Liber Primus Paralipomenon
1Adam, Seth, Enos, 2 Cainan, Malaleel, Jared, 3 Henoch, Mathusale, Lamech,
4 No¨e, Sem, Cham, et Japtheth. 5 Filii Japheth : Gomer, et Magog, et Madai,
et Javan, Thubal, Mosoch, Thiras. 6 Porro filii Gomer : Ascenez, et Riphath, et
Thogorma. 7 Filii autem Javan : Elisa et Tharsis, Cethim et Dodanim. 8 Filii
Cham : Chus, et Mesraim, et Phut, et Chanaan. 9 Filii autem Chus : Saba, et
Hevila, Sabatha, et Regma, et Sabathacha. Porro filii Regma : Saba, et Dadan.
10 Chus autem genuit Nemrod : iste coepit esse potens in terra. 11 Mesraim vero
genuit Ludim, et Anamim, et Laabim, et Nephtuim, 12 Phetrusim quoque, et
Casluim : de quibus egressi sunt Philisthiim, et Caphtorim. 13 Chanaan vero
genuit Sidonem primogenitum suum, Hethæum quoque, 14 et Jebusæum, et
Amorrhæum, et Gergesæum, 15 Hevæumque et Aracæum, et Sinæum. 16 Aradium
quoque, et Samaræum, et Hamathæum. 17 Filii Sem : Ælam, et Assur, et
Arphaxad, et Lud, et Aram, et Hus, et Hul, et Gether, et Mosoch. 18 Arphaxad
autem genuit Sale, qui et ipse genuit Heber. 19 Porro Heber nati sunt duo
filii : nomen uni Phaleg, quia in diebus ejus divisa est terra ; et nomen fratris
ejus Jectan. 20 Jectan autem genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, et Jare,
21 Adoram quoque, et Huzal, et Decla, 22 Hebal etiam, et Abima¨el, et Saba,
necnon 23 et Ophir, et Hevila, et Jobab : omnes isti filii Jectan. 24 Sem, Arphaxad,
Sale, 25 Heber, Phaleg, Ragau, 26 Serug, Nachor, Thare, 27 Abram : iste est
Abraham.
28 Filii autem Abraham, Isaac et Ismahel. 29 Et hæ generationes eorum.
Primogenitus Ismahelis, Nabaioth, et Cedar, et Adbeel, et Mabsam, 30 et Masma,
et Duma, Massa, Hadad, et Thema, 31 Jetur, Naphis, Cedma : hi sunt filii
Ismahelis. 32 Filii autem Ceturæ concubinæ Abraham, quos genuit : Zamran,
Jecsan, Madan, Madian, Jesboc, et Sue. Porro filii Jecsan : Saba, et Dadan.
Filii autem Dadan : Assurim, et Latussim, et Laomim. 33 Filii autem Madian
: Epha, et Epher, et Henoch, et Abida, et Eldaa : omnes hi filii Ceturæ.
34 Genuit autem Abraham Isaac : cujus fuerunt filii Esau, et Isra¨el. 35 Filii
Esau : Eliphaz, Rahuel, Jehus, Ihelom, et Core. 36 Filii Eliphaz : Theman,
Omar, Sephi, Gathan, Cenez, Thamna, Amalec. 37 Filii Rahuel : Nahath, Zara,
Samma, Meza. 38 Filii Seir : Lotan, Sobal, Sebeon, Ana, Dison, Eser, Disan.
39 Filii Lotan : Hori, Homam. Soror autem Lotan fuit Thamna. 40 Filii Sobal :
Alian, et Manahath, et Ebal, Sephi et Onam. Filii Sebeon : Aja et Ana. Filii
Ana : Dison. 41 Filii Dison : Hamram, et Heseban, et Jethran, et Charan. 42 Filii
Eser : Balaan, et Zavan, et Jacan. Filii Disan : Hus et Aran.
43 Isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super
filios Isra¨el. Bale filius Beor : et nomen civitatis ejus, Denaba. 44 Mortuus
est autem Bale, et regnavit pro eo Jobab filius Zare de Bosra. 45 Cumque et
Jobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum. 46 Obiit
quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian
in terra Moab : et nomen civitatis ejus Avith. 47 Cumque et Adad fuisset
mortuus, regnavit pro eo Semla de Masreca. 48 Sed et Semla mortuus est,
et regnavit pro eo Saul de Rohoboth, quæ juxta amnem sita est. 49 Mortuo
quoque Saul, regnavit pro eo Balanan filius Achobor. 50 Sed et hic mortuus
est, et regnavit pro eo Adad : cujus urbis nomen fuit Phau, et appellata est
uxor ejus Meetabel filia Matred filiæ Mezaab.
51 Adad autem mortuo, duces pro regibus in Edom esse coeperunt : dux
Paralipomenon I
Thamna, dux Alva, dux Jetheth, 52 dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon, 53 dux
Cenez, dux Theman, dux Mabsar, 54 dux Magdiel, dux Hiram : hi duces Edom.
2Filii autem Isra¨el : Ruben, Simeon, Levi, Juda, Issachar, et Zabulon, 2 Dan,
Joseph, Benjamin, Nephthali, Gad, et Aser.
3 Filii Juda : Her, Onan, et Sela : hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide.
Fuit autem Her primogenitus Juda malus coram Domino, et occidit eum.
4 Thamar autem nurus ejus peperit ei Phares et Zara : omnes ergo filii Juda,
quinque. 5 Filii autem Phares : Hesron et Hamul. 6 Filii quoque Zaræ :
Zamri, et Ethan, et Eman, Chalchal quoque, et Dara, simul quinque. 7 Filii
Charmi : Achar, qui turbavit Isra¨el, et peccavit in furto anathematis. 8 Filii
Ethan : Azarias. 9 Filii autem Hesron qui nati sunt ei : Jerameel, et Ram, et
Calubi. 10 Porro Ram genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Nahasson,
principem filiorum Juda. 11 Nahasson quoque genuit Salma, de quo ortus est
Booz. 12 Booz vero genuit Obed, qui et ipse genuit Isai. 13 Isai autem genuit
primogenitum Eliab, secundum Abinadab, tertium Simmaa, 14 quartum
Nathana¨el, quintum Raddai, 15 sextum Asom, septimum David. 16 Quorum
sorores fuerunt Sarvia et Abigail. Filii Sarviæ : Abisai, Joab, et Asa¨el, tres.
17 Abigail autem genuit Amasa, cujus pater fuit Jether Ismahelites. 18 Caleb
vero filius Hesron accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Jerioth :
fueruntque filii ejus Jaser, et Sobab, et Ardon. 19 Cumque mortua fuisset Azuba,
accepit uxorem Caleb Ephratha, quæ peperit ei Hur. 20 Porro Hur genuit
Uri, et Uri genuit Bezeleel. 21 Post hæc ingressus est Hesron ad filiam Machir
patris Galaad, et accepit eam cum esset annorum sexaginta : quæ peperit ei
Segub. 22 Sed et Segub genuit Jair, et possedit viginti tres civitates in terra
Galaad. 23 Cepitque Gessur et Aram oppida Jair, et Canath, et viculos ejus
sexaginta civitatum : omnes isti filii Machir patris Galaad. 24 Cum autem mortuus
esset Hesron, ingressus est Caleb ad Ephratha. Habuit quoque Hesron
uxorem Abia, quæ peperit ei Assur patrem Thecuæ.
25 Nati sunt autem filii Jerameel primogeniti Hesron, Ram primogenitus
ejus, et Buna, et Aram, et Asom, et Achia. 26 Duxit quoque uxorem alteram
Jerameel, nomine Atara, quæ fuit mater Onam. 27 Sed et filii Ram primogeniti
Jerameel fuerunt Moos, Jamin, et Achar. 28 Onam autem habuit filios Semei et
Jada. Filii autem Semei : Nadab et Abisur. 29 Nomen vero uxoris Abisur, Abihail,
quæ peperit ei Ahobban et Molid. 30 Filii autem Nadab fuerunt Saled et
Apphaim. Mortuus est autem Saled absque liberis. 31 Filius vero Apphaim, Jesi
: qui Jesi genuit Sesan. Porro Sesan genuit Oholai. 32 Filii autem Jada fratris
Semei : Jether, et Jonathan. Sed et Jether mortuus est absque liberis. 33 Porro
Jonathan genuit Phaleth, et Ziza. Isti fuerunt filii Jerameel. 34 Sesan autem
non habuit filios, sed filias : et servum ægyptium nomine Jeraa. 35 Deditque ei
filiam suam uxorem : quæ peperit ei Ethei. 36 Ethei autem genuit Nathan, et
Nathan genuit Zabad. 37 Zabad quoque genuit Ophlal, et Ophlal genuit Obed.
38 Obed genuit Jehu, Jehu genuit Azariam, 39 Azarias genuit Helles, et Helles
genuit Elasa. 40 Elasa genuit Sisamoi, Sisamoi genuit Sellum, 41 Sellum genuit
Icamiam, Icamia autem genuit Elisama.
42 Filii autem Caleb fratris Jerameel : Mesa primogenitus ejus ; ipse est pater
Ziph : et filii Maresa patris Hebron. 43 Porro filii Hebron, Core, et Taphua,
et Recem, et Samma. 44 Samma autem genuit Raham, patrem Jercaam, et Recem
genuit Sammai. 45 Filius Sammai, Maon : et Maon pater Bethsur. 46 Epha
autem concubina Caleb peperit Haran, et Mosa, et Gezez. Porro Haran genuit
375
Paralipomenon I
Gezez. 47 Filii autem Jahaddai, Regom, et Joathan, et Gesan, et Phalet, et Epha,
et Saaph. 48 Concubina Caleb Maacha, peperit Saber, et Tharana. 49 Genuit
autem Saaph pater Madmena Sue, patrem Machbena et patrem Gabaa. Filia
vero Caleb fuit Achsa. 50 Hi erant filii Caleb, filii Hur primogeniti Ephratha,
Sobal pater Cariathiarim. 51 Salma pater Bethlehem, Hariph pater Bethgader.
52 Fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim, qui videbat dimidium requietionum.
53 Et de cognatione Cariathiarim, Jethrei, et Aphuthei, et Semathei, et
Maserei. Ex his egressi sunt Saraitæ, et Esthaolitæ. 54 Filii Salma, Bethlehem,
et Netophathi, coronæ domus Joab, et dimidium requietionis Sarai : 55 cognationes
quoque scribarum habitantium in Jabes, canentes atque resonantes, et
in tabernaculis commorantes. Hi sunt Cinæi, qui venerunt de Calore patris
domus Rechab.
3 David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron : primogenitum
Amnon ex Achinoam Jezrahelitide, secundum Daniel de Abigail Carmelitide,
2 tertium Absalom filium Maacha filiæ Tholmai regis Gessur, quartum
Adoniam filium Aggith, 3 quintum Saphathiam ex Abital, sextum Jethraham
de Egla uxore sua. 4 Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem
annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Jerusalem.
5 Porro in Jerusalem nati sunt ei filii, Simmaa, et Sobab, et Nathan, et Salomon,
quatuor de Bethsabee filia Ammiel : 6 Jebaar quoque et Elisama,
7 et Eliphaleth, et Noge, et Nepheg, et Japhia, 8 necnon Elisama, et Eliada,
et Elipheleth, novem : 9 omnes hi, filii David absque filiis concubinarum :
habueruntque sororem Thamar. 10 Filius autem Salomonis, Roboam : cujus
Abia filius genuit Asa. De hoc quoque natus est Josaphat, 11 pater Joram :
qui Joram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Joas : 12 et hujus Amasias filius
genuit Azariam. Porro Azariæ filius Joatham 13 procreavit Achaz patrem
Ezechiæ, de quo natus est Manasses. 14 Sed et Manasses genuit Amon patrem
Josiæ. 15 Filii autem Josiæ fuerunt : primogenitus Johanan, secundus
Joakim, tertius Sedecias, quartus Sellum. 16 De Joakim natus est Jechonias,
et Sedecias. 17 Filii Jechoniæ fuerunt : Asir, Salathiel, 18 Melchiram, Phadaia,
Senneser, et Jecemia, Sama, et Nadabia. 19 De Phadaia orti sunt Zorobabel
et Semei. Zorobabel genuit Mosollam, Hananiam, et Salomith sororem eorum
: 20 Hasaban quoque, et Ohol, et Barachian, et Hasadian, Josabhesed,
quinque. 21 Filius autem Hananiæ, Phaltias pater Jeseiæ, cujus filius Raphaia :
hujus quoque filius, Arnan, de quo natus est Obdia, cujus filius fuit Sechenias.
22 Filius Secheniæ, Semeia : cujus filii Hattus, et Jegaal, et Baria, et Naaria, et
Saphat, sex numero. 23 Filius Naariæ, Elio¨enai, et Ezechias, et Ezricam, tres.
24 Filii Elio¨enai, Oduia, et Eliasub, et Pheleia, et Accub, et Johanan, et Dalaia,
et Anani, septem.
4 Filii Juda : Phares, Hesron, et Charmi, et Hur, et Sobal. 2 Raia vero filius
Sobal genuit Jahath, de quo nati sunt Ahumai, et Laad : hæ cognationes
Sarathi. 3 Ista quoque stirps Etam : Jezrahel, et Jesema, et Jedebos. Nomen
quoque sororis eorum, Asalelphuni. 4 Phanuel autem pater Gedor, et Ezer
pater Hosa : isti sunt filii Hur primogeniti Ephratha patris Bethlehem. 5 Assur
vero patri Thecuæ erant duæ uxores, Halaa et Naara. 6 Peperit autem ei Naara,
Oozam, et Hepher, et Themani, et Ahasthari : isti sunt filii Naara. 7 Porro
filii Halaa, Sereth, Isaar et Ethnan. 8 Cos autem genuit Anob, et Soboba, et
cognationem Aharehel filii Arum. 9 Fuit autem Jabes inclytus præ fratribus
suis, et mater ejus vocavit nomen illius Jabes, dicens : Quia peperi eum in
376
Paralipomenon I
dolore. 10 Invocavit vero Jabes Deum Isra¨el, dicens : Si benedicens benedixeris
mihi, et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a
malitia non opprimi. Et præstitit Deus quæ precatus est.
11 Caleb autem frater Sua genuit Mahir, qui fuit pater Esthon. 12 Porro
Esthon genuit Bethrapha, et Phesse, et Tehinna patrem urbis Naas : hi sunt
viri Recha. 13 Filii autem Cenez, Othoniel, et Saraia. Porro filii Othoniel,
Hathath, et Maonathi. 14 Maonathi genuit Ophra, Saraia autem genuit Joab
patrem Vallis artificum : ibi quippe artifices erant. 15 Filii vero Caleb filii
Jephone, Hir, et Ela, et Naham. Filii quoque Ela : Cenez. 16 Filii quoque
Jaleleel : Ziph, et Zipha, Thiria, et Asra¨el. 17 Et filii Ezra, Jether, et Mered,
et Epher, et Jalon, genuitque Mariam, et Sammai, et Jesba patrem Esthamo.
18 Uxor quoque ejus Judaia, peperit Jared patrem Gedor, et Heber patrem
Socho, et Icuthiel patrem Zano¨e : hi autem filii Bethiæ filiæ Pharaonis, quam
accepit Mered. 19 Et filii uxoris Odaiæ sororis Naham patris Ceila, Garmi, et
Esthamo, qui fuit de Machathi. 20 Filii quoque Simon, Amnon, et Rinna filius
Hanan, et Thilon. Et filii Jesi, Zoheth, et Benzoheth. 21 Filii Sela, filii Juda :
Her pater Lecha, et Laada pater Maresa, et cognationes domus operantium
byssum in domo juramenti. 22 Et qui stare fecit solem, virique Mendacii, et
Securus, et Incendens, qui principes fuerunt in Moab, et qui reversi sunt in
Lahem : hæc autem verba vetera. 23 Hi sunt figuli habitantes in plantationibus
et in sepibus, apud regem in operibus ejus : commoratique sunt ibi.
24 Filii Simeon : Namuel et Jamin, Jarib, Zara, Saul. 25 Sellum filius ejus,
Mapsam filius ejus, Masma filius ejus. 26 Filii Masma : Hamuel filius ejus,
Zachur filius ejus, Semei filius ejus. 27 Filii Semei sedecim, et filiæ sex :
fratres autem ejus non habuerunt filios multos, et universa cognatio non potuit
adæquare summam filiorum Juda. 28 Habitaverunt autem in Bersabee, et
Molada, et Hasarsuhal, 29 et in Bala, et in Asom, et in Tholad, 30 et in Bathuel,
et in Horma, et in Siceleg, 31 et in Bethmarchaboth, et in Hasarsusim, et in
Bethberai, et in Saarim : hæ civitates eorum usque ad regem David. 32 Villæ
quoque eorum : Etam, et A¨en, Remmon, et Thochen, et Asan, civitates
quinque. 33 Et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque
ad Baal : hæc est habitatio eorum, et sedium distributio. 34 Mosobab quoque
et Jemlech, et Josa filius Amasiæ, 35 et Jo¨el, et Jehu filius Josabiæ filii Saraiæ
filii Asiel, 36 et Elio¨enai, et Jacoba, et Isuhaia, et Asaia, et Adiel, et Ismiel, et
Banaia, 37 Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Idaia filii Semri filii Samaia.
38 Isti sunt nominati principes in cognationibus suis, et in domo affinitatum
suarum multiplicati sunt vehementer. 39 Et profecti sunt ut ingrederentur in
Gador usque ad orientem vallis, et ut quærerent pascua gregibus suis. 40 Inveneruntque
pascuas uberes, et valde bonas, et terram latissimam et quietam
et fertilem, in qua ante habitaverant de stirpe Cham. 41 Hi ergo venerunt, quos
supra descripsimus nominatim, in diebus Ezechiæ regis Juda : et percusserunt
tabernacula eorum, et habitatores qui inventi fuerant ibi, et deleverunt eos
usque in præsentem diem : habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas pascuas
ibidem repererunt. 42 De filiis quoque Simeon abierunt in montem Seir
viri quingenti, habentes principes Phalthiam et Naariam et Raphaiam et Oziel
filios Jesi : 43 et percusserunt reliquias, quæ evadere potuerant, Amalecitarum,
et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc.
5 Filii quoque Ruben primogeniti Isra¨el. (Ipse quippe fuit primogenitus
ejus : sed cum violasset thorum patris sui, data sunt primogenita ejus filiis
377
Paralipomenon I
Joseph filii Isra¨el, et non est ille reputatus in primogenitum. 2 Porro Judas, qui
erat fortissimus inter fratres suos, de stirpe ejus principes germinati sunt : primogenita
autem reputata sunt Joseph.) 3 Filii ergo Ruben primogeniti Isra¨el :
Enoch, et Phallu, Esron, et Carmi. 4 Filii Jo¨el : Samia filius ejus, Gog filius ejus,
Semei filius ejus, 5 Micha filius ejus, Reia filius ejus, Baal filius ejus, 6 Beera
filius ejus, quem captivum duxit Thelgathphalnasar rex Assyriorum, et fuit
princeps in tribu Ruben. 7 Fratres autem ejus, et universa cognatio ejus, quando
numerabantur per familias suas, habuerunt principes Jehiel, et Zachariam.
8 Porro Bala filius Azaz filii Samma filii Jo¨el, ipse habitavit in Aro¨er usque
ad Nebo, et Beelmeon. 9 Contra orientalem quoque plagam habitavit usque
ad introitum eremi, et flumen Euphraten. Multum quippe jumentorum numerum
possidebant in terra Galaad. 10 In diebus autem Saul præliati sunt
contra Agareos, et interfecerunt illos, habitaveruntque pro eis in tabernaculis
eorum, in omni plaga quæ respicit ad orientem Galaad.
11 Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha :
12 Jo¨el in capite, et Saphan secundus : Janai autem et Saphat in Basan. 13 Fratres
vero eorum secundum domos cognationum suarum, Micha¨el, et Mosollam,
et Sebe, et Jorai, et Jachan, et Zie, et Heber, septem. 14 Hi filii Abihail, filii
Huri, filii Jara, filii Galaad, filii Micha¨el, filii Jesesi, filii Jeddo, filii Buz.
15 Fratres quoque, filii Abdiel filii Guni, princeps domus in familiis suis. 16 Et
habitaverunt in Galaad, et in Basan, et in viculis ejus, et in cunctis suburbanis
Saron, usque ad terminos. 17 Omnes hi numerati sunt in diebus Joathan
regis Juda, et in diebus Jeroboam regis Isra¨el. 18 Filii Ruben, et Gad, et
dimidiæ tribus Manasse, viri bellatores, scuta portantes et gladios, et tendentes
arcum, eruditique ad prælia, quadraginta quatuor millia et septingenti
sexaginta, procedentes ad pugnam. 19 Dimicaverunt contra Agareos :
Ituræi vero, et Naphis, et Nodab 20 præbuerunt eis auxilium. Traditique sunt
in manus eorum Agarei, et universi qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt
cum præliarentur : et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum.
21 Ceperuntque omnia quæ possederant, camelorum quinquaginta millia, et
ovium ducenta quinquaginta millia, et asinos duo millia, et animas hominum
centum millia. 22 Vulnerati autem multi corruerunt : fuit enim bellum Domini.
Habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem.
23 Filii quoque dimidiæ tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan
usque Baal, Hermon, et Sanir, et montem Hermon : ingens quippe numerus
erat. 24 Et hi fuerunt principes domus cognationis eorum : Epher, et Jesi, et
Eliel, et Ezriel, et Jeremia, et Odoia, et Jediel, viri fortissimi et potentes, et
nominati duces in familiis suis. 25 Reliquerunt autem Deum patrum suorum,
et fornicati sunt post deos populorum terræ, quos abstulit Deus coram eis.
26 Et suscitavit Deus Isra¨el spiritum Phul regis Assyriorum, et spiritum Thelgathphalnasar
regis Assur : et transtulit Ruben, et Gad, et dimidiam tribum
Manasse, et adduxit eos in Lahela, et in Habor, et Ara, et fluvium Gozan,
usque ad diem hanc.
6 Filii Levi : Gerson, Caath, et Merari. 2 Filii Caath : Amram, Isaar, Hebron,
et Oziel. 3 Filii Amram : Aaron, Moyses, et Maria. Filii Aaron :
Nadab et Abiu, Eleazar, et Ithamar. 4 Eleazar genuit Phinees, et Phinees genuit
Abisue. 5 Abisue vero genuit Bocci, et Bocci genuit Ozi. 6 Ozi genuit
Zaraiam, et Zaraias genuit Meraioth. 7 Porro Meraioth genuit Amariam, et
Amarias genuit Achitob. 8 Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Achimaas,
378
Paralipomenon I
9 Achimaas genuit Azariam, Azarias genuit Johanan, 10 Johanan genuit Azariam
: ipse est qui sacerdotio functus est in domo quam ædificavit Salomon
in Jerusalem. 11 Genuit autem Azarias Amariam, et Amarias genuit Achitob,
12 Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Sellum, 13 Sellum genuit Helciam, et
Helcias genuit Azariam, 14 Azarias genuit Saraiam, et Saraias genuit Josedec.
15 Porro Josedec egressus est, quando transtulit Dominus Judam et Jerusalem
per manus Nabuchodonosor. 16 Filii ergo Levi : Gersom, Caath, et Merari.
17 Et hæc nomina filiorum Gersom : Lobni, et Semei. 18 Filii Caath : Amram,
et Isaar, et Hebron, et Oziel. 19 Filii Merari : Moholi et Musi. Hæ autem cognationes
Levi secundum familias eorum. 20 Gersom : Lobni filius ejus, Jahath
filius ejus, Zamma filius ejus, 21 Joah filius ejus, Addo filius ejus, Zara filius
ejus, Jethrai filius ejus. 22 Filii Caath : Aminadab filius ejus, Core filius ejus,
Asir filius ejus, 23 Elcana filius ejus, Abiasaph filius ejus, Asir filius ejus, 24 Thahath
filius ejus, Uriel filius ejus, Ozias filius ejus, Saul filius ejus. 25 Filii Elcana,
Amasai et Achimoth 26 et Elcana. Filii Elcana : Sophai filius ejus, Nahath filius
ejus, 27 Eliab filius ejus, Jeroham filius ejus, Elcana filius ejus. 28 Filii Samuel :
primogenitus Vasseni, et Abia. 29 Filii autem Merari, Moholi : Lobni filius ejus,
Semei filius ejus, Oza filius ejus, 30 Sammaa filius ejus, Haggia filius ejus, Asaia
filius ejus. 31 Isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini,
ex quo collocata est arca : 32 et ministrabant coram tabernaculo testimonii,
canentes donec ædificaret Salomon domum Domini in Jerusalem : stabant
autem juxta ordinem suum in ministerio. 33 Hi vero sunt qui assistebant cum
filiis suis, de filiis Caath, Hemam cantor filius Johel, filii Samuel, 34 filii Elcana,
filii Jeroham, filii Eliel, filii Thohu, 35 filii Suph, filii Elcana, filii Mahath, filii
Amasai, 36 filii Elcana, filii Johel, filii Azariæ, filii Sophoniæ, 37 filii Thahath,
filii Asir, filii Abiasaph, filii Core, 38 filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii Isra¨el.
39 Et frater ejus Asaph, qui stabat a dextris ejus, Asaph filius Barachiæ, filii
Samaa, 40 filii Micha¨el, filii Basaiæ, filii Melchiæ, 41 filii Athanai, filii Zara, filii
Adaia, 42 filii Ethan, filii Zamma, filii Semei, 43 filii Jeth, filii Gersom, filii Levi.
44 Filii autem Merari fratres eorum, ad sinistram, Ethan filius Cusi, filii Abdi,
filii Maloch, 45 filii Hasabiæ, filii Amasiæ, filii Helciæ, 46 filii Amasai, filii Boni,
filii Somer, 47 filii Moholi, filii Musi, filii Merari, filii Levi. 48 Fratres quoque
eorum Levitæ, qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus
Domini. 49 Aaron vero et filii ejus adolebant incensum super altare holocausti,
et super altare thymiamatis, in omne opus Sancti sanctorum : et ut precarentur
pro Isra¨el juxta omnia quæ præceperat Moyses servus Dei. 50 Hi sunt
autem filii Aaron : Eleazar filius ejus, Phinees filius ejus, Abisue filius ejus,
51 Bocci filius ejus, Ozi filius ejus, Zarahia filius ejus, 52 Meraioth filius ejus,
Amarias filius ejus, Achitob filius ejus, 53 Sadoc filius ejus, Achimaas filius
ejus.
54 Et hæc habitacula eorum per vicos atque confinia, filiorum scilicet Aaron,
juxta cognationes Caathitarum : ipsis enim sorte contigerant. 55 Dederunt igitur
eis Hebron in terra Juda, et suburbana ejus per circuitum : 56 agros autem
civitatis, et villas, Caleb filio Jephone. 57 Porro filiis Aaron dederunt civitates
ad confugiendum Hebron, et Lobna, et suburbana ejus, 58 Jether quoque, et
Esthemo cum suburbanis suis, sed et Helon, et Dabir cum suburbanis suis,
59 Asan quoque, et Bethsemes, et suburbana earum. 60 De tribu autem Benjamin,
Gabee et suburbana ejus, et Almath cum suburbanis suis, Anathoth
quoque cum suburbanis suis : omnes civitates, tredecim, per cognationes
suas. 61 Filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex dimidia
379
Paralipomenon I
tribu Manasse in possessionem urbes decem. 62 Porro filiis Gersom per cognationes
suas de tribu Issachar, et de tribu Aser, et de tribu Nephthali, et de
tribu Manasse in Basan, urbes tredecim. 63 Filiis autem Merari per cognationes
suas de tribu Ruben, et de tribu Gad, et de tribu Zabulon, dederunt sorte civitates
duodecim. 64 Dederunt quoque filii Isra¨el Levitis civitates, et suburbana
earum : 65 dederuntque per sortem, ex tribu filiorum Juda, et ex tribu filiorum
Simeon, et ex tribu filiorum Benjamin urbes has, quas vocaverunt nominibus
suis, 66 et his, qui erant de cognatione filiorum Caath, fueruntque civitates in
terminis eorum de tribu Ephraim. 67 Dederunt ergo eis urbes ad confugiendum,
Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer cum suburbanis
suis, 68 Jecmaam quoque cum suburbanis suis, et Bethoron similiter,
69 necnon et Helon cum suburbanis suis, et Gethremmon in eumdem modum.
70 Porro ex dimidia tribu Manasse, Aner et suburbana ejus, Balaam et suburbana
ejus : his videlicet, qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant. 71 Filiis
autem Gersom de cognatione dimidiæ tribus Manasse, Gaulon in Basan, et
suburbana ejus, et Astaroth cum suburbanis suis. 72 De tribu Issachar, Cedes
et suburbanis suis, et Dabereth cum suburbanis suis, 73 Ramoth quoque et
suburbana ejus, et Anem cum suburbanis suis. 74 De tribu vero Aser : Masal
cum suburbanis suis, et Abdon similiter, 75 Hucac quoque et suburbana ejus,
et Rohob cum suburbanis suis. 76 Porro de tribu Nephthali, Cedes in Galilæa
et suburbana ejus, Hamon cum suburbanis suis, et Cariathaim et suburbana
ejus. 77 Filiis autem Merari residuis : de tribu Zabulon, Remmono et suburbana
ejus, et Thabor cum suburbanis sus : 78 trans Jordanem quoque ex
adverso Jericho contra orientem Jordanis, de tribu Ruben, Bosor in solitudine
cum suburbanis suis, et Jassa cum suburbanis suis, 79 Cademoth quoque et
suburbana ejus, et Mephaat cum suburbanis suis. 80 Necnon et de tribu Gad,
Ramoth in Galaad et suburbana ejus, et Manaim cum suburbanis suis, 81 sed
et Hesebon cum suburbanis suis, et Jezer cum suburbanis suis.
7Porro filii Issachar : Thola, et Phua, Jasub, et Simeron, quatuor. 2 Filii Thola
: Ozi, et Raphaia, et Jeriel, et Jemai, et Jebsem, et Samuel, principes per
domos cognationum suarum. De stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in
diebus David, viginti duo millia sexcenti. 3 Filii Ozi : Izrahia, de quo nati sunt
Micha¨el, et Obadia, et Jo¨el, et Jesia, quinque omnes principes. 4 Cumque eis
per familias et populos suos, accincti ad prælium, viri fortissimi, triginta sex
millia : multas enim habuerunt uxores, et filios. 5 Fratres quoque eorum per
omnem cognationem Issachar robustissimi ad pugnandum, octoginta septem
millia numerati sunt.
6 Filii Benjamin : Bela, et Bechor, et Jadihel, tres. 7 Filii Bela : Esbon, et Ozi,
et Oziel, et Jerimoth, et Urai, quinque principes familiarum, et ad pugnandum
robustissimi : numerus autem eorum, viginti duo millia et triginta quatuor.
8 Porro filii Bechor : Zamira, et Joas, et Eliezer, et Elio¨enai, et Amri, et Jerimoth,
et Abia, et Anathoth, et Almath : omnes hi filii Bechor. 9 Numerati sunt autem
per familias suas principes cognationum suarum ad bella fortissimi, viginti
millia et ducenti. 10 Porro filii Jadihel : Balan. Filii autem Balan : Jehus, et
Benjamin, et Aod, et Chanana, et Zethan, et Tharsis, et Ahisahar : 11 omnes hi
filii Jadihel, principes cognationum suarum viri fortissimi, decem et septem
millia et ducenti ad prælium procedentes. 12 Sepham quoque et Hapham filii
Hir : et Hasim filii Aher.
13 Filii autem Nephthali : Jaziel, et Guni, et Jeser, et Sellum, filii Bala.
380
Paralipomenon I
14 Porro filius Manasse, Esriel : concubinaque ejus Syra peperit Machir patrem
Galaad. 15 Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim, et Saphan :
et habuit sororem nomine Maacha : nomen autem secundi, Salphaad, natæque
sunt Salphaad filiæ. 16 Et peperit Maacha uxor Machir filium, vocavitque
nomen ejus Phares : porro nomen fratris ejus, Sares : et filii ejus, Ulam, et
Recen. 17 Filius autem Ulam, Badan : hi sunt filii Galaad, filii Machir, filii
Manasse. 18 Soror autem ejus Regina peperit Virum decorum, et Abiezer, et
Mohola. 19 Erant autem filii Semida, Ahin, et Sechem, et Leci, et Aniam.
