Epistola B. Pauli Apostoli ad Hebræos
1 Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis :
2 novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hæredem
universorum, per quem fecit et sæcula : 3 qui cum sit splendor gloriæ,
et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem
peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis : 4 tanto melior
angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hæreditavit. 5 Cui enim
dixit aliquando angelorum : Filius meus es tu, ego hodie genui te ? Et rursum :
Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium ? 6 Et cum iterum introducit
primogenitum in orbem terræ, dicit : Et adorent eum omnes angeli Dei. 7 Et
ad angelos quidem dicit : Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos
flammam ignis. 8 Ad Filium autem : Thronus tuus Deus in sæculum sæculi :
virga æquitatis, virga regni tui. 9 Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem :
propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis præ participibus tuis.
10 Et : Tu in principio, Domine, terram fundasti : et opera manuum tuarum
sunt cæli. 11 Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum
veterascent : 12 et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur : tu autem idem
ipse es, et anni tui non deficient. 13 Ad quem autem angelorum dixit aliquando
: Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum
tuorum ? 14 Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi
propter eos, qui hæreditatem capient salutis ?
2 Propterea abundantius oportet observare nos ea quæ audivimus, ne forte
pereffluamus. 2 Si enim qui per angelos dictus est sermo, factus est firmus,
et omnis prævaricatio, et inobedientia accepit justam mercedis retributionem :
3 quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem ? quæ cum initium
accepisset enarrari per Dominum ab eis, qui audierunt, in nos confirmata
est, 4 contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus
Sancti distributionibus secundum suam voluntatem. 5 Non enim angelis subjecit
Deus orbem terræ futurum, de quo loquimur. 6 Testatus est autem in
quodam loco quis, dicens : Quid est homo quod memor es ejus, aut filius hominis
quoniam visitas eum ? 7 Minuisti eum paulo minus ab angelis : gloria
et honore coronasti eum : et constituisti eum super opera manuum tuarum.
8 Omnia subjecisti sub pedibus ejus. In eo enim quod omnia ei subjecit, nihil
dimisit non subjectum ei. Nunc autem necdum videmus omnia subjecta ei.
9 Eum autem, qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum propter
passionem mortis, gloria et honore coronatum : ut, gratia Dei, pro omnibus
gustaret mortem.
10 Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos
filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare.
11 Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes. Propter
quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens : 12 Nuntiabo nomen
tuum fratribus meis : in medio ecclesiæ laudabo te. 13 Et iterum : Ego ero fidens
in eum. Et iterum : Ecce ego, et pueri mei, quos dedit mihi Deus. 14 Quia
ergo pueri communicaverunt carni, et sanguini, et ipse similiter participavit
eisdem : ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est,
diabolum : 15 et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant
servituti. 16 Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahæ apprehendit.
17 Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret, et
ad Hebræos
fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi. 18 In eo enim, in quo
passus est ipse et tentatus, potens est et eis, qui tentantur, auxiliari.
3Unde, fratres sancti, vocationis cælestis participes, considerate Apostolum,
et pontificem confessionis nostræ Jesum : 2 qui fidelis est ei, qui fecit illum,
sicut et Moyses in omni domo ejus. 3 Amplioris enim gloriæ iste præ Moyse
dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit
illam. 4 Omnis namque domus fabricatur ab aliquo : qui autem omnia creavit,
Deus est. 5 Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus,
in testimonium eorum, quæ dicenda erant : 6 Christus vero tamquam filius in
domo sua : quæ domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad
finem, firmam retineamus.
7 Quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus : Hodie si vocem ejus audieritis,
8 nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis
in deserto, 9 ubi tentaverunt me patres vestri : probaverunt, et viderunt
opera mea 10 quadraginta annis : propter quod infensus fui generationi huic,
et dixi : Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas, 11 sicut
juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam. 12 Videte fratres, ne
forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo :
13 sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur,
ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati. 14 Participes enim Christi effecti
sumus, si tamen initium substantiæ ejus usque ad finem firmum retineamus.
15 Dum dicitur : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda
vestra, quemadmodum in illa exacerbatione. 16 Quidam enim audientes exacerbaverunt
: sed non universi qui profecti sunt ex Ægypto per Moysen.
17 Quibus autem infensus est quadraginta annis ? nonne illis qui peccaverunt,
quorum cadavera prostrata sunt in deserto ? 18 Quibus autem juravit non introire
in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt ? 19 Et videmus, quia
non potuerunt introire propter incredulitatem.
4 Timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione intro¨eundi in requiem ejus,
existimetur aliquis ex vobis deesse. 2 Etenim et nobis nuntiatum est, quemadmodum
et illis : sed non profuit illis sermo auditus, non admistus fidei
ex iis quæ audierunt. 3 Ingrediemur enim in requiem, qui credidimus : quemadmodum
dixit : Sicut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam :
et quidem operibus ab institutione mundi perfectis. 4 Dixit enim in quodam
loco de die septima sic : Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus
suis. 5 Et in isto rursum : Si introibunt in requiem meam. 6 Quoniam ergo superest
introire quosdam in illam, et ii, quibus prioribus annuntiatum est, non
introierunt propter incredulitatem : 7 iterum terminat diem quemdam, Hodie,
in David dicendo, post tantum temporis, sicut supra dictum est : Hodie si vocem
ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. 8 Nam si eis Jesus requiem
præstitisset, numquam de alia loqueretur, posthac, die. 9 Itaque relinquitur
sabbatismus populo Dei. 10 Qui enim ingressus est in requiem ejus, etiam
ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus. 11 Festinemus ergo ingredi
in illam requiem : ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis exemplum.
12 Vivus est enim sermo Dei, et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti :
et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus : compagum quoque ac
medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis. 13 Et non est
ulla creatura invisibilis in conspectu ejus : omnia autem nuda et aperta sunt
oculis ejus, ad quem nobis sermo.
1469
ad Hebræos
14 Habentes ergo pontificem magnum qui penetravit cælos, Jesum Filium
Dei, teneamus confessionem. 15 Non enim habemus pontificem qui non possit
compati infirmitatibus nostris : tentatum autem per omnia pro similitudine
absque peccato. 16 Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiæ : ut
misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno.
5 Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur
in iis quæ sunt ad Deum, ut offerat dona, et sacrificia pro peccatis :
2 qui condolere possit iis qui ignorant et errant : quoniam et ipse circumdatus
est infirmitate : 3 et propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam
et pro semetipso offerre pro peccatis. 4 Nec quisquam sumit sibi honorem,
sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron. 5 Sic et Christus non semetipsum
clarificavit ut pontifex fieret : sed qui locutus est ad eum : Filius meus es tu,
ego hodie genui te. 6 Quemadmodum et in alio loco dicit : Tu es sacerdos
in æternum, secundum ordinem Melchisedech. 7 Qui in diebus carnis suæ
preces, supplicationesque ad eum qui possit illum salvum facere a morte cum
clamore valido, et lacrimis offerens, exauditus est pro sua reverentia. 8 Et
quidem cum esset Filius Dei, didicit ex iis, quæ passus est, obedientiam : 9 et
consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi, causa salutis æternæ,
10 appellatus a Deo pontifex juxta ordinem Melchisedech.
11 De quo nobis grandis sermo, et ininterpretabilis ad dicendum : quoniam
imbecilles facti estis ad audiendum. 12 Etenim cum deberetis magistri esse
propter tempus, rursum indigetis ut vos doceamini quæ sint elementa exordii
sermonum Dei : et facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo. 13 Omnis
enim, qui lactis est particeps, expers est sermonis justitiæ : parvulus enim
est. 14 Perfectorum autem est solidus cibus : eorum, qui pro consuetudine
exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali.
6 Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora
feramur, non rursum jacientes fundamentum poenitentiæ ab operibus
mortuis, et fidei ad Deum, 2 baptismatum doctrinæ, impositionis quoque
manuum, ac resurrectionis mortuorum, et judicii æterni. 3 Et hoc faciemus, si
quidem permiserit Deus.
4 Impossibile est enim eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam
donum cæleste, et participes facti sunt Spiritus Sancti, 5 gustaverunt nihilominus
bonum Dei verbum, virtutesque sæculi venturi, 6 et prolapsi sunt ; rursus
renovari ad poenitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui
habentes. 7 Terra enim sæpe venientem super se bibens imbrem, et
generans herbam opportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a
Deo : 8 proferens autem spinas ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima :
cujus consummatio in combustionem.
9 Confidimus autem de vobis dilectissimi meliora, et viciniora saluti :
tametsi ita loquimur. 10 Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri,
et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et
ministratis. 11 Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare
sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem : 12 ut non segnes efficiamini,
verum imitatores eorum, qui fide, et patientia hæreditabunt promissiones.
13 Abrahæ namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per
quem juraret, majorem, juravit per semetipsum, 14 dicens : Nisi benedicens
benedicam te, et multiplicans multiplicabo te. 15 Et sic longanimiter ferens,
adeptus est repromissionem. 16 Homines enim per majorem sui jurant : et
1470
ad Hebræos
omnis controversiæ eorum finis, ad confirmationem, est juramentum. 17 In
quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis hæredibus, immobilitatem
consilii sui, interposuit jusjurandum : 18 ut per duas res immobiles,
quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui
confugimus ad tenendam propositam spem, 19 quam sicut anchoram habemus
animæ tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis,
20 ubi præcursor pro nobis introivit Jesus, secundum ordinem Melchisedech
pontifex factus in æternum.
7 Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit
Abrahæ regresso a cæde regum, et benedixit ei : 2 cui et decimas omnium
divisit Abraham : primum quidem qui interpretatur rex justitiæ : deinde
autem et rex Salem, quod est, rex pacis, 3 sine patre, sine matre, sine genealogia,
neque initium dierum, neque finem vitæ habens, assimilatus autem Filio
Dei, manet sacerdos in perpetuum.
4 Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimas dedit de præcipuis Abraham
patriarcha. 5 Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum
habent decimas sumere a populo secundum legem, id est, a fratribus suis :
quamquam et ipsi exierint de lumbis Abrahæ. 6 Cujus autem generatio non
annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones,
benedixit. 7 Sine ulla autem contradictione, quod minus est,
a meliore benedicitur. 8 Et hic quidem, decimas morientes homines accipiunt
: ibi autem contestatur, quia vivit. 9 Et (ut ita dictum sit) per Abraham, et
Levi, qui decimas accepit, decimatus est : 10 adhuc enim in lumbis patris erat,
quando obviavit ei Melchisedech.
