ibi tota nocte cum silentio præstolantes, ut facto mane exeuntem
occiderent. 3 Dormivit autem Samson usque ad medium noctem : et
inde consurgens, apprehendit ambas portæ fores cum postibus suis et sera,
impositasque humeris suis portavit ad verticem montis, qui respicit Hebron.
4 Post hæc amavit mulierem, quæ habitabat in valle Sorec, et vocabatur
Dalila. 5 Veneruntque ad eam principes Philisthinorum, atque dixerunt :
Decipe eum, et disce ab illo, in quo habeat tantam fortitudinem, et quomodo
eum superare valeamus, et vinctum affligere : quod si feceris, dabimus tibi
singuli mille et centum argenteos. 6 Locuta est ergo Dalila ad Samson : Dic mihi,
obsecro, in quo sit tua maxima fortitudo, et quid sit quo ligatus erumpere
nequeas ? 7 Cui respondit Samson : Si septem nerviceis funibus necdum siccis,
et adhuc humentibus, ligatus fuero, infirmus ero ut ceteri homines. 8 Attuleruntque
ad eam satrapæ Philisthinorum septem funes, ut dixerat : quibus
vinxit eam, 9 latentibus apud se insidiis, et in cubiculo finem rei expectantibus
: clamavitque ad eum : Philisthiim super te, Samson. Qui rupit vincula,
quomodo si rumpat quis filum de stuppæ tortum putamine, cum odorem ignis
acceperit : et non est cognitum in quo esset fortitudo ejus. 10 Dixitque
ad eum Dalila : Ecce illusisti mihi, et falsum locutus es : saltem nunc indica
mihi quo ligari debeas. 11 Cui ille respondit : Si ligatus fuero novis funibus,
qui numquam fuerunt in opere, infirmus ero, et aliorum hominum similis.
12 Quibus rursum Dalila vinxit eum, et clamavit : Philisthiim super te, Samson
: in cubiculo insidiis præparatis. Qui ita rupit vincula quasi fila telarum.
13 Dixitque Dalila rursum ad eum : Usquequo decipis me, et falsum loqueris ?
ostende quo vinciri debeas. Cui respondit Samson : Si septem crines capitis
mei cum licio plexueris, et clavum his circumligatum terræ fixeris, infirmus
ero. 14 Quod cum fecisset Dalila, dixit ad eum : Philisthiim super te, Samson.
Qui consurgens de somno extraxit clavum cum crinibus et licio.
15 Dixitque ad eum Dalila : Quomodo dicis quod amas me, cum animus
tuus non sit mecum ? Per tres vices mentitus es mihi, et noluisti dicere in
quo sit maxima fortitudo tua. 16 Cumque molesta esset ei, et per multos dies
jugiter adhæreret, spatium ad quietem non tribuens, defecit anima ejus, et
ad mortem usque lassata est. 17 Tunc aperiens veritatem rei, dixit ad eam :
Ferrum numquam ascendit super caput meum, quia nazaræus, id est, consecratus
Deo, sum de utero matris meæ : si rasum fuerit caput meum, recedet a
me fortitudo mea, et deficiam, eroque sicut ceteri homines. 18 Vidensque illa
quod confessus ei esset omnem animum suum, misit ad principes Philisthinorum
ac mandavit : Ascende adhuc semel, quia nunc mihi aperuit cor suum.
Qui ascenderunt assumpta pecunia, quam promiserant. 19 At illa dormire eum
fecit super genua sua, et in sinu suo reclinare caput. Vocavitque tonsorem, et
rasit septem crines ejus, et coepit abigere eum, et a se repellere : statim enim
ab eo fortitudo discessit. 20 Dixitque : Philisthiim super te, Samson. Qui de
237
Judicum
somno consurgens, dixit in animo suo : Egrediar sicut ante feci, et me excutiam
: nesciens quod recessisset ab eo Dominus. 21 Quem cum apprehendissent
Philisthiim, statim eruerunt oculos ejus, et duxerunt Gazam vinctum catenis,
et clausum in carcere molere fecerunt.
22 Jamque capilli ejus renasci coeperunt. 23 Et principes Philisthinorum convenerunt
in unum ut immolarent hostias magnificas Dagon deo suo, et epularentur,
dicentes : Tradidit deus noster inimicum nostrum Samson in manus
nostras. 24 Quod etiam populus videns, laudabat deum suum, eademque dicebat
: Tradidit deus noster adversarium nostrum in manus nostras, qui delevit
terram nostram, et occidit plurimos. 25 Lætantesque per convivia, sumptis
jam epulis, præceperunt ut vocaretur Samson, et ante eos luderet. Qui adductus
de carcere ludebat ante eos, feceruntque eum stare inter duas columnas.
26 Qui dixit puero regenti gressus suos : Dimitte me, ut tangam columnas,
quibus omnis imminet domus, et recliner super eas, et paululum requiescam.
27 Domus autem erat plena virorum ac mulierum, et erant ibi omnes principes
Philisthinorum, ac de tecto et solario circiter tria millia utriusque sexus spectantes
ludentem Samson. 28 At ille invocato Domino ait : Domine Deus, memento
mei, et redde mihi nunc fortitudinem pristinam, Deus meus, ut ulciscar
me de hostibus meis, et pro amissione duorum luminum unam ultionem
recipiam. 29 Et apprehendens ambas columnas quibus innitebatur domus, alteramque
earum dextera et alteram læva tenens, 30 ait : Moriatur anima mea
cum Philisthiim. Concussisque fortiter columnis, cecidit domus super omnes
principes, et ceteram multitudinem quæ ibi erat : multoque plures interfecit
moriens, quam ante vivus occiderat. 31 Descendentes autem fratres ejus et
universa cognatio, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt inter Saraa et Esthaol
in sepulchro patris sui Manue : judicavitque Isra¨el viginti annis.