20 Filii autem Ephraim : Suthala, Bared filius ejus, Thahath filius ejus, Elada
filius ejus, Thahath filius ejus, hujus filius Zabad, 21 et hujus filius Suthula,
et hujus filius Ezer et Elad : occiderunt autem eos viri Geth indigenæ, quia
descenderant ut invaderent possessiones eorum. 22 Luxit igitur Ephraim pater
eorum multis diebus, et venerunt fratres ejus ut consolarentur eum. 23 Ingressusque
est ad uxorem suam : quæ concepit, et peperit filium, et vocavit nomen
ejus Beria, eo quod in malis domus ejus ortus esset : 24 filia autem ejus fuit
Sara, quæ ædificavit Bethoron inferiorem et superiorem, et Ozensara. 25 Porro
filius ejus Rapha, et Reseph, et Thale, de quo natus est Thaan, 26 qui genuit
Laadan : hujus quoque filius Ammiud, qui genuit Elisama, 27 de quo ortus est
Nun, qui habuit filium Josue. 28 Possessio autem eorum et habitatio, Bethel
cum filiabus suis, et contra orientem Noran, ad occidentalem plagam Gazer et
filiæ ejus, Sichem quoque cum filiabus suis, usque ad Aza cum filiabus ejus.
29 Juxta filios quoque Manasse, Bethsan et filias ejus, Thanach et filias ejus,
Mageddo et filias ejus, Dor et filias ejus : in his habitaverunt filii Joseph, filii
Isra¨el.
30 Filii Aser : Jemna, et Jesua, et Jessui, et Baria, et Sara soror eorum. 31 Filii
autem Baria : Heber, et Melchiel : ipse est pater Barsaith. 32 Heber autem
genuit Jephlat, et Somer, et Hotham, et Suaa sororem eorum. 33 Filii Jephlat :
Phosech, et Chamaal, et Asoth : hi filii Jephlat. 34 Porro filii Somer : Ahi, et
Roaga, et Haba, et Aram. 35 Filii autem Helem fratris ejus : Supha, et Jemna,
et Selles, et Amal. 36 Filii Supha : Sue, Harnapher, et Sual, et Beri, et Jamra,
37 Bosor, et Hod, et Samma, et Salusa, et Jethran, et Bera. 38 Filii Jether :
Jephone, et Phaspha, et Ara. 39 Filii autem Olla : Aree, et Haniel, et Resia.
40 Omnes hi filii Aser, principes cognationum, electi atque fortissimi duces
ducum : numerus autem eorum ætatis quæ apta esset ad bellum, viginti sex
millia.
8Benjamin autem genuit Bale primogenitum suum, Asbel secundum, Ahara
tertium, 2 Nohaa quartum, et Rapha quintum. 3 Fueruntque filii Bale : Addar,
et Gera, et Abiud, 4 Abisue quoque et Naaman, et Aho¨e, 5 sed et Gera, et
Sephuphan, et Huram. 6 Hi sunt filii Ahod, principes cognationum habitantium
in Gabaa, qui translati sunt in Manahath. 7 Naaman autem, et Achia, et
Gera, ipse transtulit eos, et genuit Osa, et Ahiud. 8 Porro Saharaim genuit in
regione Moab, postquam dimisit Husim et Bara uxores suas. 9 Genuit autem
de Hodes uxore sua Jobab, et Sebia, et Mosa, et Molchom, 10 Jehus quoque, et
Sechia, et Marma : hi sunt filii ejus principes in familiis suis. 11 Mehusim vero
genuit Abitob et Elphaal. 12 Porro filii Elphaal : Heber, et Misaam, et Samad :
hic ædificavit Ono, et Lod, et filias ejus. 13 Baria autem et Sama principes cognationum
habitantium in Ajalon : hi fugaverunt habitatores Geth. 14 Et Ahio,
et Sesac, et Jerimoth, 15 et Zabadia, et Arod, et Heder, 16 Micha¨el quoque, et
Jespha, et Joha filii Baria. 17 Et Zabadia, et Mosollam, et Hezeci, et Heber,
381
Paralipomenon I
18 et Jesamari, et Jezlia, et Jobab filii Elphaal, 19 et Jacim, et Zechri, et Zabdi,
20 et Elio¨enai, et Selethai, et Eliel, 21 et Adaia, et Baraia, et Samarath, filii Semei.
22 Et Jespham, et Heber, et Eliel, 23 et Abdon, et Zechri, et Hanan, 24 et Hanania,
et Ælam, et Anathothia, 25 et Jephdaia, et Phanuel, filii Sesac. 26 Et Samsari, et
Sohoria, et Otholia, 27 et Jersia, et Elia, et Zechri, filii Jeroham. 28 Hi patriarchæ,
et cognationum principes, qui habitaverunt in Jerusalem. 29 In Gabaon autem
habitaverunt Abigabaon, et nomen uxoris ejus Maacha : 30 filiusque ejus primogenitus
Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Nadab, 31 Gedor quoque, et Ahio,
et Zacher, et Macelloth : 32 et Macelloth genuit Samaa : habitaveruntque ex
adverso fratrum suorum in Jerusalem cum fratribus suis.
33 Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Porro Saul genuit Jonathan,
et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal. 34 Filius autem Jonathan, Meribbaal : et
Meribbaal genuit Micha. 35 Filii Micha, Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz.
36 Et Ahaz genuit Joada, et Joada genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri : porro
Zamri genuit Mosa, 37 et Mosa genuit Banaa, cujus filius fuit Rapha, de quo
ortus est Elasa, qui genuit Asel. 38 Porro Asel sex filii fuerunt his nominibus :
Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, et Hanan : omnes hi filii Asel. 39 Filii
autem Esec fratris ejus, Ulam primogenitus, et Jehus secundus, et Eliphalet
tertius. 40 Fueruntque filii Ulam viri robustissimi, et magno robore tendentes
arcum : et multos habentes filios ac nepotes, usque ad centum quinquaginta.
Omnes hi filii Benjamin.
9Universus ergo Isra¨el dinumeratus est, et summa eorum scripta est in libro
regum Isra¨el et Juda : translatique sunt in Babylonem propter delictum
suum. 2 Qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis :
Isra¨el, et sacerdotes, et Levitæ, et Nathinæi. 3 Commorati sunt in Jerusalem
de filiis Juda, et de filiis Benjamin, de filiis quoque Ephraim, et Manasse.
4 Othei filius Ammiud, filii Amri, filii Omrai, filii Bonni, de filiis Phares filii
Juda. 5 Et de Siloni : Asaia primogenitus, et filii ejus. 6 De filiis autem Zara,
Jehuel, et fratres eorum, sexcenti nonaginta. 7 Porro de filiis Benjamin : Salo
filius Mosollam, filii Oduia, filii Asana, 8 et Jobania filius Jeroham, et Ela
filius Ozi, filii Mochori, et Mosollam filius Saphatiæ, filii Rahuel, filii Jebaniæ,
9 et fratres eorum per familias suas, nongenti quinquaginta sex. Omnes hi
principes cognationum per domos patrum suorum.
10 De sacerdotibus autem : Jedaia, Jojarib, et Jachin : 11 Azarias quoque
filius Helciæ, filii Mosollam, filii Sadoc, filii Maraioth, filii Achitob, pontifex
domus Dei. 12 Porro Adaias filius Jeroham, filii Phassur, filii Melchiæ,
et Maasai filius Adiel filii Jezra, filii Mosollam, filii Mosollamith, filii Emmer.
13 Fratres quoque eorum principes per familias suas, mille septingenti
sexaginta, fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei.
14 De Levitis autem : Semeia filius Hassub filii Ezricam, filii Hasebia de filiis
Merari. 15 Bacbacar quoque carpentarius, et Galal, et Mathania filius Micha,
filii Zechri, filii Asaph : 16 et Obdia filius Semeiæ, filii Galal, filii Idithun : et
Barachia filius Asa, filii Elcana, qui habitavit in atriis Netophati. 17 Janitores
autem : Sellum, et Accub, et Telmon, et Ahimam : et frater eorum Sellum
princeps, 18 usque ad illud tempus, in porta regis ad orientem, observabant
per vices suas de filiis Levi. 19 Sellum vero filius Core filii Abiasaph, filii Core,
cum fratribus suis, et domo patris sui, hi sunt Coritæ super opera ministerii,
custodes vestibulorum tabernaculi : et familiæ eorum per vices castrorum Domini
custodientes introitum. 20 Phinees autem filius Eleazari erat dux eorum
382
Paralipomenon I
coram Domino. 21 Porro Zacharias filius Mosollamia, janitor portæ tabernaculi
testimonii. 22 Omnes hi electi in ostiarios per portas, ducenti duodecim : et
descripti in villis propriis, quos constituerunt David, et Samuel videns, in fide
sua, 23 tam ipsos quam filios eorum, in ostiis domus Domini et in tabernaculo
vicibus suis. 24 Per quatuor ventos erant ostiarii : id est, ad orientem, et ad
occidentem, et ad aquilonem, et ad austrum. 25 Fratres autem eorum in viculis
morabantur, et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus. 26 His
quatuor Levitis creditus erat omnis numerus janitorum, et erant super exedras
et thesauros domus Domini. 27 Per gyrum quoque templi Domini morabantur
in custodiis suis : ut cum tempus fuisset, ipsi mane aperirent fores.
28 De horum genere erant et super vasa ministerii : ad numerum enim et
inferebantur vasa, et efferebantur. 29 De ipsis et qui credita habebant utensilia
sanctuarii, præerant similæ, et vino, et oleo, et thuri, et aromatibus. 30 Filii
autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant. 31 Et Mathathias
Levites primogenitus Sellum Coritæ, præfectus erat eorum quæ in sartagine
frigebantur. 32 Porro de filiis Caath fratribus eorum, super panes erant propositionis,
ut semper novos per singula sabbata præpararent. 33 Hi sunt principes
cantorum per familias Levitarum, qui in exedris morabantur, ut die ac nocte
jugiter suo ministerio deservirent. 34 Capita Levitarum, per familias suas
principes, manserunt in Jerusalem. 35 In Gabaon autem commorati sunt pater
Gabaon Jehiel, et nomen uxoris ejus Maacha. 36 Filius primogenitus ejus
Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Ner, et Nadab, 37 Gedor quoque, et Ahio, et
Zacharias, et Macelloth. 38 Porro Macelloth genuit Samaan : isti habitaverunt
e regione fratrum suorum in Jerusalem cum fratribus suis.
39 Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul, et Saul genuit Jonathan, et
Melchisua, et Abinadab, et Esbaal. 40 Filius autem Jonathan, Meribbaal : et
Meribbaal genuit Micha. 41 Porro filii Micha, Phithon, et Melech, et Tharaa,
et Ahaz. 42 Ahaz autem genuit Jara, et Jara genuit Alamath, et Azmoth, et
Zamri. Zamri autem genuit Mosa. 43 Mosa vero genuit Banaa, cujus filius
Raphaia, genuit Elasa, de quo ortus est Asel. 44 Porro Asel sex filios habuit,
his nominibus : Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, Hanan : hi sunt filii
Asel.
10 Philisthiim autem pugnabant contra Isra¨el, fugeruntque viri Isra¨el
Palæsthinos, et ceciderunt vulnerati in monte Gelbo¨e. 2 Cumque
appropinquassent Philisthæi, persequentes Saul et filios ejus, percusserunt
Jonathan, et Abinadab, et Melchisua filios Saul. 3 Et aggravatum est prælium
contra Saul, inveneruntque eum sagittarii, et vulneraverunt jaculis. 4 Et
dixit Saul ad armigerum suum : Evagina gladium tuum, et interfice me, ne
forte veniant incircumcisi isti, et illudant mihi. Noluit autem armiger ejus hoc
facere, timore perterritus : arripuit ergo Saul ensem, et irruit in eum. 5 Quod
cum vidisset armiger ejus, videlicet mortuum esse Saul, irruit etiam ipse in
gladium suum, et mortuus est. 6 Interiit ergo Saul : et tres filii ejus, et omnis
domus illius pariter concidit. 7 Quod cum vidissent viri Isra¨el qui habitabant
in campestribus, fugerunt : et Saul ac filiis ejus mortuis, dereliquerunt urbes
suas, et huc illucque dispersi sunt : veneruntque Philisthiim, et habitaverunt
in eis. 8 Die igitur altero detrahentes Philisthiim spolia cæsorum, invenerunt
Saul et filios ejus jacentes in monte Gelbo¨e. 9 Cumque spoliassent eum, et
amputassent caput, armisque nudassent, miserunt in terram suam, ut circumferretur,
et ostenderetur idolorum templis, et populis : 10 arma autem ejus
383
Paralipomenon I
consecraverunt in fano dei sui, et caput affixerunt in templo Dagon. 11 Hoc
cum audissent viri Jabes Galaad, omnia scilicet quæ Philisthiim fecerant super
Saul, 12 consurrexerunt singuli virorum fortium, et tulerunt cadavera Saul
et filiorum ejus : attuleruntque ea in Jabes, et sepelierunt ossa eorum subter
quercum, quæ erat in Jabes, et jejunaverunt septem diebus. 13 Mortuus est ergo
Saul propter iniquitates suas, eo quod prævaricatus sit mandatum Domini
quod præceperat, et non custodierit illud : sed insuper etiam pythonissam
consuluerit, 14 nec speraverit in Domino : propter quod interfecit eum, et
transtulit regnum ejus ad David filium Isai.
11 Congregatus est igitur omnis Isra¨el ad David in Hebron, dicens : Os
tuum sumus, et caro tua. 2 Heri quoque et nudiustertius cum adhuc
regnaret Saul, tu eras qui educebas et introducebas Isra¨el : tibi enim dixit
Dominus Deus tuus : Tu pasces populum meum Isra¨el, et tu eris princeps
super eum. 3 Venerunt ergo omnes majores natu Isra¨el ad regem in Hebron,
et iniit David cum eis foedus coram Domino : unxeruntque eum regem super
Isra¨el, juxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuel.
4 Abiit quoque David et omnis Isra¨el in Jerusalem : hæc est Jebus, ubi erant
Jebusæi habitatores terræ. 5 Dixeruntque qui habitabant in Jebus ad David :
Non ingredieris huc. Porro David cepit arcem Sion, quæ est civitas David,
6 dixitque : Omnis qui percusserit Jebusæum in primis, erit princeps et dux.
Ascendit igitur primus Joab filius Sarviæ, et factus est princeps. 7 Habitavit
autem David in arce, et idcirco appellata est civitas David. 8 Ædificavitque
urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum ; Joab autem reliqua urbis exstruxit.
9 Proficiebatque David vadens et crescens, et Dominus exercituum erat cum
eo.
10 Hi principes virorum fortium David, qui adjuverunt eum ut rex fieret
super omnem Isra¨el, juxta verbum Domini quod locutus est ad Isra¨el. 11 Et
iste numerus robustorum David : Jesbaam filius Hachamoni princeps inter
triginta : iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice. 12 Et
post eum Eleazar filius patrui ejus Ahohites, qui erat inter tres potentes. 13 Iste
fuit cum David in Phesdomim, quando Philisthiim congregati sunt ad locum
illum in prælium : et erat ager regionis illius plenus hordeo, fugeratque populus
a facie Philisthinorum. 14 Hi steterunt in medio agri, et defenderunt eum :
cumque percussissent Philisthæos, dedit Dominus salutem magnam populo
suo. 15 Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua
erat David, ad speluncam Odollam, quando Philisthiim fuerant castrametati
in valle Raphaim. 16 Porro David erat in præsidio, et statio Philisthinorum
in Bethlehem. 17 Desideravit igitur David, et dixit : O si quis daret mihi
aquam de cisterna Bethlehem, quæ est in porta ! 18 Tres ergo isti per media
castra Philisthinorum perrexerunt, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem
quæ erat in porta, et attulerunt ad David ut biberet. Qui noluit, sed magis
libavit illam Domino, 19 dicens : Absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam,
et sanguinem istorum virorum bibam : quia in periculo animarum suarum
attulerunt mihi aquam. Et ob hanc causam noluit bibere : hæc fecerunt tres
robustissimi. 20 Abisai quoque frater Joab ipse erat princeps trium, et ipse
levavit hastam suam contra trecentos vulneratos, et ipse erat inter tres nominatissimus,
21 et inter tres secundos inclytus, et princeps eorum : verumtamen
usque ad tres primos non pervenerat. 22 Banaias filius Jojadæ viri robustissimi,
qui multa opera perpetrarat, de Cabseel : ipse percussit duos ariel Moab, et
384
Paralipomenon I
ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis. 23 Et ipse
percussit virum ægyptium, cujus statura erat quinque cubitorum, et habebat
lanceam ut liciatorium texentium : descendit igitur ad eum cum virga, et rapuit
hastam quam tenebat manu, et interfecit eum hasta sua. 24 Hæc fecit
Banaias filius Jojadæ, qui erat inter tres robustos nominatissimus, 25 inter triginta
primus, verumtamen ad tres usque non pervenerat : posuit autem eum
David ad auriculam suam.
26 Porro fortissimi viri in exercitu, Asahel frater Joab, et Elchanan filius
patrui ejus de Bethlehem, 27 Sammoth Arorites, Helles Pharonites, 28 Ira filius
Acces Thecuites, Abiezer Anathothites, 29 Sobbochai Husathites, Ilai Ahohites,
30 Maharai Netophathites, Heled filius Baana Netophathites, 31 Ethai
filius Ribai de Gabaath filiorum Benjamin, Banaia Pharatonites, 32 Hurai de
torrente Gaas, Abiel Arbathites, Azmoth Bauramites, Eliaba Salabonites. 33 Filii
Assem Gezonites, Jonathan filius Sage Ararites, 34 Ahiam filius Sachar
Ararites, 35 Eliphal filius Ur, 36 Hepher Mecherathites, Ahia Phelonites, 37 Hesro
Carmelites, Naarai filius Asbai, 38 Jo¨el frater Nathan, Mibahar filius Agarai,
39 Selec Ammonites, Naharai Berothites armiger Joab filii Sarviæ, 40 Ira
Jethræus, Gareb Jethræus, 41 Urias Hethæus, Zabad filius Oholi, 42 Adina filius
Siza Rubenites princeps Rubenitarum, et cum eo triginta : 43 Hanan filius
Maacha, et Josaphat Mathanites, 44 Ozia Astarothites, Samma, et Jehiel filii
Hotham Arorites, 45 Jedihel filius Samri, et Joha frater ejus Thosaites, 46 Eliel
Mahumites, et Jeribai, et Josaia filii Elna¨em, et Jethma Moabites, Eliel, et Obed,
et Jasiel de Masobia.
12Hi quoque venerunt ad David in Siceleg, cum adhuc fugeret Saul filium
Cis, qui erant fortissimi et egregii pugnatores, 2 tendentes arcum, et
utraque manu fundis saxa jacientes, et dirigentes sagittas, de fratribus Saul
ex Benjamin. 3 Princeps Ahiecer, et Joas filii Samaa Gabaathites, et Jaziel,
et Phallet filii Azmoth, et Baracha, et Jehu Anathotites. 4 Samaias quoque
Gabaonites fortissimus inter triginta et super triginta. Jeremias, et Jeheziel,
et Johanan, et Jezabad Gaderothites. 5 Et Eluzai, et Jerimuth, et Baalia, et
Samaria, et Saphatia Haruphites. 6 Elcana, et Jesia, et Azareel, et Jo¨ezer, et
Jesbaam de Carehim : 7 Jo¨ela quoque, et Zabadia filii Jeroham de Gedor.
8 Sed et de Gaddi transfugerunt ad David cum lateret in deserto, viri robustissimi,
et pugnatores optimi, tenentes clypeum et hastam : facies eorum
quasi facies leonis, et veloces quasi capreæ in montibus : 9 Ezer princeps,
Obdias secundus, Eliab tertius, 10 Masmana quartus, Jeremias quintus, 11 Ethi
sextus, Eliel septimus, 12 Johanan octavus, Elzebad nonus, 13 Jeremias decimus,
Machbanai undecimus. 14 Hi de filiis Gad principes exercitus : novissimus
centum militibus præerat, et maximus mille. 15 Isti sunt qui transierunt Jordanem
mense primo, quando inundare consuevit super ripas suas : et omnes
fugaverunt qui morabantur in vallibus ad orientalem plagam et occidentalem.
16 Venerunt autem et de Benjamin et de Juda ad præsidium in quo morabatur
David. 17 Egressusque est David obviam eis, et ait : Si pacifice venistis ad
me ut auxiliemini mihi, cor meum jungatur vobis : si autem insidiamini mihi
pro adversariis meis, cum ego iniquitatem in manibus non habeam, videat
Deus patrum nostrorum, et judicet. 18 Spiritus vero induit Amasai principem
inter triginta, et ait : Tui sumus, o David, et tecum, fili Isai. Pax, pax tibi, et
pax adjutoribus tuis : te enim adjuvat Deus tuus. Suscepit ergo eos David, et
constituit principes turmæ.
385
Paralipomenon I
19 Porro de Manasse transfugerunt ad David, quando veniebat cum
Philisthiim adversus Saul ut pugnaret : et non dimicavit cum eis, quia inito
consilio remiserunt eum principes Philisthinorum, dicentes : Periculo capitis
nostri revertetur ad dominum suum Saul. 20 Quando igitur reversus est in
Siceleg, transfugerunt ad eum de Manasse, Ednas, et Jozabad, et Jedihel, et
Micha¨el, et Ednas, et Jozabad, et Eliu, et Salathi, principes millium in Manasse.
21 Hi præbuerunt auxilium David adversus latrunculos : omnes enim
erant viri fortissimi, et facti sunt principes in exercitu. 22 Sed et per singulos
dies veniebant ad David ad auxiliandum ei, usque dum fieret grandis
numerus, quasi exercitus Dei.
23 Iste quoque est numerus principum exercitus qui venerunt ad David
cum esset in Hebron, ut transferrent regnum Saul ad eum, juxta verbum Domini.
24 Filii Juda portantes clypeum et hastam, sex millia octingenti expediti
ad prælium. 25 De filiis Simeon virorum fortissimorum ad pugnandum,
septem millia centum. 26 De filiis Levi, quatuor millia sexcenti. 27 Jojoda
quoque princeps de stirpe Aaron, et cum eo tria millia septingenti. 28 Sadoc
etiam puer egregiæ indolis, et domus patris ejus, principes viginti duo. 29 De
filiis autem Benjamin fratribus Saul, tria millia : magna enim pars eorum adhuc
sequebatur domum Saul. 30 Porro de filiis Ephraim viginti millia octingenti,
fortissimi robore, viri nominati in cognationibus suis. 31 Et ex dimidia tribu
Manasse, decem et octo millia, singuli per nomina sua, venerunt ut constituerent
regem David. 32 De filiis quoque Issachar viri eruditi, qui noverant singula
tempora ad præcipiendum quid facere deberet Isra¨el, principes ducenti : omnis
autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur. 33 Porro de Zabulon
qui egrediebantur ad prælium, et stabant in acie instructi armis bellicis, quinquaginta
millia venerunt in auxilium, non in corde duplici. 34 Et de Nephthali,
principes mille, et cum eis instructi clypeo et hasta, triginta et septem millia.
35 De Dan etiam præparati ad prælium, viginti octo millia sexcenti. 36 Et de Aser
egredientes ad pugnam, et in acie provocantes, quadraginta millia. 37 Trans
Jordanem autem de filiis Ruben, et de Gad, et dimidia parte tribus Manasse,
instructi armis bellicis, centum viginti millia. 38 Omnes isti viri bellatores
expediti ad pugnandum, corde perfecto venerunt in Hebron, ut constituerent
regem David super universum Isra¨el : sed et omnes reliqui ex Isra¨el uno corde
erant, ut rex fieret David. 39 Fueruntque ibi apud David tribus diebus comedentes
et bibentes : præparaverant enim eis fratres sui. 40 Sed et qui juxta eos
erant, usque ad Issachar, et Zabulon, et Nephthali, afferebant panes in asinis,
et camelis, et mulis, et bobus ad vescendum : farinam, palathas, uvam passam,
vinum, oleum, boves, arietes ad omnem copiam : gaudium quippe erat
in Isra¨el.
13 Iniit autem consilium David cum tribunis, et centurionibus, et universis
principibus, 2 et ait ad omnem coetum Isra¨el : Si placet vobis, et a
Domino Deo nostro egreditur sermo quem loquor, mittamus ad fratres nostros
reliquos in universas regiones Isra¨el, et ad sacerdotes et Levitas qui habitant in
suburbanis urbium, ut congregentur ad nos, 3 et reducamus arcam Dei nostri
ad nos : non enim requisivimus eam in diebus Saul. 4 Et respondit universa
multitudo ut ita fieret : placuerat enim sermo omni populo. 5 Congregavit
ergo David cunctum Isra¨el, a Sihor Ægypti usque dum ingrediaris Emath, ut
adduceret arcam Dei de Cariathiarim. 6 Et ascendit David, et omnis vir Isra
¨el, ad collem Cariathiarim, qui est in Juda, ut afferret inde arcam Domini
386
Paralipomenon I
Dei sedentis super cherubim, ubi invocatum est nomen ejus. 7 Imposueruntque
arcam Dei super plaustrum novum, de domo Abinadab : Oza autem, et
frater ejus minabant plaustrum. 8 Porro David, et universus Isra¨el, ludebant
coram Deo omni virtute in canticis, et in citharis, et psalteriis, et tympanis, et
cymbalis, et tubis. 9 Cum autem pervenisset ad aream Chidon, tetendit Oza
manum suam, ut sustentaret arcam : bos quippe lasciviens paululum inclinaverat
eam. 10 Iratus est itaque Dominus contra Ozam, et percussit eum, eo
quod tetigisset arcam : et mortuus est ibi coram Domino. 11 Contristatusque
est David, eo quod divisisset Dominus Ozam : vocavitque locum illum Divisio
Ozæ, usque in præsentem diem. 12 Et timuit Deum tunc temporis, dicens :
Quomodo possum ad me introducere arcam Dei ? 13 et ob hanc causam non
adduxit eam ad se, hoc est, in civitatem David, sed avertit in domum Obededom
Gethæi. 14 Mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus : et
benedixit Dominus domui ejus, et omnibus quæ habebat.
14Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices
parietum, lignorumque, ut ædificarent ei domum. 2 Cognovitque
David quod confirmasset eum Dominus in regem super Isra¨el, et sublevatum
esset regnum suum super populum ejus Isra¨el. 3 Accepit quoque David alias
uxores in Jerusalem, genuitque filios et filias. 4 Et hæc nomina eorum, qui
nati sunt ei in Jerusalem : Samua, et Sobab, Nathan, et Salomon, 5 Jebahar,
et Elisua, et Eliphalet, 6 Noga quoque, et Napheg, et Japhia, 7 Elisama, et
Baaliada, et Eliphalet.
8 Audientes autem Philisthiim eo quod unctus esset David regem super
universum Isra¨el, ascenderunt omnes ut quærerent eum : quod cum audisset
David, egressus est obviam eis. 9 Porro Philisthiim venientes, diffusi sunt in
valle Raphaim. 10 Consuluitque David Dominum, dicens : Si ascendam ad
Philisthæos, et si trades eos in manu mea ? Et dixit ei Dominus : Ascende,
et tradam eos in manu tua. 11 Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit
eos ibi David, et dixit : Divisit Deus inimicos meos per manum meam,
sicut dividuntur aquæ : et idcirco vocatum est nomen illius loci Baalpharasim.
12 Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David jussit exuri. 13 Alia etiam vice
Philisthiim irruerunt, et diffusi sunt in valle. 14 Consuluitque rursum David
Deum, et dixit ei Deus : Non ascendas post eos : recede ab eis, et venies contra
illos ex adverso pyrorum. 15 Cumque audieris sonitum gradientis in cacumine
pyrorum, tunc egredieris ad bellum : egressus est enim Deus ante te, ut percutiat
castra Philisthiim. 16 Fecit ergo David sicut præceperat ei Deus, et percussit
castra Philisthinorum, de Gabaon usque Gazera. 17 Divulgatumque est
nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem ejus super
omnes gentes.
15 Fecit quoque sibi domos in civitate David : et ædificavit locum arcæ
Dei, tetenditque ei tabernaculum. 2 Tunc dixit David : Illicitum est ut
a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis, quos elegit Dominus ad portandum
eam, et ad ministrandum sibi usque in æternum. 3 Congregavitque
universum Isra¨el in Jerusalem, ut afferretur arca Dei in locum suum, quem
præparaverat ei : 4 necnon et filios Aaron, et Levitas. 5 De filiis Caath, Uriel
princeps fuit, et fratres ejus centum viginti. 6 De filiis Merari, Asaia princeps :
et fratres ejus ducenti viginti. 7 De filiis Gersom, Jo¨el princeps : et fratres
ejus centum triginta. 8 De filiis Elisaphan, Semeias princeps : et fratres ejus
ducenti. 9 De filiis Hebron, Eliel princeps : et fratres ejus octoginta. 10 De filiis
387
Paralipomenon I
Oziel, Aminadab princeps : et fratres ejus centum duodecim. 11 Vocavitque
David Sadoc et Abiathar sacerdotes, et Levitas, Uriel, Asaiam, Jo¨el, Semeiam,
Eliel, et Aminadab : 12 et dixit ad eos : Vos, qui estis principes familiarum
Leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris, et afferte arcam Domini Dei
Isra¨el ad locum qui ei præparatus est : 13 ne ut a principio, quia non eratis
præsentes, percussit nos Dominus ; sic et nunc fiat, illicitum quid nobis agentibus.
14 Sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitæ ut portarent arcam Domini
Dei Isra¨el. 15 Et tulerunt filii Levi arcam Dei, sicut præceperat Moyses juxta
verbum Domini, humeris suis in vectibus. 16 Dixitque David principibus
Levitarum, ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum,
nablis videlicet, et lyris, et cymbalis, ut resonaret in excelsis sonitus lætitiæ.
17 Constitueruntque Levitas : Heman filium Jo¨el, et de fratribus ejus Asaph
filium Barachiæ : de filiis vero Merari, fratribus eorum : Ethan filium Casaiæ.
18 Et cum eis fratres eorum : in secundo ordine, Zachariam, et Ben, et Jaziel, et
Semiramoth, et Jahiel, et Ani, Eliab, et Banaiam, et Maasiam, et Mathathiam,
et Eliphalu, et Maceniam, et Obededom, et Jehiel, janitores. 19 Porro cantores,
Heman, Asaph, et Ethan, in cymbalis æneis concrepantes. 20 Zacharias
autem, et Oziel, et Semiramoth, et Jahiel, et Ani, et Eliab, et Maasias, et Banaias
in nablis arcana cantabant. 21 Porro Mathathias, et Eliphalu, et Macenias,
et Obededom, et Jehiel, et Ozaziu, in citharis pro octava canebant epinicion.
22 Chonenias autem princeps Levitarum, prophetiæ præerat, ad præcinendam
melodiam : erat quippe valde sapiens. 23 Et Barachias, et Elcana, janitores
arcæ. 24 Porro Sebenias, et Josaphat, et Nathana¨el, et Amasai, et Zacharias, et
Banaias, et Eliezer sacerdotes, clangebant tubis coram arca Dei : et Obededom
et Jehias erant janitores arcæ.
25 Igitur David, et omnes majores natu Isra¨el, et tribuni, ierunt ad deportandam
arcam foederis Domini de domo Obededom cum lætitia. 26 Cumque
adjuvisset Deus Levitas qui portabant arcam foederis Domini, immolabantur
septem tauri, et septem arietes. 27 Porro David erat indutus stola byssina,
et universi Levitæ qui portabant arcam, cantoresque, et Chonenias princeps
prophetiæ inter cantores : David autem etiam indutus erat ephod lineo. 28 Universusque
Isra¨el deducebant arcam foederis Domini in jubilo, et sonitu buccinæ,
et tubis, et cymbalis, et nablis, et citharis concrepantes. 29 Cumque
pervenisset arca foederis Domini usque ad civitatem David, Michol filia Saul
prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem, et
despexit eum in corde suo.