11 Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim
sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem
Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron
dici ? 12 Translato enim sacerdotio, necesse est ut et legis translatio fiat. 13 In
quo enim hæc dicuntur, de alia tribu est, de qua nullus altari præsto fuit.
14 Manifestum est enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster : in qua tribu
nihil de sacerdotibus Moyses locutus est. 15 Et amplius adhuc manifestum est :
si secundum similitudinem Melchisedech exsurgat alius sacerdos, 16 qui non
secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitæ
insolubilis. 17 Contestatur enim : Quoniam tu es sacerdos in æternum, secundum
ordinem Melchisedech. 18 Reprobatio quidem fit præcedentis mandati,
propter infirmitatem ejus, et inutilitatem : 19 nihil enim ad perfectum adduxit
lex : introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum. 20 Et
quantum est non sine jurejurando (alii quidem sine jurejurando sacerdotes
facti sunt, 21 hic autem cum jurejurando per eum, qui dixit ad illum : Juravit
Dominus, et non poenitebit eum : tu es sacerdos in æternum) : 22 in tantum
melioris testamenti sponsor factus est Jesus. 23 Et alii quidem plures facti
sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere : 24 hic autem eo
quod maneat in æternum, sempiternum habet sacerdotium. 25 Unde et salvare
in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum : semper vivens ad
interpellandum pro nobis. 26 Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus,
innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior cælis factus :
27 qui non habet necessitatem quotidie, quemadmodum sacerdotes, prius pro
suis delictis hostias offerre, deinde pro populi : hoc enim fecit semel, seipsum
1471
ad Hebræos
offerendo. 28 Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes :
sermo autem jurisjurandi, qui post legem est, Filium in æternum perfectum.
8 Capitulum autem super ea quæ dicuntur : Talem habemus pontificem,
qui consedit in dextera sedis magnitudinis in cælis, 2 sanctorum minister,
et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, et non homo. 3 Omnis enim pontifex
ad offerendum munera, et hostias constituitur : unde necesse est et hunc
habere aliquid, quod offerat. 4 Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos :
cum essent qui offerent secundum legem munera, 5 qui exemplari, et umbræ
deserviunt cælestium. Sicut responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum
: Vide (inquit) omnia facito secundum exemplar, quod tibi ostensum
est in monte. 6 Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris
testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum
est. 7 Nam si illud prius culpa vacasset, non utique secundi locus inquireretur.
8 Vituperans enim eos dicit : Ecce dies venient, dicit Dominus : et consummabo
super domum Isra¨el, et super domum Juda, testamentum novum,
9 non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua apprehendi
manum eorum ut educerem illos de terra Ægypti : quoniam ipsi non
permanserunt in testamento meo : et ego neglexi eos, dicit Dominus. 10 Quia
hoc est testamentum quod disponam domui Isra¨el post dies illos, dicit Dominus
: dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam
eas : et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum : 11 et non docebit unusquisque
proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens : Cognosce
Dominum : quoniam omnes scient me a minore usque ad majorem eorum :
12 quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum jam non memorabor.
13 Dicendo autem novum : veteravit prius. Quod autem antiquatur, et
senescit, prope interitum est.
9 Habuit quidem et prius justificationes culturæ, et Sanctum sæculare.
2 Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et
mensa, et propositio panum, quæ dicitur Sancta. 3 Post velamentum autem
secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum : 4 aureum habens
thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua
urna aurea habens manna, et virga Aaron, quæ fronduerat, et tabulæ testamenti,
5 superque eam erant cherubim gloriæ obumbrantia propitiatorium :
de quibus non est modo dicendum per singula. 6 His vero ita compositis, in
priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia
consummantes : 7 in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine
sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia : 8 hoc significante Spiritu
Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo
habente statum : 9 quæ parabola est temporis instantis : juxta quam munera,
et hostiæ offeruntur, quæ non possunt juxta conscientiam perfectum facere
servientem, solummodo in cibis, et in potibus, 10 et variis baptismatibus, et
justitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis.
11 Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius
et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est, non hujus creationis :
12 neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem
introivit semel in Sancta, æterna redemptione inventa. 13 Si enim sanguis hircorum
et taurorum, et cinis vitulæ aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem
carnis : 14 quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum
1472
ad Hebræos
semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab
operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi ?
15 Et ideo novi testamenti mediator est : ut morte intercedente, in redemptionem
earum prævaricationum, quæ erant sub priori testamento, repromissionem
accipiant qui vocati sunt æternæ hæreditatis. 16 Ubi enim testamentum
est, mors necesse est intercedat testatoris. 17 Testamentum enim in mortuis
confirmatum est : alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est.
18 Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est. 19 Lecto enim omni
mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum
et hircorum cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum,
et omnem populum aspersit, 20 dicens : Hic sanguis testamenti, quod mandavit
ad vos Deus. 21 Etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine
similiter aspersit. 22 Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur :
et sine sanguinis effusione non fit remissio. 23 Necesse est ergo exemplaria
quidem cælestium his mundari : ipsa autem cælestia melioribus hostiis quam
istis. 24 Non enim in manufacta Sancta Jesus introivit exemplaria verorum :
sed in ipsum cælum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis : 25 neque ut sæpe
offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos
in sanguine alieno : 26 alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine
mundi : nunc autem semel in consummatione sæculorum, ad destitutionem
peccati, per hostiam suam apparuit. 27 Et quemadmodum statutum est hominibus
semel mori, post hoc autem judicium : 28 sic et Christus semel oblatus
est ad multorum exhaurienda peccata : secundo sine peccato apparebit
exspectantibus se, in salutem.
10Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum
: per singulos annos, eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter,
numquam potest accedentes perfectos facere : 2 alioquin cessassent offerri
: ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel
mundati : 3 sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit.
4 Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata. 5 Ideo
ingrediens mundum dicit : Hostiam et oblationem noluisti : corpus autem
aptasti mihi : 6 holocautomata pro peccato non tibi placuerunt. 7 Tunc dixi :
Ecce venio : in capite libri scriptum est de me : Ut faciam, Deus, voluntatem
tuam. 8 Superius dicens : Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro
peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quæ secundum legem offeruntur, 9 tunc
dixi : Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam : aufert primum, ut
sequens statuat. 10 In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis
Jesu Christi semel. 11 Et omnis quidem sacerdos præsto est quotidie
ministrans, et easdem sæpe offerens hostias, quæ numquam possunt auferre
peccata : 12 hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum
sedet in dextera Dei, 13 de cetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum
pedum ejus. 14 Una enim oblatione, consummavit in sempiternum
sanctificatos. 15 Contestatur autem nos et Spiritus Sanctus. Postquam enim
dixit : 16 Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit
Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam
eas : 17 et peccatorum, et iniquitatum eorum jam non recordabor
amplius. 18 Ubi autem horum remissio : jam non est oblatio pro peccato.
19 Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine
Christi, 20 quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est,
1473
ad Hebræos
carnem suam, 21 et sacerdotem magnum super domum Dei : 22 accedamus
cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti
corpus aqua munda, 23 teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem
(fidelis enim est qui repromisit), 24 et consideremus invicem in provocationem
caritatis, et bonorum operum : 25 non deserentes collectionem nostram, sicut
consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis
appropinquantem diem. 26 Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam
notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia, 27 terribilis autem
quædam exspectatio judicii, et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios.
28 Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel
tribus testibus moritur : 29 quanto magis putatis deteriora mereri supplicia
qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in
quo sanctificatus est, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit ? 30 Scimus enim
qui dixit : Mihi vindicta, et ego retribuam. Et iterum : Quia judicabit
Dominus populum suum. 31 Horrendum est incidere in manus Dei viventis.
32 Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati, magnum
certamen sustinuistis passionum : 33 et in altero quidem opprobriis et tribulationibus
spectaculum facti : in altero autem socii taliter conversantium effecti.
34 Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum
gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam.
35 Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet
remunerationem. 36 Patientia enim vobis necessaria est : ut voluntatem Dei
facientes, reportetis promissionem. 37 Adhuc enim modicum aliquantulum,
qui venturus est, veniet, et non tardabit. 38 Justus autem meus ex fide vivit :
quod si subtraxerit se, non placebit animæ meæ. 39 Nos autem non sumus
subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animæ.
11 Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium.
2 In hac enim testimonium consecuti sunt senes. 3 Fide
intelligimus aptata esse sæcula verbo Dei : ut ex invisibilibus visibilia fierent.
4 Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium
consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus
Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur. 5 Fide Henoch translatus est ne
videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus : ante translationem
enim testimonium habuit placuisse Deo. 6 Sine fide autem impossibile
est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus
se remunerator sit. 7 Fide No¨e responso accepto de iis quæ adhuc
non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suæ, per quam
damnavit mundum : et justitiæ, quæ per fidem est, hæres est institutus.
8 Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat
in hæreditatem : et exiit, nesciens quo iret. 9 Fide demoratus est in terra
repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohæredibus
repromissionis ejusdem. 10 Exspectabat enim fundamenta habentem
civitatem : cujus artifex et conditor Deus. 11 Fide et ipsa Sara sterilis
virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam præter tempus ætatis : quoniam
fidelem credidit esse eum qui repromiserat. 12 Propter quod et ab uno
orti sunt (et hoc emortuo) tamquam sidera cæli in multitudinem, et sicut arena,
quæ est ad oram maris, innumerabilis. 13 Juxta fidem defuncti sunt omnes
isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes,
et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram. 14 Qui enim hæc
1474
ad Hebræos
dicunt, significant se patriam inquirere. 15 Et si quidem ipsius meminissent de
qua exierunt, habebant utique tempus revertendi : 16 nunc autem meliorem
appetunt, id est, cælestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum :
paravit enim illis civitatem. 17 Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur,
et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones : 18 ad quem dictum
est : Quia in Isaac vocabitur tibi semen : 19 arbitrans quia et a mortuis suscitare
potens est Deus : unde eum et in parabolam accepit. 20 Fide et de
futuris benedixit Isaac Jacob et Esau. 21 Fide Jacob, moriens, singulos filiorum
Joseph benedixit : et adoravit fastigium virgæ ejus. 22 Fide Joseph, moriens,
de profectione filiorum Isra¨el memoratus est, et de ossibus suis mandavit.