17 Fuit eo tempore vir quidam de monte Ephraim nomine Michas, 2 qui
dixit matri suæ : Mille et centum argenteos, quos separaveras tibi, et
super quibus me audiente juraveras, ecce ego habeo, et apud me sunt. Cui
illa respondit : Benedictus filius meus Domino. 3 Reddidit ergo eos matri
suæ, quæ dixerat ei : Consecravi et vovi hoc argentum Domino, ut de manu
mea suscipiat filius meus, et faciat sculptile atque conflatile : et nunc trado
illud tibi. 4 Reddidit igitur eos matri suæ : quæ tulit ducentos argenteos, et
dedit eos argentario, ut faceret ex eis sculptile atque conflatile, quod fuit in
domo Michæ. 5 Qui ædiculam quoque in ea deo separavit, et fecit ephod, et
theraphim, id est, vestem sacerdotalem, et idola : implevitque unius filiorum
suorum manum, et factus est ei sacerdos. 6 In diebus illis non erat rex in Isra¨el,
sed unusquisque quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat.
7 Fuit quoque alter adolescens de Bethlehem Juda, ex cognatione ejus :
eratque ipse Levites, et habitabat ibi. 8 Egressusque de civitate Bethlehem,
peregrinari voluit ubicumque sibi commodum reperisset. Cumque venisset in
montem Ephraim, iter faciens, et declinasset parumper in domum Michæ, 9 interrogatus
est ab eo unde venisset. Qui respondit : Levita sum de Bethlehem
Juda, et vado ut habitem ubi potuero, et utile mihi esse perspexero. 10 Dixitque
Michas : Mane apud me, et esto mihi parens ac sacerdos : daboque tibi per
annos singulos decem argenteos, ac vestem duplicem, et quæ ad victum sunt
necessaria. 11 Acquievit, et mansit apud hominem, fuitque illi quasi unus de
filiis. 12 Implevitque Michas manum ejus, et habuit puerum sacerdotem apud
238
Judicum
se : 13 Nunc scio, dicens, quod benefaciet mihi Deus habenti Levitici generis
sacerdotem.
18 In diebus illis non erat rex in Isra¨el, et tribus Dan quærebat possessionem
sibi, ut habitaret in ea : usque ad illum enim diem inter ceteras
tribus sortem non acceperat. 2 Miserunt ergo filii Dan stirpis et familiæ suæ
quinque viros fortissimos de Saraa et Esthaol, ut explorarent terram, et diligenter
inspicerent : dixeruntque eis : Ite, et considerate terram. Qui cum
pergentes venissent in montem Ephraim, et intrassent domum Michæ, requieverunt
ibi : 3 et agnoscentes vocem adolescentis Levitæ, utentesque illius
diversorio, dixerunt ad eum : Quis te huc adducit ? quid hic agis ?
quam ob causam huc venire voluisti ? 4 Qui respondit eis : Hæc et hæc
præstitit mihi Michas, et me mercede conduxit, ut sim ei sacerdos. 5 Rogaverunt
autem eum ut consuleret Dominum ut scire possent an prospero
itinere pergerent, et res haberet effectum. 6 Qui respondit eis : Ite in pace :
Dominus respicit viam vestram, et iter quo pergitis. 7 Euntes igitur quinque
viri venerunt Lais : videruntque populum habitantem in ea absque ullo timore,
juxta consuetudinem Sidoniorum, securum et quietum, nullo ei penitus
resistente, magnarumque opum, et procul a Sidone atque a cunctis hominibus
separatum.
8 Reversique ad fratres suos in Saraa et Esthaol, et quid egissent sciscitantibus
responderunt : 9 Surgite, ascendamus ad eos : vidimus enim terram
valde opulentam et uberem. Nolite negligere, nolite cessare : eamus, et
possideamus eam : nullus erit labor. 10 Intrabimus ad securos, in regionem
latissimam, tradetque nobis Dominus locum, in quo nullius rei est penuria
eorum quæ gignuntur in terra. 11 Profecti igitur sunt de cognatione Dan, id
est, de Saraa et Esthaol, sexcenti viri accincti armis bellicis, 12 ascendentesque
manserunt in Cariathiarim Judæ : qui locus ex eo tempore Castrorum Dan
nomen accepit, et est post tergum Cariathiarim. 13 Inde transierunt in montem
Ephraim. Cumque venissent ad domum Michæ, 14 dixerunt quinque viri,
qui prius missi fuerant ad considerandam terram Lais, ceteris fratribus suis
: Nostis quod in domibus istis sit ephod, et theraphim, et sculptile, atque
conflatile : videte quid vobis placeat.
15 Et cum paululum declinassent, ingressi sunt domum adolescentis Levitæ,
qui erat in domo Michæ : salutaveruntque eum verbis pacificis. 16 Sexcenti
autem viri ita ut erant armati, stabant ante ostium. 17 At illi, qui ingressi
fuerant domum juvenis, sculptile, et ephod, et theraphim, atque conflatile
tollere nitebantur, et sacerdos stabat ante ostium, sexcentis viris fortissimis
haud procul expectantibus. 18 Tulerunt igitur qui intraverant sculptile, ephod,
et idola, atque conflatile. Quibus dixit sacerdos : Quid facitis ? 19 Cui responderunt
: Tace et pone digitum super os tuum : venique nobiscum, ut
habeamus te patrem, ac sacerdotem. Quid tibi melius est, ut sis sacerdos in
domo unius viri, an in una tribu et familia in Isra¨el ? 20 Quod cum audisset,
acquievit sermonibus eorum, et tulit ephod, et idola, ac sculptile, et profectus
est cum eis. 21 Qui cum pergerent, et ante se ire fecissent parvulos ac jumenta,
et omne quod erat pretiosum, 22 et jam a domo Michæ essent procul, viri
qui habitabant in ædibus Michæ conclamantes secuti sunt, 23 et post tergum
clamare coeperunt. Qui cum respexissent, dixerunt ad Micham : Quid tibi
vis ? cur clamas ? 24 Qui respondit : Deos meos, quos mihi feci, tulistis, et
sacerdotem, et omnia quæ habeo, et dicitis : Quid tibi est ? 25 Dixeruntque ei
239
Judicum
filii Dan : Cave ne ultra loquaris ad nos, et veniant ad te viri animo concitati,
et ipse cum omni domo tua pereas. 26 Et sic coepto itinere perrexerunt. Videns
autem Michas quod fortiores se essent, reversus est in domum suam.