16 Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi
quod tetenderat ei David : et obtulerunt holocausta et pacifica coram
Deo. 2 Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica, benedixit
populo in nomine Domini. 3 Et divisit universis per singulos, a viro usque ad
mulierem, tortam panis, et partem assæ carnis bubalæ, et frixam oleo similam.
4 Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur
operum ejus, et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Isra¨el :
5 Asaph principem, et secundum ejus Zachariam : porro Jahiel, et Semiramoth,
et Jehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom : Jehiel super organa
psalterii et lyras : Asaph autem ut cymbalis personaret : 6 Banaiam vero
et Jaziel sacerdotes canere tuba jugiter coram arca foederis Domini.
7 In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres
ejus :
388
Paralipomenon I
8 Confitemini Domino, et invocate nomen ejus :
notas facite in populis adinventiones ejus.
9 Cantate ei, et psallite ei,
et narrate omnia mirabilia ejus.
10 Laudate nomen sanctum ejus :
lætetur cor quærentium Dominum.
11 Quærite Dominum, et virtutem ejus :
quærite faciem ejus semper.
12 Recordamini mirabilium ejus quæ fecit ;
signorum illius, et judiciorum oris ejus,
13 semen Isra¨el servi ejus,
filii Jacob electi ejus.
14 Ipse Dominus Deus noster :
in universa terra judicia ejus.
15 Recordamini in sempiternum pacti ejus :
sermonis quem præcepit in mille generationes,
16 quem pepigit cum Abraham,
et juramenti illius cum Isaac.
17 Et constituit illud Jacob in præceptum,
et Isra¨el in pactum sempiternum,
18 dicens : Tibi dabo terram Chanaan,
funiculum hæreditatis vestræ :
19 cum essent pauci numero,
parvi et coloni ejus.
20 Et transierunt de gente in gentem,
et de regno ad populum alterum.
21 Non dimisit quemquam calumniari eos,
sed increpavit pro eis reges.
22 Nolite tangere christos meos,
et in prophetis meis nolite malignari.
23 Cantate Domino omnis terra ;
annuntiate ex die in diem salutare ejus :
24 narrate in gentibus gloriam ejus ;
in cunctis populis mirabilia ejus.
25 Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis,
et horribilis super omnes deos.
26 Omnes enim dii populorum idola :
Dominus autem cælos fecit.
27 Confessio et magnificentia coram eo :
fortitudo et gaudium in loco ejus.
28 Afferte Domino, familiæ populorum :
afferte Domino gloriam et imperium.
29 Date Domino gloriam ;
nomini ejus levate sacrificium,
et venite in conspectu ejus :
et adorate Dominum in decore sancto.
30 Commoveatur a facie ejus omnis terra :
ipse enim fundavit orbem immobilem.
31 Lætentur cæli, et exultet terra,
et dicant in nationibus : Dominus regnavit.
389
Paralipomenon I
32 Tonet mare et plenitudo ejus ;
exultent agri, et omnia quæ in eis sunt.
33 Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino :
quia venit judicare terram.
34 Confitemini Domino, quoniam bonus :
quoniam in æternum misericordia ejus.
35 Et dicite : Salva nos, Deus salvator noster,
et congrega nos, et erue de gentibus :
ut confiteamur nomini sancto tuo,
et exultemus in carminibus tuis.
36 Benedictus Dominus Deus Isra¨el,
ab æterno usque in æternum.
Et dicat omnis populo : Amen, et hymnum Domino. 37 Reliquit itaque ibi
coram arca foederis Domini Asaph et fratres ejus, ut ministrarent in conspectu
arcæ jugiter per singulos dies, et vices suas. 38 Porro Obededom, et fratres
ejus sexaginta octo : et Obededom filium Idithun, et Hosa, constituit janitores ;
39 Sadoc autem sacerdotem, et fratres ejus sacerdotes, coram tabernaculo Domini
in excelso quod erat in Gabaon, 40 ut offerrent holocausta Domino super
altare holocautomatis jugiter, mane et vespere, juxta omnia quæ scripta sunt
in lege Domini, quam præcepit Isra¨eli. 41 Et post eum Heman, et Idithun, et
reliquos electos, unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino, quoniam
in æternum misericordia ejus. 42 Heman quoque et Idithun canentes
tuba, et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo :
filios autem Idithun fecit esse portarios. 43 Reversusque est omnis populus in
domum suam : et David, ut benediceret etiam domui suæ.
17Cum autem habitaret David in domo sua, dixit ad Nathan prophetam :
Ecce ego habito in domo cedrina : arca autem foederis Domini sub
pellibus est. 2 Et ait Nathan ad David : Omnia quæ in corde tuo sunt, fac :
Deus enim tecum est. 3 Igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan,
dicens : 4 Vade, et loquere David servo meo : Hæc dicit Dominus : Non
ædificabis tu mihi domum ad habitandum. 5 Neque enim mansi in domo ex
eo tempore quo eduxi Isra¨el usque ad diem hanc : sed fui semper mutans
loca tabernaculi, et in tentorio 6 manens cum omni Isra¨el. Numquid locutus
sum saltem uni judicum Isra¨el, quibus præceperam ut pascerent populum
meum, et dixi : Quare non ædificastis mihi domum cedrinam ? 7 Nunc itaque
sic loqueris ad servum meum David : Hæc dicit Dominus exercituum : Ego
tuli te, cum in pascuis sequereris gregem, ut esses dux populi mei Isra¨el :
8 et fui tecum quocumque perrexisti, et interfeci omnes inimicos tuos coram
te, fecique tibi nomen quasi unius magnorum qui celebrantur in terra. 9 Et
dedi locum populo meo Isra¨el : plantabitur, et habitabit in eo, et ultra non
commovebitur : nec filii iniquitatis atterent eos, sicut a principio, 10 ex diebus
quibus dedi judices populo meo Isra¨el, et humiliavi universos inimicos tuos.
Annuntio ergo tibi, quod ædificaturus sit tibi Dominus domum. 11 Cumque
impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos, suscitabo semen tuum post te,
quod erit de filiis tuis : et stabiliam regnum ejus. 12 Ipse ædificabit mihi
domum, et firmabo solium ejus usque in æternum. 13 Ego ero ei in patrem,
et ipse erit mihi in filium : et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut
abstuli ab eo qui ante te fuit. 14 Et statuam eum in domo mea, et in regno
meo usque in sempiternum : et thronus ejus erit firmissimus in perpetuum.
390
Paralipomenon I
15 Juxta omnia verba hæc, et juxta universam visionem istam, sic locutus est
Nathan ad David.
16 Cumque venisset rex David, et sedisset coram Domino, dixit : Quis ego
sum, Domine Deus, et quæ domus mea, ut præstares mihi talia ? 17 sed et hoc
parum visum est in conspectu tuo, ideoque locutus es super domum servi tui
etiam in futurum : et fecisti me spectabilem super omnes homines, Domine
Deus. 18 Quid ultra addere potest David, cum ita glorificaveris servum tuum,
et cognoveris eum ? 19 Domine, propter famulum tuum juxta cor tuum
fecisti omnem magnificentiam hanc, et nota esse voluisti universa magnalia.
20 Domine, non est similis tui, et non est alius deus absque te, ex omnibus
quos audivimus auribus nostris. 21 Quis enim est alius, ut populus tuus Isra¨el,
gens una in terra, ad quam perrexit Deus ut liberaret et faceret populum sibi,
et magnitudine sua atque terroribus ejiceret nationes a facie ejus, quem de
Ægypto liberarat ? 22 Et posuisti populum tuum Isra¨el tibi in populum usque
in æternum, et tu, Domine, factus es Deus ejus. 23 Nunc igitur Domine, sermo
quem locutus es famulo tuo et super domum ejus confirmetur in perpetuum,
et fac sicut locutus es. 24 Permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in
sempiternum, et dicatur : Dominus exercituum Deus Isra¨el, et domus David
servi ejus permanens coram eo. 25 Tu enim, Domine Deus meus, revelasti
auriculam servi tui, ut ædificares ei domum : et idcirco invenit servus tuus
fiduciam, ut oret coram te. 26 Nunc ergo Domine, tu es Deus, et locutus es ad
servum tuum tanta beneficia. 27 Et coepisti benedicere domui servi tui, ut sit
semper coram te : te enim, Domine, benedicente, benedicta erit in perpetuum.
18 Factum est autem post hæc, ut percuteret David Philisthiim, et humiliaret
eos, et tolleret Geth et filias ejus de manu Philisthiim, 2 percuteretque
Moab, et fierent Moabitæ servi David, offerentes ei munera. 3 Eo
tempore percussit David etiam Adarezer regem Soba regionis Hemath, quando
perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Euphraten. 4 Cepit
ergo David mille quadrigas ejus, et septem millia equitum, ac viginti millia
virorum peditum, subnervavitque omnes equos curruum, exceptis centum
quadrigis, quas reservavit sibi. 5 Supervenit autem et Syrus Damascenus, ut
auxilium præberet Adarezer regi Soba : sed et hujus percussit David viginti
duo millia virorum. 6 Et posuit milites in Damasco, ut Syria quoque serviret
sibi, et offerret munera. Adjuvitque eum Dominus in cunctis ad quæ perrexerat.
7 Tulit quoque David pharetras aureas, quas habuerant servi Adarezer, et
attulit eas in Jerusalem. 8 Necnon de Thebath et Chun urbibus Adarezer æris
plurimum, de quo fecit Salomon mare æneum, et columnas, et vasa ænea.
9 Quod cum audisset Thou rex Hemath, percussisse videlicet David omnem
exercitum Adarezer regis Soba, 10 misit Adoram filium suum ad regem
David, ut postularet ab eo pacem, et congratularetur ei quod percussisset et
expugnasset Adarezer : adversarius quippe erat Thou Adarezer. 11 Sed et
omnia vasa aurea, et argentea, et ænea consecravit David rex Domino, cum
argento et auro quod tulerat ex universis gentibus, tam de Idumæa, et Moab,
et filiis Ammon, quam de Philisthiim et Amalec. 12 Abisai vero filius Sarviæ
percussit Edom in valle Salinarum, decem et octo millia : 13 et constituit in
Edom præsidium, ut serviret Idumæa David : salvavitque Dominus David
in cunctis ad quæ perrexerat. 14 Regnavit ergo David super universum Isra
¨el, et faciebat judicium atque justitiam cuncto populo suo. 15 Porro Joab
filius Sarviæ erat super exercitum, et Josaphat filius Ahilud a commentari-
391
Paralipomenon I
is : 16 Sadoc autem filius Achitob, et Ahimelech filius Abiathar, sacerdotes :
et Susa, scriba : 17 Banaias quoque filius Jojadæ super legiones Cerethi et
Phelethi : porro filii David, primi ad manum regis.
19 Accidit autem ut moreretur Naas rex filiorum Ammon, et regnaret filius
ejus pro eo. 2 Dixitque David : Faciam misericordiam cum Hanon
filio Naas : præstitit enim mihi pater ejus gratiam. Misitque David nuntios
ad consolandum eum super morte patris sui. Qui cum pervenissent in terram
filiorum Ammon ut consolarentur Hanon, 3 dixerunt principes filiorum
Ammon ad Hanon : Tu forsitan putas, quod David honoris causa in patrem
tuum miserit qui consolentur te : nec animadvertis quod ut explorent, et investigent,
et scrutentur terram tuam, venerint ad te servi ejus. 4 Igitur Hanon
pueros David decalvavit, et rasit, et præcidit tunicas eorum a natibus usque
ad pedes, et dimisit eos. 5 Qui cum abiissent, et hoc mandassent David, misit
in occursum eorum (grandem enim contumeliam sustinuerant) et præcepit
ut manerent in Jericho, donec cresceret barba eorum, et tunc reverterentur.
6 Videntes autem filii Ammon quod injuriam fecissent David, tam Hanon
quam reliquus populus, miserunt mille talenta argenti, ut conducerent sibi
de Mesopotamia, et de Syria Maacha, et de Soba currus et equites. 7 Conduxeruntque
triginta duo millia curruum, et regem Maacha cum populo ejus.
Qui cum venissent, castrametati sunt e regione Medaba. Filii quoque Ammon
congregati de urbibus suis venerunt ad bellum. 8 Quod cum audisset David,
misit Joab, et omnem exercitum virorum fortium : 9 egressique filii Ammon,
direxerunt aciem juxta portam civitatis ; reges autem, qui ad auxilium ejus
venerant, separatim in agro steterunt.
10 Igitur Joab, intelligens bellum ex adverso et post tergum contra se fieri,
elegit viros fortissimos de universo Isra¨el, et perrexit contra Syrum. 11 Reliquam
autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui : et perrexerunt
contra filios Ammon. 12 Dixitque : Si vicerit me Syrus, auxilio eris mihi :
si autem superaverint te filii Ammon, ero tibi in præsidium. 13 Confortare,
et agamus viriliter pro populo nostro, et pro urbibus Dei nostri : Dominus
autem, quod in conspectu suo bonum est, faciet. 14 Perrexit ergo Joab et populus
qui cum eo erat, contra Syrum ad prælium : et fugavit eos. 15 Porro filii
Ammon videntes quod fugisset Syrus, ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem
ejus, et ingressi sunt civitatem : reversusque est etiam Joab in Jerusalem.
16 Videns autem Syrus quod cecidisset coram Isra¨el, misit nuntios, et adduxit
Syrum, qui erat trans fluvium : Sophach autem princeps militiæ Adarezer
erat dux eorum. 17 Quod cum nuntiatum esset David, congregavit universum
Isra¨el, et transivit Jordanem, irruitque in eos et direxit ex adverso aciem,
illis contra pugnantibus. 18 Fugit autem Syrus Isra¨el, et interfecit David de
Syris septem millia curruum, et quadraginta millia peditum, et Sophach exercitus
principem. 19 Videntes autem servi Adarezer se ab Isra¨el esse superatos,
transfugerunt ad David, et servierunt ei : noluitque ultra Syria auxilium
præbere filiis Ammon.
20 Factum est autem post anni circulum, eo tempore quo solent reges ad
bella procedere, congregavit Joab exercitum, et robur militiæ, et vastavit
terram filiorum Ammon : perrexitque et obsedit Rabba. Porro David
manebat in Jerusalem, quando Joab percussit Rabba et destruxit eam. 2 Tulit
autem David coronam Melchom de capite ejus, et invenit in ea auri pondo
talentum, et pretiosissimas gemmas, fecitque sibi inde diadema : manubias
392
Paralipomenon I
quoque urbis plurimas tulit ; 3 populum autem, qui erat in ea, eduxit, et fecit
super eos tribulas, et trahas, et ferrata carpenta transire, ita ut dissecarentur
et contererentur. Sic fecit David cunctis urbibus filiorum Ammon : et reversus
est cum omni populo suo in Jerusalem. 4 Post hæc initum est bellum in
Gazer adversum Philisthæos, in quo percussit Sobochai Husathites, Saphai
de genere Raphaim, et humiliavit eos. 5 Aliud quoque bellum gestum est
adversus Philisthæos, in quo percussit Adeodatus filius Saltus Bethlehemites
fratrem Goliath Gethæi, cujus hastæ lignum erat quasi liciatorium texentium.
6 Sed et aliud bellum accidit in Geth, in quo fuit homo longissimus, senos
habens digitos, id est, simul viginti quatuor : qui et ipse de Rapha fuerat
stirpe generatus. 7 Hic blasphemavit Isra¨el : et percussit eum Jonathan filius
Samaa fratris David. Hi sunt filii Rapha in Geth, qui ceciderunt in manu
David et servorum ejus.
21Consurrexit autem Satan contra Isra¨el, et concitavit David ut numeraret
Isra¨el. 2 Dixitque David ad Joab et ad principes populi : Ite, et numerate
Isra¨el a Bersabee usque Dan : et afferte mihi numerum ut sciam. 3 Responditque
Joab : Augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt : nonne,
domine mi rex, omnes servi tui sunt ? quare hoc quærit dominus meus, quod
in peccatum reputetur Isra¨eli ? 4 Sed sermo regis magis prævaluit : egressusque
est Joab, et circuivit universum Isra¨el : et reversus est Jerusalem, 5 deditque
David numerum eorum quos circuierat : et inventus est omnis numerus
Isra¨el, mille millia et centum millia virorum educentium gladium : de Juda
autem quadringenta septuaginta millia bellatorum. 6 Nam Levi et Benjamin
non numeravit : eo quod Joab invitus exsequeretur regis imperium. 7 Displicuit
autem Deo quod jussum erat : et percussit Isra¨el. 8 Dixitque David ad
Deum : Peccavi nimis ut hoc facerem : obsecro, aufer iniquitatem servi tui,
quia insipienter egi. 9 Et locutus est Dominus ad Gad videntem Davidis, dicens
: 10 Vade, et loquere ad David, et dic ei : Hæc dicit Dominus : Trium tibi
optionem do : unum, quod volueris, elige, et faciam tibi. 11 Cumque venisset
Gad ad David, dixit ei : Hæc dicit Dominus : Elige, quod volueris : 12 aut
tribus annis famem ; aut tribus mensibus te fugere hostes tuos, et gladium
eorum non posse evadere ; aut tribus diebus gladium Domini, et pestilentiam
versari in terra, et angelum Domini interficere in universis finibus Isra¨el : nunc
igitur vide quid respondeam ei qui misit me. 13 Et dixit David ad Gad : Ex
omni parte me angustiæ premunt : sed melius mihi est ut incidam in manus
Domini, quia multæ sunt miserationes ejus, quam in manus hominum.
14 Misit ergo Dominus pestilentiam in Isra¨el : et ceciderunt de Isra¨el septuaginta
millia virorum. 15 Misit quoque angelum in Jerusalem ut percuteret
eam : cumque percuteretur, vidit Dominus, et misertus est super magnitudine
mali : et imperavit angelo qui percutiebat : Sufficit, jam cesset manus
tua. Porro angelus Domini stabat juxta aream Ornan Jebusæi. 16 Levansque
David oculos suos, vidit angelum Domini stantem inter cælum et terram, et
evaginatum gladium in manu ejus, et versum contra Jerusalem : et ceciderunt
tam ipse quam majores natu, vestiti ciliciis, proni in terram. 17 Dixitque David
ad Deum : Nonne ego sum, qui jussi ut numeraretur populus ? ego, qui
peccavi ? ego, qui malum feci ? iste grex, quid commeruit ? Domine Deus
meus, vertatur, obsecro, manus tua in me, et in domum patris mei : populus
autem tuus non percutiatur. 18 Angelus autem Domini præcepit Gad ut
diceret Davidi ut ascenderet, exstrueretque altare Domino Deo in area Ornan
393
Paralipomenon I
Jebusæi. 19 Ascendit ergo David juxta sermonem Gad, quem locutus ei fuerat
ex nomine Domini. 20 Porro Ornan cum suspexisset et vidisset angelum,
quatuorque filii ejus cum eo, absconderunt se : nam eo tempore terebat in
area triticum. 21 Igitur cum veniret David ad Ornan, conspexit eum Ornan,
et processit ei obviam de area, et adoravit eum pronus in terram. 22 Dixitque
ei David : Da mihi locum areæ tuæ, ut ædificem in ea altare Domino : ita ut
quantum valet argenti accipias, et cesset plaga a populo. 23 Dixit autem Ornan
ad David : Tolle, et faciat dominus meus rex quodcumque ei placet : sed et
boves do in holocaustum, et tribulas in ligna, et triticum in sacrificium : omnia
libens præbebo. 24 Dixitque ei rex David : Nequaquam ita fiet, sed argentum
dabo quantum valet : neque enim tibi auferre debeo, et sic offerre Domino
holocausta gratuita. 25 Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri justissimi
ponderis sexcentos. 26 Et ædificavit ibi altare Domino, obtulitque holocausta
et pacifica, et invocavit Dominum ; et exaudivit eum in igne de cælo super
altare holocausti. 27 Præcepitque Dominus angelo, et convertit gladium suum
in vaginam. 28 Protinus ergo David, videns quod exaudisset eum Dominus
in area Ornan Jebusæi, immolavit ibi victimas. 29 Tabernaculum autem Domini,
quod fecerat Moyses in deserto, et altare holocaustorum, ea tempestate
erat in excelso Gabaon. 30 Et non prævaluit David ire ad altare ut ibi obsecraret
Deum : nimio enim fuerat in timore perterritus, videns gladium angeli
Domini.
22 Dixitque David : Hæc est domus Dei, et hoc altare in holocaustum Isra
¨eli. 2 Et præcepit ut congregarentur omnes proselyti de terra Isra¨el, et
constituit ex eis latomos ad cædendos lapides et poliendos, ut ædificaretur domus
Dei. 3 Ferrum quoque plurimum ad clavos januarum, et ad commissuras
atque juncturas, præparavit David : et æris pondus innumerabile. 4 Ligna
quoque cedrina non poterant æstimari, quæ Sidonii et Tyrii deportaverant ad
David. 5 Et dixit David : Solomon filius meus puer parvulus est et delicatus :
domus autem, quam ædificari volo Domino, talis esse debet ut in cunctis regionibus
nominetur : præparabo ergo ei necessaria. Et ob hanc causam ante
mortem suam omnes præparavit impensas.
6 Vocavitque Salomonem filium suum, et præcepit ei ut ædificaret domum
Domino Deo Isra¨el. 7 Dixitque David ad Salomonem : Fili mi, voluntatis meæ
fuit ut ædificarem domum nomini Domini Dei mei : 8 sed factus est sermo
Domini ad me, dicens : Multum sanguinem effudisti, et plurima bella bellasti :
non poteris ædificare domum nomini meo, tanto effuso sanguine coram me :
9 filius qui nascetur tibi, erit vir quietissimus : faciam enim eum requiescere ab
omnibus inimicis suis per circuitum : et ob hanc causam Pacificus vocabitur :
et pacem et otium dabo in Isra¨el cunctis diebus ejus. 10 Ipse ædificabit domum
nomini meo, et ipse erit mihi in filium, et ego ero illi in patrem : firmaboque
solium regni ejus super Isra¨el in æternum. 11 Nunc ergo fili mi, sit Dominus
tecum, et prosperare, et ædifica domum Domino Deo tuo sicut locutus est
de te. 12 Det quoque Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Isra¨el,
et custodire legem Domini Dei tui. 13 Tunc enim proficere poteris, si custodieris
mandata et judicia quæ præcepit Dominus Moysi ut doceret Isra¨el.
Confortare, et viriliter age : ne timeas, neque paveas. 14 Ecce ego in paupertate
mea præparavi impensas domus Domini, auri talenta centum millia, et
argenti mille millia talentorum : æris vero et ferri non est pondus, vincitur
enim numerus magnitudine ; ligna et lapides præparavi ad universa impen-
394
Paralipomenon I
dia. 15 Habes quoque plurimos artifices, latomos, et cæmentarios, artificesque
lignorum, et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos, 16 in auro
et argento et ære et ferro, cujus non est numerus. Surge igitur et fac, et erit
Dominus tecum.
17 Præcepit quoque David cunctis principibus Isra¨el ut adjuvarent Salomonem
filium suum : 18 Cernitis, inquiens, quod Dominus Deus vester
vobiscum sit, et dederit vobis requiem per circuitum, et tradiderit omnes inimicos
vestros in manus vestras, et subjecta sit terra coram Domino, et coram
populo ejus. 19 Præbete igitur corda vestra et animas vestras, ut quæratis
Dominum Deum vestrum : et consurgite, et ædificate sanctuarium Domino
Deo, ut introducatur arca foederis Domini, et vasa Domino consecrata, in
domum quæ ædificatur nomini Domini.
23 Igitur David, senex et plenus dierum, regem constituit Salomonem filium
suum super Isra¨el. 2 Et congregavit omnes principes Isra¨el, et sacerdotes
atque Levitas. 3 Numeratique sunt Levitæ a triginta annis et supra :
et inventa sunt triginta octo millia virorum. 4 Ex his electi sunt, et distributi
in ministerium domus Domini, viginti quatuor millia : præpositorum autem
et judicum, sex millia. 5 Porro quatuor millia janitores, et totidem psaltæ, canentes
Domino in organis quæ fecerat ad canendum. 6 Et distribuit eos David
per vices filiorum Levi, Gerson videlicet, et Caath, et Merari. 7 Filii Gerson :
Leedan, et Semei. 8 Filii Leedan : princeps Jahiel, et Zethan, et Jo¨el, tres.
9 Filii Semei : Salomith, et Hosiel, et Aran, tres : isti principes familiarum
Leedan. 10 Porro filii Semei : Leheth, et Ziza, et Jaus, et Baria : isti filii Semei,
quatuor. 11 Erat autem Leheth prior, Ziza secundus : porro Jaus et Baria
non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia, unaque domo computati
sunt. 12 Filii Caath : Amram, et Isaar, Hebron, et Oziel, quatuor. 13 Filii
Amram : Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron ut ministraret in Sancto
sanctorum, ipse et filii ejus in sempiternum, et adoleret incensum Domino
secundum ritum suum, ac benediceret nomini ejus in perpetuum. 14 Moysi
quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi. 15 Filii Moysi : Gersom
et Eliezer. 16 Filii Gersom : Subuel primus. 17 Fuerunt autem filii Eliezer :
Rohobia primus : et non erant Eliezer filii alii. Porro filii Rohobia multiplicati
sunt nimis. 18 Filii Isaar : Salomith primus. 19 Filii Hebron : Jeriau primus,
Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaam quartus. 20 Filii Oziel : Micha
primus, Jesia secundus. 21 Filii Merari : Moholi, et Musi. Filii Moholi : Eleazar
et Cis. 22 Mortuus est autem Eleazar, et non habuit filios, sed filias : acceperuntque
eas filii Cis fratres earum. 23 Filii Musi : Moholi, et Eder, et Jerimoth,
tres. 24 Hi filii Levi in cognationibus et familiis suis, principes per vices, et
numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini,
a viginti annis et supra. 25 Dixit enim David : Requiem dedit Dominus Deus
Isra¨el populo suo, et habitationem Jerusalem usque in æternum. 26 Nec erit
officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa ejus ad ministrandum.
27 Juxta præcepta quoque David novissima, supputabitur numerus
filiorum Levi a viginti annis et supra. 28 Et erunt sub manu filiorum Aaron
in cultum domus Domini, in vestibulis, et in exedris, et in loco purificationis,
et in sanctuario, et in universis operibus ministerii templi Domini. 29 Sacerdotes
autem, super panes propositionis, et ad similæ sacrificium, et ad lagana
azyma, et sartaginem, et ad torrendum, et super omne pondus atque mensuram.
30 Levitæ vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino :
395
Paralipomenon I
similiterque ad vesperam, 31 tam in oblatione holocaustorum Domini, quam in
sabbatis et calendis et solemnitatibus reliquis juxta numerum et cæremonias
uniuscujusque rei, jugiter coram Domino. 32 Et custodiant observationes tabernaculi
foederis, et ritum sanctuarii, et observationem filiorum Aaron fratrum
suorum, ut ministrent in domo Domini.
24 Porro filiis Aaron hæ partitiones erant. Filii Aaron : Nadab, et Abiu, et
Eleazar, et Ithamar. 2 Mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem
suum absque liberis : sacerdotioque functus est Eleazar, et Ithamar. 3 Et divisit
eos David, id est, Sadoc de filiis Eleazari, et Ahimelech de filiis Ithamar, secundum
vices suas et ministerium. 4 Inventique sunt multo plures filii Eleazar
in principibus viris, quam filii Ithamar. Divisit autem eis, hoc est, filiis Eleazar,
principes per familias sedecim : et filiis Ithamar per familias et domos suas
octo. 5 Porro divisit utrasque inter se familias sortibus : erant enim principes
sanctuarii, et principes Dei, tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar. 6 Descripsitque
eos Semeias filius Nathana¨el scriba Levites, coram rege et principibus,
et Sadoc sacerdote, et Ahimelech filio Abiathar, principibus quoque
familiarum sacerdotalium, et Leviticarum : unam domum, quæ ceteris præerat,
Eleazar : et alteram domum, quæ sub se habebat ceteros, Ithamar. 7 Exivit
autem sors prima Jojarib, secunda Jedei, 8 tertia Harim, quarta Seorim, 9 quinta
Melchia, sexta Maiman, 10 septima Accos, octava Abia, 11 nona Jesua, decima
Sechenia, 12 undecima Eliasib, duodecima Jacim, 13 tertiadecima Hoppha, decimaquarta
Isbaab, 14 decimaquinta Belga, decimasexta Emmer, 15 decimaseptima
Hezir, decimaoctava Aphses, 16 decimanona Pheteia, vigesima Hezechiel,
17 vigesima prima Jachin, vigesima secunda Gamul, 18 vigesima tertia Dalaiau,
vigesima quarta Maaziau. 19 Hæ vices eorum secundum ministeria sua,
ut ingrediantur domum Domini, et juxta ritum suum sub manu Aaron patris
eorum, sicut præceperat Dominus Deus Isra¨el. 20 Porro filiorum Levi qui
reliqui fuerant, de filiis Amram erat Suba¨el, et de filiis Suba¨el, Jehedeia. 21 De
filiis quoque Rohobiæ, princeps Jesias. 22 Isaari vero filius Salemoth, filiusque
Salemoth Jahath : 23 filiusque ejus Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel
tertius, Jecmaan quartus. 24 Filius Oziel, Micha : filius Micha, Samir. 25 Frater
Micha, Jesia : filiusque Jesiæ, Zacharias. 26 Filii Merari : Moholi, et Musi.
Filius Oziau : Benno. 27 Filius quoque Merari : Oziau, et Soam, et Zachur, et
Hebri. 28 Porro Moholi filius, Eleazar, qui non habebat liberos. 29 Filius vero
Cis, Jerameel. 30 Filii Musi : Moholi, Eder et Jerimoth : isti filii Levi secundum
domos familiarum suarum. 31 Miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos
filios Aaron coram David rege, et Sadoc, et Ahimelech, et principibus familiarum
sacerdotalium et Leviticarum, tam majores quam minores : omnes sors
æqualiter dividebat.
25Igitur David et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium filios
Asaph, et Heman, et Idithun, qui prophetarent in citharis, et psalteriis,
et cymbalis secundum numerum suum, dedicato sibi officio servientes. 2 De
filiis Asaph : Zachur, et Joseph, et Nathania, et Asarela, filii Asaph : sub manu
Asaph prophetantis juxta regem. 3 Porro Idithun : filii Idithun, Godolias,
Sori, Jeseias, et Hasabias, et Mathathias, sex, sub manu patris sui Idithun,
qui in cithara prophetabat super confitentes et laudantes Dominum. 4 Heman
quoque : filii Heman, Bocciau, Mathaniau, Oziel, Subuel, et Jerimoth, Hananias,
Hanani, Eliatha, Geddelthi, et Romemthiezer, et Jesbacassa, Mellothi,
Othir, Mahazioth : 5 omnes isti filii Heman videntis regis in sermonibus Dei,
396
Paralipomenon I
ut exaltaret cornu : deditque Deus Heman filios quatuordecim, et filias tres.
6 Universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant,
in cymbalis, et psalteriis, et citharis, in ministeria domus Domini juxta
regem : Asaph videlicet, et Idithun, et Heman. 7 Fuit autem numerus eorum
cum fratribus suis, qui erudiebant canticum Domini, cuncti doctores, ducenti
octoginta octo. 8 Miseruntque sortes per vices suas, ex æquo tam major quam
minor, doctus pariter et indoctus. 9 Egressaque est sors prima Joseph, qui
erat de Asaph. Secunda Godoliæ, ipsi et filiis ejus, et fratribus ejus duodecim.