23 Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo
quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum. 24 Fide
Moyses grandis factus negavit se esse filium filiæ Pharaonis, 25 magis eligens
affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem,
26 majores divitias æstimans thesauro Ægyptiorum, improperium Christi :
aspiciebat enim in remunerationem. 27 Fide reliquit Ægyptum, non veritus
animositatem regis : invisibilem enim tamquam videns sustinuit. 28 Fide celebravit
Pascha, et sanguinis effusionem : ne qui vastabat primitiva, tangeret
eos. 29 Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram : quod
experti Ægyptii, devorati sunt.
30 Fide muri Jericho corruerunt, circuitu dierum septem. 31 Fide Rahab
meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace. 32 Et
quid adhuc dicam ? deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac,
Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis : 33 qui per fidem vicerunt regna,
operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum,
34 extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de
infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum : 35 acceperunt
mulieres de resurrectione mortuos suos : alii autem distenti sunt non
suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem. 36 Alii
vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres : 37 lapidati
sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in
melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti : 38 quibus dignus
non erat mundus : in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in
cavernis terræ. 39 Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem,
40 Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis
consummarentur.
12Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes
omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus
ad propositum nobis certamen : 2 aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem
Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta,
atque in dextera sedis Dei sedet. 3 Recogitate enim eum qui talem sustinuit
a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem : ut ne fatigemini, animis
vestris deficientes. 4 Nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus
peccatum repugnantes : 5 et obliti estis consolationis, quæ vobis tamquam
filiis loquitur, dicens : Fili mi, noli negligere disciplinam Domini : neque
fatigeris dum ab eo argueris. 6 Quem enim diligit Dominus, castigat : flagellat
autem omnem filium, quem recipit. 7 In disciplina perseverate. Tamquam
filiis vobis offert se Deus : quis enim filius, quem non corripit pater ? 8 quod
si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes : ergo adulteri, et
1475
ad Hebræos
non filii estis. 9 Deinde patres quidem carnis nostræ, eruditores habuimus, et
reverebamur eos, non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus
? 10 Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem
suam erudiebant nos : hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem
ejus. 11 Omnis autem disciplina in præsenti quidem videtur non
esse gaudii, sed moeroris : postea autem fructum pacatissimum exercitatis per
eam, reddet justitiæ. 12 Propter quod remissas manus, et soluta genua erigite,
13 et gressus rectos facite pedibus vestris : ut non claudicans quis erret, magis
autem sanetur.
14 Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit
Deum : 15 contemplantes nequis desit gratiæ Dei : ne qua radix amaritudinis
sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi. 16 Ne quis
fornicator, aut profanus ut Esau : qui propter unam escam vendidit primitiva
sua : 17 scitote enim quoniam et postea cupiens hæreditare benedictionem,
reprobatus est : non enim invenit poenitentiæ locum, quamquam cum lacrimis
inquisisset eam. 18 Non enim accessistis ad tractabilem montem, et accensibilem
ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam, 19 et tubæ sonum, et
vocem verborum, quam qui audierunt, excusaverunt se, ne eis fieret verbum.
20 Non enim portabant quod dicebatur : Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur.
21 Et ita terribile erat quod videbatur. Moyses dixit : Exterritus sum,
et tremebundus. 22 Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis,
Jerusalem cælestem, et multorum millium angelorum frequentiam, 23 et ecclesiam
primitivorum, qui conscripti sunt in cælis, et judicem omnium Deum,
et spiritus justorum perfectorum, 24 et testamenti novi mediatorem Jesum, et
sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel. 25 Videte ne recusetis
loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur
: multo magis nos, qui de cælis loquentem nobis avertimus. 26 Cujus
vox movit terram tunc : nunc autem repromittit, dicens : Adhuc semel, et ego
movebo non solum terram, sed et cælum. 27 Quod autem, Adhuc semel, dicit
: declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea quæ
sunt immobilia. 28 Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam :
per quam serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia. 29 Etenim Deus
noster ignis consumens est.
13Caritas fraternitatis maneat in vobis, 2 et hospitalitatem nolite oblivisci :
per hanc enim latuerunt quidam, angelis hospitio receptis. 3 Mementote
vinctorum, tamquam simul vincti : et laborantium, tamquam et ipsi in
corpore morantes. 4 Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus.
Fornicatores enim, et adulteros judicabit Deus. 5 Sint mores sine avaritia,
contenti præsentibus : ipse enim dixit : Non te deseram, neque derelinquam :
6 ita ut confidenter dicamus : Dominus mihi adjutor : non timebo quid faciat
mihi homo. 7 Mementote præpositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt
verbum Dei : quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. 8 Jesus
Christus heri, et hodie : ipse et in sæcula. 9 Doctrinis variis et peregrinis
nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis : quæ non
profuerunt ambulantibus in eis. 10 Habemus altare, de quo edere non habent
potestatem, qui tabernaculo deserviunt. 11 Quorum enim animalium infertur
sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur
extra castra. 12 Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem
populum, extra portam passus est. 13 Exeamus igitur ad eum extra castra, im-
1476
ad Hebræos
properium ejus portantes. 14 Non enim habemus hic manentem civitatem, sed
futuram inquirimus. 15 Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo,
id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus. 16 Beneficentiæ autem et
communionis nolite oblivisci : talibus enim hostiis promeretur Deus. 17 Obedite
præpositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem
pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes :
hoc enim non expedit vobis.
18 Orate pro nobis : confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in
omnibus bene volentes conversari. 19 Amplius autem deprecor vos hoc facere,
quo celerius restituar vobis. 20 Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem
magnum ovium, in sanguine testamenti æterni, Dominum nostrum
Jesum Christum, 21 aptet vos in omni bono, ut faciatis ejus voluntatem : faciens
in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum : cui est gloria in
sæcula sæculorum. Amen. 22 Rogo autem vos fratres, ut sufferatis verbum
solatii. Etenim perpaucis scripsi vobis. 23 Cognoscite fratrem nostrum Timotheum
dimissum : cum quo (si celerius venerit) videbo vos. 24 Salutate omnes
præpositos vestros, et omnes sanctos. Salutant vos de Italia fratres. 25 Gratia
cum omnibus vobis. Amen.
1477
Epistola Catholica B. Jacobi Apostoli
1Jacobus, Dei et Domini nostri Jesu Christi servus, duodecim tribubus, quæ
sunt in dispersione, salutem.
2 Omne gaudium existimate fratres mei, cum in tentationes varias incideritis
: 3 scientes quod probatio fidei vestræ patientiam operatur. 4 Patientia
autem opus perfectum habet : ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes.
5 Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus
affluenter, et non improperat : et dabitur ei. 6 Postulet autem in fide nihil
hæsitans : qui enim hæsitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et
circumfertur : 7 non ergo æstimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino.
8 Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis. 9 Glorietur autem
frater humilis in exaltatione sua : 10 dives autem in humilitate sua, quoniam
sicut flos foeni transibit ; 11 exortus est enim sol cum ardore, et arefecit foenum,
et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit : ita et dives in itineribus suis
marcescet. 12 Beatus vir qui suffert tentationem : quoniam cum probatus fuerit,
accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se. 13 Nemo cum
tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur : Deus enim intentator malorum est :
ipse autem neminem tentat. 14 Unusquisque vero tentatur a concupiscentia
sua abstractus, et illectus. 15 Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum
: peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem. 16 Nolite
itaque errare, fratres mei dilectissimi. 17 Omne datum optimum, et omne donum
perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non
est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. 18 Voluntarie enim genuit nos
verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ ejus.
19 Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum
: tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram. 20 Ira enim viri justitiam
Dei non operatur. 21 Propter quod abjicientes omnem immunditiam, et abundantiam
malitiæ, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare
animas vestras. 22 Estote autem factores verbi, et non auditores tantum :
fallentes vosmetipsos. 23 Quia si quis auditor est verbi, et non factor, hic comparabitur
viro consideranti vultum nativitatis suæ in speculo : 24 consideravit
enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit. 25 Qui autem perspexerit in
legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus,
sed factor operis : hic beatus in facto suo erit. 26 Si quis autem putat se religiosum
esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana
est religio. 27 Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, hæc est :
visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire
ab hoc sæculo.
2 Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri
Jesu Christi gloriæ. 2 Etenim si introierit in conventum vestrum vir
aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido
habitu, 3 et intendatis in eum qui indutus est veste præclara, et dixeritis
ei : Tu sede hic bene : pauperi autem dicatis : Tu sta illic ; aut sede sub
scabello pedum meorum : 4 nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis
judices cogitationum iniquarum ? 5 Audite, fratres mei dilectissimi : nonne
Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni, quod
repromisit Deus diligentibus se ? 6 vos autem exhonorastis pauperem. Nonne
divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia ? 7 nonne
Jacobi
ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos ? 8 Si tamen
legem perficitis regalem secundum Scripturas : Diliges proximum tuum sicut
teipsum : bene facitis : 9 si autem personas accipitis, peccatum operamini,
redarguti a lege quasi transgressores. 10 Quicumque autem totam legem servaverit,
offendat autem in uno, factus est omnium reus. 11 Qui enim dixit :
Non moechaberis, dixit et : Non occides. Quod si non moechaberis, occides
autem, factus es transgressor legis. 12 Sic loquimini, et sic facite sicut per legem
libertatis incipientes judicari. 13 Judicium enim sine misericordia illi qui
non fecit misericordiam : superexaltat autem misericordia judicium.
14 Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem
non habeat ? numquid poterit fides salvare eum ? 15 Si autem frater et soror
nudi sint, et indigeant victu quotidiano, 16 dicat autem aliquis ex vobis illis :
Ite in pace, calefacimini et saturamini : non dederitis autem eis quæ necessaria
sunt corpori, quid proderit ? 17 Sic et fides, si non habeat opera, mortua
est in semetipsa. 18 Sed dicet quis : Tu fidem habes, et ego opera habeo :
ostende mihi fidem tuam sine operibus : et ego ostendam tibi ex operibus
fidem meam. 19 Tu credis quoniam unus est Deus : bene facis : et dæmones
credunt, et contremiscunt. 20 Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides
sine operibus mortua est ? 21 Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus
est, offerens Isaac filium suum super altare ? 22 Vides quoniam fides
cooperabatur operibus illius : et ex operibus fides consummata est ? 23 Et suppleta
est Scriptura, dicens : Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad
justitiam, et amicus Dei appellatus est. 24 Videtis quoniam ex operibus justificatur
homo, et non ex fide tantum ? 25 Similiter et Rahab meretrix, nonne ex
operibus justificata est, suscipiens nuntios, et alia via ejiciens ? 26 Sicut enim
corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.