27 Sexcenti autem viri tulerunt sacerdotem, et quæ supra diximus :
veneruntque in Lais ad populum quiescentem atque securum, et percusserunt
eos in ore gladii : urbemque incendio tradiderunt, 28 nullo penitus ferente præsidium,
eo quod procul habitarent a Sidone, et cum nullo hominum haberent
quidquam societatis ac negotii. Erat autem civitas sita in regione Rohob :
quam rursum exstruentes habitaverunt in ea, 29 vocato nomine civitatis Dan,
juxta vocabulum patris sui, quem genuerat Isra¨el, quæ prius Lais dicebatur.
30 Posueruntque sibi sculptile, et Jonathan filium Gersam filii Moysi ac filios
ejus sacerdotes in tribu Dan, usque ad diem captivitatis suæ. 31 Mansitque
apud eos idolum Michæ omni tempore quo fuit domus Dei in Silo. In diebus
illis non erat rex in Isra¨el.
19 Fuit quidam vir Levites habitans in latere montis Ephraim, qui accepit
uxorem de Bethlehem Juda : 2 quæ reliquit eum, et reversa est in domum
patris sui in Bethlehem, mansitque apud eum quatuor mensibus. 3 Secutusque
est eam vir suus, volens reconciliari ei, atque blandiri, et secum
reducere, habens in comitatu puerum et duos asinos : quæ suscepit eum, et
introduxit in domum patris sui. Quod cum audisset socer ejus, eumque vidisset,
occurrit ei lætus, 4 et amplexatus est hominem. Mansitque gener in domo
soceri tribus diebus, comedens cum eo et bibens familiariter. 5 Die autem
quarto de nocte consurgens, proficisci voluit : quem tenuit socer, et ait ad
eum : Gusta prius pauxillum panis, et conforta stomachum, et sic proficisceris.
6 Sederuntque simul, ac comederunt et biberunt. Dixitque pater puellæ
ad generum suum : Quæso te ut hodie hic maneas, pariterque lætemur. 7 At
ille consurgens, coepit velle proficisci. Et nihilominus obnixe eum socer tenuit,
et apud se fecit manere. 8 Mane autem facto, parabat Levites iter. Cui
socer rursum : Oro te, inquit, ut paululum cibi capias, et assumptis viribus
donec increscat dies, postea proficiscaris. Comederunt ergo simul. 9 Surrexitque
adolescens, ut pergeret cum uxore sua et puero. Cui rursum locutus est
socer : Considera quod dies ad occasum declivior sit, et propinquat ad vesperum
: mane apud me etiam hodie, et duc lætum diem, et cras proficisceris
ut vadas in domum tuam. 10 Noluit gener acquiescere sermonibus ejus : sed
statim perrexit, et venit contra Jebus, quæ altero nomine vocatur Jerusalem,
ducens secum duos asinos onustos, et concubinam.
11 Jamque erant juxta Jebus, et dies mutabatur in noctem : dixitque puer
ad dominum suum : Veni, obsecro : declinemus ad urbem Jebusæorum, et
maneamus in ea. 12 Cui respondit dominus : Non ingrediar oppidum gentis
alienæ, quæ non est de filiis Isra¨el : sed transibo usque Gabaa, 13 et cum
illuc pervenero, manebimus in ea, aut certe in urbe Rama. 14 Transierunt
ergo Jebus, et coeptum carpebant iter, occubuitque eis sol juxta Gabaa, quæ
est in tribu Benjamin : 15 diverteruntque ad eam, ut manerent ibi. Quo cum
intrassent, sedebant in platea civitatis, et nullus eos recipere voluit hospitio.
16 Et ecce, apparuit homo senex, revertens de agro et de opere suo vesperi, qui
et ipse de monte erat Ephraim, et peregrinus habitabat in Gabaa : homines
autem regionis illius erant filii Jemini. 17 Elevatisque oculis, vidit senex sedentem
hominem cum sarcinulis suis in platea civitatis, et dixit ad eum : Unde
venis ? et quo vadis ? 18 Qui respondit ei : Profecti sumus de Bethlehem Juda,
240
Judicum
et pergimus ad locum nostrum, qui est in latere montis Ephraim, unde ieramus
in Bethlehem : et nunc vadimus ad domum Dei, nullusque sub tectum
suum nos vult recipere, 19 habentes paleas et foenum in asinorum pabulum, et
panem ac vinum in meos et ancillæ tuæ usus, et pueri qui mecum est : nulla re
indigemus nisi hospitio. 20 Cui respondit senex : Pax tecum sit, ego præbebo
omnia quæ necessaria sunt : tantum, quæso, ne in platea maneas. 21 Introduxitque
eum in domum suam, et pabulum asinis præbuit : ac postquam laverunt
pedes suos, recepit eos in convivium.
22 Illis epulantibus, et post laborem itineris cibo et potu reficientibus corpora,
venerunt viri civitatis illius, filii Belial (id est, absque jugo), et circumdantes
domum senis, fores pulsare coeperunt, clamantes ad dominum domus
atque dicentes : Educ virum, qui ingressus est domum tuam, ut abutamur eo.
23 Egressusque est ad eos senex, et ait : Nolite, fratres, nolite facere malum
hoc, quia ingressus est homo hospitium meum : et cessate ab hac stultitia.