10 Tertia Zachur, filiis et fratribus ejus duodecim. 11 Quarta Isari, filiis et
fratribus ejus duodecim. 12 Quinta Nathaniæ, filiis et fratribus ejus duodecim.
13 Sexta Bocciau, filiis et fratribus ejus duodecim. 14 Septima Isreela, filiis
et fratribus ejus duodecim. 15 Octava Jesaiæ, filiis et fratribus ejus duodecim.
16 Nona Mathaniæ, filiis et fratribus ejus duodecim. 17 Decima Semeiæ,
filiis et fratribus ejus duodecim. 18 Undecima Azareel, filiis et fratribus ejus
duodecim. 19 Duodecima Hasabiæ, filiis et fratribus ejus duodecim. 20 Tertiadecima
Suba¨el, filiis et fratribus ejus duodecim. 21 Quartadecima Mathathiæ,
filiis et fratribus ejus duodecim. 22 Quintadecima Jerimoth, filiis et fratribus
ejus duodecim. 23 Sextadecima Hananiæ, filiis et fratribus ejus duodecim.
24 Septimadecima Jesbacassæ, filiis et fratribus ejus duodecim. 25 Octavadecima
Hanani, filiis et fratribus ejus duodecim. 26 Nonadecima Mellothi, filiis et
fratribus ejus duodecim. 27 Vigesima Eliatha, filiis et fratribus ejus duodecim.
28 Vigesima prima Othir, filiis et fratribus ejus duodecim. 29 Vigesima secunda
Geddelthi, filiis et fratribus ejus duodecim. 30 Vigesima tertia Mahazioth, filiis
et fratribus ejus duodecim. 31 Vigesima quarta Romemthiezer, filiis et fratribus
ejus duodecim.
26Divisiones autem janitorum : de Coritis Meselemia, filius Core, de filiis
Asaph. 2 Filii Meselemiæ : Zacharias primogenitus, Jadihel secundus,
Zabadias tertius, Jathana¨el quartus, 3 Ælam quintus, Johanan sextus, Elio¨enai
septimus. 4 Filii autem Obededom : Semeias primogenitus, Jozabad secundus,
Joaha tertius, Sachar quartus, Nathana¨el quintus, 5 Ammiel sextus, Issachar
septimus, Phollathi octavus : quia benedixit illi Dominus. 6 Semei autem filio
ejus nati sunt filii, præfecti familiarum suarum : erant enim viri fortissimi.
7 Filii ergo Semeiæ : Othni, et Rapha¨el, et Obed, Elzabad, fratres ejus viri
fortissimi : Eliu quoque et Samachias. 8 Omnes hi, de filiis Obededom : ipsi,
et filii et fratres eorum, fortissimi ad ministrandum, sexaginta duo de Obededom.
9 Porro Meselemiæ filii, et fratres eorum robustissimi, decem et octo.
10 De Hosa autem, id est, de filiis Merari : Semri princeps (non enim habuerat
primogenitum, et idcirco posuerat eum pater ejus in principem), 11 Helcias
secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus : omnes hi filii et fratres Hosa,
tredecim. 12 Hi divisi sunt in janitores, ut semper principes custodiarum, sicut
et fratres eorum ministrarent in domo Domini. 13 Missæ sunt ergo sortes
ex æquo, et parvis et magnis, per familias suas in unamquamque portarum.
14 Cecidit ergo sors orientalis, Selemiæ. Porro Zachariæ filio ejus, viro prudentissimo
et erudito, sortito obtigit plaga septentrionalis. 15 Obededom vero et
filiis ejus ad austrum : in qua parte domus erat seniorum concilium. 16 Sephim
et Hosa ad occidentem, juxta portam, quæ ducit ad viam ascensionis : custodia
contra custodiam. 17 Ad orientem vero Levitæ sex : et ad aquilonem,
quatuor per diem : atque ad meridiem similiter in die quatuor : et ubi erat
concilium bini et bini. 18 In cellulis quoque janitorum ad occidentem quatuor
397
Paralipomenon I
in via, binique per cellulas. 19 Hæ sunt divisiones janitorum filiorum Core et
Merari.
20 Porro Achias erat super thesauros domus Dei, et vasa sanctorum. 21 Filii
Ledan, filii Gersonni : de Ledan principes familiarum Ledan, et Gersonni,
Jehieli. 22 Filii Jehieli : Zathan, et Jo¨el fratres ejus super thesauros domus Domini.
23 Amramitis, et Isaaritis, et Hebronitis, et Ozihelitis. 24 Suba¨el autem
filius Gersom filii Moysi, præpositus thesauris. 25 Fratres quoque ejus Eliezer,
cujus filius Rahabia, et hujus filius Isaias, et hujus filius Joram, hujus quoque
filius Zechri, et hujus filius Selemith. 26 Ipse Selemith, et fratres ejus, super
thesauros sanctorum quæ sanctificavit David rex, et principes familiarum, et
tribuni, et centuriones, et duces exercitus, 27 de bellis et manubiis præliorum,
quæ consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini. 28 Hæc
autem universa sanctificavit Samuel videns, et Saul filius Cis, et Abner filius
Ner, et Joab filius Sarviæ : omnes qui sanctificaverant ea per manum Selemith
et fratrum ejus. 29 Isaaritis vero præerat Chonenias, et filii ejus ad opera forinsecus
super Isra¨el ad docendum et judicandum eos. 30 Porro de Hebronitis
Hasabias, et fratres ejus viri fortissimi, mille septingenti præerant Isra¨eli trans
Jordanem contra occidentem, in cunctis operibus Domini, et in ministerium
regis. 31 Hebronitarum autem princeps fuit Jeria secundum familias et cognationes
eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt, et inventi sunt
viri fortissimi in Jazer Galaad, 32 fratresque ejus robustioris ætatis, duo millia
septingenti principes familiarum. Præposuit autem eos David rex Rubenitis,
et Gadditis, et dimidiæ tribui Manasse, in omne ministerium Dei et regis.
27Filii autem Isra¨el secundum numerum suum, principes familiarum, tribuni,
et centuriones, et præfecti, qui ministrabant regi juxta turmas
suas, ingredientes et egredientes per singulos menses in anno, viginti quatuor
millibus singuli præerant. 2 Primæ turmæ in primo mense Jesboam præerat
filius Zabdiel, et sub eo viginti quatuor millia ; 3 de filiis Phares, princeps
cunctorum principum in exercitu mense primo. 4 Secundi mensis habebat turmam
Dudia Ahohites, et post se alter nomine Macelloth, qui regebat partem
exercitus viginti quatuor millium. 5 Dux quoque turmæ tertiæ in mense tertio
erat Banaias filius Jojadæ sacerdos : et in divisione sua viginti quatuor millia.
6 Ipse est Banaias fortissimus inter triginta, et super triginta : præerat autem
turmæ ipsius Amizabad filius ejus. 7 Quartus, mense quarto, Asahel frater
Joab, et Zabadias filius ejus post eum : et in turma ejus viginti quatuor millia.
8 Quintus, mense quinto, princeps Samaoth Jezerites : et in turma ejus
viginti quatuor millia. 9 Sextus, mense sexto, Hira filius Acces Thecuites :
et in turma ejus viginti quatuor millia. 10 Septimus, mense septimo, Helles
Phallonites de filiis Ephraim : et in turma ejus viginti quatuor millia. 11 Octavus,
mense octavo, Sobochai Husathites de stirpe Zarahi : et in turma ejus
viginti quatuor millia. 12 Nonus, mense nono, Abiezer Anathothites de filiis
Jemini : et in turma ejus viginti quatuor millia. 13 Decimus, mense decimo,
Marai, et ipse Netophathites de stirpe Zarai : et in turma ejus viginti
quatuor millia. 14 Undecimus, mense undecimo, Banaias Pharathonites de filiis
Ephraim : et in turma ejus viginti quatuor millia. 15 Duodecimus, mense
duodecimo, Holdai Netophathites, de stirpe Gothoniel : et in turma ejus viginti
quatuor millia. 16 Porro tribubus præerant Isra¨el, Rubenitis, dux Eliezer
filius Zechri : Simeonitis, dux Saphatias filius Maacha : 17 Levitis, Hasabias filius
Camuel : Aaronitis, Sadoc : 18 Juda, Eliu frater David : Issachar, Amri filius
398
Paralipomenon I
Micha¨el. 19 Zabulonitis, Jesmaias filius Abdiæ : Nephthalitibus, Jerimoth filius
Ozriel : 20 filiis Ephraim, Osee filius Ozaziu : dimidiæ tribui Manasse, Jo¨el filius
Phadaiæ : 21 et dimidiæ tribui Manasse in Galaad, Jaddo filius Zachariæ :
Benjamin autem, Jasiel filius Abner : 22 Dan vero, Ezrihel filius Jeroham : hi
principes filiorum Isra¨el. 23 Noluit autem David numerare eos a viginti annis
inferius : quia dixerat Dominus ut multiplicaret Isra¨el quasi stellas cæli.
24 Joab filius Sarviæ coeperat numerare, nec complevit : quia super hoc ira irruerat
in Isra¨el, et idcirco numerus eorum qui fuerant recensiti, non est relatus
in fastos regis David.
25 Super thesauros autem regis fuit Azmoth filius Adiel : his autem thesauris,
qui erant in urbibus, et in vicis, et in turribus, præsidebat Jonathan
filius Oziæ. 26 Operi autem rustico, et agricolis qui exercebant terram, præerat
Ezri filius Chelub : 27 vinearumque cultoribus, Semeias Romathites : cellis
autem vinariis, Zabdias Aphonites. 28 Nam super oliveta et ficeta quæ erant in
campestribus, Balanam Gederites : super apothecas autem olei, Joas. 29 Porro
armentis quæ pascebantur in Saron, præpositus fuit Setrai Saronites : et super
boves in vallibus, Saphat filius Adli : 30 super camelos vero, Ubil Ismahelites :
et super asinos, Jadias Meronathites : 31 super oves quoque, Jaziz Agareus :
omnes hi, principes substantiæ regis David. 32 Jonathan autem patruus David,
consiliarius, vir prudens et litteratus : ipse et Jahiel filius Hachamoni erant
cum filiis regis. 33 Achitophel etiam consiliarius regis, et Chusai Arachites amicus
regis. 34 Post Achitophel fuit Jojada filius Banaiæ, et Abiathar. Princeps
autem exercitus regis erat Joab.
28Convocavit igitur David omnes principes Isra¨el, duces tribuum, et præpositos
turmarum, qui ministrabant regi : tribunos quoque et centuriones,
et qui præerant substantiæ et possessionibus regis, filiosque suos
cum eunuchis, et potentes et robustissimos quosque in exercitu Jerusalem.
2 Cumque surrexisset rex, et stetisset, ait : Audite me, fratres mei et populus
meus : cogitavi ut ædificarem domum, in qua requiesceret arca foederis Domini,
et scabellum pedum Dei nostri : et ad ædificandum, omnia præparavi.
3 Deus autem dixit mihi : Non ædificabis domum nomini meo, eo quod sis
vir bellator, et sanguinem fuderis. 4 Sed elegit Dominus Deus Isra¨el me de
universa domo patris mei, ut essem rex super Isra¨el in sempiternum : de Juda
enim elegit principes : porro de domo Juda, domum patris mei, et de filiis patris
mei placuit ei ut me eligeret regem super cunctum Isra¨el. 5 Sed et de filiis
meis (filios enim mihi multos dedit Dominus) elegit Salomonem filium meum
ut sederet in throno regni Domini super Isra¨el, 6 dixitque mihi : Salomon filius
tuus ædificabit domum meam, et atria mea : ipsum enim elegi mihi in
filium, et ego ero ei in patrem. 7 Et firmabo regnum ejus usque in æternum,
si perseveraverit facere præcepta mea et judicia, sicut et hodie. 8 Nunc ergo
coram universo coetu Isra¨el audiente Deo nostro, custodite, et perquirite cuncta
mandata Domini Dei nostri : ut possideatis terram bonam, et relinquatis
eam filiis vestris post vos usque in sempiternum. 9 Tu autem, Salomon fili mi,
scito Deum patris tui, et servito ei corde perfecto, animo voluntario : omnia
enim corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit.
Si quæsieris eum, invenies : si autem dereliqueris eum, projiciet te in æternum.
10 Nunc ergo quia elegit te Dominus ut ædificares domum sanctuarii,
confortare, et perfice.
11 Dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus, et templi,
399
Paralipomenon I
et cellariorum, et coenaculi, et cubiculorum in adytis, et domus propitiationis,
12 necnon et omnium quæ cogitaverat atriorum et exedrarum per circuitum in
thesauros domus Domini, et in thesauros sanctorum, 13 divisionumque sacerdotalium
et Leviticarum, in omnia opera domus Domini, et in universa vasa
ministerii templi Domini. 14 Aurum in pondere per singula vasa ministerii.
Argenti quoque pondus pro vasorum et operum diversitate. 15 Sed et in candelabra
aurea, et ad lucernas eorum, aurum pro mensura uniuscujusque candelabri
et lucernarum. Similiter et in candelabra argentea, et in lucernas eorum,
pro diversitate mensuræ, pondus argenti tradidit. 16 Aurum quoque dedit
in mensas propositionis pro diversitate mensarum : similiter et argentum in
alias mensas argenteas. 17 Ad fuscinulas quoque, et phialas, et thuribula ex
auro purissimo, et leunculos aureos pro qualitate mensuræ pondus distribuit
in leunculum et leunculum. Similiter et in leones argenteos diversum argenti
pondus separavit. 18 Altari autem, in quo adoletur incensum, aurum purissimum
dedit : ut ex ipso fieret similitudo quadrigæ cherubim extendentium
alas, et velantium arcam foederis Domini. 19 Omnia, inquit, venerunt scripta
manu Domini ad me, ut intelligerem universa opera exemplaris.
20 Dixit quoque David Salomoni filio suo : Viriliter age, et confortare, et fac :
ne timeas, et ne paveas : Dominus enim Deus meus tecum erit, et non dimittet
te nec derelinquet, donec perficias omne opus ministerii domus Domini. 21 Ecce
divisiones sacerdotum et Levitarum : in omne ministerium domus Domini
assistunt tibi, et parati sunt, et noverunt tam principes quam populus facere
omnia præcepta tua.
29 Locutusque est David rex ad omnem ecclesiam : Salomonem filium
meum unum elegit Deus, adhuc puerum et tenellum : opus namque
grande est, neque enim homini præparatur habitatio, sed Deo. 2 Ego autem
totis viribus meis præparavi impensas domus Dei mei. Aurum ad vasa aurea,
et argentum in argentea, æs in ænea, ferrum in ferrea, ligna ad lignea : et lapides
onychinos, et quasi stibinos, et diversorum colorum, omnemque pretiosum
lapidem, et marmor Parium abundantissime : 3 et super hæc quæ obtuli
in domum Dei mei de peculio meo aurum et argentum, do in templum Dei
mei, exceptis his quæ præparavi in ædem sanctam. 4 Tria millia talenta auri
de auro Ophir, et septem millia talentorum argenti probatissimi ad deaurandos
parietes templi. 5 Et ubicumque opus est aurum de auro, et ubicumque
opus est argentum de argento, opera fiant per manus artificum : et si quis
sponte offert, impleat manum suam hodie, et offerat quod voluerit Domino.
6 Polliciti sunt itaque principes familiarum, et proceres tribuum Isra¨el, tribuni
quoque, et centuriones, et principes possessionum regis. 7 Dederuntque in
opera domus Dei auri talenta quinque millia, et solidos decem millia : argenti
talenta decem millia, et æris talenta decem et octo millia : ferri quoque centum
millia talentorum. 8 Et apud quemcumque inventi sunt lapides, dederunt in
thesauros domus Domini per manum Jahiel Gersonitis.
9 Lætatusque est populus cum vota sponte promitterent, quia corde toto
offerebant ea Domino : sed et David rex lætatus est gaudio magno. 10 Et
benedixit Domino coram universa multitudine, et ait : Benedictus es, Domine
Deus Isra¨el patris nostri, ab æterno in æternum. 11 Tua est, Domine, magnificentia,
et potentia, et gloria, atque victoria : et tibi laus : cuncta enim quæ in
cælo sunt et in terra, tua sunt : tuum, Domine, regnum, et tu es super omnes
principes. 12 Tuæ divitiæ, et tua est gloria : tu dominaris omnium. In manu tua
400
Paralipomenon I
virtus et potentia : in manu tua magnitudo, et imperium omnium. 13 Nunc igitur
Deus noster, confitemur tibi, et laudamus nomen tuum inclytum. 14 Quis
ego, et quis populus meus, ut possimus hæc tibi universa promittere ? Tua
sunt omnia : et quæ de manu tua accepimus, dedimus tibi. 15 Peregrini enim
sumus coram te, et advenæ, sicut omnes patres nostri. Dies nostri quasi umbra
super terram, et nulla est mora. 16 Domine Deus noster, omnis hæc copia
quam paravimus ut ædificaretur domus nomini sancto tuo, de manu tua est,
et tua sunt omnia. 17 Scio, Deus meus, quod probes corda, et simplicitatem
diligas, unde et ego in simplicitate cordis mei lætus obtuli universa hæc : et
populum tuum qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria.
18 Domine Deus Abraham, et Isaac, et Isra¨el patrum nostrorum, custodi in
æternum hanc voluntatem cordis eorum, et semper in venerationem tui mens
ista permaneat. 19 Salomoni quoque filio meo da cor perfectum, ut custodiat
mandata tua, testimonia tua, et cæremonias tuas, et faciat universa : et ædificet
ædem, cujus impensas paravi. 20 Præcepit autem David universæ ecclesiæ :
Benedicite Domino Deo nostro. Et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum
suorum : et inclinaverunt se, et adoraverunt Deum, et deinde regem.
21 Immolaveruntque victimas Domino : et obtulerunt holocausta die sequenti,
tauros mille, arietes mille, agnos mille cum libaminibus suis, et universo ritu
abundantissime in omnem Isra¨el. 22 Et comederunt, et biberunt coram Domino
in die illo cum grandi lætitia. Et unxerunt secundo Salomonem filium David.
Unxerunt autem eum Domino in principem, et Sadoc in pontificem. 23 Seditque
Salomon super solium Domini in regem pro David patre suo, et cunctis
placuit : et paruit illi omnis Isra¨el. 24 Sed et universi principes, et potentes,
et cuncti filii regis David dederunt manum, et subjecti fuerunt Salomoni regi.
25 Magnificavit ergo Dominus Salomonem super omnem Isra¨el : et dedit illi
gloriam regni, qualem nullus habuit ante eum rex Isra¨el. 26 Igitur David filius
Isai regnavit super universum Isra¨el. 27 Et dies quibus regnavit super Isra¨el,
fuerunt quadraginta anni : in Hebron regnavit septem annis, et in Jerusalem
annis triginta tribus. 28 Et mortuus est in senectute bona, plenus dierum, et
divitiis, et gloria : et regnavit Salomon filius ejus pro eo.
29 Gesta autem David regis priora et novissima scripta sunt in libro
Samuelis videntis, et in libro Nathan prophetæ, atque in volumine Gad videntis
: 30 universique regni ejus, et fortitudinis, et temporum quæ transierunt
sub eo, sive in Isra¨el, sive in cunctis regnis terrarum.
401
Liber Secundus Paralipomenon
1Confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo, et Dominus Deus
ejus erat cum eo, et magnificavit eum in excelsum. 2 Præcepitque Salomon
universo Isra¨eli, tribunis, et centurionibus, et ducibus, et judicibus omnis
Isra¨el, et principibus familiarum : 3 et abiit cum universa multitudine in
excelsum Gabaon, ubi erat tabernaculum foederis Dei, quod fecit Moyses famulus
Dei in solitudine. 4 Arcam autem Dei adduxerat David de Cariathiarim
in locum quem præparaverat ei, et ubi fixerat illi tabernaculum, hoc est, in
Jerusalem. 5 Altare quoque æneum quod fabricatus fuerat Beseleel filius Uri
filii Hur, ibi erat coram tabernaculo Domini : quod et requisivit Salomon, et
omnis ecclesia. 6 Ascenditque Salomon ad altare æneum, coram tabernaculo
foederis Domini, et obtulit in eo mille hostias. 7 Ecce autem in ipsa nocte
apparuit ei Deus, dicens : Postula quod vis, ut dem tibi. 8 Dixitque Salomon
Deo : Tu fecisti cum David patre meo misericordiam magnam, et constituisti
me regem pro eo. 9 Nunc ergo Domine Deus, impleatur sermo tuus quem
pollicitus es David patri meo : tu enim me fecisti regem super populum tuum
multum, qui tam innumerabilis est quam pulvis terræ. 10 Da mihi sapientiam
et intelligentiam, ut ingrediar et egrediar coram populo tuo : quis enim potest
hunc populum tuum digne, qui tam grandis est, judicare ?
11 Dixit autem Deus ad Salomonem : Quia hoc magis placuit cordi tuo, et
non postulasti divitias, et substantiam, et gloriam, neque animas eorum qui te
oderant, sed nec dies vitæ plurimos : petisti autem sapientiam et scientiam, ut
judicare possis populum meum super quem constitui te regem : 12 sapientia et
scientia data sunt tibi : divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi, ita
ut nullus in regibus nec ante te nec post te fuerit similis tui. 13 Venit ergo Salomon
ab excelso Gabaon in Jerusalem coram tabernaculo foederis, et regnavit
super Isra¨el. 14 Congregavitque sibi currus et equites, et facti sunt ei mille
quadringenti currus, et duodecim millia equitum : et fecit eos esse in urbibus
quadrigarum, et cum rege in Jerusalem. 15 Præbuitque rex argentum et aurum
in Jerusalem quasi lapides, et cedros quasi sycomoros quæ nascuntur in
campestribus multitudine magna. 16 Adducebantur autem ei equi de Ægypto
et de Coa a negotiatoribus regis, qui ibant et emebant pretio, 17 quadrigam
equorum sexcentis argenteis, et equum centum quinquaginta : similiter de
universis regnis Hethæorum, et a regibus Syriæ emptio celebrabatur.
2 Decrevit autem Salomon ædificare domum nomini Domini, et palatium
sibi. 2 Et numeravit septuaginta millia virorum portantium humeris, et
octoginta millia qui cæderent lapides in montibus, præpositosque eorum tria
millia sexcentos. 3 Misit quoque ad Hiram regem Tyri, dicens : Sicut egisti
cum David patre meo, et misisti ei ligna cedrina ut ædificaret sibi domum,
in qua et habitavit : 4 sic fac mecum ut ædificem domum nomini Domini
Dei mei, ut consecrem eam ad adolendum incensum coram illo, et fumiganda
aromata, et ad propositionem panum sempiternam, et ad holocautomata
mane, et vespere, sabbatis quoque, et neomeniis, et solemnitatibus Domini
Dei nostri in sempiternum, quæ mandata sunt Isra¨eli. 5 Domus enim quam
ædificare cupio, magna est : magnus est enim Deus noster super omnes deos.
6 Quis ergo poterit prævalere, ut ædificet ei dignam domum ? si cælum, et
cæli cælorum, capere eum nequeunt, quantus ego sum, ut possim ædificare ei
domum ? sed ad hoc tantum, ut adoleatur incensum coram illo. 7 Mitte ergo
Paralipomenon II
mihi virum eruditum, qui noverit operari in auro, et argento, ære, et ferro,
purpura, coccino, et hyacintho : et qui sciat sculpere cælaturas cum his artificibus
quos mecum habeo in Judæa, et Jerusalem, quos præparavit David pater
meus. 8 Sed et ligna cedrina mitte mihi, et arceuthina, et pinea de Libano :
scio enim quod servi tui noverint cædere ligna de Libano : et erunt servi mei
cum servis tuis, 9 ut parentur mihi ligna plurima. Domus enim quam cupio
ædificare, magna est nimis, et inclyta. 10 Præterea operariis qui cæsuri sunt
ligna, servis tuis, dabo in cibaria tritici coros viginti millia, et hordei coros
totidem, et vini viginti millia metretas, olei quoque sata viginti millia.
11 Dixit autem Hiram rex Tyri per litteras quas miserat Salomoni : Quia
dilexit Dominus populum suum, idcirco te regnare fecit super eum. 12 Et addidit,
dicens : Benedictus Dominus Deus Isra¨el, qui fecit cælum et terram : qui
dedit David regi filium sapientem et eruditum et sensatum atque prudentem,
ut ædificaret domum Domino, et palatium sibi. 13 Misi ergo tibi virum prudentem
et scientissimum Hiram patrem meum, 14 filium mulieris de filiabus
Dan, cujus pater fuit Tyrius, qui novit operari in auro, et argento, ære, et ferro,
et marmore, et lignis, in purpura quoque, et hyacintho, et bysso, et coccino :
et qui scit cælare omnem sculpturam, et adinvenire prudenter quodcumque
in opere necessarium est cum artificibus tuis, et cum artificibus domini mei
David patris tui. 15 Triticum ergo, et hordeum, et oleum, et vinum, quæ pollicitus
es, domine mi, mitte servis tuis. 16 Nos autem cædemus ligna de Libano,
quot necessaria habueris, et applicabimus ea ratibus per mare in Joppe : tuum
autem erit transferre ea in Jerusalem. 17 Numeravit igitur Salomon omnes
viros proselytos qui erant in terra Isra¨el, post dinumerationem quam dinumeravit
David pater ejus, et inventi sunt centum quinquaginta millia, et tria
millia sexcenti. 18 Fecitque ex eis septuaginta millia qui humeris onera portarent,
et octoginta millia qui lapides in montibus cæderent : tria autem millia et
sexcentos præpositos operum populi.
3Et coepit Salomon ædificare domum Domini in Jerusalem in monte Moria,
qui demonstratus fuerat David patri ejus, in loco quem paraverat David
in area Ornan Jebusæi. 2 Coepit autem ædificare mense secundo, anno quarto
regni sui. 3 Et hæc sunt fundamenta quæ jecit Salomon, ut ædificaret domum
Dei : longitudinis cubitos in mensura prima sexaginta, latitudinis cubitos viginti.
4 Porticum vero ante frontem, quæ tendebatur in longum juxta mensuram
latitudinis domus, cubitorum viginti : porro altitudo centum viginti cubitorum
erat : et deauravit eam intrinsecus auro mundissimo. 5 Domum quoque
majorem texit tabulis ligneis abiegnis, et laminas auri obrizi affixit per totum :
sculpsitque in ea palmas, et quasi catenulas se invicem complectentes. 6 Stravit
quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore, decore multo. 7 Porro
aurum erat probatissimum, de cujus laminis texit domum, et trabes ejus, et
postes, et parietes, et ostia : et cælavit cherubim in parietibus. 8 Fecit quoque
domum Sancti sanctorum : longitudinem juxta latitudinem domus cubitorum
viginti : et latitudinem similiter viginti cubitorum : et laminis aureis texit eam,
quasi talentis sexcentis. 9 Sed et clavos fecit aureos, ita ut singuli clavi siclos
quinquagenos appenderent : coenacula quoque texit auro. 10 Fecit etiam in domo
Sancti sanctorum cherubim duos, opere statuario : et texit eos auro. 11 Alæ
cherubim viginti cubitis extendebantur, ita ut una ala haberet cubitos quinque
et tangeret parietem domus : et altera quinque cubitos habens, alam tangeret
alterius cherub. 12 Similiter cherub alterius ala, quinque habebat cubitos, et
403
Paralipomenon II
tangebat parietem : et ala ejus altera quinque cubitorum, alam cherub alterius
contingebat. 13 Igitur alæ utriusque cherubim expansæ erant et extendebantur
per cubitos viginti : ipsi autem stabant erectis pedibus, et facies eorum erant
versæ ad exteriorem domum. 14 Fecit quoque velum ex hyacintho, purpura,
cocco, et bysso : et intexuit ei cherubim. 15 Ante fores etiam templi duas
columnas, quæ triginta et quinque cubitos habebant altitudinis : porro capita
earum, quinque cubitorum. 16 Necnon et quasi catenulas in oraculo, et superposuit
eas capitibus columnarum : malogranata etiam centum, quæ catenulis
interposuit. 17 Ipsas quoque columnas posuit in vestibulo templi, unam a dextris,
et alteram a sinistris : eam quæ a dextris erat, vocavit Jachin : et quæ ad
lævam, Booz.
4 Fecit quoque altare æneum viginti cubitorum longitudinis, et viginti cubitorum
latitudinis, et decem cubitorum altitudinis. 2 Mare etiam fusile
decem cubitis a labio usque ad labium, rotundum per circuitum : quinque
cubitos habebat altitudinis, et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum
ejus. 3 Similitudo quoque boum erat subter illud, et decem cubitis quædam
extrinsecus cælaturæ, quasi duobus versibus alvum maris circuibant. Boves
autem erant fusiles : 4 et ipsum mare super duodecim boves impositum erat,
quorum tres respiciebant ad aquilonem, et alii tres ad occidentem : porro tres
alii meridiem, et tres qui reliqui erant, orientem, habentes mare superpositum
: posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari. 5 Porro vastitas ejus
habebat mensuram palmi, et labium illius erat quasi labium calicis, vel repandi
lilii : capiebatque tria millia metretas. 6 Fecit quoque conchas decem : et
posuit quinque a dextris, et quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia quæ
in holocaustum oblaturi erant : porro in mari sacerdotes lavabantur. 7 Fecit
autem et candelabra aurea decem secundum speciem qua jussa erant fieri :
et posuit ea in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris. 8 Necnon
et mensas decem : et posuit eas in templo, quinque a dextris, et quinque a
sinistris : phialas quoque aureas centum. 9 Fecit etiam atrium sacerdotum, et
basilicam grandem : et ostia in basilica, quæ texit ære. 10 Porro mare posuit
in latere dextro contra orientem ad meridiem. 11 Fecit autem Hiram lebetes, et
creagras, et phialas : et complevit omne opus regis in domo Dei : 12 hoc est,
columnas duas, et epistylia, et capita, et quasi quædam retiacula, quæ capita
tegerent super epistylia. 13 Malogranata quoque quadringenta, et retiacula
duo ita ut bini ordines malogranatorum singulis retiaculis jungerentur, quæ
protegerent epistylia, et capita columnarum. 14 Bases etiam fecit, et conchas,
quas superposuit basibus : 15 mare unum, boves quoque duodecim sub mari,
16 et lebetes, et creagras, et phialas. Omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater
ejus in domo Domini ex ære mundissimo. 17 In regione Jordanis, fudit ea rex in
argillosa terra inter Sochot et Saredatha. 18 Erat autem multitudo vasorum innumerabilis,
ita ut ignoraretur pondus æris. 19 Fecitque Salomon omnia vasa
domus Dei, et altare aureum, et mensas, et super eas panes propositionis :
20 candelabra quoque cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum juxta ritum
ex auro purissimo : 21 et florentia quædam, et lucernas, et forcipes aureos :
omnia de auro mundissimo facta sunt. 22 Thymiateria quoque, et thuribula, et
phialas, et mortariola ex auro purissimo. Et ostia cælavit templi interioris, id
est, in Sancta sanctorum : et ostia templi forinsecus aurea. Sicque completum
est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini.
404
Paralipomenon II
5 Intulit igitur Salomon omnia quæ voverat David pater suus : argentum,
et aurum, et universa vasa posuit in thesauris domus Dei. 2 Post quæ
congregavit majores natu Isra¨el, et cunctos principes tribuum, et capita familiarum
de filiis Isra¨el in Jerusalem, ut adducerent arcam foederis Domini de
civitate David, quæ est Sion. 3 Venerunt itaque ad regem omnes viri Isra¨el in
die solemni mensis septimi. 4 Cumque venissent cuncti seniorum Isra¨el, portaverunt
Levitæ arcam, 5 et intulerunt eam, et omnem paraturam tabernaculi.