3 Nolite plures magistri fieri fratres mei, scientes quoniam majus judicium
sumitis. 2 In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit,
hic perfectus est vir : potest etiam freno circumducere totum corpus. 3 Si
autem equis frena in ora mittimus ad consentiendum nobis, et omne corpus
illorum circumferimus. 4 Ecce et naves, cum magnæ sint, et a ventis validis minentur,
circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit.
5 Ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Ecce quantus
ignis quam magnam silvam incendit ! 6 Et lingua ignis est, universitas
iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus,
et inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna. 7 Omnis
enim natura bestiarum, et volucrum, et serpentium, et ceterorum domantur,
et domita sunt a natura humana : 8 linguam autem nullus hominum domare
potest : inquietum malum, plena veneno mortifero. 9 In ipsa benedicimus
Deum et Patrem : et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei
facti sunt. 10 Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet,
fratres mei, hæc ita fieri. 11 Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem
et amaram aquam ? 12 Numquid potest, fratres mei, ficus uvas facere, aut vitis
ficus ? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam.
13 Quis sapiens et disciplinatus inter vos ? Ostendat ex bona conversatione
operationem suam in mansuetudine sapientiæ. 14 Quod si zelum amarum habetis,
et contentiones sint in cordibus vestris : nolite gloriari, et mendaces esse
adversus veritatem : 15 non est enim ista sapientia desursum descendens : sed
terrena, animalis, diabolica. 16 Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et
1479
Jacobi
omne opus pravum. 17 Quæ autem desursum est sapientia, primum quidem
pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonus consentiens, plena misericordia
et fructibus bonis, non judicans, sine simulatione. 18 Fructus autem
justitiæ, in pace seminatur, facientibus pacem.
4 Unde bella et lites in vobis ? nonne hinc : ex concupiscentiis vestris, quæ
militant in membris vestris ? 2 concupiscitis, et non habetis : occiditis,
et zelatis : et non potestis adipisci : litigatis, et belligeratis, et non habetis,
propter quod non postulatis. 3 Petitis, et non accipitis : eo quod male petatis :
ut in concupiscentiis vestris insumatis. 4 Adulteri, nescitis quia amicitia hujus
mundi inimica est Dei ? quicumque ergo voluerit amicus esse sæculi hujus,
inimicus Dei constituitur. 5 An putatis quia inaniter Scriptura dicat : Ad
invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis ? 6 majorem autem dat
gratiam. Propter quod dicit : Deus superbis resistit, humilibus autem dat
gratiam. 7 Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis.
8 Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores :
et purificate corda, duplices animo. 9 Miseri estote, et lugete, et plorate : risus
vester in luctum convertatur, et gaudium in moerorem. 10 Humiliamini in
conspectu Domini, et exaltabit vos. 11 Nolite detrahere alterutrum fratres. Qui
detrahit fratri, aut qui judicat fratrem suum, detrahit legi, et judicat legem. Si
autem judicas legem, non es factor legis, sed judex. 12 Unus est legislator et
judex, qui potest perdere et liberare.
13 Tu autem quis es, qui judicas proximum ? Ecce nunc qui dicitis : Hodie,
aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur,
et lucrum faciemus : 14 qui ignoratis quid erit in crastino. 15 Quæ est
enim vita vestra ? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur ;
pro eo ut dicatis : Si Dominus voluerit. Et : Si vixerimus, faciemus hoc, aut
illud. 16 Nunc autem exsultatis in superbiis vestris. Omnis exsultatio talis,
maligna est. 17 Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi.
5Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quæ advenient vobis.
2 Divitiæ vestræ putrefactæ sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta
sunt. 3 Aurum et argentum vestrum æruginavit : et ærugo eorum in testimonium
vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis
vobis iram in novissimis diebus. 4 Ecce merces operariorum, qui messuerunt
regiones vestras, quæ fraudata est a vobis, clamat : et clamor eorum in aures
Domini sabbaoth introivit. 5 Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis
corda vestra in die occisionis. 6 Addixistis, et occidistis justum, et non resistit
vobis.
7 Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola
exspectat pretiosum fructum terræ, patienter ferens donec accipiat temporaneum
et serotinum. 8 Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra :
quoniam adventus Domini appropinquavit. 9 Nolite ingemiscere, fratres, in
alterutrum, ut non judicemini. Ecce judex ante januam assistit. 10 Exemplum
accipite, fratres, exitus mali, laboris, et patientiæ, prophetas qui locuti sunt
in nomine Domini. 11 Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam
Job audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est, et
miserator.
12 Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per cælum, neque
per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester :
Est, est : Non, non : ut non sub judicio decidatis.
1480
Jacobi
13 Tristatur aliquis vestrum ? oret. Æquo animo est ? psallat. 14 Infirmatur
quis in vobis ? inducat presbyteros ecclesiæ, et orent super eum, ungentes
eum oleo in nomine Domini : 15 et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit
eum Dominus : et si in peccatis sit, remittentur ei. 16 Confitemini ergo
alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini : multum enim
valet deprecatio justi assidua. 17 Elias homo erat similis nobis passibilis : et
oratione oravit ut non plueret super terram, et non pluit annos tres, et menses
sex. 18 Et rursum oravit : et cælum dedit pluviam, et terra dedit fructum
suum.
19 Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum :
20 scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ,
salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum.
1481
Epistola B. Petri Apostoli Prima
1 Petrus Apostolus Jesu Christi, electis advenis dispersionis Ponti, Galatiæ,
Cappadociæ, Asiæ, et Bithyniæ, 2 secundum præscientiam Dei Patris,
in sanctificationem Spiritus, in obedientiam, et aspersionem sanguinis Jesu
Christi. Gratia vobis, et pax multiplicetur.
3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum misericordiam
suam magnam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem
Jesu Christi ex mortuis, 4 in hæreditatem incorruptibilem, et incontaminatam,
et immarcescibilem, conservatam in cælis in vobis, 5 qui in virtute Dei custodimini
per fidem in salutem, paratam revelari in tempore novissimo. 6 In quo
exsultabis, modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus : 7 ut
probatio vestræ fidei multo pretiosior auro (quod per ignem probatur) inveniatur
in laudem, et gloriam, et honorem in revelatione Jesu Christi : 8 quem
cum non videritis, diligitis : in quem nunc quoque non videntes creditis :
credentes autem exsultabitis lætitia inenarrabili, et glorificata : 9 reportantes
finem fidei vestræ, salutem animarum. 10 De qua salute exquisierunt, atque
scrutati sunt prophetæ, qui de futura in vobis gratia prophetaverunt : 11 scrutantes
in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi : prænuntians
eas quæ in Christo sunt passiones, et posteriores glorias : 12 quibus
revelatum est quia non sibimetipsis, vobis autem ministrabant ea quæ nunc
nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vobis, Spiritu Sancto misso
de cælo, in quem desiderant angeli prospicere.
13 Propter quod succincti lumbos mentis vestræ, sobrii, perfecte sperate in
eam, quæ offertur vobis, gratiam, in revelationem Jesu Christi : 14 quasi filii
obedientiæ, non configurati prioribus ignorantiæ vestræ desideriis : 15 sed
secundum eum qui vocavit vos, Sanctum : et ipsi in omni conversatione sancti
sitis : 16 quoniam scriptum est : Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum.
17 Et si patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum judicat secundum
uniuscujusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini.
18 Scientes quod non corruptibilibus, auro vel argento, redempti estis de vana
vestra conversatione paternæ traditionis : 19 sed pretioso sanguine quasi agni
immaculati Christi, et incontaminati : 20 præcogniti quidem ante mundi constitutionem,
manifestati autem novissimis temporibus propter vos, 21 qui per
ipsum fideles estis in Deo, qui suscitavit eum a mortuis, et dedit ei gloriam, ut
fides vestra et spes esset in Deo : 22 animas vestras castificantes in obedientia
caritatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentius :
23 renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi,
et permanentis in æternum : 24 quia omnis caro ut foenum : et omnis gloria
ejus tamquam flos foeni : exaruit foenum, et flos ejus decidit. 25 Verbum autem
Domini manet in æternum : hoc est autem verbum, quod evangelizatum est
in vos.
2 Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et
invidias, et omnes detractiones, 2 sicut modo geniti infantes, rationabile,
sine dolo lac concupiscite : ut in eo crescatis in salutem : 3 si tamen gustastis
quoniam dulcis est Dominus. 4 Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus
quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum : 5 et
ipsi tamquam lapides vivi superædificamini, domus spiritualis, sacerdotium
sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum.
Petri I
6 Propter quod continet Scriptura : Ecce pono in Sion lapidem summum angularem,
electum, pretiosum : et qui crediderit in eum, non confundetur. 7 Vobis
igitur honor credentibus : non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt
ædificantes : hic factus est in caput anguli, 8 et lapis offensionis, et petra scandali,
his qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt. 9 Vos autem
genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis : ut virtutes
annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.
10 Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei : qui non consecuti
misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti.
11 Carissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos
a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam, 12 conversationem
vestram inter gentes habentes bonam : ut in eo quod detrectant de vobis
tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent
Deum in die visitationis. 13 Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ
propter Deum : sive regi quasi præcellenti : 14 sive ducibus tamquam ab
eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum : 15 quia sic est
voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum
ignorantiam : 16 quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem,
sed sicut servi Dei. 17 Omnes honorate : fraternitatem diligite : Deum
timete : regem honorificate.
18 Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis,
sed etiam dyscolis. 19 Hæc est enim gratia, si propter Dei conscientiam
sustinet quis tristitias, patiens injuste. 20 Quæ enim est gloria, si peccantes, et
colaphizati suffertis ? sed si bene facientes patienter sustinetis, hæc est gratia
apud Deum. 21 In hoc enim vocati estis : quia et Christus passus est pro nobis,
vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus : 22 qui peccatum
non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus : 23 qui cum malediceretur, non
maledicebat : cum pateretur, non comminabatur : tradebat autem judicanti se
injuste : 24 qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ; ut
peccatis mortui, justitiæ vivamus : cujus livore sanati estis. 25 Eratis enim sicut
oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem, et episcopum animarum
vestrarum.