24 Habeo filiam virginem, et hic homo habet concubinam : educam eas ad vos,
ut humilietis eas, et vestram libidinem compleatis : tantum, obsecro, ne scelus
hoc contra naturam operemini in virum. 25 Nolebant acquiescere sermonibus
illius : quod cernens homo, eduxit ad eos concubinam suam, et eis tradidit
illudendam : qua cum tota nocte abusi essent, dimiserunt eam mane. 26 At
mulier, recedentibus tenebris, venit ad ostium domus, ubi manebat dominus
suus, et ibi corruit. 27 Mane facto, surrexit homo, et aperuit ostium, ut coeptam
expleret viam : et ecce concubina ejus jacebat ante ostium sparsis in limine
manibus. 28 Cui ille, putans eam quiescere, loquebatur : Surge, et ambulemus.
Qua nihil respondente, intelligens quod erat mortua, tulit eam, et imposuit
asino, reversusque est in domum suam. 29 Quam cum esset ingressus, arripuit
gladium, et cadaver uxoris cum ossibus suis in duodecim partes ac frustra
concidens, misit in omnes terminos Isra¨el. 30 Quod cum vidissent singuli,
conclamabant : Numquam res talis facta est in Isra¨el, ex eo die quo ascenderunt
patres nostri de Ægypto usque in præsens tempus : ferte sententiam,
et in commune decernite quid facto opus sit.
20Egressi itaque sunt omnes filii Isra¨el, et pariter congregati, quasi vir unus,
de Dan usque Bersabee, et terra Galaad, ad Dominum in Maspha.
2 Omnesque anguli populorum, et cunctæ tribus Isra¨el in ecclesiam populi
Dei convenerunt, quadringenta millia peditum pugnatorum. 3 (Nec latuit filios
Benjamin quod ascendissent filii Isra¨el in Maspha.) Interrogatusque Levita,
maritus mulieris interfectæ, quomodo tantum scelus perpetratum esset,
4 respondit : Veni in Gabaa Benjamin cum uxore mea, illucque diverti : 5 et
ecce homines civitatis illius circumdederunt nocte domum in qua manebam,
volentes me occidere, et uxorem meam incredibili furore libidinis vexantes,
denique mortua est. 6 Quam arreptam, in frustra concidi, misique partes in
omnes terminos possessionis vestræ : quia numquam tantum nefas, et tam
grande piaculum, factum est in Isra¨el. 7 Adestis, omnes filii Isra¨el : decernite
quid facere debeatis. 8 Stansque omnis populus, quasi unius hominis sermone
respondit : Non recedemus in tabernacula nostra, nec suam quisquam intrabit
domum : 9 sed hoc contra Gabaa in commune faciamus. 10 Decem viri eligantur
e centum ex omnibus tribubus Isra¨el, et centum de mille, et mille de decem
millibus, ut comportent exercitui cibaria, et possimus pugnare contra Gabaa
Benjamin, et reddere ei pro scelere, quod meretur. 11 Convenitque universus
Isra¨el ad civitatem, quasi homo unus eadem mente, unoque consilio.
241
Judicum
12 Et miserunt nuntios ad omnem tribum Benjamin, qui dicerent : Cur
tantum nefas in vobis repertum est ? 13 Tradite homines de Gabaa, qui
hoc flagitium perpetrarunt, ut moriantur, et auferatur malum de Isra¨el. Qui
noluerunt fratrum suorum filiorum Isra¨el audire mandatum : 14 sed ex cunctis
urbibus, quæ sortis suæ erant, convenerunt in Gabaa, ut illis ferrent auxilium,
et contra universum populum Isra¨el dimicarent. 15 Inventique sunt viginti
quinque millia de Benjamin educentium gladium, præter habitatores Gabaa,
16 qui septingenti erant viri fortissimi, ita sinistra ut dextra præliantes : et
sic fundis lapides ad certum jacientes, ut capillum quoque possent percutere,
et nequaquam in alteram partem ictus lapidis deferretur. 17 Virorum quoque
Isra¨el, absque filiis Benjamin, inventa sunt quadringenta millia educentium
gladium, et paratorum ad pugnam.
18 Qui surgentes venerunt in domum Dei, hoc est, in Silo : consulueruntque
Deum, atque dixerunt : Quis erit in exercitu nostro princeps certaminis
contra filios Benjamin ? Quibus respondit Dominus : Judas sit dux vester.
19 Statimque filii Isra¨el surgentes mane, castrametati sunt juxta Gabaa : 20 et
inde procedentes ad pugnam contra Benjamin, urbem oppugnare coeperunt.
21 Egressique filii Benjamin de Gabaa, occiderunt de filiis Isra¨el die illo viginti
duo millia virorum. 22 Rursum filii Isra¨el et fortitudine et numero confidentes,
in eodem loco in quo prius certaverant, aciem direxerunt : 23 ita tamen ut
prius ascenderent et flerent coram Domino usque ad noctem, consulerentque
eum, et dicerent : Debeo ultra procedere ad dimicandum contra filios Benjamin
fratres meos, an non ? Quibus ille respondit : Ascendite ad eos, et inite
certamen. 24 Cumque filii Isra¨el altera die contra filios Benjamin ad prælium
processissent, 25 eruperunt filii Benjamin de portis Gabaa : et occurrentes eis
tanta in illos cæde bacchati sunt, ut decem et octo millia virorum educentium
gladium prosternerent.
26 Quam ob rem omnes filii Isra¨el venerunt in domum Dei, et sedentes
flebant coram Domino : jejunaveruntque die illo usque ad vesperam, et obtulerunt
ei holocausta, atque pacificas victimas, 27 et super statu suo interrogaverunt.