Porro vasa sanctuarii, quæ erant in tabernaculo, portaverunt sacerdotes cum
Levitis. 6 Rex autem Salomon, et universus coetus Isra¨el, et omnes qui fuerunt
congregati ante arcam, immolabant arietes et boves absque ullo numero : tanta
enim erat multitudo victimarum. 7 Et intulerunt sacerdotes arcam foederis
Domini in locum suum, id est, ad oraculum templi, in Sancta sanctorum subter
alas cherubim : 8 ita ut cherubim expanderent alas suas super locum in quo
posita erat arca, et ipsam arcam tegerent cum vectibus suis. 9 Vectium autem
quibus portabatur arca, quia paululum longiores erant, capita parebant ante
oraculum : si vero quis paululum fuisset extrinsecus, eos videre non poterat.
Fuit itaque arca ibi usque in præsentem diem. 10 Nihilque erat aliud in
arca, nisi duæ tabulæ quas posuerat Moyses in Horeb, quando legem dedit
Dominus filiis Isra¨el egredientibus ex Ægypto. 11 Egressis autem sacerdotibus
de sanctuario (omnes enim sacerdotes qui ibi potuerant inveniri, sanctificati
sunt : nec adhuc in illo tempore vices et ministeriorum ordo inter eos divisus
erat), 12 tam Levitæ quam cantores, id est, et qui sub Asaph erant, et qui sub
Eman, et qui sub Idithun, filii et fratres eorum vestiti byssinis, cymbalis, et
psalteriis, et citharis concrepabant, stantes ad orientalem plagam altaris : et
cum eis sacerdotes centum viginti canentes tubis. 13 Igitur cunctis pariter, et
tubis, et voce, et cymbalis, et organis, et diversi generis musicorum concinentibus,
et vocem in sublime tollentibus, longe sonitus audiebatur, ita ut cum
Dominum laudare coepissent et dicere : Confitemini Domino quoniam bonus,
quoniam in æternum misericordia ejus : impleretur domus Dei nube, 14 nec
possent sacerdotes stare et ministrare propter caliginem. Compleverat enim
gloria Domini domum Dei.
6 Tunc Salomon ait : Dominus pollicitus est ut habitaret in caligine : 2 ego
autem ædificavi domum nomini ejus, ut habitaret ibi in perpetuum. 3 Et
convertit rex faciem suam, et benedixit universæ multitudini Isra¨el (nam omnis
turba stabat intenta), et ait : 4 Benedictus Dominus Deus Isra¨el, qui quod
locutus est David patri meo, opere complevit, dicens : 5 A die qua eduxi populum
meum de terra Ægypti, non elegi civitatem de cunctis tribubus Isra¨el ut
ædificaretur in ea domus nomini meo, neque elegi quemquam alium virum
ut esset dux in populo Isra¨el : 6 sed elegi Jerusalem ut sit nomen meum in ea,
et elegi David ut constituerem eum super populum meum Isra¨el. 7 Cumque
fuisset voluntatis David patris mei ut ædificaret domum nomini Domini Dei
Isra¨el, 8 dixit Dominus ad eum : Quia hæc fuit voluntas tua, ut ædificares domum
nomini meo, bene quidem fecisti hujuscemodi habere voluntatem : 9 sed
non tu ædificabis domum : verum filius tuus, qui egredietur de lumbis tuis,
ipse ædificabit domum nomini meo. 10 Complevit ergo Dominus sermonem
suum quem locutus fuerat : et ego surrexi pro David patre meo, et sedi super
thronum Isra¨el, sicut locutus est Dominus : et ædificavi domum nomini
Domini Dei Isra¨el. 11 Et posui in ea arcam in qua est pactum Domini quod
pepigit cum filiis Isra¨el.
405
Paralipomenon II
12 Stetit ergo coram altari Domini ex adverso universæ multitudinis Isra¨el,
et extendit manus suas. 13 Siquidem fecerat Salomon basim æneam, et posuerat
eam in medio basilicæ, habentem quinque cubitos longitudinis, et quinque
cubitos latitudinis, et tres cubitos altitudinis : stetitque super eam, et deinceps
flexis genibus contra universam multitudinem Isra¨el, et palmis in cælum levatis,
14 ait : Domine Deus Isra¨el, non est similis tui deus in cælo et in terra :
qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis qui ambulant coram te
in toto corde suo : 15 qui præstitisti servo tuo David patri meo quæcumque
locutus fueras ei : et quæ ore promiseras, opere complesti, sicut et præsens
tempus probat. 16 Nunc ergo Domine Deus Isra¨el, imple servo tuo patri meo
David quæcumque locutus es, dicens : Non deficiet ex te vir coram me, qui
sedeat super thronum Isra¨el : ita tamen si custodierint filii tui vias suas, et
ambulaverint in lege mea, sicut et tu ambulasti coram me. 17 Et nunc Domine
Deus Isra¨el, firmetur sermo tuus quem locutus es servo tuo David. 18 Ergone
credibile est ut habitet Deus cum hominibus super terram ? si cælum et cæli
cælorum non te capiunt, quanto magis domus ista quam ædificavi ? 19 Sed ad
hoc tantum facta est, ut respicias orationem servi tui, et obsecrationem ejus,
Domine Deus meus, et audias preces quas fundit famulus tuus coram te : 20 ut
aperias oculos tuos super domum istam diebus ac noctibus, super locum in
quo pollicitus es ut invocaretur nomen tuum, 21 et exaudires orationem quam
servus tuus orat in eo : et exaudias preces famuli tui, et populi tui Isra¨el.
Quicumque oraverit in loco isto, exaudi de habitaculo tuo, id est, de cælis, et
propitiare.
22 Si peccaverit quispiam in proximum suum, et jurare contra eum paratus
venerit, seque maledicto constrinxerit coram altari in domo ista : 23 tu audies
de cælo, et facies judicium servorum tuorum, ita ut reddas iniquo viam
suam in caput proprium, et ulciscaris justum, retribuens ei secundum justitiam
suam. 24 Si superatus fuerit populus tuus Isra¨el ab inimicis (peccabunt
enim tibi), et conversi egerint poenitentiam, et obsecraverint nomen tuum, et
fuerint deprecati in loco isto, 25 tu exaudies de cælo : et propitiare peccato
populi tui Isra¨el, et reduc eos in terram quam dedisti eis, et patribus eorum.
26 Si clauso cælo pluvia non fluxerit propter peccata populi, et deprecati te
fuerint in loco isto, et confessi nomini tuo, et conversi a peccatis suis, cum eos
afflixeris, 27 exaudi de cælo, Domine, et dimitte peccata servis tuis et populi
tui Isra¨el, et doce eos viam bonam, per quam ingrediantur : et da pluviam
terræ quam dedisti populo tuo ad possidendum. 28 Fames si orta fuerit in terra,
et pestilentia, ærugo, et aurugo, et locusta, et bruchus : et hostes, vastatis
regionibus, portas obsederint civitatis, omnisque plaga et infirmitas presserit :
29 si quis de populo tuo Isra¨el fuerit deprecatus, cognoscens plagam et infirmitatem
suam, et expanderit manus suas in domo hac, 30 tu exaudies de cælo,
de sublimi scilicet habitaculo tuo : et propitiare, et redde unicuique secundum
vias suas, quas nosti eum habere in corde suo (tu enim solus nosti corda
filiorum hominum) : 31 ut timeant te, et ambulent in viis tuis cunctis diebus
quibus vivunt super faciem terræ quam dedisti patribus nostris. 32 Externum
quoque, qui non est de populo tuo Isra¨el, si venerit de terra longinqua propter
nomen tuum magnum, et propter manum tuam robustam, et brachium tuum
extentum, et adoraverit in loco isto, 33 tu exaudies de cælo firmissimo habitaculo
tuo, et facies cuncta pro quibus invocaverit te ille peregrinus : ut sciant
omnes populi terræ nomen tuum, et timeant te sicut populus tuus Isra¨el, et
cognoscant quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam æd-
406
Paralipomenon II
ificavi. 34 Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra adversarios suos
per viam in qua miseris eos, adorabunt te contra viam in qua civitas hæc est,
quam elegisti, et domus quam ædificavi nomini tuo, 35 tu exaudies de cælo
preces eorum, et obsecrationem : et ulciscaris.
36 Si autem peccaverint tibi (neque enim est homo qui non peccet), et iratus
fueris eis, et tradideris hostibus, et captivos duxerint eos in terram longinquam,
vel certe quæ juxta est, 37 et conversi in corde suo in terra ad quam
captivi ducti fuerant, egerint poenitentiam, et deprecati te fuerint in terra captivitatis
suæ, dicentes : Peccavimus : inique fecimus, injuste egimus : 38 et
reversi fuerint ad te in toto corde suo, et in tota anima sua, in terra captivitatis
suæ ad quam ducti sunt, adorabunt te contra viam terræ suæ, quam dedisti
patribus eorum, et urbis quam elegisti, et domus quam ædificavi nomini tuo :
39 tu exaudies de cælo, hoc est, de firmo habitaculo tuo, preces eorum : et facias
judicium, et dimittas populo tuo, quamvis peccatori : 40 tu es enim Deus
meus : aperiantur, quæso, oculi tui, et aures tuæ intentæ sint ad orationem
quæ fit in loco isto. 41 Nunc igitur consurge, Domine Deus, in requiem tuam,
tu et arca fortitudinis tuæ : sacerdotes tui, Domine Deus, induantur salutem,
et sancti tui lætentur in bonis. 42 Domine Deus, ne averteris faciem christi tui :
memento misericordiarum David servi tui.
7 Cumque complesset Salomon fundens preces, ignis descendit de cælo, et
devoravit holocausta et victimas : et majestas Domini implevit domum.
2 Nec poterant sacerdotes ingredi templum Domini, eo quod implesset majestas
Domini templum Domini. 3 Sed et omnes filii Isra¨el videbant descendentem
ignem, et gloriam Domini super domum : et corruentes proni in terram
super pavimentum stratum lapide, adoraverunt, et laudaverunt Dominum,
quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. 4 Rex autem et omnis
populus immolabant victimas coram Domino. 5 Mactavit igitur rex Salomon
hostias, boum viginti duo millia, arietum centum viginti millia : et
dedicavit domum Dei rex, et universus populus. 6 Sacerdotes autem stabant
in officiis suis, et Levitæ in organis carminum Domini, quæ fecit David rex
ad laudandum Dominum : Quoniam in æternum misericordia ejus, hymnos
David canentes per manus suas : porro sacerdotes canebant tubis ante eos,
cunctusque Isra¨el stabat. 7 Sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante
templum Domini : obtulerat enim ibi holocausta et adipes pacificorum : quia
altare æneum quod fecerat, non poterat sustinere holocausta et sacrificia et
adipes. 8 Fecit ergo Salomon solemnitatem in tempore illo septem diebus, et
omnis Isra¨el cum eo, ecclesia magna valde, ab introitu Emath usque ad torrentem
Ægypti. 9 Fecitque die octavo collectam, eo quod dedicasset altare
septem diebus, et solemnitatem celebrasset diebus septem. 10 Igitur in die
vigesimo tertio mensis septimi, dimisit populos ad tabernacula sua, lætantes
atque gaudentes super bono quod fecerat Dominus Davidi, et Salomoni, et Isra
¨eli populo suo. 11 Complevitque Salomon domum Domini, et domum regis,
et omnia quæ disposuerat in corde suo ut faceret in domo Domini, et in domo
sua, et prosperatus est.
12 Apparuit autem ei Dominus nocte, et ait : Audivi orationem tuam, et
elegi locum istum mihi in domum sacrificii. 13 Si clausero cælum, et pluvia
non fluxerit, et mandavero et præcepero locustæ ut devoret terram, et misero
pestilentiam in populum meum : 14 conversus autem populus meus, super
quos invocatum est nomen meum, deprecatus me fuerit, et exquisierit faciem
407
Paralipomenon II
meam, et egerit poenitentiam a viis suis pessimis : et ego exaudiam de cælo,
et propitius ero peccatis eorum, et sanabo terram eorum. 15 Oculi quoque mei
erunt aperti, et aures meæ erectæ ad orationem ejus, qui in loco isto oraverit.
16 Elegi enim, et sanctificavi locum istum, ut sit nomen meum ibi in sempiternum,
et permaneant oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus. 17 Tu quoque
si ambulaveris coram me, sicut ambulaverit David pater tuus, et feceris juxta
omnia quæ præcepi tibi, et justitias meas judiciaque servaveris : 18 suscitabo
thronum regni tui, sicut pollicitus sum David patri tuo, dicens : Non auferetur
de stirpe tua vir qui sit princeps in Isra¨el. 19 Si autem aversi fueritis, et
dereliqueritis justitias meas, et præcepta mea quæ proposui vobis, et abeuntes
servieritis diis alienis, et adoraveritis eos, 20 evellam vos de terra mea quam
dedi vobis : et domum hanc, quam sanctificavi nomini meo, projiciam a facie
mea, et tradam eam in parabolam, et in exemplum cunctis populis. 21 Et
domus ista erit in proverbium universis transeuntibus, et dicent stupentes :
Quare fecit Dominus sic terræ huic, et domui huic ? 22 Respondebuntque :
Quia dereliquerunt Dominum Deum patrum suorum, qui eduxit eos de terra
Ægypti, et apprehenderunt deos alienos, et adoraverunt eos, et coluerunt :
idcirco venerunt super eos universa hæc mala.
8Expletis autem viginti annis postquam ædificavit Salomon domum Domini
et domum suam, 2 civitates quas dederat Hiram Salomoni, ædificavit,
et habitare ibi fecit filios Isra¨el. 3 Abiit quoque in Emath Suba, et obtinuit eam.
4 Et ædificavit Palmyram in deserto, et alias civitates munitissimas ædificavit
in Emath. 5 Exstruxitque Bethoron superiorem, et Bethoron inferiorem, civitates
muratas habentes portas et vectes et seras : 6 Balaath etiam et omnes
urbes firmissimas quæ fuerunt Salomonis, cunctasque urbes quadrigarum, et
urbes equitum. Omnia quæcumque voluit Salomon atque disposuit, ædificavit
in Jerusalem, et in Libano, et in universa terra potestatis suæ. 7 Omnem
populum qui derelictus fuerat de Hethæis, et Amorrhæis, et Pherezæis, et
Hevæis, et Jebusæis, qui non erant de stirpe Isra¨el, 8 de filiis eorum, et de
posteris, quos non interfecerant filii Isra¨el, subjugavit Salomon in tributarios,
usque in diem hanc. 9 Porro de filiis Isra¨el non posuit ut servirent operibus
regis : ipsi enim erant viri bellatores, et duces primi, et principes quadrigarum
et equitum ejus. 10 Omnes autem principes exercitus regis Salomonis
fuerunt ducenti quinquaginta, qui erudiebant populum. 11 Filiam vero Pharaonis
transtulit de civitate David in domum quam ædificaverat ei. Dixit enim
rex : Non habitabit uxor mea in domo David regis Isra¨el, eo quod sanctificata
sit : quia ingressa est in eam arca Domini. 12 Tunc obtulit Salomon holocausta
Domino super altare Domini, quod exstruxerat ante porticum, 13 ut per singulos
dies offerretur in eo juxta præceptum Moysi in sabbatis et in calendis, et in
festis diebus, ter per annum, id est, in solemnitate azymorum, et in solemnitatem
hebdomadarum, et in solemnitate tabernaculorum. 14 Et constituit juxta
dispositionem David patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis, et Levitas
in ordine suo, ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus juxta ritum
uniuscujusque diei, et janitores in divisionibus suis per portam et portam :
sic enim præceperat David homo Dei. 15 Nec prætergressi sunt de mandatis
regis tam sacerdotes quam Levitæ, ex omnibus quæ præceperat, et in custodiis
thesaurorum. 16 Omnes impensas præparatas habuit Salomon ex eo die
quo fundavit domum Domini usque in diem quo perfecit eam. 17 Tunc abiit
Salomon in Asiongaber, et in Ailath ad oram maris Rubri, quæ est in terra
408
Paralipomenon II
Edom. 18 Misit autem ei Hiram per manus servorum suorum naves, et nautas
gnaros maris, et abierunt cum servis Salomonis in Ophir, tuleruntque inde
quadringenta quinquaginta talenta auri, et attulerunt ad regem Salomonem.
9 Regina quoque Saba, cum audisset famam Salomonis, venit ut tentaret
eum in ænigmatibus in Jerusalem, cum magnis opibus et camelis, qui
portabant aromata, et auri plurimum, gemmasque pretiosas. Cumque venisset
ad Salomonem, locuta est ei quæcumque erant in corde suo. 2 Et exposuit ei
Salomon omnia quæ proposuerat : nec quidquam fuit, quod non perspicuum
ei fecerit. 3 Quæ postquam vidit, sapientiam scilicet Salomonis, et domum
quam ædificaverat, 4 necnon et cibaria mensæ ejus, et habitacula servorum,
et officia ministrorum ejus, et vestimenta eorum, pincernas quoque et vestes
eorum, et victimas quas immolabat in domo Domini : non erat præ stupore
ultra in ea spiritus. 5 Dixitque ad regem : Verus est sermo quem audieram in
terra mea de virtutibus et sapientia tua. 6 Non credebam narrantibus donec
ipsa venissem, et vidissent oculi mei, et probassem vix medietatem sapientiæ
tuæ mihi fuisse narratam : vicisti famam virtutibus tuis. 7 Beati viri tui, et beati
servi tui, qui assistunt coram te omni tempore, et audiunt sapientiam tuam.
8 Sit Dominus Deus tuus benedictus, qui voluit te ordinare super thronum
suum, regem Domini Dei tui. Quia diligit Deus Isra¨el, et vult servare eum in
æternum, idcirco posuit te super eum regem ut facias judicia atque justitiam.
9 Dedit autem regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et
gemmas pretiosissimas : non fuerunt aromata talia, ut hæc quæ dedit regina
Saba regi Salomoni.
10 Sed et servi Hiram cum servis Salomonis attulerunt aurum de Ophir,
et ligna thyina, et gemmas pretiosissimas : 11 de quibus fecit rex, de lignis
scilicet thyinis, gradus in domo Domini, et in domo regia, citharas quoque,
et psalteria cantoribus : numquam visa sunt in terra Juda ligna talia. 12 Rex
autem Salomon dedit reginæ Saba cuncta quæ voluit, et quæ postulavit, et
multo plura quam attulerat ad eum : quæ reversa abiit in terram suam cum
servis suis. 13 Erat autem pondus auri quod afferebatur Salomoni per singulos
annos, sexcenta sexaginta sex talenta auri, 14 excepta ea summa quam legati diversarum
gentium et negotiatores afferre consueverant, omnesque reges Arabiæ,
et satrapæ terrarum, qui comportabant aurum et argentum Salomoni.
15 Fecit igitur rex Salomon ducentas hastas aureas de summa sexcentorum aureorum,
qui in singulis hastis expendebantur : 16 trecenta quoque scuta aurea
trecentorum aureorum, quibus tegebantur singula scuta : posuitque ea rex in
armentario, quod erat consitum nemore. 17 Fecit quoque rex solium eburneum
grande, et vestivit illud auro mundissimo. 18 Sex quoque gradus, quibus ascendebatur
ad solium, et scabellum aureum, et brachiola duo altrinsecus, et
duos leones stantes juxta brachiola, 19 sed et alios duodecim leunculos stantes
super sex gradus ex utraque parte : non fuit tale solium in universis regnis.
20 Omnia quoque vasa convivii regis erant aurea, et vasa domus saltus Libani
ex auro purissimo. Argentum enim in diebus illis pro nihilo reputabatur.
21 Siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram, semel in annis
tribus : et deferebant inde aurum, et argentum, et ebur, et simias, et pavos.
22 Magnificatus est igitur Salomon super omnes reges terræ præ divitiis et
gloria. 23 Omnesque reges terrarum desiderabant videre faciem Salomonis,
ut audirent sapientiam quam dederat Deus in corde ejus : 24 et deferebant
ei munera, vasa argentea et aurea, et vestes, et arma, et aromata, equos, et
409
Paralipomenon II
mulos, per singulos annos. 25 Habuit quoque Salomon quadraginta millia
equorum in stabulis, et curruum equitumque duodecim millia : constituitque
eos in urbibus quadrigarum, et ubi erat rex in Jerusalem. 26 Exercuit etiam
potestatem super cunctos reges a flumine Euphrate usque ad terram Philisthinorum,
et usque ad terminos Ægypti. 27 Tantamque copiam præbuit argenti
in Jerusalem quasi lapidum : et cedrorum tantam multitudinem velut sycomororum
quæ gignuntur in campestribus. 28 Adducebantur autem ei equi de
Ægypto, cunctisque regionibus.
29 Reliqua autem operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt
in verbis Nathan prophetæ, et in libris Ahiæ Silonitis, in visione quoque Addo
videntis contra Jeroboam filium Nabat. 30 Regnavit autem Salomon in
Jerusalem super omnem Isra¨el quadraginta annis. 31 Dormivitque cum patribus
suis, et sepelierunt eum in civitate David : regnavitque Roboam filius
ejus pro eo.
10 Profectus est autem Roboam in Sichem : illuc enim cunctus Isra¨el convenerat
ut constituerent eum regem. 2 Quod cum audisset Jeroboam
filius Nabat, qui erat in Ægypto (fugerat quippe illuc ante Salomonem), statim
reversus est. 3 Vocaveruntque eum, et venit cum universo Isra¨el : et locuti
sunt ad Roboam, dicentes : 4 Pater tuus durissimo jugo nos pressit : tu leviora
impera patre tuo, qui nobis imposuit gravem servitutem, et paululum de
onere subleva, ut serviamus tibi. 5 Qui ait : Post tres dies revertimini ad me.
Cumque abiisset populus, 6 iniit consilium cum senibus qui steterant coram
patre ejus Salomone dum adhuc viveret, dicens : Quid datis consilii ut respondeam
populo ? 7 Qui dixerunt ei : Si placueris populo huic, et leniveris
eos verbis clementibus, servient tibi omni tempore. 8 At ille reliquit consilium
senum, et cum juvenibus tractare coepit, qui cum eo nutriti fuerant, et erant in
comitatu illius. 9 Dixitque ad eos : Quid vobis videtur ? vel respondere quid
debeo populo huic, qui dixit mihi : Subleva jugum quod imposuit nobis pater
tuus ? 10 At illi responderunt ut juvenes, et nutriti cum eo in deliciis, atque
dixerunt : Sic loqueris populo qui dixit tibi : Pater tuus aggravavit jugum
nostrum, tu subleva : et sic respondebis ei : Minimus digitus meus grossior
est lumbis patris mei. 11 Pater meus imposuit vobis grave jugum, et ego majus
pondus apponam ; pater meus cecidit vos flagellis, ego vero cædam vos scorpionibus.
12 Venit ergo Jeroboam et universus populus ad Roboam die tertio,
sicut præceperat eis. 13 Responditque rex dura, derelicto consilio seniorum :
14 locutusque est juxta juvenum voluntatem : Pater meus grave vobis imposuit
jugum, quod ego gravius faciam ; pater meus cecidit vos flagellis, ego vero
cædam vos scorpionibus. 15 Et non acquievit populi precibus : erat enim voluntatis
Dei ut compleretur sermo ejus quem locutus fuerat per manum Ahiæ
Silonitis ad Jeroboam filium Nabat. 16 Populus autem universus rege duriora
dicente, sic locutus est ad eum : Non est nobis pars in David, neque hæreditas
in filio Isai. Revertere in tabernacula tua, Isra¨el ; tu autem pasce domum tuam
David. Et abiit Isra¨el in tabernacula sua. 17 Super filios autem Isra¨el qui habitabant
in civitatibus Juda, regnavit Roboam. 18 Misitque rex Roboam Aduram,
qui præerat tributis, et lapidaverunt eum filii Isra¨el, et mortuus est : porro
rex Roboam currum festinavit ascendere, et fugit in Jerusalem. 19 Recessitque
Isra¨el a domo David, usque ad diem hanc.
11Venit autem Roboam in Jerusalem, et convocavit universam domum Juda
et Benjamin, centum octoginta millia electorum atque bellantium, ut
410
Paralipomenon II
dimicaret contra Isra¨el, et converteret ad se regnum suum. 2 Factusque est sermo
Domini ad Semeiam hominem Dei, dicens : 3 Loquere ad Roboam filium
Salomonis regem Juda, et ad universum Isra¨el, qui est in Juda et Benjamin :
4 Hæc dicit Dominus : Non ascendetis, neque pugnabitis contra fratres vestros
: revertatur unusquisque in domum suam, quia mea hoc gestum est voluntate.
Qui cum audissent sermonem Domini, reversi sunt, nec perrexerunt
contra Jeroboam.
5 Habitavit autem Roboam in Jerusalem, et ædificavit civitates muratas in
Juda. 6 Exstruxitque Bethlehem, et Etam, et Thecue, 7 Bethsur quoque, et
Socho, et Odollam, 8 necnon et Geth, et Maresa, et Ziph, 9 sed et Aduram, et
Lachis, et Azeca, 10 Saraa quoque, et Ajalon, et Hebron, quæ erant in Juda et
Benjamin, civitates munitissimas. 11 Cumque clausisset eas muris, posuit in
eis principes, ciborumque horrea, hoc est, olei, et vini. 12 Sed et in singulis
urbibus fecit armamentarium scutorum et hastarum, firmavitque eas summa
diligentia, et imperavit super Judam et Benjamin.
13 Sacerdotes autem et Levitæ qui erant in universo Isra¨el, venerunt ad
eum de cunctis sedibus suis, 14 relinquentes suburbana et possessiones suas,
et transeuntes ad Judam et Jerusalem : eo quod abjecisset eos Jeroboam et posteri
ejus, ne sacerdotio Domini fungerentur. 15 Qui constituit sibi sacerdotes
excelsorum, et dæmoniorum, vitulorumque quos fecerat. 16 Sed et de cunctis
tribubus Isra¨el, quicumque dederant cor suum ut quærerent Dominum Deum
Isra¨el, venerunt in Jerusalem ad immolandum victimas suas coram Domino
Deo patrum suorum. 17 Et roboraverunt regnum Juda, et confirmaverunt
Roboam filium Salomonis per tres annos : ambulaverunt enim in viis David
et Salomonis, annis tantum tribus.
18 Duxit autem Roboam uxorem Mahalath filiam Jerimoth filii David : Abihail
quoque filiam Eliab filii Isai, 19 quæ peperit ei filios Jehus, et Somoriam,
et Zoom. 20 Post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom, quæ peperit ei
Abia, et Ethai, et Ziza, et Salomith. 21 Amavit autem Roboam Maacha filiam
Absalom super omnes uxores suas et concubinas : nam uxores decem et octo
duxerat, concubinas autem sexaginta : et genuit viginti octo filios, et sexaginta
filias. 22 Constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super omnes
fratres suos : ipsum enim regem facere cogitabat, 23 quia sapientior fuit, et
potentior super omnes filios ejus, et in cunctis finibus Juda et Benjamin, et in
universis civitatibus muratis : præbuitque eis escas plurimas, et multas petivit
uxores.
12 Cumque roboratum fuisset regnum Roboam et confortatum, dereliquit
legem Domini, et omnis Isra¨el cum eo. 2 Anno autem quinto regni
Roboam, ascendit Sesac rex Ægypti in Jerusalem (quia peccaverant Domino)
3 cum mille ducentis curribus, et sexaginta millibus equitum : nec erat numerus
vulgi quod venerat cum eo ex Ægypto, Libyes scilicet, et Troglodytæ,
et Æthiopes. 4 Cepitque civitates munitissimas in Juda, et venit usque in
Jerusalem. 5 Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam, et principes
Juda qui congregati fuerant in Jerusalem, fugientes Sesac : dixitque ad eos :
Hæc dicit Dominus : Vos reliquistis me, et ego reliqui vos in manu Sesac.
6 Consternatique principes Isra¨el et rex, dixerunt : Justus est Dominus.
7 Cumque vidisset Dominus quod humiliati essent, factus est sermo Domini
ad Semeiam, dicens : Quia humiliati sunt, non disperdam eos, daboque
eis pauxillum auxilii, et non stillabit furor meus super Jerusalem per manum
411
Paralipomenon II
Sesac. 8 Verumtamen servient ei, ut sciant distantiam servitutis meæ, et servitutis
regni terrarum. 9 Recessit itaque Sesac rex Ægypti ab Jerusalem, sublatis
thesauris domus Domini et domus regis : omniaque secum tulit, et clypeos
aureos quos fecerat Salomon : 10 pro quibus fecit rex æneos, et tradidit illos
principibus scutariorum, qui custodiebant vestibulum palatii. 11 Cumque
introiret rex domum Domini, veniebant scutarii et tollebant eos, iterumque
referebant eos ad armamentarium suum. 12 Verumtamen quia humiliati sunt,
aversa est ab eis ira Domini, nec deleti sunt penitus : siquidem et in Juda
inventa sunt opera bona. 13 Confortatus est ergo rex Roboam in Jerusalem,
atque regnavit : quadraginta autem et unius anni erat cum regnare coepisset,
et decem et septem annis regnavit in Jerusalem, urbe quam elegit Dominus ut
confirmaret nomen suum ibi, de cunctis tribubus Isra¨el : nomen autem matris
ejus Naama Ammanitis. 14 Fecit autem malum, et non præparavit cor suum
ut quæreret Dominum.
15 Opera vero Roboam prima et novissima scripta sunt in libris Semeiæ
prophetæ, et Addo videntis, et diligenter exposita : pugnaveruntque adversum
se Roboam et Jeroboam cunctis diebus. 16 Et dormivit Roboam cum
patribus suis, sepultusque est in civitate David : et regnavit Abia filius ejus
pro eo.
13 Anno octavodecimo regis Jeroboam, regnavit Abia super Judam.
2 Tribus annis regnavit in Jerusalem, nomenque matris ejus Michaia
filia Uriel de Gabaa : et erat bellum inter Abiam et Jeroboam. 3 Cumque iniisset
Abia certamen, et haberet bellicosissimos viros, et electorum quadringenta
millia : Jeroboam instruxit econtra aciem octingenta millia virorum, qui et ipsi
electi erant, et ad bella fortissimi.
4 Stetit ergo Abia super montem Semeron, qui erat in Ephraim, et ait :
Audi, Jeroboam, et omnis Isra¨el. 5 Num ignoratis quod Dominus Deus Isra¨el
dederit regnum David super Isra¨el in sempiternum, ipsi et filiis ejus in pactum
salis ? 6 Et surrexit Jeroboam filius Nabat, servus Salomonis filii David, et
rebellavit contra dominum suum. 7 Congregatique sunt ad eum viri vanissimi,
et filii Belial, et prævaluerunt contra Roboam filium Salomonis : porro
Roboam erat rudis, et corde pavido, nec potuit resistere eis. 8 Nunc ergo vos
dicitis quod resistere possitis regno Domini, quod possidet per filios David,
habetisque grandem populi multitudinem, atque vitulos aureos quos fecit vobis
Jeroboam in deos. 9 Et ejecistis sacerdotes Domini, filios Aaron, atque
Levitas, et fecistis vobis sacerdotes sicut omnes populi terrarum : quicumque
venerit, et initiaverit manum suam in tauro de bobus, et in arietibus septem,
fit sacerdos eorum qui non sunt dii. 10 Noster autem Dominus, Deus est, quem
non relinquimus, sacerdotesque ministrant Domino, de filiis Aaron, et Levitæ
sunt in ordine suo : 11 holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies
mane et vespere, et thymiama juxta legis præcepta confectum, et proponuntur
panes in mensa mundissima, estque apud nos candelabrum aureum, et
lucernæ ejus, ut accendantur semper ad vesperam : nos quippe custodimus
præcepta Domini Dei nostri, quem vos reliquistis. 12 Ergo in exercitu nostro
dux Deus est, et sacerdotes ejus, qui clangunt tubis, et resonant contra vos :
filii Isra¨el, nolite pugnare contra Dominum Deum patrum vestrorum, quia
non vobis expedit.