3Similiter et mulieres subditæ sint viris suis : ut etsi qui non credunt verbo,
per mulierem conversationem sine verbo lucrifiant : 2 considerantes in timore
castam conversationem vestram. 3 Quarum non sit extrinsecus capillatura,
aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus : 4 sed qui absconditus
est cordis homo, in incorruptibilitate quieti, et modesti spiritus, qui est
in conspectu Dei locuples. 5 Sic enim aliquando et sanctæ mulieres, sperantes
in Deo, ornabant se, subjectæ propriis viris. 6 Sicut Sara obediebat Abrahæ,
dominum eum vocans : cujus estis filiæ benefacientes, et non pertimentes ullam
perturbationem. 7 Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi
infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tamquam et cohæredibus
gratiæ vitæ : ut non impediantur orationes vestræ.
8 In fine autem omnes unanimes, compatientes fraternitatis amatores, misericordes,
modesti, humiles : 9 non reddentes malum pro malo, nec maledictum
pro maledicto, sed e contrario benedicentes : quia in hoc vocati estis, ut
benedictionem hæreditate possideatis. 10 Qui enim vult vitam diligere, et dies
videre bonos, co¨erceat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum.
11 Declinet a malo, et faciat bonum : inquirat pacem, et sequatur eam : 12 quia
1483
Petri I
oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum : vultus autem Domini
super facientes mala. 13 Et quis est qui vobis noceat, si boni æmulatores
fueritis ? 14 Sed et si quid patimini propter justitiam, beati. Timorem autem
eorum ne timueritis, et non conturbemini. 15 Dominum autem Christum sanctificate
in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos
rationem de ea, quæ in vobis est, spe. 16 Sed cum modestia, et timore, conscientiam
habentes bonam : ut in eo, quod detrahunt vobis, confundantur, qui
calumniantur vestram bonam in Christo conversationem. 17 Melius est enim
benefacientes (si voluntas Dei velit) pati, quam malefacientes.
18 Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis,
ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu.
19 In quo et his, qui in carcere erant, spiritibus veniens prædicavit : 20 qui
increduli fuerant aliquando, quando exspectabant Dei patientiam in diebus
No¨e, cum fabricaretur arca : in qua pauci, id est octo animæ, salvæ factæ
sunt per aquam. 21 Quod et vos nunc similis formæ salvos fecit baptisma :
non carnis depositio sordium, sed conscientiæ bonæ interrogatio in Deum per
resurrectionem Jesu Christi. 22 Qui est in dextera Dei, deglutiens mortem ut
vitæ æternæ hæredes efficeremur : profectus in cælum subjectis sibi angelis,
et potestatibus, et virtutibus.
4Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini : quia qui
passus est in carne, desiit a peccatis : 2 ut jam non desideriis hominum,
sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis. 3 Sufficit enim
præteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam his qui ambulaverunt
in luxuriis, desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus,
et illicitis idolorum cultibus. 4 In quo admirantur non concurrentibus vobis in
eamdem luxuriæ confusionem, blasphemantes. 5 Qui reddent rationem ei qui
paratus est judicare vivos et mortuos. 6 Propter hoc enim et mortuis evangelizatum
est : ut judicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem
secundum Deum in spiritu.
7 Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes, et vigilate
in orationibus. 8 Ante omnia autem, mutuam in vobismetipsis caritatem
continuam habentes : quia caritas operit multitudinem peccatorum. 9 Hospitales
invicem sine murmuratione. 10 Unusquisque, sicut accepit gratiam, in
alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ
Dei. 11 Si quis loquitur, quasi sermones Dei : si quis ministrat, tamquam ex
virtute, quam administrat Deus : ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum
Christum : cui est gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen.
12 Carissimi, nolite peregrinari in fervore, qui ad tentationem vobis fit,
quasi novi aliquid vobis contingat : 13 sed communicantes Christi passionibus
gaudete, ut et in revelatione gloriæ ejus gaudeatis exsultantes. 14 Si exprobramini
in nomine Christi, beati eritis : quoniam quod est honoris, gloriæ,
et virtutis Dei, et qui est ejus Spiritus, super vos requiescit. 15 Nemo autem
vestrum patiatur ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor.
16 Si autem ut christianus, non erubescat : glorificet autem Deum in isto
nomine : 17 quoniam tempus est ut incipiat judicium a domo Dei. Si autem
primum a nobis, quis finis eorum, qui non credunt Dei Evangelio ? 18 et
si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt ? 19 Itaque et hi, qui
patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas
in benefactis.
1484
Petri I
5 Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum
: qui et ejus, quæ in futuro revelanda est, gloriæ communicator :
2 pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee
secundum Deum : neque turpis lucri gratia, sed voluntarie : 3 neque ut
dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo. 4 Et cum apparuerit
princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriæ coronam. 5 Similiter
adolescentes subditi estote senioribus.
Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit,
humilibus autem dat gratiam. 6 Humiliamini igitur sub potenti manu Dei,
ut vos exaltet in tempore visitationis : 7 omnem sollicitudinem vestram projicientes
in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. 8 Sobrii estote, et vigilate :
quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quærens quem
devoret : 9 cui resistite fortes in fide : scientes eamdem passionem ei quæ in
mundo est vestræ fraternitati fieri. 10 Deus autem omnis gratiæ, qui vocavit
nos in æternam suam gloriam in Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet,
confirmabit, solidabitque. 11 Ipsi gloria, et imperium in sæcula sæculorum.
Amen.
12 Per Silvanum fidelem fratrem vobis, ut arbitror, breviter scripsi : obsecrans
et contestans, hanc esse veram gratiam Dei, in qua statis. 13 Salutat
vos ecclesia quæ est in Babylone co¨electa, et Marcus filius meus. 14 Salutate
invicem in osculo sancto. Gratia vobis omnibus qui estis in Christo Jesu.
Amen.
1485
Epistola B. Petri Apostoli Secunda
1 Simon Petrus, servus et apostolus Jesu Christi, iis qui coæqualem nobiscum
sortiti sunt fidem in justitia Dei nostri, et Salvatoris Jesu Christi.
2 Gratia vobis, et pax adimpleatur in cognitione Dei, et Christi Jesu Domini
nostri : 3 Quomodo omnia nobis divinæ virtutis suæ, quæ ad vitam et
pietatem donata sunt, per cognitionem ejus, qui vocavit nos propria gloria,
et virtute, 4 per quem maxima, et pretiosa nobis promissa donavit : ut per
hæc efficiamini divinæ consortes naturæ : fugientes ejus, quæ in mundo est,
concupiscentiæ corruptionem.
5 Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem,
in virtute autem scientiam, 6 in scientia autem abstinentiam, in abstinentia
autem patientiam, in patientia autem pietatem, 7 in pietate autem
amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem. 8 Hæc enim si
vobiscum adsint, et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in
Domini nostri Jesu Christi cognitione. 9 Cui enim non præsto sunt hæc, cæcus
est, et manu tentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum.
10 Quapropter fratres, magis satagite ut per bona opera certam vestram
vocationem, et electionem faciatis : hæc enim facientes, non peccabitis
aliquando. 11 Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in æternum
regnum Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi.
12 Propter quod incipiam vos semper commonere de his : et quidem
scientes et confirmatos vos in præsenti veritate. 13 Justum autem arbitror
quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione : 14 certus
quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster
Jesus Christus significavit mihi. 15 Dabo autem operam et frequenter habere
vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis.
16 Non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Jesu
Christi virtutem et præsentiam : sed speculatores facti illius magnitudinis.
17 Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce delapsa ad eum hujuscemodi
a magnifica gloria : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui,
ipsum audite. 18 Et hanc vocem nos audivimus de cælo allatam, cum
essemus cum ipso in monte sancto. 19 Et habemus firmiorem propheticum
sermonem : cui benefacitis attendentes quasi lucernæ lucenti in caliginoso loco
donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris : 20 hoc primum
intelligentes quod omnis prophetia Scripturæ propria interpretatione non fit.
21 Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia : sed Spiritu
Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines.
2 Fuerunt vero et pseudoprophetæ in populo, sicut et in vobis erunt magistri
mendaces, qui introducent sectas perditionis : et eum qui emit eos,
Dominum negant, superducentes sibi celerem perditionem. 2 Et multi sequentur
eorum luxurias, per quos via veritatis blasphemabitur : 3 et in avaritia fictis
verbis de vobis negotiabuntur : quibus judicium jam olim non cessat : et perditio
eorum non dormitat. 4 Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed
rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos, in judicium reservari.
5 Et originali mundo non pepercit, sed octavum No¨e justitiæ præconem
custodivit, diluvium mundo impiorum inducens. 6 Et civitates Sodomorum
et Gomorrhæorum in cinerem redigens, eversione damnavit : exemplum eorum,
qui impie acturi sunt, ponens : 7 et justum Lot oppressum a nefandorum
Petri II
injuria, ac luxuriosa conversatione eripuit : 8 aspectu enim, et auditu justus
erat : habitans apud eos, qui de die in diem animam justam iniquis operibus
cruciabant. 9 Novit Dominus pios de tentatione eripere : iniquos vero in diem
judicii reservare cruciandos.
10 Magis autem eos, qui post carnem in concupiscentia immunditiæ ambulant,
dominationemque contemnunt, audaces, sibi placentes, sectas non metuunt
introducere blasphemantes : 11 ubi angeli fortitudine, et virtute cum sint
majores, non portant adversum se execrabile judicium. 12 Hi vero velut irrationabilia
pecora, naturaliter in captionem, et in perniciem in his quæ ignorant
blasphemantes in corruptione sua peribunt, 13 percipientes mercedem
injustitiæ, voluptatem existimantes diei delicias : coinquinationes, et maculæ
deliciis affluentes, in conviviis suis luxuriantes vobiscum, 14 oculos habentes
plenos adulterii, et incessabilis delicti. Pellicientes animas instabiles, cor exercitatum
avaritia habentes, maledictionis filii : 15 derelinquentes rectam viam
erraverunt, secuti viam Balaam ex Bosor, qui mercedem iniquitatis amavit :
16 correptionem vero habuit suæ vesaniæ : subjugale mutum animal, hominis
voce loquens, prohibuit prophetæ insipientiam. 17 Hi sunt fontes sine aqua, et
nebulæ turbinibus exagitatæ, quibus caligo tenebrarum reservatur. 18 Superba
enim vanitatis loquentes, pelliciunt in desideriis carnis luxuriæ eos, qui paululum
effugiunt, qui in errore conversantur : 19 libertatem illis promittentes, cum
ipsi servi sint corruptionem : a quo enim quis superatus est, hujus et servus
est. 20 Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri,
et Salvatoris Jesu Christi, his rursus implicati superantur : facta sunt eis
posteriora deteriora prioribus. 21 Melius enim erat illis non cognoscere viam
justitiæ, quam post agnitionem, retrorsum converti ab eo, quod illis traditum
est, sancto mandato. 22 Contigit enim eis illud veri proverbii : Canis reversus
ad suum vomitum : et, Sus lota in volutabro luti.