Eo tempore ibi erat arca foederis Dei, 28 et Phinees filius Eleazari filii
Aaron præpositus domus. Consuluerunt igitur Dominum, atque dixerunt :
Exire ultra debemus ad pugnam contra filios Benjamin fratres nostros, an quiescere
? Quibus ait Dominus : Ascendite : cras enim tradam eos in manus
vestras. 29 Posueruntque filii Isra¨el insidias per circuitum urbis Gabaa : 30 et
tertia vice, sicut semel et bis, contra Benjamin exercitum produxerunt. 31 Sed et
filii Benjamin audacter eruperunt de civitate, et fugientes adversarios longius
persecuti sunt, ita ut vulnerarent ex eis sicut primo die et secundo, et cæderent
per duas semitas vertentes terga, quarum una ferebatur in Bethel et altera
in Gabaa, atque prosternerent triginta circiter viros : 32 putaverunt enim solito
eos more cedere. Qui fugam arte simulantes inierunt consilium ut abstraherent
eos de civitate, et quasi fugientes ad supradictas semitas perducerent.
33 Omnes itaque filii Isra¨el surgentes de sedibus suis, tetenderunt aciem in loco
qui vocatur Baalthamar. Insidiæ quoque, quæ circa urbem erant, paulatim se
aperire coeperunt, 34 et ab occidentali urbis parte procedere. Sed et alia decem
millia virorum de universo Isra¨el, habitatores urbis ad certamina provocabant.
Ingravatumque est bellum contra filios Benjamin : et non intellexerunt quod
ex omni parte illis instaret interitus. 35 Percussitque eos Dominus in conspectu
filiorum Isra¨el, et interfecerunt ex eis in illo die viginti quinque millia, et
centum viros, omnes bellatores et educentes gladium.
242
Judicum
36 Filii autem Benjamin cum se inferiores esse vidissent, coeperunt fugere.
Quod cernentes filii Isra¨el, dederunt eis ad fugiendum locum, ut ad præparatas
insidias devenirent, quas juxta urbem posuerant. 37 Qui cum repente
de latibulis surrexissent, et Benjamin terga cædentibus daret, ingressi sunt
civitatem, et percusserunt eam in ore gladii. 38 Signum autem dederant filii
Isra¨el his quos in insidiis collocaverant, ut postquam urbem cepissent, ignem
accenderent : ut ascendente in altum fumo, captam urbem demonstrarent.
39 Quod cum cernerent filii Isra¨el in ipso certamine positi (putaverunt enim
filii Benjamin eos fugere, et instantius persequebantur, cæsis de exercitu
eorum triginta viris), 40 et viderent quasi columnam fumi de civitate conscendere
: Benjamin quoque aspiciens retro, cum captam cerneret civitatem, et
flammas in sublime ferri : 41 qui prius simulaverant fugam, versa facie fortius
resistebant. Quod cum vidissent filii Benjamin, in fugam versi sunt, 42 et ad
viam deserti ire coeperunt, illuc quoque eos adversariis persequentibus : sed
et hi qui urbem succenderant, occurrerunt eis. 43 Atque ita factum est, ut ex
utraque parte ab hostibus cæderentur, nec erat ulla requies morientium. Ceciderunt,
atque prostrati sunt ad orientalem plagam urbis Gabaa. 44 Fuerunt
autem qui in eodem loco interfecti sunt, decem et octo millia virorum, omnes
robustissimi pugnatores.
45 Quod cum vidissent qui remanserant de Benjamin, fugerunt in solitudinem
: et pergebant ad petram, cujus vocabulum est Remmon. In illa
quoque fuga palantes, et in diversa tendentes, occiderunt quinque millia virorum.
Et cum ultra tenderent, persecuti sunt eos, et interfecerunt etiam alia
duo millia. 46 Et sic factum est, ut omnes qui ceciderant de Benjamin in diversis
locis essent viginti quinque millia pugnatores ad bella promptissimi.
47 Remanserunt itaque de omni numero Benjamin, qui evadere et fugere in
solitudinem potuerunt, sexcenti viri : sederuntque in petra Remmon mensibus
quatuor. 48 Regressi autem filii Isra¨el, omnes reliquias civitatis a viris
usque ad jumenta gladio percusserunt, cunctasque urbes et viculos Benjamin
vorax flamma consumpsit.
21 Juraverunt quoque filii Isra¨el in Maspha, et dixerunt : Nullus nostrum
dabit filiis Benjamin de filiabus suis uxorem. 2 Veneruntque omnes ad
domum Dei in Silo, et in conspectu ejus sedentes usque ad vesperam, levaverunt
vocem, et magno ululatu coeperunt flere, dicentes : 3 Quare, Domine
Deus Isra¨el, factum est hoc malum in populo tuo, ut hodie una tribus auferretur
ex nobis ? 4 Altera autem die diluculo consurgentes, exstruxerunt altare :
obtuleruntque ibi holocausta, et pacificas victimas, et dixerunt : 5 Quis non
ascendit in exercitu Domini de universis tribubus Isra¨el ? grandi enim juramento
se constrinxerant, cum essent in Maspha, interfici eos qui defuissent.
6 Ductique poenitentia filii Isra¨el super fratre suo Benjamin, coeperunt dicere :
Ablata est tribus una de Isra¨el : 7 unde uxores accipient ? omnes enim in commune
juravimus, non daturos nos his filias nostras. 8 Idcirco dixerunt : Quis
est de universis tribubus Isra¨el, qui non ascendit ad Dominum in Maspha ?
Et ecce inventi sunt habitatores Jabes Galaad in illo exercitu non fuisse. 9 (Eo
quoque tempore cum essent in Silo, nullus ex eis ibi repertus est.)