13 Hæc illo loquente, Jeroboam retro moliebatur insidias. Cumque ex adverso
hostium staret, ignorantem Judam suo ambiebat exercitu. 14 Respicien-
412
Paralipomenon II
sque Judas, vidit instare bellum ex adverso et post tergum, et clamavit ad
Dominum, ac sacerdotes tubis canere coeperunt. 15 Omnesque viri Juda vociferati
sunt : et ecce illis clamantibus, perterruit Deus Jeroboam, et omnem
Isra¨el qui stabat ex adverso Abia et Juda. 16 Fugeruntque filii Isra¨el Judam,
et tradidit eos Deus in manu eorum. 17 Percussit ergo eos Abia et populus
ejus plaga magna : et corruerunt vulnerati ex Isra¨el quingenta millia virorum
fortium. 18 Humiliatique sunt filii Isra¨el in tempore illo, et vehementissime
confortati filii Juda, eo quod sperassent in Domino Deo patrum suorum.
19 Persecutus est autem Abia fugientem Jeroboam, et cepit civitates ejus,
Bethel et filias ejus, et Jesana cum filiabus suis, Ephron quoque et filias ejus :
20 nec valuit ultra resistere Jeroboam in diebus Abia : quem percussit Dominus,
et mortuus est. 21 Igitur Abia, confortato imperio suo, accepit uxores
quatuordecim : procreavitque viginti duos filios, et sedecim filias. 22 Reliqua
autem sermonum Abia, viarumque et operum ejus, scripta sunt diligentissime
in libro Addo prophetæ.
14 Dormivit autem Abia cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate
David : regnavitque Asa filius ejus pro eo, in cujus diebus quievit
terra annis decem. 2 Fecit autem Asa quod bonum et placitum erat in conspectu
Dei sui, et subvertit altaria peregrini cultus, et excelsa. 3 Et confregit
statuas, lucosque succidit : 4 et præcepit Judæ ut quæreret Dominum Deum
patrum suorum, et faceret legem, et universa mandata : 5 et abstulit de cunctis
urbibus Juda aras et fana, et regnavit in pace. 6 Ædificavit quoque urbes
munitas in Juda, quia quietus erat, et nulla temporibus ejus bella surrexerant,
pacem Domino largiente. 7 Dixit autem Judæ : Ædificemus civitates istas, et
vallemus muris, et roboremus turribus, et portis, et seris, donec a bellis quieta
sunt omnia, eo quod quæsierimus Dominum Deum patrum nostrorum, et
dederit nobis pacem per gyrum. Ædificaverunt igitur, et nullum in exstruendo
impedimentum fuit. 8 Habuit autem Asa in exercitu suo portantium scuta et
hastas de Juda trecenta millia, de Benjamin vero scutariorum et sagittariorum
ducenta octoginta millia : omnes isti viri fortissimi.
9 Egressus est autem contra eos Zara Æthiops cum exercitu suo, decies
centena millia, et curribus trecentis : et venit usque Maresa. 10 Porro Asa perrexit
obviam ei, et instruxit aciem ad bellum in valle Sephata, quæ est juxta
Maresa : 11 et invocavit Dominum Deum, et ait : Domine, non est apud te
ulla distantia, utrum in paucis auxilieris, an in pluribus. Adjuva nos, Domine
Deus noster : in te enim, et in tuo nomine habentes fiduciam, venimus contra
hanc multitudinem. Domine, Deus noster tu es : non prævaleat contra te homo.
12 Exterruit itaque Dominus Æthiopes coram Asa et Juda : fugeruntque
Æthiopes. 13 Et persecutus est eos Asa, et populus qui cum eo erat, usque
Gerara : et ruerunt Æthiopes usque ad internecionem, quia Domino cædente
contriti sunt, et exercitu illius præliante. Tulerunt ergo spolia multa, 14 et
percusserunt civitates omnes per circuitum Geraræ : grandis quippe cunctos
terror invaserat : et diripuerunt urbes, et multam prædam asportaverunt.
15 Sed et caulas ovium destruentes, tulerunt pecorum infinitam multitudinem,
et camelorum : reversique sunt in Jerusalem.
15 Azarias autem filius Oded, facto in se spiritu Dei, 2 egressus est in occursum
Asa, et dixit ei : Audite me, Asa, et omnis Juda et Benjamin :
Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Si quæsieritis eum, invenietis : si
autem dereliqueritis eum, derelinquet vos. 3 Transibant autem multi dies in
413
Paralipomenon II
Isra¨el absque Deo vero, et absque sacerdote doctore, et absque lege. 4 Cumque
reversi fuerint in angustia sua ad Dominum Deum Isra¨el, et quæsierint eum,
reperient eum. 5 In tempore illo, non erit pax egredienti et ingredienti, sed terrores
undique in cunctis habitatoribus terrarum : 6 pugnavit enim gens contra
gentem, et civitas contra civitatem, quia Dominus conturbabit eos in omni angustia.
7 Vos ergo confortamini, et non dissolvantur manus vestræ : erit enim
merces operi vestro. 8 Quod cum audisset Asa, verba scilicet, et prophetiam
Azariæ filii Oded prophetæ, confortatus est, et abstulit idola de omni terra Juda
et de Benjamin, et ex urbibus quas ceperat, montis Ephraim : et dedicavit
altare Domini quod erat ante porticum Domini. 9 Congregavitque universum
Judam et Benjamin, et advenas cum eis de Ephraim, et de Manasse, et de
Simeon : plures enim ad eum confugerant ex Isra¨el, videntes quod Dominus
Deus illius esset cum eo. 10 Cumque venissent in Jerusalem mense tertio, anno
decimoquinto regni Asa, 11 immolaverunt Domino in die illa de manubiis et
præda quam adduxerant, boves septingentos, et arietes septem millia. 12 Et
intravit ex more ad corroborandum foedus ut quærerent Dominum Deum patrum
suorum in toto corde, et in tota anima sua. 13 Si quis autem, inquit, non
quæsierit Dominum Deum Isra¨el, moriatur, a minimo usque ad maximum, a
viro usque ad mulierem. 14 Juraveruntque Domino voce magna in jubilo, et in
clangore tubæ, et in sonitu buccinarum, 15 omnes qui erant in Juda, cum execratione
: in omni enim corde suo juraverunt, et in tota voluntate quæsierunt
eum, et invenerunt : præstititque eis Dominus requiem per circuitum. 16 Sed
et Maacham matrem Asa regis ex augusto deposuit imperio, eo quod fecisset
in luco simulacrum Priapi : quod omne contrivit, et in frustra comminuens
combussit in torrente Cedron. 17 Excelsa autem derelicta sunt in Isra¨el : attamen
cor Asa erat perfectum cunctis diebus ejus, 18 eaque quæ voverat pater
suus, et ipse, intulit in domum Domini, argentum, et aurum, vasorumque diversam
supellectilem. 19 Bellum vero non fuit usque ad trigesimum quintum
annum regni Asa.
16 Anno autem trigesimo sexto regni ejus, ascendit Baasa rex Isra¨el in Judam,
et muro circumdabat Rama, ut nullus tute posset egredi et ingredi
de regno Asa. 2 Protulit ergo Asa argentum et aurum de thesauris domus Domini,
et de thesauris regis, misitque ad Benadad regem Syriæ, qui habitabat
in Damasco, dicens : 3 Foedus inter me et te est ; pater quoque meus et pater
tuus habuere concordiam : quam ob rem misi tibi argentum et aurum, ut rupto
foedere quod habes cum Baasa rege Isra¨el, facias eum a me recedere. 4 Quo
comperto, Benadad misit principes exercituum suorum ad urbes Isra¨el : qui
percusserunt Ahion, et Dan, et Abelmaim, et universas urbes Nephthali muratas.
5 Quod cum audisset Baasa, desiit ædificare Rama, et intermisit opus
suum. 6 Porro Asa rex assumpsit universum Judam, et tulerunt lapides de Rama,
et ligna quæ ædificationi præparaverat Baasa, ædificavitque ex eis Gabaa
et Maspha. 7 In tempore illo venit Hanani propheta ad Asa regem Juda, et
dixit ei : Quia habuisti fiduciam in rege Syriæ, et non in Domino Deo tuo,
idcirco evasit Syriæ regis exercitus de manu tua. 8 Nonne Æthiopes et Libyes
multo plures erant quadrigis, et equitibus, et multitudine nimia, quos cum
Domino credidisses, tradidit in manu tua ? 9 Oculi enim Domini contemplantur
universam terram, et præbent fortitudinem his qui corde perfecto credunt
in eum. Stulte igitur egisti, et propter hoc ex præsenti tempore adversum
te bella consurgent. 10 Iratusque Asa adversus videntem, jussit eum mitti in
414
Paralipomenon II
nervum : valde quippe super hoc fuerat indignatus : et interfecit de populo
in tempore illo plurimos.
11 Opera autem Asa prima et novissima scripta sunt in libro regum Juda et
Isra¨el. 12 Ægrotavit etiam Asa anno trigesimo nono regni sui, dolore pedum
vehementissimo, et nec in infirmitate sua quæsivit Dominum, sed magis in
medicorum arte confisus est. 13 Dormivitque cum patribus suis, et mortuus
est anno quadragesimo primo regni sui. 14 Et sepelierunt eum in sepulchro suo
quod foderat sibi in civitate David : posueruntque eum super lectum suum
plenum aromatibus et unguentibus meretriciis, quæ erant pigmentariorum
arte confecta, et combusserunt super eum ambitione nimia.
17 Regnavit autem Josaphat filius ejus pro eo, et invaluit contra Isra¨el.
2 Constituitque militum numeros in cunctis urbibus Juda quæ erant
vallatæ muris. Præsidiaque disposuit in terra Juda, et in civitatibus Ephraim
quas ceperat Asa pater ejus. 3 Et fuit Dominus cum Josaphat, quia ambulavit
in viis David patris sui primis : et non speravit in Baalim, 4 sed in Deo patris
sui : et perrexit in præceptis illius, et non juxta peccata Isra¨el. 5 Confirmavitque
Dominus regnum in manu ejus, et dedit omnis Juda munera Josaphat :
factæque sunt ei infinitæ divitiæ, et multa gloria. 6 Cumque sumpsisset cor
ejus audaciam propter vias Domini, etiam excelsa et lucos de Juda abstulit.
7 Tertio autem anno regni sui misit de principibus suis Benhail, et Obdiam,
et Zachariam, et Nathana¨el, et Michæam, ut docerent in civitatibus Juda :
8 et cum eis Levitas Semeiam, et Nathaniam, et Zabadiam, Asa¨el quoque, et
Semiramoth, et Jonathan, Adoniamque et Thobiam, et Thobadoniam Levitas,
et cum eis Elisama, et Joran sacerdotes : 9 docebantque populum in Juda,
habentes librum legis Domini, et circuibant cunctas urbes Juda, atque
erudiebant populum. 10 Itaque factus est pavor Domini super omnia regna
terrarum quæ erant per gyrum Juda, nec audebant bellare contra Josaphat.
11 Sed et Philisthæi Josaphat munera deferebant, et vectigal argenti : Arabes
quoque adducebant pecora, arietum septem millia septingenta, et hircorum
totidem. 12 Crevit ergo Josaphat, et magnificatus est usque in sublime : atque
ædificavit in Juda domos ad instar turrium, urbesque muratas. 13 Et multa
opera paravit in urbibus Juda : viri quoque bellatores et robusti erant in
Jerusalem, 14 quorum iste numerus per domos atque familias singulorum : in
Juda principes exercitus, Ednas dux, et cum eo robustissimi viri trecenta millia.
15 Post hunc Johanan princeps, et cum eo ducenta octoginta millia. 16 Post
istum quoque Amasias filius Zechri, consecratus Domino, et cum eo ducenta
millia virorum fortium. 17 Hunc sequebatur robustus ad prælia Eliada, et cum
eo tenentium arcum et clypeum ducenta millia. 18 Post istum etiam Jozabad,
et cum eo centum octoginta millia expeditorum militum. 19 Hi omnes erant
ad manum regis, exceptis aliis quos posuerat in urbibus muratis in universo
Juda.
18Fuit ergo Josaphat dives et inclytus multum, et affinitate conjunctus est
Achab. 2 Descenditque post annos ad eum in Samariam : ad cujus
adventum mactavit Achab arietes et boves plurimos, ipsi, et populo qui venerat
cum eo : persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad. 3 Dixitque
Achab rex Isra¨el ad Josaphat regem Juda : Veni mecum in Ramoth Galaad.
Cui ille respondit : Ut ego, et tu : sicut populus tuus, sic et populus meus :
tecumque erimus in bello. 4 Dixitque Josaphat ad regem Isra¨el : Consule,
obsecro, impræsentiarum sermonem Domini. 5 Congregavit igitur rex Isra¨el
415
Paralipomenon II
prophetarum quadringentos viros, et dixit ad eos : In Ramoth Galaad ad bellandum
ire debemus, an quiescere ? At illi : Ascende, inquiunt, et tradet Deus
in manu regis. 6 Dixitque Josaphat : Numquid non est hic prophetes Domini,
ut ab illo etiam requiramus ? 7 Et ait rex Isra¨el ad Josaphat : Est vir unus
a quo possumus quærere Domini voluntatem : sed ego odi eum, quia non
prophetat mihi bonum, sed malum omni tempore : est autem Michæas filius
Jemla. Dixitque Josaphat : Ne loquaris, rex, hoc modo. 8 Vocavit ergo rex
Isra¨el unum de eunuchis, et dixit ei : Voca cito Michæam filium Jemla.
9 Porro rex Isra¨el, et Josaphat rex Juda, uterque sedebant in solio suo,
vestiti cultu regio : sedebant autem in area juxta portam Samariæ, omnesque
prophetæ vaticinabantur coram eis. 10 Sedecias vero filius Chanaana fecit sibi
cornua ferrea, et ait : Hæc dicit Dominus : His ventilabis Syriam, donec conteras
eam. 11 Omnesque prophetæ similiter prophetabant, atque dicebant :
Ascende in Ramoth Galaad, et prosperaberis, et tradet eos Dominus in manu
regis. 12 Nuntius autem qui ierat ad vocandum Michæam, ait illi : En verba
omnium prophetarum uno ore bona regi annuntiant : quæso ergo te ut
et sermo tuus ab eis non dissentiat, loquarisque prospera. 13 Cui respondit
Michæas : Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Deus meus, hoc loquar.
14 Venit ergo ad regem. Cui rex ait : Michæa, ire debemus in Ramoth
Galaad ad bellandum, an quiescere ? Cui ille respondit : Ascendite : cuncta
enim prospera evenient, et tradentur hostes in manus vestras. 15 Dixitque rex :
Iterum atque iterum te adjuro, ut mihi non loquaris, nisi quod verum est in
nomine Domini. 16 At ille ait : Vidi universum Isra¨el dispersum in montibus,
sicut oves absque pastore : et dixit Dominus : Non habent isti dominos :
revertatur unusquisque in domum suam in pace.
17 Et ait rex Isra¨el ad Josaphat : Nonne dixi tibi quod non prophetaret
iste mihi quidquam boni, sed ea quæ mala sunt ? 18 At ille : Idcirco, ait,
audite verbum Domini : vidi Dominum sedentem in solio suo, et omnem
exercitum cæli assistentem ei a dextris et a sinistris. 19 Et dixit Dominus :
Quis decipiet Achab regem Isra¨el ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad ?
Cumque diceret unus hoc modo, et alter alio, 20 processit spiritus, et stetit
coram Domino, et ait : Ego decipiam eum. Cui Dominus : In quo, inquit,
decipies ? 21 At ille respondit : Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium
prophetarum ejus. Dixitque Dominus : Decipies, et prævalebis : egredere, et
fac ita. 22 Nunc igitur, ecce Dominus dedit spiritum mendacii in ore omnium
prophetarum tuorum, et Dominus locutus est de te mala. 23 Accessit autem
Sedecias filius Chanaana, et percussit Michææ maxillam, et ait : Per quam
viam transivit spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi ? 24 Dixitque Michæas :
Tu ipse videbis in die illo, quando ingressus fueris cubiculum de cubiculo ut
abscondaris. 25 Præcepit autem rex Isra¨el, dicens : Tollite Michæam, et ducite
eum ad Amon principem civitatis, et ad Joas filium Amelech. 26 Et dicetis :
Hæc dicit rex : Mittite hunc in carcerem, et date ei panis modicum, et aquæ
pauxillum, donec revertar in pace. 27 Dixitque Michæas : Si reversus fueris in
pace, non est locutus Dominus in me. Et ait : Audite, omnes populi.
28 Igitur ascenderunt rex Isra¨el et Josaphat rex Juda in Ramoth Galaad.
29 Dixitque rex Isra¨el ad Josaphat : Mutabo habitum, et sic ad pugnam vadam :
tu autem induere vestibus tuis. Mutatoque rex Isra¨el habitu, venit ad bellum.
30 Rex autem Syriæ præceperat ducibus equitatus sui, dicens : Ne
pugnetis contra minimum aut contra maximum, nisi contra solum regem Isra
¨el. 31 Itaque cum vidissent principes equitatus Josaphat, dixerunt : Rex Isra¨el
416
Paralipomenon II
est iste. Et circumdederunt eum dimicantes : at ille clamavit ad Dominum, et
auxiliatus est ei, atque avertit eos ab illo. 32 Cum enim vidissent duces equitatus
quod non esset rex Isra¨el, reliquerunt eum. 33 Accidit autem ut unus e
populo sagittam in incertum jaceret, et percuteret regem Isra¨el inter cervicem
et scapulas. At ille aurigæ suo ait : Converte manum tuam, et educ me de
acie, quia vulneratus sum. 34 Et finita est pugna in die illo : porro rex Isra¨el
stabat in curru suo contra Syros usque ad vesperam, et mortuus est occidente
sole.
19 Reversus est autem Josaphat rex Juda in domum suam pacifice in
Jerusalem. 2 Cui occurrit Jehu filius Henani videns, et ait ad eum :
Impio præbes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia jungeris, et idcirco
iram quidem Domini merebaris : 3 sed bona opera inventa sunt in te, eo
quod abstuleris lucos de terra Juda, et præparaveris cor tuum ut requireres
Dominum Deum patrum tuorum.
4 Habitavit ergo Josaphat in Jerusalem, rursumque egressus est ad populum
de Bersabee usque ad montem Ephraim, et revocavit eos ad Dominum
Deum patrum suorum. 5 Constituitque judices terræ in cunctis civitatibus
Juda munitis per singula loca, 6 et præcipiens judicibus : Videte, ait, quid faciatis
: non enim hominis exercetis judicium, sed Domini : et quodcumque
judicaveritis, in vos redundabit. 7 Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia
cuncta facite : non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas, nec
personarum acceptio, nec cupido munerum. 8 In Jerusalem quoque constituit
Josaphat Levitas, et sacerdotes, et principes familiarum ex Isra¨el, ut judicium
et causam Domini judicarent habitatoribus ejus. 9 Præcepitque eis, dicens :
Sic agetis in timore Domini fideliter et corde perfecto. 10 Omnem causam quæ
venerit ad vos fratrum vestrorum, qui habitant in urbibus suis inter cognationem
et cognationem, ubicumque quæstio est de lege, de mandato, de cæremoniis,
de justificationibus : ostendite eis, ut non peccent in Dominum, et ne
veniat ira super vos et super fratres vestros : sic ergo agentes non peccabitis.
11 Amarias autem sacerdos et pontifex vester in his quæ ad Deum pertinent,
præsidebit : porro Zabadias filius Ismahel, qui est dux in domo Juda, super
ea opera erit quæ ad regis officium pertinent : habetisque magistros Levitas
coram vobis. Confortamini, et agite diligenter, et erit Dominus vobiscum in
bonis.
20 Post hæc congregati sunt filii Moab et filii Ammon, et cum eis de Ammonitis,
ad Josaphat, ut pugnarent contra eum. 2 Veneruntque nuntii, et
indicaverunt Josaphat, dicentes : Venit contra te multitudo magna de his locis
quæ trans mare sunt, et de Syria : et ecce consistunt in Asasonthamar, quæ est
Engaddi. 3 Josaphat autem timore perterritus, totum se contulit ad rogandum
Dominum, et prædicavit jejunium universo Juda. 4 Congregatusque est Judas
ad deprecandum Dominum : sed et omnes de urbibus suis venerunt ad obsecrandum
eum. 5 Cumque stetisset Josaphat in medio coetu Juda et Jerusalem,
in domo Domini ante atrium novum, 6 ait : Domine Deus patrum nostrorum,
tu es Deus in cælo, et dominaris cunctis regnis gentium : in manu tua est fortitudo
et potentia, nec quisquam tibi potest resistere. 7 Nonne tu, Deus noster,
interfecisti omnes habitatores terræ hujus coram populo tuo Isra¨el, et dedisti
eam semini Abraham amici tui in sempiternum ? 8 Habitaveruntque in ea,
et exstruxerunt in illa sanctuarium nomini tuo, dicentes : 9 Si irruerint super
nos mala, gladius judicii, pestilentia, et fames, stabimus coram domo hac in
417
Paralipomenon II
conspectu tuo, in qua invocatum est nomen tuum : et clamabimus ad te in
tribulationibus nostris, et exaudies, salvosque facies. 10 Nunc igitur, ecce filii
Ammon, et Moab, et mons Seir, per quos non concessisti Isra¨el ut transirent
quando egrediebantur de Ægypto, sed declinaverunt ab eis, et non interfecerunt
illos, 11 e contrario agunt, et nituntur ejicere nos de possessione quam
tradidisti nobis. 12 Deus noster, ergo non judicabis eos ? in nobis quidem non
est tanta fortitudo, ut possimus huic multitudini resistere, quæ irruit super
nos. Sed cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui,
ut oculos nostros dirigamus ad te.
13 Omnis vero Juda stabat coram Domino cum parvulis, et uxoribus, et
liberis suis. 14 Erat autem Jahaziel filius Zachariæ filii Banaiæ filii Jehiel filii
Mathaniæ, Levites de filiis Asaph, super quem factus est spiritus Domini,
in medio turbæ, 15 et ait : Attendite, omnis Juda, et qui habitatis Jerusalem,
et tu, rex Josaphat : hæc dicit Dominus vobis : Nolite timere, nec paveatis
hanc multitudinem : non est enim vestra pugna, sed Dei. 16 Cras descendetis
contra eos : ascensuri enim sunt per clivum nomine Sis, et invenietis illos in
summitate torrentis qui est contra solitudinem Jeruel. 17 Non eritis vos qui
dimicabitis, sed tantummodo confidenter state, et videbitis auxilium Domini
super vos, o Juda et Jerusalem : nolite timere, nec paveatis : cras egrediemini
contra eos, et Dominus erit vobiscum. 18 Josaphat ergo, et Juda, et omnes habitatores
Jerusalem ceciderunt proni in terram coram Domino, et adoraverunt
eum. 19 Porro Levitæ de filiis Caath et de filiis Core laudabant Dominum
Deum Isra¨el voce magna in excelsum.
20 Cumque mane surrexissent, egressi sunt per desertum Thecue : profectisque
eis, stans Josaphat in medio eorum, dixit : Audite me, viri Juda, et
omnes habitatores Jerusalem : credite in Domino Deo vestro, et securi eritis
: credite prophetis ejus, et cuncta evenient prospera. 21 Deditque consilium
populo, et statuit cantores Domini ut laudarent eum in turmis suis, et antecederent
exercitum, ac voce consona dicerent : Confitemini Domino quoniam
in æternum misericordia ejus. 22 Cumque coepissent laudes canere, vertit
Dominus insidias eorum in semetipsos, filiorum scilicet Ammon, et Moab, et
montis Seir, qui egressi fuerant ut pugnarent contra Judam : et percussi sunt.
23 Namque filii Ammon et Moab consurrexerunt adversum habitatores montis
Seir, ut interficerent et delerent eos : cumque hoc opere perpetrassent, etiam
in semetipsos versi, mutuis concidere vulneribus. 24 Porro Juda, cum venisset
ad speculam quæ respicit solitudinem, vidit procul omnem late regionem
plenam cadaveribus, nec superesse quemquam qui necem potuisset evadere.
25 Venit ergo Josaphat, et omnis populus cum eo, ad detrahenda spolia mortuorum
: inveneruntque inter cadavera variam supellectilem, vestes quoque,
et vasa pretiosissima, et diripuerunt ita ut omnia portare non possent, nec per
tres dies spolia auferre præ prædæ magnitudine. 26 Die autem quarto congregati
sunt in Valle benedictionis : etenim quoniam ibi benedixerant Domino,
vocaverunt locum illum Vallis benedictionis usque in præsentem diem. 27 Reversusque
est omnis vir Juda, et habitatores Jerusalem, et Josaphat ante eos,
in Jerusalem cum lætitia magna, eo quod dedisset eis Dominus gaudium de
inimicis suis. 28 Ingressique sunt in Jerusalem cum psalteriis, et citharis, et
tubis in domum Domini. 29 Irruit autem pavor Domini super universa regna
terrarum cum audissent quod pugnasset Dominus contra inimicos Isra¨el.
30 Quievitque regnum Josaphat, et præbuit ei Deus pacem per circuitum.
31 Regnavit igitur Josaphat super Judam, et erat triginta quinque annorum
418
Paralipomenon II
cum regnare coepisset : viginti autem et quinque annis regnavit in Jerusalem,
et nomen matris ejus Azuba filia Selahi. 32 Et ambulavit in via patris suis Asa,
nec declinavit ab ea, faciens quæ placita erant coram Domino. 33 Verumtamen
excelsa non abstulit, et adhuc populus non direxerat cor suum ad Dominum
Deum patrum suorum. 34 Reliqua autem gestorum Josaphat priorum et novissimorum
scripta sunt in verbis Jehu filii Hanani, quæ digessit in libros regum
Isra¨el. 35 Post hæc iniit amicitias Josaphat rex Juda cum Ochozia rege Isra¨el,
cujus opera fuerunt impiissima. 36 Et particeps fuit ut facerent naves quæ irent
in Tharsis : feceruntque classem in Asiongaber. 37 Prophetavit autem Eliezer
filius Dodau de Maresa ad Josaphat, dicens : Quia habuisti foedus cum
Ochozia, percussit Dominus opera tua, contritæque sunt naves, nec potuerunt
ire in Tharsis.
21 Dormivit autem Josaphat cum patribus suis, et sepultus est cum eis in
civitate David : regnavitque Joram filius ejus pro eo. 2 Qui habuit fratres
filios Josaphat, Azariam, et Jahiel, et Zachariam, et Azariam, et Micha¨el, et
Saphatiam : omnes hi filii Josaphat regis Juda. 3 Deditque eis pater suus multa
munera argenti et auri, et pensitationes, cum civitatibus munitissimis in
Juda : regnum autem tradidit Joram, eo quod esset primogenitus. 4 Surrexit
ergo Joram super regnum patris sui : cumque se confirmasset, occidit omnes
fratres suos gladio, et quosdam de principibus Isra¨el. 5 Triginta duorum annorum
erat Joram cum regnare coepisset, et octo annis regnavit in Jerusalem.
6 Ambulavitque in viis regum Isra¨el, sicut egerat domus Achab : filia quippe
Achab erat uxor ejus : et fecit malum in conspectu Domini. 7 Noluit autem
Dominus disperdere domum David propter pactum quod inierat cum eo : et
quia promiserat ut daret ei lucernam, et filiis ejus omni tempore. 8 In diebus illis
rebellavit Edom, ne esset subditus Judæ, et constituit sibi regem. 9 Cumque
transisset Joram cum principibus suis, et cuncto equitatu qui erat secum, surrexit
nocte, et percussit Edom, qui se circumdederat, et omnes duces equitatus
ejus. 10 Attamen rebellavit Edom, ne esset sub ditione Juda usque ad hanc
diem : eo tempore et Lobna recessit ne esset sub manu illius. Dereliquerat
enim Dominum Deum patrum suorum : 11 insuper et excelsa fabricatus est in
urbibus Juda, et fornicari fecit habitatores Jerusalem, et prævaricari Judam.
12 Allatæ sunt autem ei litteræ ab Elia propheta, in quibus scriptum erat :
Hæc dicit Dominus Deus David patris tui : Quoniam non ambulasti in viis
Josaphat patris tui, et in viis Asa regis Juda, 13 sed incessisti per iter regum
Isra¨el, et fornicari fecisti Judam et habitatores Jerusalem, imitatus fornicationem
domus Achab, insuper et fratres tuos, domum patris tui, meliores te,
occidisti : 14 ecce Dominus percutiet te plaga magna cum populo tuo, et filiis,
et uxoribus tuis, universaque substantia tua. 15 Tu autem ægrotabis pessimo
languore uteri tui, donec egrediantur vitalia tua paulatim per singulos dies.
16 Suscitavit ergo Dominus contra Joram spiritum Philisthinorum, et Arabum
qui confines sunt Æthiopibus : 17 et ascenderunt in terram Juda, et vastaverunt
eam, diripueruntque cunctam substantiam quæ inventa est in domo regis, insuper
et filios ejus, et uxores : nec remansit ei filius, nisi Joachaz, qui minimus
natu erat. 18 Et super hæc omnia percussit eum Dominus alvi languore insanabili.
19 Cumque diei succederet dies, et temporum spatia volverentur,
duorum annorum expletus est circulus : et sic longa consumptus tabe, ita ut
egereret etiam viscera sua, languore pariter, et vita caruit. Mortuusque est in
infirmitate pessima, et non fecit ei populus secundum morem combustionis
419
Paralipomenon II
exequias, sicut fecerat majoribus ejus. 20 Triginta duorum annorum fuit cum
regnare coepisset, et octo annis regnavit in Jerusalem. Ambulavitque non recte,
et sepelierunt eum in civitate David, verumtamen non in sepulchro regum.
22 Constituerunt autem habitatores Jerusalem Ochoziam filium ejus minimum
regem pro eo : omnes enim majores natu, qui ante eum fuerant,
interfecerant latrones Arabum qui irruerant in castra : regnavitque Ochozias
filius Joram regis Juda. 2 Quadraginta duorum annorum erat Ochozias cum
regnare coepisset, et uno anno regnavit in Jerusalem : et nomen matris ejus
Athalia filia Amri. 3 Sed et ipse ingressus est per vias domus Achab : mater
enim ejus impulit eum ut impie ageret. 4 Fecit igitur malum in conspectu Domini,
sicut domus Achab : ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris
sui, in interitum ejus : 5 ambulavitque in consiliis eorum. Et perrexit cum
Joram filio Achab rege Isra¨el in bellum contra Haza¨el regem Syriæ in Ramoth
Galaad : vulneraveruntque Syri Joram. 6 Qui reversus est ut curaretur in Jezrahel
: multas enim plagas acceperat in supradicto certamine. Igitur Ochozias
filius Joram rex Juda descendit ut inviseret Joram filium Achab in Jezrahel
ægrotantem. 7 Voluntatis quippe fuit Dei adversus Ochoziam, ut veniret ad
Joram : et cum venisset, et egrederetur cum eo adversum Jehu filium Namsi,
quem unxit Dominus ut deleret domum Achab. 8 Cum ergo everteret Jehu
domum Achab, invenit principes Juda, et filios fratrum Ochoziæ, qui ministrabant
ei, et interfecit illos. 9 Ipsum quoque perquirens Ochoziam, comprehendit
latitantem in Samaria : adductumque ad se, occidit : et sepelierunt
eum, eo quod esset filius Josaphat, qui quæsierat Dominum in toto corde suo.
Nec erat ultra spes aliqua ut de stirpe quis regnaret Ochoziæ : 10 siquidem
Athalia mater ejus, videns quod mortuus esset filius suus, surrexit, et interfecit
omnem stirpem regiam domus Joram. 11 Porro Josabeth filia regis tulit
Joas filium Ochoziæ, et furata est eum de medio filiorum regis, cum interficerentur
: absconditque eum cum nutrice sua in cubiculo lectulorum : Josabeth
autem, quæ absconderat eum, erat filia regis Joram, uxor Jojadæ pontificis,
soror Ochoziæ : et idcirco Athalia non interfecit eum. 12 Fuit ergo cum eis in
domo Dei absconditus sex annis, quibus regnavit Athalia super terram.