3 Hanc ecce vobis, carissimi, secundam scribo epistolam, in quibus vestram
excito in commonitione sinceram mentem : 2 ut memores sitis eorum,
quæ prædixi, verborum, a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum, præceptorum
Domini et Salvatoris. 3 Hoc primum scientes, quod venient in novissimis
diebus in deceptione illusores, juxta proprias concupiscentias ambulantes,
4 dicentes : Ubi est promissio, aut adventus ejus ? ex quo enim patres
dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturæ. 5 Latet enim eos hoc
volentes, quod cæli erant prius, et terra de aqua, et per aquam consistens Dei
verbo : 6 per quæ, ille tunc mundus aqua inundatus, periit. 7 Cæli autem, qui
nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt, igni reservati in diem judicii, et
perditionis impiorum hominum. 8 Unum vero hoc non lateat vos, carissimi,
quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus.
9 Non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant : sed
patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad poenitentiam
reverti. 10 Adveniet autem dies Domini ut fur : in quo cæli magno impetu transient,
elementa vero calore solventur, terra autem et quæ in ipsa sunt opera,
exurentur.
11 Cum igitur hæc omnia dissolvenda sunt, quales oportet vos esse in sanctis
conversationibus, et pietatibus, 12 exspectantes, et properantes in adventum
diei Domini, per quem cæli ardentes solventur, et elementa ignis ardore
tabescent ? 13 Novos vero cælos, et novam terram secundum promissa ipsius
exspectamus, in quibus justitia habitat. 14 Propter quod, carissimi, hæc
1487
Petri II
exspectantes, satagite immaculati, et inviolati ei inveniri in pace : 15 et Domini
nostri longanimitatem, salutem arbitremini : sicut et carissimus frater noster
Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis, 16 sicut et omnibus
epistolis, loquens in eis de his in quibus sunt quædam difficilia intellectu, quæ
indocti et instabiles depravant, sicut et ceteras Scripturas, ad suam ipsorum
perditionem.
17 Vos igitur fratres, præscientes custodite, ne insipientium errore traducti
excidatis a propria firmitate : 18 crescite vero in gratia, et in cognitione Domini
nostri, et Salvatoris Jesu Christi. Ipsi gloria et nunc, et in diem æternitatis.
Amen.
1488
Epistola B. Joannis Apostoli Prima
1 Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod
perspeximus, et manus nostræ contrectaverunt de verbo vitæ : 2 et vita
manifestata est, et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis vitam æternam,
quæ erat apud Patrem, et apparuit nobis : 3 quod vidimus et audivimus,
annuntiamus vobis, ut et vos societatem habeatis nobiscum, et societas nostra
sit cum Patre, et cum Filio ejus Jesu Christo. 4 Et hæc scribimus vobis ut
gaudeatis, et gaudium vestrum sit plenum.
5 Et hæc est annuntiatio, quam audivimus ab eo, et annuntiamus vobis :
quoniam Deus lux est, et tenebræ in eo non sunt ullæ. 6 Si dixerimus quoniam
societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur, et
veritatem non facimus. 7 Si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce,
societatem habemus ad invicem, et sanguis Jesu Christi, Filii ejus, emundat
nos ab omni peccato. 8 Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi
nos seducimus, et veritas in nobis non est. 9 Si confiteamur peccata nostra :
fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni
iniquitate. 10 Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum,
et verbum ejus non est in nobis.
2 Filioli mei, hæc scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit,
advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum : 2 et ipse est
propitiatio pro peccatis nostris : non pro nostris autem tantum, sed etiam pro
totius mundi.
3 Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum, si mandata ejus observemus.
4 Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et
in hoc veritas non est. 5 Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc caritas
Dei perfecta est : et in hoc scimus quoniam in ipso sumus. 6 Qui dicit se in
ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. 7 Carissimi, non
mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio.
Mandatum vetus est verbum, quod audistis. 8 Iterum mandatum novum
scribo vobis, quod verum est et in ipso, et in vobis : quia tenebræ transierunt,
et verum lumen jam lucet. 9 Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit,
in tenebris est usque adhuc. 10 Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et
scandalum in eo non est. 11 Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, et in
tenebris ambulat, et nescit quo eat : quia tenebræ obcæcaverunt oculos ejus.
12 Scribo vobis, filioli, quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen
ejus. 13 Scribo vobis, patres, quoniam cognovistis eum, qui ab initio est. Scribo
vobis, adolescentes, quoniam vicistis malignum. 14 Scribo vobis, infantes,
quoniam cognovistis patrem. Scribo vobis juvenes, quoniam fortes estis, et
verbum Dei manet in vobis, et vicistis malignum. 15 Nolite diligere mundum,
neque ea quæ in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris
in eo : 16 quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia
oculorum, et superbia vitæ : quæ non est ex Patre, sed ex mundo
est. 17 Et mundus transit, et concupiscentia ejus : qui autem facit voluntatem
Dei manet in æternum.
18 Filioli, novissima hora est : et sicut audistis quia antichristus venit, et
nunc antichristi multi facti sunt ; unde scimus, quia novissima hora est. 19 Ex
nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam, si fuissent ex nobis, permansissent
utique nobiscum : sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex
Joannis I
nobis. 20 Sed vos unctionem habetis a Sancto, et nostis omnia. 21 Non scripsi
vobis quasi ignorantibus veritatem, sed quasi scientibus eam : et quoniam
omne mendacium ex veritate non est. 22 Quis est mendax, nisi is qui negat
quoniam Jesus est Christus ? Hic est antichristus, qui negat Patrem, et Filium.
23 Omnis qui negat Filium, nec Patrem habet : qui confitetur Filium, et
Patrem habet. 24 Vos quod audistis ab initio, in vobis permaneat : si in vobis
permanserit quod audistis ab initio, et vos in Filio et Patre manebitis. 25 Et
hæc est repromissio, quam ipse pollicitus est nobis, vitam æternam. 26 Hæc
scripsi vobis de his, qui seducant vos. 27 Et vos unctionem, quam accepistis ab
eo, maneat in vobis. Et non necesse habetis ut aliquis doceat vos : sed sicut
unctio ejus docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium. Et
sicut docuit vos : manete in eo.
28 Et nunc, filioli, manete in eo : ut cum apparuerit, habeamus fiduciam, et
non confundamur ab eo in adventu ejus. 29 Si scitis quoniam justus est, scitote
quoniam et omnis, qui facit justitiam, ex ipso natus est.
3Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus.
Propter hoc mundus non novit nos : quia non novit eum. 2 Carissimi, nunc
filii Dei sumus : et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum
apparuerit, similes ei erimus : quoniam videbimus eum sicuti est. 3 Et omnis
qui habet hanc spem in eo, sanctificat se, sicut et ille sanctus est. 4 Omnis qui
facit peccatum, et iniquitatem facit : et peccatum est iniquitas. 5 Et scitis quia
ille apparuit ut peccata nostra tolleret : et peccatum in eo non est. 6 Omnis
qui in eo manet, non peccat : et omnis qui peccat, non vidit eum, nec cognovit
eum. 7 Filioli, nemo vos seducat. Qui facit justitiam, justus est, sicut et ille
justus est. 8 Qui facit peccatum, ex diabolo est : quoniam ab initio diabolus
peccat. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli. 9 Omnis qui
natus est ex Deo, peccatum non facit : quoniam semen ipsius in eo manet, et
non potest peccare, quoniam ex Deo natus est.
10 In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli. Omnis qui non est justus,
non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum : 11 quoniam hæc est annuntiatio,
quam audistis ab initio, ut diligatis alterutrum. 12 Non sicut Cain, qui ex
maligno erat, et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum ? Quoniam
opera ejus maligna erant : fratris autem ejus, justa. 13 Nolite mirari, fratres, si
odit vos mundus. 14 Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam,
quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte : 15 omnis qui odit
fratrem suum, homicida est. Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam
æternam in semetipso manentem. 16 In hoc cognovimus caritatem Dei,
quoniam ille animam suam pro nobis posuit : et nos debemus pro fratribus
animas ponere. 17 Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem
suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo : quomodo caritas
Dei manet in eo ? 18 Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere
et veritate : 19 in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus : et in conspectu
ejus suadebimus corda nostra. 20 Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum :
major est Deus corde nostro, et novit omnia. 21 Carissimi, si cor nostrum non
reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum : 22 et quidquid petierimus,
accipiemus ab eo : quoniam mandata ejus custodimus, et ea, quæ sunt placita
coram eo, facimus. 23 Et hoc est mandatum ejus : ut credamus in nomine Filii
ejus Jesu Christi : et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis. 24 Et
1490
Joannis I
qui servat mandata ejus, in illo manet, et ipse in eo : et in hoc scimus quoniam
manet in nobis, de Spiritu quem dedit nobis.
4Carissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint :
quoniam multi pseudoprophetæ exierunt in mundum. 2 In hoc cognoscitur
Spiritus Dei : omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne
venisse, ex Deo est : 3 et omnis spiritus qui solvit Jesum, ex Deo non est,
et hic est antichristus, de quo audistis quoniam venit, et nunc jam in mundo
est. 4 Vos ex Deo estis filioli, et vicistis eum, quoniam major est qui in vobis
est, quam qui in mundo. 5 Ipsi de mundo sunt : ideo de mundo loquuntur, et
mundus eos audit. 6 Nos ex Deo sumus. Qui novit Deum, audit nos ; qui non
est ex Deo, non audit nos : in hoc cognoscimus Spiritum veritatis, et spiritum
erroris.
7 Carissimi, diligamus nos invicem : quia caritas ex Deo est. Et omnis
qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum. 8 Qui non diligit, non novit
Deum : quoniam Deus caritas est. 9 In hoc apparuit caritas Dei in nobis,
quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per
eum. 10 In hoc est caritas : non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse
prior dilexit nos, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris.