10 Miserunt itaque decem millia viros robustissimos, et præceperunt eis :
Ite, et percutite habitatores Jabes Galaad in ore gladii, tam uxores quam parvulos
eorum. 11 Et hoc erit quod observare debebitis : omne generis masculini, et
mulieres quæ cognoverunt viros, interficite ; virgines autem reservate. 12 In-
243
Judicum
ventæque sunt de Jabes Galaad quadringentæ virgines, quæ nescierunt viri
thorum : et adduxerunt eas ad castra in Silo, in terram Chanaan. 13 Miseruntque
nuntios ad filios Benjamin, qui erant in petra Remmon, et præceperunt
eis, ut eos susciperent in pace. 14 Veneruntque filii Benjamin in illo tempore,
et datæ sunt eis uxores de filiabus Jabes Galaad : alias autem non repererunt,
quas simili modo traderent. 15 Universusque Isra¨el valde doluit, et egit
poenitentiam super interfectione unius tribus ex Isra¨el.
16 Dixeruntque majores natu : Quid faciemus reliquis, qui non acceperunt
uxores ? omnes in Benjamin feminæ conciderunt, 17 et magna nobis
cura, ingentique studio providendum est, ne una tribus deleatur ex Isra¨el.
18 Filias enim nostras eis dare non possumus, constricti juramento et maledictione
qua diximus : Maledictus qui dederit de filiabus suis uxorem Benjamin.
19 Ceperuntque consilium, atque dixerunt : Ecce solemnitas Domini est
in Silo anniversaria, quæ sita est ad septentrionem urbis Bethel, et ad orientalem
plagam viæ, quæ de Bethel tendit ad Sichimam, et ad meridiem oppidi
Lebona. 20 Præceperuntque filiis Benjamin, atque dixerunt : Ite, ad latitate in
vineis. 21 Cumque videritis filias Silo ad ducendos choros ex more procedere,
exite repente de vineis, et rapite ex eis singuli uxores singulas, et pergite in
terram Benjamin. 22 Cumque venerint patres earum, ac fratres, et adversum
vos queri coeperint atque jurgari, dicemus eis : Miseremini eorum : non enim
rapuerunt eas jure bellantium atque victorum : sed rogantibus ut acciperent,
non dedistis, et a vestra parte peccatum est. 23 Feceruntque filii Benjamin
ut sibi fuerat imperatum : et juxta numerum suum, rapuerunt sibi de his
quæ ducebant choros, uxores singulas : abieruntque in possessionem suam
ædificantes urbes, et habitantes in eis. 24 Filii quoque Isra¨el reversi sunt per
tribus et familias in tabernacula sua. In diebus illis non erat rex in Isra¨el : sed
unusquisque quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat.
244
Liber Ruth
1 In diebus unius judicis, quando judices præerant, facta est fames in terra.
Abiitque homo de Bethlehem Juda, ut peregrinaretur in regione Moabitide
cum uxore sua ac duobus liberis. 2 Ipse vocabatur Elimelech, et uxor ejus
No¨emi : et duo filii, alter Mahalon, et alter Chelion, Ephrathæi de Bethlehem
Juda. Ingressique regionem Moabitidem, morabantur ibi. 3 Et mortuus est
Elimelech maritus No¨emi : remansitque ipsa cum filiis. 4 Qui acceperunt uxores
Moabitidas, quarum una vocabatur Orpha, altera vero Ruth. Manseruntque
ibi decem annis, 5 et ambo mortui sunt, Mahalon videlicet et Chelion :
remansitque mulier orbata duobus liberis ac marito. 6 Et surrexit ut in patriam
pergeret cum utraque nuru sua de regione Moabitide : audierat enim quod
respexisset Dominus populum suum, et dedisset eis escas.
7 Egressa est itaque de loco peregrinationis suæ, cum utraque nuru : et jam
in via revertendi posita in terram Juda, 8 dixit ad eas : Ite in domum matris
vestræ : faciat vobiscum Dominus misericordiam, sicut fecistis cum mortuis,
et mecum. 9 Det vobis invenire requiem in domibus virorum quos sortituræ
estis. Et osculata est eas. Quæ elevata voce flere coeperunt, 10 et dicere :
Tecum pergemus ad populum tuum. 11 Quibus illa respondit : Revertimini,
filiæ meæ, cur venitis mecum ? num ultra habeo filios in utero meo, ut viros
ex me sperare possitis ? 12 Revertimini, filiæ meæ, et abite : jam enim senectute
confecta sum, nec apta vinculo conjugali : etiamsi possem hac nocte concipere,
et parere filios, 13 si eos expectare velitis donec crescant, et annos pubertatis
impleant, ante eritis vetulæ quam nubatis. Nolite, quæso, filiæ meæ : quia
vestra angustia magis me premit, et egressa est manus Domini contra me.
14 Elevata igitur voce, rursum flere coeperunt : Orpha osculata est socrum,
ac reversa est ; Ruth adhæsit socrui suæ : 15 cui dixit No¨emi : En reversa
est cognata tua ad populum suum, et ad deos suos, vade cum ea. 16 Quæ
respondit : Ne adverseris mihi ut relinquam te et abeam : quocumque enim
perrexeris, pergam, et ubi morata fueris, et ego pariter morabor. Populus tuus
populus meus, et Deus tuus Deus meus. 17 Quæ te terra morientem susceperit,
in ea moriar : ibique locum accipiam sepulturæ. Hæc mihi faciat Dominus, et
hæc addat, si non sola mors me et te separaverit.
18 Videns ergo No¨emi quod obstinato animo Ruth decrevisset secum pergere,
adversari noluit, nec ad suos ultra reditum persuadere : 19 profectæque
sunt simul, et venerunt in Bethlehem. Quibus urbem ingressis, velox apud
cunctos fama percrebruit : dicebantque mulieres : Hæc est illa No¨emi.
20 Quibus ait : Ne vocetis me No¨emi (id est, pulchram), sed vocate me Mara
(id est, amaram), quia amaritudine valde replevit me Omnipotens. 21 Egressa
sum plena, et vacuam reduxit me Dominus. Cur ergo vocatis me No¨emi,
quam Dominus humiliavit, et afflixit Omnipotens ? 22 Venit ergo No¨emi cum
Ruth Moabitide nuru sua, de terra peregrinationis suæ : ac reversa est in
Bethlehem, quando primum hordea metebantur.