23Anno autem septimo, confortatus Jojada, assumpsit centuriones, Azariam
videlicet filium Jeroham, et Ismahel filium Johanan, Azariam
quoque filium Obed, et Maasiam filium Adaiæ, et Elisaphat filium Zechri :
et iniit cum eis foedus. 2 Qui circumeuntes Judam, congregaverunt Levitas
de cunctis urbibus Juda, et principes familiarum Isra¨el, veneruntque in
Jerusalem. 3 Iniit ergo omnis multitudo pactum in domo Dei cum rege, dixitque
ad eos Jojada : Ecce filius regis regnabit, sicut locutus est Dominus super
filios David. 4 Iste est ergo sermo quem facietis : 5 tertia pars vestrum qui veniunt
ad sabbatum, sacerdotum, et Levitarum, et janitorum erit in portis : tertia
vero pars ad domum regis : et tertia ad portam quæ appellatur Fundamenti :
omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini. 6 Nec quispiam alius
ingrediatur domum Domini, nisi sacerdotes, et qui ministrant de Levitis : ipsi
tantummodo ingrediantur, quia sanctificati sunt : et omne reliquum vulgus
observet custodias Domini. 7 Levitæ autem circumdent regem, habentes singuli
arma sua (et siquis alius ingressus fuerit templum, interficiatur), sintque
cum rege et intrante et egrediente.
8 Fecerunt ergo Levitæ, et universus Juda, juxta omnia quæ præceperat Jojada
pontifex : et assumpserunt singuli viros qui sub se erant, et veniebant per
420
Paralipomenon II
ordinem sabbati, cum his qui impleverant sabbatum et egressuri erant : siquidem
Jojada pontifex non dimiserat abire turmas quæ sibi per singulas hebdomadas
succedere consueverant. 9 Deditque Jojada sacerdos centurionibus
lanceas, clypeosque et peltas regis David, quas consecraverat in domo Domini.
10 Constituitque omnem populum tenentium pugiones a parte templi dextra,
usque ad partem templi sinistram, coram altari et templo, per circuitum regis.
11 Et eduxerunt filium regis, et imposuerunt ei diadema et testimonium,
dederuntque in manu ejus tenendam legem, et constituerunt eum regem :
unxit quoque illum Jojada pontifex, et filii ejus : imprecatique sunt ei, atque
dixerunt : Vivat rex. 12 Quod cum audisset Athalia, vocem scilicet currentium
atque laudantium regem, ingressa est ad populum in templum Domini.
13 Cumque vidisset regem stantem super gradum in introitu, et principes, turmasque
circa eum, omnemque populum terræ gaudentem, atque clangentem
tubis, et diversi generis organis concinentem, vocemque laudantium, scidit
vestimenta sua, et ait : Insidiæ, insidiæ. 14 Egressus autem Jojada pontifex ad
centuriones et principes exercitus, dixit eis : Educite illam extra septa templi,
et interficiatur foris gladio. Præcepitque sacerdos ne occideretur in domo
Domini, 15 et imposuerunt cervicibus ejus manus : cumque intrasset portam
equorum domus regis, interfecerunt eam ibi.
16 Pepigit autem Jojada foedus inter se, universumque populum, et regem,
ut esset populus Domini. 17 Itaque ingressus est omnis populus domum
Baal, et destruxerunt eam, et altaria ac simulacra illius confregerunt : Mathan
quoque sacerdotem Baal interfecerunt ante aras. 18 Constituit autem Jojada
præpositos in domo Domini sub manibus sacerdotum et Levitarum quos
distribuit David in domo Domini, ut offerrent holocausta Domino, sicut
scriptum est in lege Moysi, in gaudio et canticis, juxta dispositionem David.
19 Constituit quoque janitores in portis domus Domini, ut non ingrederetur
eam immundus in omni re. 20 Assumpsitque centuriones, et fortissimos viros,
ac principes populi, et omne vulgus terræ, et fecerunt descendere regem de
domo Domini, et introire per medium portæ superioris in domum regis, et
collocaverunt eum in solio regali. 21 Lætatusque est omnis populus terræ, et
urbs quievit : porro Athalia interfecta est gladio.
24 Septem annorum erat Joas cum regnare coepisset, et quadraginta annis
regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Sebia de Bersabee. 2 Fecitque
quod bonum est coram Domino cunctis diebus Jojadæ sacerdotis. 3 Accepit
autem ei Jojada uxores duas, e quibus genuit filios et filias.
4 Post quæ placuit Joas ut instauraret domum Domini. 5 Congregavitque
sacerdotes et Levitas, et dixit eis : Egredimini ad civitates Juda, et colligite
de universo Isra¨el pecuniam ad sartatecta templi Dei vestri per singulos annos,
festinatoque hoc facite. Porro Levitæ egere negligentius. 6 Vocavitque rex
Jojadam principem, et dixit ei : Quare tibi non fuit curæ, ut cogeres Levitas
inferre de Juda et de Jerusalem pecuniam quæ constituta est a Moyse servo
Domini, ut inferret eam omnis multitudo Isra¨el in tabernaculum testimonii ?
7 Athalia enim impiissima, et filii ejus, destruxerunt domum Dei, et de universis
quæ sanctificata fuerant in templo Domini, ornaverunt fanum Baalim.
8 Præcepit ergo rex, et fecerunt arcam : posueruntque eam juxta portam domus
Domini forinsecus. 9 Et prædicatum est in Juda et Jerusalem ut deferrent
singuli pretium Domino, quod constituit Moyses servus Dei super omnem Isra
¨el in deserto. 10 Lætatique sunt cuncti principes, et omnis populus, et ingres-
421
Paralipomenon II
si contulerunt in arcam Domini, atque miserunt ita ut impleretur. 11 Cumque
tempus esset ut deferrent arcam coram rege per manus Levitarum (videbant
enim multam pecuniam), ingrediebatur scriba regis, et quem primus sacerdos
constituerat, effundebantque pecuniam quæ erat in arca, porro arcam reportabant
ad locum suum : sicque faciebant per singulos dies. Et congregata est
infinita pecunia, 12 quam dederunt rex et Jojada his qui præerant operibus domus
Domini : at illi conducebant ex ea cæsores lapidum, et artifices operum
singulorum ut instaurarent domum Domini : fabros quoque ferri et æris, ut
quod cadere coeperat, fulciretur. 13 Egeruntque hi qui operabantur industrie,
et obducebatur parietum cicatrix per manus eorum, ac suscitaverunt domum
Domini in statum pristinum, et firmiter eam stare fecerunt. 14 Cumque complessent
omnia opera, detulerunt coram rege et Jojada reliquam partem pecuniæ
: de qua facta sunt vasa templi in ministerium, et ad holocausta, phialæ
quoque, et cetera vasa aurea et argentea : offerebantur holocausta in domo
Domini jugiter cunctis diebus Jojadæ. 15 Senuit autem Jojada plenus dierum,
et mortuus est cum esset centum triginta annorum : 16 sepelieruntque eum in
civitate David cum regibus, eo quod fecisset bonum cum Isra¨el, et cum domo
ejus.
17 Postquam autem obiit Jojada, ingressi sunt principes Juda, et adoraverunt
regem : qui delinitus obsequiis eorum, acquievit eis. 18 Et dereliquerunt
templum Domini Dei patrum suorum, servieruntque lucis et sculptilibus
: et facta est ira contra Judam et Jerusalem propter hoc peccatum.
19 Mittebatque eis prophetas ut reverterentur ad Dominum, quos protestantes
illi audire nolebant. 20 Spiritus itaque Dei induit Zachariam filium Jojadæ
sacerdotem, et stetit in conspectu populi, et dixit eis : Hæc dicit Dominus
Deus : Quare transgredimini præceptum Domini, quod vobis non proderit,
et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos ? 21 Qui congregati adversus
eum, miserunt lapides juxta regis imperium in atrio domus Domini. 22 Et non
est recordatus Joas rex misericordiæ quam fecerat Jojada pater illius secum,
sed interfecit filium ejus. Qui cum moreretur, ait : Videat Dominus, et requirat.
23 Cumque evolutus esset annus, ascendit contra eum exercitus Syriæ :
venitque in Judam et Jerusalem, et interfecit cunctos principes populi, atque
universam prædam miserunt regi in Damascum. 24 Et certe cum permodicus
venisset numerus Syrorum, tradidit Dominus in manibus eorum infinitam
multitudinem, eo quod dereliquissent Dominum Deum patrum suorum : in
Joas quoque ignominiosa exercuere judicia. 25 Et abeuntes dimiserunt eum in
languoribus magnis : surrexerunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis
filii Jojadæ sacerdotis, et occiderunt eum in lectulo suo, et mortuus est :
sepelieruntque eum in civitate David, sed non in sepulchris regum. 26 Insidiati
vero sunt ei Zabad filius Semaath Ammanitidis, et Jozabad filius Semmarith
Moabitidis. 27 Porro filii ejus, ac summa pecuniæ quæ adunata fuerat sub eo,
et instauratio domus Dei, scripta sunt diligentius in libro regum : regnavit
autem Amasias filius ejus pro eo.
25 Viginti quinque annorum erat Amasias cum regnare coepisset, et viginti
novem annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Joadan de
Jerusalem. 2 Fecitque bonum in conspectu Domini, verumtamen non in corde
perfecto. 3 Cumque roboratum sibi videret imperium, jugulavit servos qui
occiderant regem patrem suum, 4 sed filios eorum non interfecit, sicut scriptum
est in libro legis Moysi, ubi præcepit Dominus, dicens : Non occidentur
422
Paralipomenon II
patres pro filiis, neque filii pro patribus suis, sed unusquisque in suo peccato
morietur. 5 Congregavit igitur Amasias Judam, et constituit eos per familias,
tribunosque et centuriones in universo Juda et Benjamin : et recensuit a viginti
annis supra, invenitque trecenta millia juvenum qui egrederentur ad pugnam,
et tenerent hastam et clypeum : 6 mercede quoque conduxit de Isra¨el centum
millia robustorum, centum talentis argenti. 7 Venit autem homo Dei ad illum,
et ait : O rex, ne egrediatur tecum exercitus Isra¨el : non est enim Dominus
cum Isra¨el, et cunctis filiis Ephraim : 8 quod si putas in robore exercitus bella
consistere, superari te faciet Deus ab hostibus : Dei quippe est et adjuvare, et
in fugam convertere. 9 Dixitque Amasias ad hominem Dei : Quid ergo fiet de
centum talentis, quæ dedi militibus Isra¨el ? Et respondit ei homo Dei : Habet
Dominus unde tibi dare possit multo his plura. 10 Separavit itaque Amasias
exercitum qui venerat ad eum ex Ephraim, ut reverteretur in locum suum : at
illi contra Judam vehementer irati, reversi sunt in regionem suam.
11 Porro Amasias confidenter eduxit populum suum, et abiit in vallem Salinarum,
percussitque filios Seir decem millia : 12 et alia decem millia virorum
ceperunt filii Juda, et adduxerunt ad præruptum cujusdam petræ, præcipitaveruntque
eos de summo in præceps : qui universi crepuerunt. 13 At ille
exercitus quem remiserat Amasias ne secum iret ad prælium, diffusus est in
civitatibus Juda, a Samaria usque ad Bethoron, et interfectis tribus millibus,
diripuit prædam magnam. 14 Amasias vero post cædem Idumæorum, et allatos
deos filiorum Seir, statuit illos in deos sibi, et adorabat eos, et illis adolebat
incensum. 15 Quam ob rem iratus Dominus contra Amasiam misit ad illum
prophetam, qui diceret ei : Cur adorasti deos qui non liberaverunt populum
suum de manu tua ? 16 Cumque hæc ille loqueretur, respondit ei : Num consiliarius
regis es ? quiesce, ne interficiam te. Discedensque propheta : Scio,
inquit, quod cogitaverit Deus occidere te quia fecisti hoc malum, et insuper
non acquievisti consilio meo.
17 Igitur Amasias rex Juda inito pessimo consilio, misit ad Joas filium Joachaz
filii Jehu regem Isra¨el, dicens : Veni, videamus nos mutuo. 18 At ille
remisit nuntios, dicens : Carduus qui est in Libano misit ad cedrum Libani,
dicens : Da filiam tuam filio meo uxorem : et ecce bestiæ quæ erant in silva
Libani, transierunt, et conculcaverunt carduum. 19 Dixisti : Percussi Edom, et
idcirco erigitur cor tuum in superbiam : sede in domo tua : cur malum adversum
te provocas, ut cadas et tu, et Juda tecum ? 20 Noluit audire Amasias,
eo quod Domini esset voluntas ut traderetur in manus hostium propter deos
Edom. 21 Ascendit igitur Joas rex Isra¨el, et mutuos sibi præbuere conspectus :
Amasias autem rex Juda erat in Bethsames Juda : 22 corruitque Juda coram Isra
¨el, et fugit in tabernacula sua. 23 Porro Amasiam regem Juda, filium Joas filii
Joachaz, cepit Joas rex Isra¨el in Bethsames, et adduxit in Jerusalem : destruxitque
murum ejus a porta Ephraim usque ad portam anguli quadringentis
cubitis. 24 Omne quoque aurum et argentum, et universa vasa quæ repererat
in domo Dei, et apud Obededom in thesauris etiam domus regiæ, necnon et
filios obsidum, reduxit in Samariam. 25 Vixit autem Amasias filius Joas rex
Juda, postquam mortuus est Joas filius Joachaz rex Isra¨el, quindecim annis.
26 Reliqua autem sermonum Amasiæ priorum et novissimorum scripta sunt
in libro regum Juda et Isra¨el. 27 Qui postquam recessit a Domino, tetenderunt
ei insidias in Jerusalem. Cumque fugisset in Lachis, miserunt, et interfecerunt
eum ibi. 28 Reportantesque super equos, sepelierunt eum cum patribus suis in
civitate David.
423
Paralipomenon II
26 Omnis autem populus Juda filium ejus Oziam, annorum sedecim, constituit
regem pro Amasia patre suo. 2 Ipse ædificavit Ailath, et restituit
eam ditioni Juda, postquam dormivit rex cum patribus suis. 3 Sedecim annorum
erat Ozias cum regnare coepisset, et quinquaginta duobus annis regnavit
in Jerusalem : nomen matris ejus Jechelia de Jerusalem. 4 Fecitque quod
erat rectum in oculis Domini, juxta omnia quæ fecerat Amasias pater ejus.
5 Et exquisivit Dominum in diebus Zachariæ intelligentis et videntis Deum :
cumque requireret Dominum, direxit eum in omnibus. 6 Denique egressus est,
et pugnavit contra Philisthiim, et destruxit murum Geth, et murum Jabniæ,
murumque Azoti : ædificavit quoque oppida in Azoto et in Philisthiim. 7 Et
adjuvit eum Deus contra Philisthiim, et contra Arabes qui habitabant in Gurbaal,
et contra Ammonitas. 8 Appendebantque Ammonitæ munera Oziæ : et
divulgatum est nomen ejus usque ad introitum Ægypti propter crebras victorias.
9 Ædificavitque Ozias turres in Jerusalem super portam anguli, et super
portam vallis, et reliquas in eodem muri latere, firmavitque eas. 10 Exstruxit
etiam turres in solitudine, et effodit cisternas plurimas, eo quod haberet multa
pecora tam in campestribus quam in eremi vastitate : vineas quoque habuit et
vinitores, in montibus et in Carmelo : erat quippe homo agriculturæ deditus.
11 Fuit autem exercitus bellatorum ejus, qui procedebant ad prælia sub manu
Jehiel scribæ, Maasiæque doctoris, et sub manu Hananiæ, qui erat de ducibus
regis. 12 Omnisque numerus principum per familias, virorum fortium duorum
millium sexcentorum. 13 Et sub eis universus exercitus trecentorum et septem
millium quingentorum, qui erant apti ad bella, et pro rege contra adversarios
dimicabant. 14 Præparavit quoque eis Ozias, id est, cuncto exercitui, clypeos,
et hastas, et galeas, et loricas, arcusque et fundas ad jaciendos lapides. 15 Et
fecit in Jerusalem diversi generis machinas, quas in turribus collocavit et in
angulis murorum, ut mitterent sagittas, et saxa grandia : egressumque est
nomen ejus procul, eo quod auxiliaretur ei Dominus, et corroborasset illum.
16 Sed cum roboratus esset, elevatum est cor ejus in interitum suum, et neglexit
Dominum Deum suum : ingressusque templum Domini, adolere voluit
incensum super altare thymiamatis. 17 Statimque ingressus post eum Azarias
sacerdos, et cum eo sacerdotes Domini octoginta, viri fortissimi, 18 restiterunt
regi, atque dixerunt : Non est tui officii, Ozia, ut adoleas incensum Domino,
sed sacerdotum, hoc est, filiorum Aaron, qui consecrati sunt ad hujuscemodi
ministerium : egredere de sanctuario, ne contempseris : quia non reputabitur
tibi in gloriam hoc a Domino Deo. 19 Iratusque Ozias, tenens in manu thuribulum
ut adoleret incensum, minabatur sacerdotibus. Statimque orta est lepra
in fronte ejus coram sacerdotibus, in domo Domini super altare thymiamatis.
20 Cumque respexisset eum Azarias pontifex, et omnes reliqui sacerdotes,
viderunt lepram in fronte ejus, et festinato expulerunt eum. Sed et ipse perterritus,
acceleravit egredi, eo quod sensisset illico plagam Domini. 21 Fuit igitur
Ozias rex leprosus usque ad diem mortis suæ, et habitavit in domo separata
plenus lepra, ob quam ejectus fuerat de domo Domini. Porro Joatham filius
ejus rexit domum regis, et judicabat populum terræ. 22 Reliqua autem sermonum
Oziæ priorum et novissimorum scripsit Isaias filius Amos propheta.
23 Dormivitque Ozias cum patribus suis, et sepelierunt eum in agro regalium
sepulchrorum, eo quod esset leprosus : regnavitque Joatham filius ejus pro
eo.
424
Paralipomenon II
27Viginti quinque annorum erat Joatham cum regnare coepisset, et sedecim
annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Jerusa filia Sadoc.
2 Fecitque quod rectum erat coram Domino, juxta omnia quæ fecerat Ozias pater
suus, excepto quod non est ingressus templum Domini : et adhuc populus
delinquebat. 3 Ipse ædificavit portam domus Domini excelsam, et in muro
Ophel multa construxit. 4 Urbes quoque ædificavit in montibus Juda, et in
saltibus castella et turres. 5 Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon, et
vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti,
et decem millia coros tritici, ac totidem coros hordei : hæc ei præbuerunt
filii Ammon in anno secundo et tertio. 6 Corroboratusque est Joatham, eo
quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo. 7 Reliqua autem sermonum
Joatham, et omnes pugnæ ejus et opera, scripta sunt in libro regum Isra¨el
et Juda. 8 Viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset, et sedecim
annis regnavit in Jerusalem. 9 Dormivitque Joatham cum patribus suis, et
sepelierunt eum in civitate David : et regnavit Achaz filius ejus pro eo.
28Viginti annorum erat Achaz cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit
in Jerusalem. Non fecit rectum in conspectu Domini sicut David
pater ejus, 2 sed ambulavit in viis regum Isra¨el, insuper et statuas fudit Baalim.
3 Ipse est qui adolevit incensum in valle Benennom, et lustravit filios
suos in igne juxta ritum gentium quas interfecit Dominus in adventu filiorum
Isra¨el. 4 Sacrificabat quoque, et thymiama succendebat in excelsis, et in
collibus, et sub omni ligno frondoso. 5 Tradiditque eum Dominus Deus ejus
in manu regis Syriæ, qui percussit eum, magnamque prædam cepit de ejus
imperio, et adduxit in Damascum : manibus quoque regis Isra¨el traditus est,
et percussus plaga grandi. 6 Occiditque Phacee filius Romeliæ, de Juda centum
viginti millia in die uno, omnes viros bellatores : eo quod reliquissent
Dominum Deum patrum suorum. 7 Eodem tempore occidit Zechri, vir potens
ex Ephraim, Maasiam filium regis, et Ezricam ducem domus ejus, Elcanam
quoque secundum a rege. 8 Ceperuntque filii Isra¨el de fratribus suis ducenta
millia mulierum, puerorum, et puellarum, et infinitam prædam : pertuleruntque
eam in Samariam. 9 Ea tempestate erat ibi propheta Domini, nomine
Oded : qui egressus obviam exercitui venienti in Samariam, dixit eis : Ecce
iratus Dominus Deus patrum vestrorum contra Juda, tradidit eos in manibus
vestris, et occidistis eos atrociter, ita ut ad cælum pertingeret vestra crudelitas.
10 Insuper filios Juda et Jerusalem vultis vobis subjicere in servos et ancillas
: quod nequaquam facto opus est : peccastis enim super hoc Domino Deo
vestro. 11 Sed audite consilium meum, et reducite captivos quos adduxistis
de fratribus vestris, quia magnus furor Domini imminet vobis. 12 Steterunt
itaque viri de principibus filiorum Ephraim, Azarias filius Johanan, Barachias
filius Mosollamoth, Ezechias filius Sellum, et Amasa filius Adali, contra eos
qui veniebant de prælio, 13 et dixerunt eis : Non introducetis huc captivos,
ne peccemus Domino. Quare vultis adjicere super peccata nostra, et vetera
cumulare delicta ? grande quippe peccatum est, et ira furoris Domini imminet
super Isra¨el. 14 Dimiseruntque viri bellatores prædam, et universa quæ
ceperant, coram principibus, et omni multitudine. 15 Steteruntque viri quos
supra memoravimus, et apprehendentes captivos, omnesque qui nudi erant,
vestierunt de spoliis : cumque vestissent eos, et calceassent, et refecissent cibo
ac potu, unxissentque propter laborem, et adhibuissent eis curam : quicumque
ambulare non poterant, et erant imbecillo corpore, imposuerunt eos jumentis,
425
Paralipomenon II
et adduxerunt Jericho civitatem palmarum ad fratres eorum, ipsique reversi
sunt in Samariam.
16 Tempore illo misit rex Achaz ad regem Assyriorum, postulans auxilium.
17 Veneruntque Idumæi, et percusserunt multos ex Juda, et ceperunt
prædam magnam. 18 Philisthiim quoque diffusi sunt per urbes campestres,
et ad meridiem Juda : ceperuntque Bethsames, et Ajalon, et Gaderoth, Socho
quoque, et Thamnan, et Gamzo, cum viculis suis, et habitaverunt in eis.
19 Humiliaverat enim Dominus Judam propter Achaz regem Juda, eo quod
nudasset eum auxilio, et contemptui habuisset Dominum. 20 Adduxitque contra
eum Thelgathphalnasar regem Assyriorum, qui et afflixit eum, et nullo
resistente vastavit. 21 Igitur Achaz, spoliata domo Domini, et domo regum
ac principum, dedit regi Assyriorum munera, et tamen nihil ei profuit. 22 Insuper
et tempore angustiæ suæ auxit contemptum in Dominum, ipse per se
rex Achaz, 23 immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis, et dixit :
Dii regum Syriæ auxiliantur eis, quos ego placabo hostiis, et aderunt mihi :
cum e contrario ipsi fuerint ruinæ ei, et universo Isra¨el. 24 Direptis itaque
Achaz omnibus vasis domus Dei, atque confractis, clausit januas templi Dei,
et fecit sibi altaria in universis angulis Jerusalem. 25 In omnibus quoque urbibus
Juda exstruxit aras ad cremandum thus, atque ad iracundiam provocavit
Dominum Deum patrum suorum. 26 Reliqua autem sermonum ejus, et omnium
operum suorum priorum et novissimorum, scripta sunt in libro regum
Juda et Isra¨el. 27 Dormivitque Achaz cum patribus suis, et sepelierunt eum
in civitate Jerusalem : neque enim receperunt eum in sepulchra regum Isra¨el.
Regnavitque Ezechias filius ejus pro eo.
29 Igitur Ezechias regnare coepit, cum viginti quinque esset annorum, et
viginti novem annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Abia
filia Zachariæ. 2 Fecitque quod erat placitum in conspectu Domini, juxta
omnia quæ fecerat David pater ejus. 3 Ipse, anno et mense primo regni
sui, aperuit valvas domus Domini, et instauravit eas. 4 Adduxitque sacerdotes
atque Levitas, et congregavit eos in plateam orientalem. 5 Dixitque ad
eos : Audite me, Levitæ, et sanctificamini : mundate domum Domini Dei
patrum vestrorum, et auferte omnem immunditiam de sanctuario. 6 Peccaverunt
patres nostri, et fecerunt malum in conspectu Domini Dei nostri, derelinquentes
eum : averterunt facies suas a tabernaculo Domini, et præbuerunt
dorsum. 7 Clauserunt ostia quæ erant in porticu, et extinxerunt lucernas, incensumque
non adoleverunt, et holocausta non obtulerunt in sanctuario Deo
Isra¨el. 8 Concitatus est itaque furor Domini super Judam et Jerusalem, tradiditque
eos in commotionem, et in interitum, et in sibilum, sicut ipsi cernitis
oculis vestris. 9 En corruerunt patres nostri gladiis : filii nostri, et filiæ nostræ,
et conjuges captivæ ductæ sunt propter hoc scelus. 10 Nunc ergo placet mihi
ut ineamus foedus cum Domino Deo Isra¨el, et avertet a nobis furorem iræ
suæ. 11 Filii mei, nolite negligere : vos elegit Dominus ut stetis coram eo, et
ministretis illi, colatisque eum, et cremetis ei incensum.
12 Surrexerunt ergo Levitæ : Mahath filius Amasai, et Jo¨el filius Azariæ de
filiis Caath : porro de filiis Merari, Cis filius Abdi, et Azarias filius Jalaleel. De
filiis autem Gersom, Joah filius Zemma, et Eden filius Joah. 13 At vero de filiis
Elisaphan, Samri, et Jahiel. De filiis quoque Asaph, Zacharias, et Mathanias :
14 necnon de filiis Heman, Jahiel, et Semei : sed et de filiis Idithun, Semeias, et
Oziel. 15 Congregaveruntque fratres suos, et sanctificati sunt, et ingressi sunt
426
Paralipomenon II
juxta mandatum regis et imperium Domini, ut expiarent domum Dei. 16 Sacerdotes
quoque ingressi templum Domini ut sanctificarent illud, extulerunt
omnem immunditiam quam intro repererant in vestibulo domus Domini :
quam tulerunt Levitæ, et asportaverunt ad torrentem Cedron foras. 17 Coeperunt
autem prima die mensis primi mundare, et in die octavo ejusdem mensis
ingressi sunt porticum templi Domini, expiaveruntque templum diebus octo,
et in die sextadecima mensis ejusdem, quod coeperant, impleverunt. 18 Ingressi
quoque sunt ad Ezechiam regem, et dixerunt ei : Sanctificavimus omnem
domum Domini, et altare holocausti, vasaque ejus, necnon et mensam propositionis
cum omnibus vasis suis, 19 cunctamque templi supellectilem, quam
polluerat rex Achaz in regno suo, postquam prævaricatus est : et ecce exposita
sunt omnia coram altare Domini.
20 Consurgensque diluculo Ezechias rex, adunavit omnes principes civitatis,
et ascendit in domum Domini : 21 obtuleruntque simul tauros septem,
et arietes septem, agnos septem, et hircos septem pro peccato, pro regno, pro
sanctuario, pro Juda : dixitque sacerdotibus filiis Aaron, ut offerrent super
altare Domini. 22 Mactaverunt igitur tauros, et susceperunt sanguinem sacerdotes,
et fuderunt illum super altare : mactaverunt etiam arietes, et illorum
sanguinem super altare fuderunt, immolaveruntque agnos, et fuderunt super
altare sanguinem. 23 Applicuerunt hircos pro peccato coram rege, et universa
multitudine, imposueruntque manus suas super eos : 24 et immolaverunt
illos sacerdotes, et asperserunt sanguinem eorum coram altare pro piaculo
universi Isra¨elis : pro omni quippe Isra¨el præceperat rex ut holocaustum
fieret, et pro peccato. 25 Constituit quoque Levitas in domo Domini cum
cymbalis, et psalteriis, et citharis secundum dispositionem David regis, et
Gad videntis, et Nathan prophetæ : siquidem Domini præceptum fuit per
manum prophetarum ejus. 26 Steteruntque Levitæ tenentes organa David, et
sacerdotes tubas. 27 Et jussit Ezechias ut offerrent holocausta super altare :
cumque offerrentur holocausta, coeperunt laudes canere Domino, et clangere
tubis, atque in diversis organis quæ David rex Isra¨el præparaverat, concrepare.
28 Omni autem turba adorante, cantores, et ii qui tenebant tubas, erant
in officio suo donec compleretur holocaustum. 29 Cumque finita esset oblatio,
incurvatus est rex, et omnes qui erant cum eo, et adoraverunt. 30 Præcepitque
Ezechias et principes Levitis, ut laudarent Dominum sermonibus
David, et Asaph videntis : qui laudaverunt eum magna lætitia, et incurvato
genu adoraverunt.
31 Ezechias autem etiam hæc addidit : Implestis manus vestras Domino :
accedite, et offerte victimas et laudes in domo Domini. Obtulit ergo universa
multitudo hostias, et laudes, et holocausta, mente devota. 32 Porro numerus
holocaustorum quæ obtulit multitudo, hic fuit : tauros septuaginta,
arietes centum, agnos ducentos. 33 Sanctificaveruntque Domino boves sexcentos,
et oves tria millia. 34 Sacerdotes vero pauci erant, nec poterant sufficere
ut pelles holocaustorum detraherent : unde et Levitæ fratres eorum
adjuverunt eos, donec impleretur opus, et sanctificarentur antistites : Levitæ
quippe faciliori ritu sanctificantur quam sacerdotes. 35 Fuerunt ergo holocausta
plurima, adipes pacificorum, et libamina holocaustorum : et completus est
cultus domus Domini. 36 Lætatusque est Ezechias et omnis populus, eo quod
ministerium Domini esset expletum : de repente quippe hoc fieri placuerat.
427
Paralipomenon II
30Misit quoque Ezechias ad omnem Isra¨el et Judam : scripsitque epistolas
ad Ephraim et Manassen ut venirent ad domum Domini in Jerusalem,
et facerent Phase Domino Deo Isra¨el. 2 Inito ergo consilio regis et principum,
et universi coetus Jerusalem, decreverunt ut facerent Phase mense secundo.
3 Non enim potuerant facere in tempore suo, quia sacerdotes qui possent
sufficere, sanctificati non fuerant, et populus nondum congregatus fuerat in
Jerusalem. 4 Placuitque sermo regi, et omni multitudini. 5 Et decreverunt ut
mitterent nuntios in universum Isra¨el, de Bersabee usque Dan, ut venirent, et
facerent Phase Domino Deo Isra¨el in Jerusalem : multi enim non fecerant sicut
lege præscriptum est.
6 Perrexeruntque cursores cum epistolis ex regis imperio, et principum
ejus, in universum Isra¨el et Judam, juxta id quod rex jusserat, prædicantes :
Filii Isra¨el, revertimini ad Dominum Deum Abraham, et Isaac, et Isra¨el : et revertetur
ad reliquias quæ effugerunt manum regis Assyriorum. 7 Nolite fieri
sicut patres vestri et fratres, qui recesserunt a Domino Deo patrum suorum,
qui tradidit eos in interitum, ut ipsi cernitis. 8 Nolite indurare cervices vestras,
sicut patres vestri : tradite manus Domino, et venite ad sanctuarium ejus
quod sanctificavit in æternum : servite Domino Deo patrum vestrorum, et
avertetur a vobis ira furoris ejus. 9 Si enim vos reversi fueritis ad Dominum,
fratres vestri et filii habebunt misericordiam coram dominis suis, qui illos
duxerunt captivos, et revertentur in terram hanc : pius enim et clemens est
Dominus Deus vester, et non avertet faciem suam a vobis, si reversi fueritis ad
eum. 10 Igitur cursores pergebant velociter de civitate in civitatem per terram
Ephraim et Manasse usque ad Zabulon, illis irridentibus et subsannantibus
eos. 11 Attamen quidam viri ex Aser, et Manasse, et Zabulon acquiescentes
consilio, venerunt Jerusalem. 12 In Juda vero facta est manus Domini ut daret
eis cor unum, ut facerent juxta præceptum regis et principum verbum Domini.