11 Carissimi, si sic Deus dilexit nos : et nos debemus alterutrum diligere.
12 Deum nemo vidit umquam. Si diligamus invicem, Deus in nobis manet,
et caritas ejus in nobis perfecta est. 13 In hoc cognoscimus quoniam in eo
manemus, et ipse in nobis : quoniam de Spiritu suo dedit nobis. 14 Et nos
vidimus, et testificamur quoniam Pater misit Filium suum Salvatorem mundi.
15 Quisquis confessus fuerit quoniam Jesus est Filius Dei, Deus in eo manet,
et ipse in Deo. 16 Et nos cognovimus, et credidimus caritati, quam habet Deus
in nobis. Deus caritas est : et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus
in eo. 17 In hoc perfecta est caritas Dei nobiscum, ut fiduciam habeamus in
die judicii : quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. 18 Timor non est
in caritate : sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor poenam
habet : qui autem timet, non est perfectus in caritate. 19 Nos ergo diligamus
Deum, quoniam Deus prior dilexit nos. 20 Si quis dixerit : Quoniam diligo
Deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem
suum quem vidit, Deum, quem non vidit, quomodo potest diligere ? 21 Et hoc
mandatum habemus a Deo : ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum.
5 Omnis qui credit quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est. Et omnis
qui diligit eum qui genuit, diligit et eum qui natus est ex eo. 2 In hoc
cognoscimus quoniam diligamus natos Dei, cum Deum diligamus, et mandata
ejus faciamus. 3 Hæc est enim caritas Dei, ut mandata ejus custodiamus : et
mandata ejus gravia non sunt. 4 Quoniam omne quod natum est ex Deo, vincit
mundum : et hæc est victoria, quæ vincit mundum, fides nostra. 5 Quis est,
qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei ?
6 Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus : non in aqua
solum, sed in aqua et sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur quoniam Christus
est veritas. 7 Quoniam tres sunt, qui testimonium dant in cælo : Pater,
Verbum, et Spiritus Sanctus : et hi tres unum sunt. 8 Et tres sunt, qui testimonium
dant in terra : spiritus, et aqua, et sanguis : et hi tres unum sunt.
9 Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est : quoniam
hoc est testimonium Dei, quod majus est, quoniam testificatus est de Filio suo.
10 Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se. Qui non credit Filio,
1491
Joannis I
mendacem facit eum : quia non credit in testimonium quod testificatus est
Deus de Filio suo. 11 Et hoc est testimonium, quoniam vitam æternam dedit
nobis Deus : et hæc vita in Filio ejus est. 12 Qui habet Filium, habet vitam :
qui non habet Filium, vitam non habet.
13 Hæc scribo vobis ut sciatis quoniam vitam habetis æternam, qui creditis
in nomine Filii Dei. 14 Et hæc est fiducia, quam habemus ad eum : quia quodcumque
petierimus, secundum voluntatem ejus, audit nos. 15 Et scimus quia
audit nos quidquid petierimus : scimus quoniam habemus petitiones quas
postulamus ab eo. 16 Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem,
petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem :
non pro illo dico ut roget quis. 17 Omnis iniquitas, peccatum est : et est peccatum
ad mortem. 18 Scimus quia omnis qui natus est ex Deo, non peccat : sed
generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum. 19 Scimus quoniam
ex Deo sumus : et mundus totus in maligno positus est. 20 Et scimus quoniam
Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum, et simus
in vero Filio ejus. Hic est verus Deus, et vita æterna. 21 Filioli, custodite vos a
simulacris. Amen.
1492
Epistola B. Joannis Apostoli Secunda
Senior Electæ dominæ, et natis ejus, quos ego diligo in veritate, et non ego
solus, sed et omnes qui cognoverunt veritatem, 2 propter veritatem, quæ
permanet in nobis, et nobiscum erit in æternum. 3 Sit vobiscum gratia,
misericordia, pax a Deo Patre, et a Christo Jesu Filio Patris in veritate, et
caritate.
4 Gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate,
sicut mandatum accepimus a Patre. 5 Et nunc rogo te domina, non tamquam
mandatum novum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus
alterutrum. 6 Et hæc est caritas, ut ambulemus secundum mandata ejus. Hoc
est enim mandatum, ut quemadmodum audistis ab initio, in eo ambuletis.
7 Quoniam multi seductores exierunt in mundum, qui non confitentur Jesum
Christum venisse in carnem : hic est seductor, et antichristus. 8 Videte
vosmetipsos, ne perdatis quæ operati estis : sed ut mercedem plenam accipiatis.
9 Omnis qui recedit, et non permanet in doctrina Christi, Deum non
habet : qui permanet in doctrina, hic et Patrem et Filium habet. 10 Si quis
venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec
Ave ei dixeritis. 11 Qui enim dicit illi Ave, communicat operibus ejus malignis.
12 Plura habens vobis scribere, nolui per cartam et atramentum : spero
enim me futurum apud vos, et os ad os loqui : ut gaudium vestrum plenum
sit. 13 Salutant te filii sororis tuæ Electæ.
Epistola B. Joannis Apostoli Tertia
Senior Gajo carissimo, quem ego diligo in veritate. 2 Carissime, de omnibus
orationem facio prospere te ingredi, et valere sicut prospere agit anima tua.
3 Gavisus sum valde venientibus fratribus, et testimonium perhibentibus
veritati tuæ, sicut tu in veritate ambulas. 4 Majorem horum non habeo gratiam,
quam ut audiam filios meos in veritate ambulare. 5 Carissime, fideliter
facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos, 6 qui testimonium reddiderunt
caritati tuæ in conspectu ecclesiæ : quos, benefaciens, deduces digne
Deo. 7 Pro nomine enim ejus profecti sunt, nihil accipientes a gentibus. 8 Nos
ergo debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis.
9 Scripsissem forsitan ecclesiæ : sed is qui amat primatum gerere in eis,
Diotrephes, non recipit nos : 10 propter hoc si venero, commonebo ejus opera,
quæ facit, verbis malignis garriens in nos : et quasi non ei ista sufficiant,
neque ipse suscipit fratres : et eos qui suscipiunt, prohibet, et de ecclesia
ejicit. 11 Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex
Deo est : qui malefacit, non vidit Deum.
12 Demetrio testimonium redditur ab omnibus, et ab ipsa veritate, sed et
nos testimonium perhibemus : et nosti quoniam testimonium nostrum verum
est.
13 Multa habui tibi scribere : sed nolui per atramentum et calamum scribere
tibi. 14 Spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur. Pax tibi. Salutant
te amici. Saluta amicos nominatim.
Epistola Catholica B. Judæ Apostoli
Judas Jesu Christi servus, frater autem Jacobi, his qui sunt in Deo Patre dilectis,
et Christo Jesu conservatis, et vocatis. 2 Misericordia vobis, et pax, et
caritas adimpleatur.
3 Carissimi, omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi
vestra salute, necesse habui scribere vobis : deprecans supercertari semel traditæ
sanctis fidei. 4 Subintroierunt enim quidam homines (qui olim præscripti
sunt in hoc judicium) impii, Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam, et
solum Dominatorem, et Dominum nostrum Jesum Christum negantes.
5 Commonere autem vos volo, scientes semel omnia, quoniam Jesus populum
de terra Ægypti salvans, secundo eos, qui non crediderunt, perdidit :
6 angelos vero, qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum
domicilium, in judicium magni diei, vinculis æternis sub caligine reservavit.
7 Sicut Sodoma, et Gomorrha, et finitimæ civitates simili modo exfornicatæ,
et abeuntes post carnem alteram, factæ sunt exemplum, ignis æterni
poenam sustinentes. 8 Similiter et hi carnem quidem maculant, dominationem
autem spernunt, majestatem autem blasphemant. 9 Cum Micha¨el Archangelus
cum diabolo disputans altercaretur de Moysi corpore, non est ausus judicium
inferre blasphemiæ : sed dixit : Imperet tibi Dominus. 10 Hi autem
quæcumque quidem ignorant, blasphemant : quæcumque autem naturaliter,
tamquam muta animalia, norunt, in his corrumpuntur. 11 Væ illis, quia in via
Cain abierunt, et errore Balaam mercede effusi sunt, et in contradictione Core
perierunt !
12 Hi sunt in epulis suis maculæ, convivantes sine timore, semetipsos pascentes,
nubes sine aqua, quæ a ventis circumferentur, arbores autumnales,
infructuosæ, bis mortuæ, eradicatæ, 13 fluctus feri maris, despumantes suas
confusiones, sidera errantia : quibus procella tenebrarum servata est in æternum.
14 Prophetavit autem et de his septimus ab Adam Enoch, dicens : Ecce
venit Dominus in sanctis millibus suis 15 facere judicium contra omnes, et
arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum, quibus impie
egerunt, et de omnibus duris, quæ locuti sunt contra Deum peccatores impii.
16 Hi sunt murmuratores querulosi, secundum desideria sua ambulantes, et
os eorum loquitur superba, mirantes personas quæstus causa. 17 Vos autem
carissimi, memores estote verborum, quæ prædicta sunt ab apostolis Domini
nostri Jesu Christi, 18 qui dicebant vobis, quoniam in novissimo tempore
venient illusores, secundum desideria sua ambulantes in impietatibus. 19 Hi
sunt, qui segregant semetipsos, animales, Spiritum non habentes.
20 Vos autem carissimi superædificantes vosmetipsos sanctissimæ vestræ
fidei, in Spiritu Sancto orantes, 21 vosmetipsos in dilectione Dei servate,
exspectantes misericordiam Domini nostri Jesu Christi in vitam æternam. 22 Et
hos quidem arguite judicatos : 23 illos vero salvate, de igne rapientes. Aliis
autem miseremini in timore : odientes et eam, quæ carnalis est, maculatam
tunicam. 24 Ei autem qui potens est vos conservare sine peccato et constituere
ante conspectum gloriæ suæ immaculatos in exsultatione in adventu Domini
nostri Jesu Christi, 25 soli Deo Salvatori nostro, per Jesum Christum Dominum
nostrum, gloria et magnificentia, imperium et potestas ante omne sæculum,
et nunc, et in omnia sæcula sæculorum. Amen.