2 Erat autem viro Elimelech consanguineus, homo potens, et magnarum
opum, nomine Booz. 2 Dixitque Ruth Moabitis ad socrum suam : Si
jubes, vadam in agrum, et colligam spicas quæ fugerint manus metentium,
ubicumque clementis in me patrisfamilias reperero gratiam. Cui illa respondit
: Vade, filia mea. 3 Abiit itaque et colligebat spicas post terga metentium.
Accidit autem ut ager ille haberet dominum nomine Booz, qui erat de cognaRuth
tione Elimelech. 4 Et ecce, ipse veniebat de Bethlehem, dixitque messoribus :
Dominus vobiscum. Qui responderunt ei : Benedicat tibi Dominus. 5 Dixitque
Booz juveni, qui messoribus præerat : Cujus est hæc puella ? 6 Cui
respondit : Hæc est Moabitis, quæ venit cum No¨emi, de regione Moabitide,
7 et rogavit ut spicas colligeret remanentes, sequens messorum vestigia : et de
mane usque nunc stat in agro, et ne ad momentum quidem domum reversa
est. 8 Et ait Booz ad Ruth : Audi, filia, ne vadas in alterum agrum ad colligendum,
nec recedas ab hoc loco : sed jungere puellis meis, 9 et ubi messuerint,
sequere. Mandavi enim pueris meis, ut nemo molestus sit tibi : sed etiam si
sitieris, vade ad sarcinulas, et bibe aquas, de quibus et pueri bibunt. 10 Quæ
cadens in faciem suam et adorans super terram, dixit ad eum : Unde mihi
hoc, ut invenirem gratiam ante oculos tuos, et nosse me dignareris peregrinam
mulierem ? 11 Cui ille respondit : Nuntiata sunt mihi omnia quæ feceris socrui
tuæ post mortem viri tui : et quod reliqueris parentes tuos, et terram in qua
nata es, et veneris ad populum, quem antea nesciebas. 12 Reddat tibi Dominus
pro opere tuo, et plenam mercedem recipias a Domino Deo Isra¨el, ad quem
venisti, et sub cujus confugisti alas. 13 Quæ ait : Inveni gratiam apud oculos
tuos, domine mi, qui consolatus es me, et locutus es ad cor ancillæ tuæ, quæ
non sum similis unius puellarum tuarum. 14 Dixitque ad eam Booz : Quando
hora vescendi fuerit, veni huc, et comede panem, et intinge buccellam tuam
in aceto. Sedit itaque ad messorum latus, et congessit polentam sibi, comeditque
et saturata est, et tulit reliquias. 15 Atque inde surrexit, ut spicas ex more
colligeret. Præcepit autem Booz pueris suis, dicens : Etiamsi vobiscum metere
voluerit, ne prohibeatis eam : 16 et de vestris quoque manipulis projicite
de industria, et remanere permittite, ut absque rubore colligat, et colligentem
nemo corripiat. 17 Collegit ergo in agro usque ad vesperam : et quæ collegerat
virga cædens et excutiens, invenit hordei quasi ephi mensuram, id est, tres
modios. 18 Quos portans reversa est in civitatem, et ostendit socrui suæ : insuper
protulit, et dedit ei de reliquiis cibi sui, quo saturata fuerat. 19 Dixitque
ei socrus sua : Ubi hodie collegisti, et ubi fecisti opus ? sit benedictus qui
misertus est tui. Indicavitque ei apud quem fuisset operata : et nomen dixit
viri, quod Booz vocaretur. 20 Cui respondit No¨emi : Benedictus sit a Domino :
quoniam eamdem gratiam, quam præbuerat vivis, servavit et mortuis. Rursumque
ait : Propinquus noster est homo. 21 Et ait Ruth : Hoc quoque, inquit,
præcepit mihi, ut tamdiu messoribus ejus jungerer, donec omnes segetes meterentur.
22 Cui dixit socrus : Melius est, filia mea, ut cum puellis ejus exeas
ad metendum, ne in alieno agro quispiam resistat tibi. 23 Juncta est itaque
puellis Booz : et tamdiu cum eis messuit, donec hordea et triticum in horreis
conderentur.
3 Postquam autem reversa est ad socrum suam, audivit ab ea : Filia mea,
quæram tibi requiem, et providebo ut bene sit tibi. 2 Booz iste, cujus puellis
in agro juncta es, propinquus noster est, et hac nocte aream hordei ventilat.
3 Lavare igitur, et ungere, et induere cultioribus vestimentis, et descende in
aream : non te videat homo, donec esum potumque finierit. 4 Quando autem
ierit ad dormiendum, nota locum in quo dormiat : veniesque et discooperies
pallium, quo operitur a parte pedum, et projicies te, et ibi jacebis : ipse autem
dicet quid agere debeas. 5 Quæ respondit : Quidquid præceperis, faciam.
6 Descenditque in aream, et fecit omnia quæ sibi imperaverat socrus.
7 Cumque comedisset Booz, et bibisset, et factus esset hilarior, issetque ad
246
Ruth
dormiendum juxta acervum manipulorum, venit abscondite, et discooperto
pallio, a pedibus ejus se projecit. 8 Et ecce, nocte jam media expavit homo,
et conturbatus est : viditque mulierem jacentem ad pedes suos, 9 et ait illi :
Quæ es ? Illaque respondit : Ego sum Ruth ancilla tua : expande pallium
tuum super famulam tuam, quia propinquus es. 10 Et ille : Benedicta, inquit,
es a Domino, filia, et priorem misericordiam posteriore superasti : quia non
est secuta juvenes, pauperes sive divites. 11 Noli ergo metuere, sed quidquid
dixeris mihi, faciam tibi. Scit enim omnis populus, qui habitat intra portas
urbis meæ, mulierem te esse virtutis. 12 Nec abnuo me propinquum, sed est
alius me propinquior. 13 Quiesce hac nocte : et facto mane, si te voluerit
propinquitatis jure retinere, bene res acta est : sin autem ille noluerit, ego
te absque ulla dubitatione suscipiam, vivit Dominus. Dormi usque mane.