13 Congregatique sunt in Jerusalem populi multi ut facerent solemnitatem azymorum,
in mense secundo : 14 et surgentes destruxerunt altaria quæ erant in
Jerusalem, atque universa in quibus idolis adolebatur incensum, subvertentes,
projecerunt in torrentem Cedron.
15 Immolaverunt autem Phase quartadecima die mensis secundi. Sacerdotes
quoque atque Levitæ tandem sanctificati, obtulerunt holocausta in
domo Domini : 16 steteruntque in ordine suo juxta dispositionem et legem
Moysi hominis Dei : sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem
de manibus Levitarum, 17 eo quod multa turba sanctificata non esset : et idcirco
immolarent Levitæ Phase his qui non occurrerant sanctificari Domino.
18 Magna etiam pars populi de Ephraim, et Manasse, et Issachar, et Zabulon,
quæ sanctificata non fuerat, comedit Phase non juxta quod scriptum est : et
oravit pro eis Ezechias, dicens : Dominus bonus propitiabitur 19 cunctis, qui
in toto corde requirunt Dominum Deum patrum suorum : et non imputabit
eis quod minus sanctificati sunt. 20 Quem exaudivit Dominus, et placatus
est populo. 21 Feceruntque filii Isra¨el, qui inventi sunt in Jerusalem, solemnitatem
azymorum septem diebus in lætitia magna, laudantes Dominum per
singulos dies : Levitæ quoque et sacerdotes per organa quæ suo officio congruebant.
22 Et locutus est Ezechias ad cor omnium Levitarum qui habebant
intelligentiam bonam super Domino : et comederunt septem diebus solemnitatis,
immolantes victimas pacificorum, et laudantes Dominum Deum patrum
suorum. 23 Placuitque universæ multitudini ut celebrarent etiam alios dies
septem : quod et fecerunt cum ingenti gaudio. 24 Ezechias enim rex Juda
428
Paralipomenon II
præbuerat multitudini mille tauros, et septem millia ovium : principes vero
dederant populo tauros mille, et oves decem millia : sanctificata est ergo sacerdotum
plurima multitudo. 25 Et hilaritate perfusa omnis turba Juda, tam
sacerdotum et Levitarum, quam universæ frequentiæ quæ venerat ex Isra¨el :
proselytorum quoque de terra Isra¨el, et habitantium in Juda. 26 Factaque est
grandis celebritas in Jerusalem, qualis a diebus Salomonis filii David regis
Isra¨el in ea urbe non fuerat. 27 Surrexerunt autem sacerdotes atque Levitæ
benedicentes populo : et exaudita est vox eorum, pervenitque oratio in
habitaculum sanctum cæli.
31 Cumque hæc fuissent rite celebrata, egressus est omnis Isra¨el qui inventus
fuerat in urbibus Juda, et fregerunt simulacra, succideruntque
lucos, demoliti sunt excelsa, et altaria destruxerunt, non solum de universo
Juda et Benjamin, sed et de Ephraim quoque et Manasse, donec penitus everterent
: reversique sunt omnes filii Isra¨el in possessiones et civitates suas.
2 Ezechias autem constituit turmas sacerdotales et Leviticas per divisiones
suas, unumquemque in officio proprio, tam sacerdotum videlicet quam Levitarum,
ad holocausta et pacifica, ut ministrarent et confiterentur, canerentque
in portis castrorum Domini. 3 Pars autem regis erat, ut de propria ejus substantia
offerretur holocaustum, mane semper et vespere : sabbatis quoque, et
calendis, et solemnitatibus ceteris, sicut scriptum est in lege Moysi. 4 Præcepit
etiam populo habitantium Jerusalem ut darent partes sacerdotibus et Levitis,
ut possent vacare legi Domini. 5 Quod cum percrebruisset in auribus multitudinis,
plurimas obtulere primitias filii Isra¨el frumenti, vini, et olei : mellis
quoque, et omnium quæ gignit humus, decimas obtulerunt. 6 Sed et filii Isra¨el
et Juda qui habitabant in urbibus Juda, obtulerunt decimas boum et ovium,
decimasque sanctorum quæ voverant Domino Deo suo : atque universa portantes,
fecerunt acervos plurimos. 7 Mense tertio coeperunt acervorum jacere
fundamenta, et mense septimo compleverunt eos. 8 Cumque ingressi fuissent
Ezechias et principes ejus, viderunt acervos, et benedixerunt Domino ac
populo Isra¨el. 9 Interrogavitque Ezechias sacerdotes et Levitas, cur ita jacerent
acervi. 10 Respondit illi Azarias sacerdos primus de stirpe Sadoc, dicens :
Ex quo coeperunt offerri primitiæ in domo Domini, comedimus, et saturati
sumus, et remanserunt plurima, eo quod benedixerit Dominus populo suo :
reliquarum autem copia est ista, quam cernis. 11 Præcepit igitur Ezechias ut
præpararent horrea in domo Domini. Quod cum fecissent, 12 intulerunt tam
primitias quam decimas, et quæcumque voverant, fideliter. Fuit autem præfectus
eorum Chonenias Levita, et Semei frater ejus secundus, 13 post quem
Jahiel, et Azarias, et Nahath, et Asa¨el, et Jerimoth, Jozabad quoque, et Eliel,
et Jesmachias, et Mahath, et Banaias, præpositi sub manibus Choneniæ et Semei
fratris ejus, ex imperio Ezechiæ regis et Azariæ pontificis domus Dei, ad
quos omnia pertinebant. 14 Core vero filius Jemna Levites, et janitor orientalis
portæ, præpositus erat iis quæ sponte offerebantur Domino, primitiisque et
consecratis in Sancta sanctorum. 15 Et sub cura ejus Eden, et Benjamin, Jesue,
et Semeias, Amarias quoque, et Sechenias in civitatibus sacerdotum, ut
fideliter distribuerent fratribus suis partes, minoribus atque majoribus : 16 exceptis
maribus ab annis tribus et supra, cunctis qui ingrediebantur templum
Domini, et quidquid per singulos dies conducebat in ministerio, atque observationibus
juxta divisiones suas, 17 sacerdotibus per familias, et Levitis a
vigesimo anno et supra, per ordines et turmas suas, 18 universæque multitu-
429
Paralipomenon II
dini tam uxoribus quam liberis eorum utriusque sexus, fideliter cibi de his
quæ sanctificata fuerant, præbebantur. 19 Sed et filiorum Aaron per agros, et
suburbana urbium singularum, dispositi erant viri, qui partes distribuerent
universo sexui masculino de sacerdotibus et Levitis. 20 Fecit ergo Ezechias
universa quæ diximus in omni Juda : operatusque est bonum et rectum, et
verum coram Domino Deo suo, 21 in universa cultura ministerii domus Domini,
juxta legem et cæremonias, volens requirere Deum suum in toto corde
suo : fecitque, et prosperatus est.
32Post quæ et hujuscemodi veritatem, venit Sennacherib rex Assyriorum,
et ingressus Judam, obsedit civitates munitas, volens eas capere. 2 Quod
cum vidisset Ezechias, venisse scilicet Sennacherib, et totum belli impetum
verti contra Jerusalem, 3 inito cum principibus consilio, virisque fortissimis,
ut obturarent capita fontium qui erant extra urbem : et hoc omnium decernente
sententia, 4 congregavit plurimam multitudinem, et obturaverunt cunctos
fontes, et rivum qui fluebat in medio terræ, dicentes : Ne veniant reges
Assyriorum, et inveniant aquarum abundantiam. 5 Ædificavit quoque, agens
industrie, omnem murum qui fuerat dissipatus, et exstruxit turres desuper,
et forinsecus alterum murum : instauravitque Mello in civitate David, et fecit
universi generis armaturam et clypeos : 6 constituitque principes bellatorum
in exercitu, et convocavit universos in platea portæ civitatis, ac locutus est
ad cor eorum, dicens : 7 Viriliter agite, et confortamini : nolite timere, nec
paveatis regem Assyriorum, et universam multitudinem quæ est cum eo :
multo enim plures nobiscum sunt, quam cum illo. 8 Cum illo enim est brachium
carneum : nobiscum Dominus Deus noster, qui auxiliator est noster, pugnatque
pro nobis. Confortatusque est populus hujuscemodi verbis Ezechiæ
regis Juda.
9 Quæ postquam gesta sunt, misit Sennacherib rex Assyriorum servos suos
in Jerusalem (ipse enim cum universo exercitu obsidebat Lachis) ad Ezechiam
regem Juda, et ad omnem populum qui erat in urbe, dicens : 10 Hæc dicit
Sennacherib rex Assyriorum : In quo habentes fiduciam sedetis obsessi in
Jerusalem ? 11 num Ezechias decipit vos, ut tradat morti in fame et siti, affirmans
quod Dominus Deus vester liberet vos de manu regis Assyriorum ?
12 Numquid non iste est Ezechias, qui destruxit excelsa illius, et altaria, et
præcepit Juda et Jerusalem, dicens : Coram altari uno adorabitis, et in ipso
comburetis incensum ? 13 an ignoratis quæ ego fecerim, et patres mei,
cunctis terrarum populis ? numquid prævaluerunt dii gentium, omniumque
terrarum, liberare regionem suam de manu mea ? 14 Quis est de universis diis
gentium, quas vastaverunt patres mei, qui potuerit eruere populum suum de
manu mea, ut possit etiam Deus vester eruere vos de hac manu ? 15 non vos
ergo decipiat Ezechias, nec vana persuasione deludat, neque credatis ei. Si
enim nullus potuit deus cunctarum gentium atque regnorum liberare populum
suum de manu mea, et de manu patrum meorum, consequenter nec Deus
vester poterit eruere vos de manu mea. 16 Sed et alia multa locuti sunt servi
ejus contra Dominum Deum, et contra Ezechiam servum ejus. 17 Epistolas
quoque scripsit plenas blasphemiæ in Dominum Deum Isra¨el, et locutus est
adversus eum : Sicut dii gentium ceterarum non potuerunt liberare populum
suum de manu mea, sic et Deus Ezechiæ eruere non poterit populum suum de
manu ista. 18 Insuper et clamore magno, lingua judaica, contra populum qui
sedebat in muris Jerusalem, personabat, ut terreret eos, et caperet civitatem.
430
Paralipomenon II
19 Locutusque est contra Deum Jerusalem, sicut adversum deos populorum
terræ, opera manuum hominum. 20 Oraverunt igitur Ezechias rex, et Isaias
filius Amos prophetes, adversum hanc blasphemiam, ac vociferati sunt usque
in cælum. 21 Et misit Dominus angelum, qui percussit omnem virum robustum,
et bellatorem, et principem exercitus regis Assyriorum : reversusque est
cum ignominia in terram suam. Cumque ingressus esset domum dei sui, filii
qui egressi fuerant de utero ejus interfecerunt eum gladio. 22 Salvavitque
Dominus Ezechiam et habitatores Jerusalem de manu Sennacherib regis Assyriorum,
et de manu omnium, et præstitit eis quietem per circuitum. 23 Multi
etiam deferebant hostias et sacrificia Domino in Jerusalem, et munera Ezechiæ
regi Juda : qui exaltatus est post hæc coram cunctis gentibus.
24 In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem, et oravit Dominum :
exaudivitque eum, et dedit ei signum. 25 Sed non juxta beneficia quæ acceperat,
retribuit, quia elevatum est cor ejus : et facta est contra eum ira, et
contra Judam et Jerusalem. 26 Humiliatusque est postea, eo quod exaltatum
fuisset cor ejus, tam ipse quam habitatores Jerusalem : et idcirco non venit
super eos ira Domini in diebus Ezechiæ. 27 Fuit autem Ezechias dives, et inclytus
valde, et thesauros sibi plurimos congregavit argenti, et auri, et lapidis
pretiosi, aromatum, et armorum universi generis, et vasorum magni pretii.
28 Apothecas quoque frumenti, vini, et olei, et præsepia omnium jumentorum,
caulasque pecorum, 29 et urbes ædificavit sibi : habebat quippe greges ovium
et armentorum innumerabiles, eo quod dedisset ei Dominus substantiam
multam nimis. 30 Ipse est Ezechias, qui obturavit superiorem fontem aquarum
Gihon, et avertit eas subter ad occidentem urbis David : in omnibus operibus
suis fecit prospere quæ voluit. 31 Attamen in legatione principum Babylonis,
qui missi fuerant ad eum ut interrogarent de portento quod acciderat super
terram, dereliquit eum Deus ut tentaretur, et nota fierent omnia quæ erant
in corde ejus. 32 Reliqua autem sermonum Ezechiæ, et misericordiarum ejus,
scripta sunt in visione Isaiæ filii Amos prophetæ, et in libro regum Juda et
Isra¨el. 33 Dormivitque Ezechias cum patribus suis, et sepelierunt eum super
sepulchra filiorum David : et celebravit ejus exequias universus Juda, et omnes
habitatores Jerusalem : regnavitque Manasses filius ejus pro eo.
33Duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset, et quinquaginta
quinque annis regnavit in Jerusalem. 2 Fecit autem malum coram
Domino, juxta abominationes gentium quas subvertit Dominus coram filiis
Isra¨el : 3 et conversus instauravit excelsa quæ demolitus fuerat Ezechias pater
ejus : construxitque aras Baalim, et fecit lucos, et adoravit omnem militiam
cæli, et coluit eam. 4 Ædificavit quoque altaria in domo Domini, de qua dixerat
Dominus : In Jerusalem erit nomen meum in æternum. 5 Ædificavit autem ea
cuncto exercitui cæli in duobus atriis domus Domini. 6 Transireque fecit filios
suos per ignem in valle Benennom : observabat somnia, sectabatur auguria,
maleficis artibus inserviebat, habebat secum magos et incantatores, multaque
mala operatus est coram Domino ut irritaret eum. 7 Sculptile quoque et conflatile
signum posuit in domo Dei, de qua locutus est Deus ad David, et ad
Salomonem filium ejus, dicens : In domo hac, et in Jerusalem quam elegi de
cunctis tribubus Isra¨el, ponam nomen meum in sempiternum. 8 Et moveri
non faciam pedem Isra¨el de terra quam tradidi patribus eorum : ita dumtaxat
si custodierint facere quæ præcepi eis, cunctamque legem, et cæremonias
atque judicia, per manum Moysi. 9 Igitur Manasses seduxit Judam, et habi-
431
Paralipomenon II
tatores Jerusalem, ut facerent malum super omnes gentes quas subverterat
Dominus a facie filiorum Isra¨el. 10 Locutusque est Dominus ad eum, et ad
populum illius, et attendere noluerunt. 11 Idcirco superinduxit eis principes
exercitus regis Assyriorum : ceperuntque Manassen, et vinctum catenis atque
compedibus duxerunt in Babylonem.
12 Qui postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum : et egit
poenitentiam valde coram Deo patrum suorum. 13 Deprecatusque est eum, et
obsecravit intente : et exaudivit orationem ejus, reduxitque eum Jerusalem in
regnum suum, et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus. 14 Post
hæc ædificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gihon in convalle,
ab introitu portæ piscium per circuitum usque ad Ophel, et exaltavit
illum vehementer : constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Juda
munitis : 15 et abstulit deos alienos, et simulacrum de domo Domini : aras
quoque, quas fecerat in monte domus Domini et in Jerusalem : et projecit
omnia extra urbem. 16 Porro instauravit altare Domini, et immolavit super
illud victimas, et pacifica, et laudem : præcepitque Judæ ut serviret Domino
Deo Isra¨el. 17 Attamen adhuc populus immolabat in excelsis Domino Deo suo.
18 Reliqua autem gestorum Manasse, et obsecratio ejus ad Deum suum, verba
quoque videntium qui loquebantur ad eum in nomine Domini Dei Isra¨el,
continentur in sermonibus regum Isra¨el. 19 Oratio quoque ejus et exauditio, et
cuncta peccata atque contemptus, loca etiam in quibus ædificavit excelsa, et
fecit lucos et statuas antequam ageret poenitentiam, scripta sunt in sermonibus
Hozai. 20 Dormivit ergo Manasses cum patribus suis, et sepelierunt eum in
domo sua : regnavitque pro eo filius ejus Amon.
21 Viginti duorum annorum erat Amon cum regnare coepisset, et duobus
annis regnavit in Jerusalem. 22 Fecitque malum in conspectu Domini, sicut
fecerat Manasses pater ejus : et cunctis idolis quæ Manasses fuerat fabricatus,
immolavit atque servivit. 23 Et non est reveritus faciem Domini, sicut reveritus
est Manasses pater ejus, et multo majora deliquit. 24 Cumque conjurassent adversus
eum servi sui, interfecerunt eum in domo sua. 25 Porro reliqua populi
multitudo, cæsis iis qui Amon percusserant, constituit regem Josiam filium
ejus pro eo.
34Octo annorum erat Josias cum regnare coepisset, et triginta et uno anno
regnavit in Jerusalem. 2 Fecitque quod erat rectum in conspectu Domini,
et ambulavit in viis David patris sui : non declinavit neque ad dextram,
neque ad sinistram. 3 Octavo autem anno regni sui, cum adhuc esset puer,
coepit quærere Deum patris sui David : et duodecimo anno postquam regnare
coeperat, mundavit Judam et Jerusalem ab excelsis, et lucis, simulacrisque
et sculptilibus. 4 Destruxeruntque coram eo aras Baalim, et simulacra quæ
superposita fuerant, demoliti sunt : lucos etiam et sculptilia succidit atque
comminuit, et super tumulos eorum qui eis immolare consueverant, fragmenta
dispersit. 5 Ossa præterea sacerdotum combussit in altaribus idolorum,
mundavitque Judam et Jerusalem. 6 Sed et in urbibus Manasse, et Ephraim,
et Simeon, usque Nephthali, cuncta subvertit. 7 Cumque altaria dissipasset,
et lucos et sculptilia contrivisset in frustra, cunctaque delubra demolitus esset
de universa terra Isra¨el, reversus est in Jerusalem. 8 Igitur anno octavodecimo
regni sui, mundata jam terra et templo Domini, misit Saphan filium Eseliæ,
et Maasiam principem civitatis, et Joha filium Joachaz a commentariis, ut instaurarent
domum Domini Dei sui. 9 Qui venerunt ad Helciam sacerdotem
432
Paralipomenon II
magnum : acceptamque ab eo pecuniam quæ illata fuerat in domum Domini,
et quam congregaverant Levitæ, et janitores de Manasse, et Ephraim,
et universis reliquiis Isra¨el, ab omni quoque Juda, et Benjamin, et habitatoribus
Jerusalem, 10 tradiderunt in manibus eorum qui præerant operariis
in domo Domini, ut instaurarent templum, et infirma quæque sarcirent. 11 At
illi dederunt eam artificibus et cæmentariis, ut emerent lapides de lapicidinis,
et ligna ad commissuras ædificii, et ad contignationem domorum quas destruxerant
reges Juda. 12 Qui fideliter cuncta faciebant. Erant autem præpositi
operantium Jahath et Abdias de filiis Merari, Zacharias et Mosollam de filiis
Caath, qui urgebant opus : omnes Levitæ scientes organis canere. 13 Super eos
vero qui ad diversos usus onera portabant, erant scribæ, et magistri de Levitis,
janitores.
14 Cumque efferrent pecuniam quæ illata fuerat in templum Domini, reperit
Helcias sacerdos librum legis Domini per manum Moysi. 15 Et ait ad Saphan
scribam : Librum legis inveni in domo Domini : et tradidit ei. 16 At ille intulit
volumen ad regem, et nuntiavit ei, dicens : Omnia quæ dedisti in manu
servorum tuorum, ecce complentur. 17 Argentum quod repertum est in domo
Domini, conflaverunt, datumque est præfectis artificum, et diversa opera fabricantium.
18 Præterea tradidit mihi Helcias sacerdos hunc librum. Quem cum
rege præsente recitasset, 19 audissetque ille verba legis, scidit vestimenta sua :
20 et præcepit Helciæ, et Ahicam filio Saphan, et Abdon filio Micha, Saphan
quoque scribæ, et Asaæ servo regis, dicens : 21 Ite, et orate Dominum pro
me, et pro reliquiis Isra¨el et Juda, super universis sermonibus libri istius, qui
repertus est : magnus enim furor Domini stillavit super nos, eo quod non custodierint
patres nostri verba Domini ut facerent omnia quæ scripta sunt in isto
volumine. 22 Abiit ergo Helcias, et hi qui simul a rege missi fuerant, ad Oldam
prophetidem, uxorem Sellum filii Thecuath filii Hasra custodis vestium, quæ
habitabat in Jerusalem in Secunda : et locuti sunt ei verba quæ supra narravimus.
23 At illa respondit eis : Hæc dicit Dominus Deus Isra¨el : Dicite viro
qui misit vos ad me : 24 Hæc dicit Dominus : Ecce ego inducam mala super
locum istum et super habitatores ejus, cunctaque maledicta quæ scripta sunt
in libro hoc, quem legerunt coram rege Juda. 25 Quia dereliquerunt me, et sacrificaverunt
diis alienis, ut me ad iracundiam provocarent in cunctis operibus
manuum suarum, idcirco stillabit furor meus super locum istum, et non extinguetur.
26 Ad regem autem Juda, qui misit vos pro Domino deprecando, sic
loquimini : Hæc dicit Dominus Deus Isra¨el : Quoniam audisti verba voluminis,
27 atque emollitum est cor tuum, et humiliatus es in conspectu Dei super
his quæ dicta sunt contra locum hunc et habitatores Jerusalem, reveritusque
faciem meam scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me : ego quoque exaudivi
te, dicit Dominus. 28 Jam enim colligam te ad patres tuos, et infereris in
sepulchrum tuum in pace : nec videbunt oculi tui omne malum quod ego inducturus
sum super locum istum, et super habitatores ejus. Retulerunt itaque
regi cuncta quæ dixerat.
29 At ille convocatis universis majoribus natu Juda et Jerusalem, 30 ascendit
in domum Domini, unaque omnes viri Juda et habitatores Jerusalem, sacerdotes
et Levitæ, et cunctus populus a minimo usque ad maximum. Quibus
audientibus in domo Domini, legit rex omnia verba voluminis : 31 et stans
in tribunali suo, percussit foedus coram Domino ut ambularet post eum, et
custodiret præcepta, et testimonia, et justificationes ejus in toto corde suo, et
in tota anima sua, faceretque quæ scripta sunt in volumine illo, quod legerat.
433
Paralipomenon II
32 Adjuravit quoque super hoc omnes qui reperti fuerant in Jerusalem et Benjamin
: et fecerunt habitatores Jerusalem juxta pactum Domini Dei patrum
suorum. 33 Abstulit ergo Josias cunctas abominationes de universis regionibus
filiorum Isra¨el : et fecit omnes qui residui erant in Isra¨el, servire Domino Deo
suo. Cunctis diebus ejus non recesserunt a Domino Deo patrum suorum.
35 Fecit autem Josias in Jerusalem Phase Domino, quod immolatum est
quartadecima die mensis primi : 2 et constituit sacerdotes in officiis suis,
hortatusque est eos ut ministrarent in domo Domini : 3 Levitis quoque, ad
quorum eruditionem omnis Isra¨el sanctificabatur Domino, locutus est : Ponite
arcam in sanctuario templi, quod ædificavit Salomon filius David rex Isra¨el,
nequaquam enim eam ultra portabitis : nunc autem ministrate Domino Deo
vestro, et populo ejus Isra¨el. 4 Et præparate vos per domos et cognationes vestras
in divisionibus singulorum, sicut præcepit David rex Isra¨el, et descripsit
Salomon filius ejus. 5 Et ministrate in sanctuario per familias turmasque Leviticas,
6 et sanctificati immolate Phase : fratres etiam vestros, ut possint juxta
verba quæ locutus est Dominus in manu Moysi facere, præparate. 7 Dedit
præterea Josias omni populo qui ibi fuerat inventus in solemnitate Phase, agnos
et hædos de gregibus et reliqui pecoris triginta millia, boum quoque tria
millia : hæc de regis universa substantia. 8 Duces quoque ejus sponte quod
voverant, obtulerunt, tam populo quam sacerdotibus et Levitis. Porro Helcias,
et Zacharias, et Jahiel principes domus Domini dederunt sacerdotibus ad
faciendum Phase pecora commixtim duo millia sexcenta, et boves trecentos.
9 Chonenias autem, et Semeias, etiam Nathana¨el fratres ejus, necnon Hasabias,
et Jehiel, et Jozabad principes Levitarum, dederunt ceteris Levitis ad celebrandum
Phase quinque millia pecorum, et boves quingentos. 10 Præparatumque
est ministerium, et steterunt sacerdotes in officio suo : Levitæ quoque in turmis,
juxta regis imperium. 11 Et immolatum est Phase : asperseruntque sacerdotes
manu sua sanguinem, et Levitæ detraxerunt pelles holocaustorum : 12 et
separaverunt ea ut darent per domos et familias singulorum, et offerrentur
Domino, sicut scriptum est in libro Moysi : de bobus quoque fecerunt similiter.
13 Et assaverunt Phase super ignem, juxta quod in lege scriptum est : pacificas
vero hostias coxerunt in lebetibus, et cacabis, et ollis, et festinato distribuerunt
universæ plebi : 14 sibi autem et sacerdotibus postea paraverunt, nam in oblatione
holocaustorum et adipum usque ad noctem sacerdotes fuerunt occupati,
unde Levitæ sibi et sacerdotibus filiis Aaron paraverunt novissimis. 15 Porro
cantores filii Asaph stabant in ordine suo, juxta præceptum David, et Asaph,
et Heman, et Idithun prophetarum regis : janitores vero per portas singulas
observabant, ita ut nec puncto quidem discederent a ministerio : quam
ob rem et fratres eorum Levitæ paraverunt eis cibos. 16 Omnis igitur cultura
Domini rite completa est in die illa, ut facerent Phase, et offerrent holocausta
super altare Domini, juxta præceptum regis Josiæ. 17 Feceruntque filii
Isra¨el, qui reperti fuerant ibi, Phase in tempore illo, et solemnitatem azymorum
septem diebus. 18 Non fuit Phase simile huic in Isra¨el a diebus Samuelis
prophetæ : sed nec quisquam de cunctis regibus Isra¨el fecit Phase sicut Josias,
sacerdotibus, et Levitis, et omni Judæ et Isra¨el qui repertus fuerat, et habitantibus
in Jerusalem. 19 Octavodecimo anno regni Josiæ hoc Phase celebratum
est.
20 Postquam instauraverat Josias templum, ascendit Nechao rex Ægypti ad
pugnandum in Charcamis juxta Euphraten : et processit in occursum ejus
434
Paralipomenon II
Josias. 21 At ille, missis ad eum nuntiis, ait : Quid mihi et tibi est, rex Juda ?
non adversum te hodie venio, sed contra aliam pugno domum, ad quam me
Deus festinato ire præcepit : desine adversum Deum facere, qui mecum est,
ne interficiat te. 22 Noluit Josias reverti, sed præparavit contra eum bellum,
nec acquievit sermonibus Nechao ex ore Dei : verum perrexit ut dimicaret in
campo Mageddo. 23 Ibique vulneratus a sagittariis, dixit pueris suis : Educite
me de prælio, quia oppido vulneratus sum. 24 Qui transtulerunt eum de curru
in alterum currum, qui sequebatur eum more regio, et asportaverunt eum in
Jerusalem : mortuusque est, et sepultus in mausoleo patrum suorum, et universus
Juda et Jerusalem luxerunt eum. 25 Jeremias maxime : cujus omnes cantores
atque cantatrices, usque in præsentem diem, lamentationes super Josiam
replicant, et quasi lex obtinuit in Isra¨el : Ecce scriptum fertur in lamentationibus.
26 Reliqua autem sermonum Josiæ, et misericordiarum ejus, quæ lege
præcepta sunt Domini, 27 opera quoque illius prima et novissima, scripta sunt
in libro regum Juda et Isra¨el.
36 Tulit ergo populus terræ Joachaz filium Josiæ, et constituit regem pro
patre suo in Jerusalem. 2 Viginti trium annorum erat Joachaz cum regnare
coepisset, et tribus mensibus regnavit in Jerusalem. 3 Amovit autem eum
rex Ægypti cum venisset in Jerusalem, et condemnavit terram centum talentis
argenti, et talento auri. 4 Constituitque pro eo regem Eliakim fratrem ejus
super Judam et Jerusalem, et vertit nomen ejus Joakim : ipsum vero Joachaz
tulit secum, et abduxit in Ægyptum.
5 Viginti quinque annorum erat Joakim cum regnare coepisset, et undecim
annis regnavit in Jerusalem : fecitque malum coram Domino Deo suo. 6 Contra
hunc ascendit Nabuchodonosor rex Chaldæorum, et vinctum catenis duxit
in Babylonem. 7 Ad quam et vasa Domini transtulit, et posuit ea in templo
suo. 8 Reliqua autem verborum Joakim, et abominationum ejus quas operatus
est, et quæ inventa sunt in eo, continentur in libro regum Juda et Isra¨el.
Regnavit autem Joachin filius ejus pro eo.
9 Octo annorum erat Joachin cum regnare coepisset, et tribus mensibus
ac decem diebus regnavit in Jerusalem : fecitque malum in conspectu Domini.
10 Cumque anni circulus volveretur, misit Nabuchodonosor rex, qui
adduxerunt eum in Babylonem, asportatis simul pretiosissimis vasis domus
Domini. Regem vero constituit Sedeciam patruum ejus super Judam et
Jerusalem.
11 Viginti et unius anni erat Sedecias cum regnare coepisset, et undecim
annis regnavit in Jerusalem : 12 fecitque malum in oculis Domini Dei sui, nec
erubuit faciem Jeremiæ prophetæ, loquentis ad se ex ore Domini. 13 A rege
quoque Nabuchodonosor recessit, qui adjuraverat eum per Deum : et induravit
cervicem suam et cor ut non reverteretur ad Dominum Deum Isra¨el. 14 Sed
et universi principes sacerdotum et populus prævaricati sunt inique juxta universas
abominationes gentium, et polluerunt domum Domini quam sanctificaverat
sibi in Jerusalem. 15 Mittebat autem Dominus Deus patrum suorum
ad illos per manum nuntiorum suorum de nocte consurgens, et quotidie commonens
: eo quod parceret populo et habitaculo suo. 16 At illi subsannabant
nuntios Dei, et parvipendebant sermones ejus, illudebantque prophetis, donec
ascenderet furor Domini in populum ejus, et esset nulla curatio. 17 Adduxit enim
super eos regem Chaldæorum, et interfecit juvenes eorum gladio in domo
sanctuarii sui : non est misertus adolescentis, et virginis, et senis, nec decrepi-
435
Paralipomenon II
ti quidem, sed omnes tradidit in manibus ejus. 18 Universaque vasa domus
Domini, tam majora quam minora, et thesauros templi, et regis, et principum,
transtulit in Babylonem. 19 Incenderunt hostes domum Dei, destruxeruntque
murum Jerusalem : universas turres combusserunt, et quidquid pretiosum
fuerat, demoliti sunt. 20 Si quis evaserat gladium, ductus in Babylonem servivit
regi et filiis ejus, donec imperaret rex Persarum, 21 et compleretur sermo
Domini ex ore Jeremiæ, et celebraret terra sabbata sua : cunctis enim diebus
desolationis egit sabbatum usque dum complerentur septuaginta anni.
22 Anno autem primo Cyri regis Persarum, ad explendum sermonem Domini
quem locutus fuerat per os Jeremiæ, suscitavit Dominus spiritum Cyri
regis Persarum : qui jussit prædicari in universo regno suo, etiam per scripturam,
dicens : 23 Hæc dicit Cyrus rex Persarum : Omnia regna terræ dedit
mihi Dominus Deus cæli, et ipse præcepit mihi ut ædificarem ei domum in
Jerusalem, quæ est in Judæa : quis ex vobis est in omni populo ejus ? sit
Dominus Deis suus cum eo, et ascendat.
Nenhum comentário:
Postar um comentário