14 Dormivit itaque ad pedes ejus, usque ad noctis abscessum. Surrexit itaque
antequam homines se cognoscerent mutuo, et dixit Booz : Cave ne quis noverit
quod huc veneris. 15 Et rursum : Expande, inquit, pallium tuum, quo operiris,
et tene utraque manu. Qua extendente, et tenente, mensus est sex modios
hordei, et posuit super eam. Quæ portans ingressa est civitatem, 16 et venit
ad socrum suam. Quæ dixit ei : Quid egisti, filia ? Narravitque ei omnia,
quæ sibi fecisset homo. 17 Et ait : Ecce sex modios hordei dedit mihi, et ait :
Nolo vacuam te reverti ad socrum tuam. 18 Dixitque No¨emi : Expecta, filia,
donec videamus quem res exitum habeat : neque enim cessabit homo, nisi
compleverit quod locutus est.
4 Ascendit ergo Booz ad portam, et sedit ibi. Cumque vidisset propinquum
præterire, de quo prius sermo habitus est, dixit ad eum : Declina
paulisper, et sede hic : vocans eum nomine suo. Qui divertit, et sedit. 2 Tollens
autem Booz decem viros de senioribus civitatis, dixit ad eos : Sedete hic.
3 Quibus sedentibus, locutus est ad propinquum : Partem agri fratris nostri
Elimelech vendet No¨emi, quæ reversa est de regione Moabitide : 4 quod
audire te volui, et tibi dicere coram cunctis sedentibus, et majoribus natu de
populo meo. Si vis possidere jure propinquitatis, eme, et posside : sin autem
displicet tibi, hoc ipsum indica mihi, ut sciam quid facere debeam : nullus
enim est propinquus, excepto te, qui prior es, et me, qui secundus sum. At
ille respondit : Ego agrum emam. 5 Cui dixit Booz : Quando emeris agrum
de manu mulieris, Ruth quoque Moabitidem, quæ uxor defuncti fuit, debes
accipere : ut suscites nomen propinqui tui in hæreditate sua. 6 Qui respondit
: Cedo juri propinquitatis : neque enim posteritatem familiæ meæ delere
debeo : tu meo utere privilegio, quo me libenter carere profiteor. 7 Hic autem
erat mos antiquitus in Isra¨el inter propinquos, ut siquando alter alteri suo juri
cedebat, ut esset firma concessio, solvebat homo calceamentum suum, et dabat
proximo suo : hoc erat testimonium cessionis in Isra¨el. 8 Dixit ergo propinquo
suo Booz : Tolle calceamentum tuum. Quod statim solvit de pede suo. 9 At
ille majoribus natu, et universo populo : Testes vos, inquit, estis hodie, quod
possederim omnis quæ fuerunt Elimelech, et Chelion, et Mahalon, tradente
No¨emi ; 10 et Ruth Moabitidem, uxorem Mahalon, in conjugium sumpserim,
ut suscitem nomen defuncti in hæreditate sua, ne vocabulum ejus de familia
sua ac fratribus et populo deleatur. Vos, inquam, hujus rei testes estis.
11 Respondit omnis populus, qui erat in porta, et majores natu : Nos testes
sumus : faciat Dominus hanc mulierem, quæ ingreditur domum tuam, sicut
Rachel et Liam, quæ ædificaverunt domum Isra¨el : ut sit exemplum virtutis
247
Ruth
in Ephratha, et habeat celebre nomen in Bethlehem : 12 fiatque domus tua
sicut domus Phares, quem Thamar peperit Judæ, de semine quod tibi dederit
Dominus ex hac puella.
13 Tulit itaque Booz Ruth, et accepit uxorem : ingressusque est ad eam, et
dedit illi Dominus ut conciperet, et pareret filium. 14 Dixeruntque mulieres
ad No¨emi : Benedictus Dominus, qui non est passus ut deficeret successor
familiæ tuæ, et vocaretur nomen ejus in Isra¨el : 15 et habeas qui consoletur
animam tuam, et enutriat senectutem : de nuru enim tua natus est, quæ te
diligit, et multo tibi melior est, quam si septem haberes filios. 16 Susceptumque
No¨emi puerum posuit in sinu suo, et nutricis ac gerulæ fungebatur
officio. 17 Vicinæ autem mulieris congratulantes ei, et dicentes : Natus est filius
No¨emi : vocaverunt nomen ejus Obed : hic est pater Isai, patris David. 18 Hæ
sunt generationes Phares : Phares genuit Esron, 19 Esron genuit Aram, Aram
genuit Aminadab, 20 Aminadab genuit Nahasson, Nahasson genuit Salmon,
21 Salmon genuit Booz, Booz genuit Obed, 22 Obed genuit Isai, Isai genuit
David.
248
OMG!! This is certainly a shocking and a genuine Testimony..I visited a forum here on the internet on the 20TH OF JUNE 2019, And i saw a marvelous testimony of this heard nor learnt anything about magic before.. Not a soul would have been able to influence me about magical spells, not until Dr.Wealthy did it for me and restored my marriage of 8 years back to me and brought my spouse back to me in the same 24 hours just as i read on the internet..i was truly astonished and shocked when my husband knelt down begging for forgiveness and for me to accept him back.. I am really short of expressions, and i don't know how much to convey my appreciation to you Dr.Wealthy you are a God sent to me and my entire family
ResponderExcluiryou also need help just email him on wealthylovespell@gmail.com or call his number +2348105150446