Apocalypsis B. Joannis Apostoli
1 Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis,
quæ oportet fieri cito : et significavit, mittens per angelum suum servo
suo Joanni, 2 qui testimonium perhibuit verbo Dei, et testimonium Jesu Christi,
quæcumque vidit. 3 Beatus qui legit, et audit verba prophetiæ hujus, et servat
ea, quæ in ea scripta sunt : tempus enim prope est.
4 Joannes septem ecclesiis, quæ sunt in Asia. Gratia vobis, et pax ab eo,
qui est, et qui erat, et qui venturus est : et a septem spiritibus qui in conspectu
throni ejus sunt : 5 et a Jesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum,
et princeps regum terræ, qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris
in sanguine suo, 6 et fecit nos regnum, et sacerdotes Deo et Patri suo : ipsi
gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen. 7 Ecce venit cum nubibus, et
videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Et plangent se super eum
omnes tribus terræ. Etiam : amen. 8 Ego sum alpha et omega, principium et
finis, dicit Dominus Deus : qui est, et qui erat, et qui venturus est, omnipotens.
9 Ego Joannes frater vester, et particeps in tribulatione, et regno, et patientia
in Christo Jesu : fui in insula, quæ appellatur Patmos, propter verbum
Dei, et testimonium Jesu : 10 fui in spiritu in dominica die, et audivi post
me vocem magnam tamquam tubæ, 11 dicentis : Quod vides, scribe in libro :
et mitte septem ecclesiis, quæ sunt in Asia, Epheso, et Smyrnæ, et Pergamo,
et Thyatiræ, et Sardis, et Philadelphiæ, et Laodiciæ. 12 Et conversus sum ut
viderem vocem, quæ loquebatur mecum : et conversus vidi septem candelabra
aurea : 13 et in medio septem candelabrorum aureorum, similem Filio
hominis vestitum podere, et præcinctum ad mamillas zona aurea : 14 caput
autem ejus, et capilli erant candidi tamquam lana alba, et tamquam nix, et
oculi ejus tamquam flamma ignis : 15 et pedes ejus similes auricalco, sicut in
camino ardenti, et vox illius tamquam vox aquarum multarum : 16 et habebat
in dextera sua stellas septem : et de ore ejus gladius utraque parte acutus exibat
: et facies ejus sicut sol lucet in virtute sua. 17 Et cum vidissem eum, cecidi
ad pedes ejus tamquam mortuus. Et posuit dexteram suam super me, dicens :
Noli timere : ego sum primus, et novissimus, 18 et vivus, et fui mortuus, et ecce
sum vivens in sæcula sæculorum : et habeo claves mortis, et inferni. 19 Scribe
ergo quæ vidisti, et quæ sunt, et quæ oportet fieri post hæc. 20 Sacramentum
septem stellarum, quas vidisti in dextera mea, et septem candelabra aurea :
septem stellæ, angeli sunt septem ecclesiarum : et candelabra septem, septem
ecclesiæ sunt.
2Angelo Ephesi ecclesiæ scribe : Hæc dicit, qui tenet septem stellas in dextera
sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum : 2 Scio
opera tua, et laborem, et patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos
: et tentasti eos, qui se dicunt apostolos esse, et non sunt : et invenisti eos
mendaces : 3 et patientiam habes, et sustinuisti propter nomen meum, et non
defecisti. 4 Sed habeo adversum te, quod caritatem tuam primam reliquisti.
5 Memor esto itaque unde excideris : et age poenitentiam, et prima opera fac :
sin autem, venio tibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi poenitentiam
egeris. 6 Sed hoc habes, quia odisti facta Nicolaitarum, quæ et ego odi.
7 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis : Vincenti dabo edere
de ligno vitæ, quod est in paradiso Dei mei.
Apocalypsis
8 Et angelo Smyrnæ ecclesiæ scribe : Hæc dicit primus, et novissimus, qui
fuit mortuus, et vivit : 9 Scio tribulationem tuam, et paupertatem tuam, sed
dives es : et blasphemaris ab his, qui se dicunt Judæos esse, et non sunt, sed
sunt synagoga Satanæ. 10 Nihil horum timeas quæ passurus es. Ecce missurus
est diabolus aliquos ex vobis in carcerem ut tentemini : et habebitis tribulationem
diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam
vitæ. 11 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis : Qui vicerit, non
lædetur a morte secunda.
12 Et angelo Pergami ecclesiæ scribe : Hæc dicit qui habet rhomphæam
utraque parte acutam : 13 Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanæ : et tenes
nomen meum, et non negasti fidem meam. Et in diebus illis Antipas testis
meus fidelis, qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat. 14 Sed habeo adversus
te pauca : quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac
mittere scandalum coram filiis Isra¨el, edere, et fornicari : 15 ita habes et tu
tenentes doctrinam Nicolaitarum. 16 Similiter poenitentiam age : si quominus
veniam tibi cito, et pugnabo cum illis in gladio oris mei. 17 Qui habet aurem,
audiat quid Spiritus dicat ecclesiis : Vincenti dabo manna absconditum, et
dabo illi calculum candidum : et in calculo nomen novum scriptum, quod
nemo scit, nisi qui accipit.
18 Et angelo Thyatiræ ecclesiæ scribe : Hæc dicit Filius Dei, qui habet oculos
tamquam flammam ignis, et pedes ejus similes auricalco : 19 Novi opera
tua, et fidem, et caritatem tuam, et ministerium, et patientiam tuam, et opera
tua novissima plura prioribus. 20 Sed habeo adversus te pauca : quia permittis
mulierem Jezabel, quæ se dicit propheten, docere, et seducere servos meos,
fornicari, et manducare de idolothytis. 21 Et dedi illi tempus ut poenitentiam
ageret : et non vult poenitere a fornicatione sua. 22 Ecce mittam eam in
lectum : et qui moechantur cum ea, in tribulatione maxima erunt, nisi poenitentiam
ab operibus suis egerint. 23 Et filios ejus interficiam in morte, et scient
omnes ecclesiæ, quia ego sum scrutans renes, et corda : et dabo unicuique
vestrum secundum opera sua. Vobis autem dico, 24 et ceteris qui Thyatiræ
estis : quicumque non habent doctrinam hanc, et qui non cognoverunt altitudines
Satanæ, quemadmodum dicunt, non mittam super vos aliud pondus :
25 tamen id quod habetis, tenete donec veniam. 26 Et qui vicerit, et custodierit
usque in finem opera mea, dabo illi potestatem super gentes, 27 et reget eas in
virga ferrea, et tamquam vas figuli confringentur, 28 sicut et ego accepi a Patre
meo : et dabo illi stellam matutinam. 29 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus
dicat ecclesiis.
3 Et angelo ecclesiæ Sardis scribe : Hæc dicit qui habet septem spiritus
Dei, et septem stellas : Scio opera tua, quia nomen habes quod vivas, et
mortuus es. 2 Esto vigilans, et confirma cetera, quæ moritura erant. Non
enim invenio opera tua plena coram Deo meo. 3 In mente ergo habe qualiter
acceperis, et audieris, et serva, et poenitentiam age. Si ergo non vigilaveris,
veniam ad te tamquam fur et nescies qua hora veniam ad te. 4 Sed habes
pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt vestimenta sua : et ambulabunt
mecum in albis, quia digni sunt. 5 Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis,
et non delebo nomen ejus de libro vitæ, et confitebor nomen ejus coram Patre
meo, et coram angelis ejus. 6 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat
ecclesiis.
7 Et angelo Philadelphiæ ecclesiæ scribe : Hæc dicit Sanctus et Verus, qui
1497
Apocalypsis
habet clavem David : qui aperit, et nemo claudit : claudit, et nemo aperit :
8 Scio opera tua. Ecce dedi coram te ostium apertum, quod nemo potest
claudere : quia modicam habes virtutem, et servasti verbum meum, et non
negasti nomen meum. 9 Ecce dabo de synagoga Satanæ, qui dicunt se Judæos
esse, et non sunt, sed mentiuntur : ecce faciam illos ut veniant, et adorent
ante pedes tuos : et scient quia ego dilexi te, 10 quoniam servasti verbum
patientiæ meæ, et ego servabo te ab hora tentationis, quæ ventura est in orbem
universum tentare habitantes in terra. 11 Ecce venio cito : tene quod habes, ut
nemo accipiat coronam tuam. 12 Qui vicerit, faciam illum columnam in templo
Dei mei, et foras non egredietur amplius : et scribam super eum nomen Dei
mei, et nomen civitatis Dei mei novæ Jerusalem, quæ descendit de cælo a Deo
meo, et nomen meum novum. 13 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat
ecclesiis.
14 Et angelo Laodiciæ ecclesiæ scribe : Hæc dicit : Amen, testis fidelis et
verus, qui est principium creaturæ Dei. 15 Scio opera tua : quia neque frigidus
es, neque calidus : utinam frigidus esses, aut calidus : 16 sed quia tepidus
es, et nec frigidus, nec calidus, incipiam te evomere ex ore meo : 17 quia
dicis : Quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo : et nescis quia tu es
miser, et miserabilis, et pauper, et cæcus, et nudus. 18 Suadeo tibi emere a
me aurum ignitum probatum, ut locuples fias, et vestimentis albis induaris, et
non appareat confusio nuditatis tuæ, et collyrio inunge oculos tuos ut videas.
19 Ego quos amo, arguo, et castigo. Æmulare ergo, et poenitentiam age. 20 Ecce
sto ad ostium, et pulso : si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi
januam, intrabo ad illum, et coenabo cum illo, et ipse mecum. 21 Qui vicerit,
dabo ei sedere mecum in throno meo : sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo
in throno ejus. 22 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.
4Post hæc vidi : et ecce ostium apertum in cælo, et vox prima, quam audivi
tamquam tubæ loquentis mecum, dicens : Ascende huc, et ostendam tibi
quæ oportet fieri post hæc. 2 Et statim fui in spiritu : et ecce sedes posita erat
in cælo, et supra sedem sedens. 3 Et qui sedebat similis erat aspectui lapidis
jaspidis, et sardinis : et iris erat in circuitu sedis similis visioni smaragdinæ.
4 Et in circuitu sedis sedilia viginti quatuor : et super thronos viginti quatuor
seniores sedentes, circumamicti vestimentis albis, et in capitibus eorum coronæ
aureæ. 5 Et de throno procedebant fulgura, et voces, et tonitrua : et septem
lampades ardentes ante thronum, qui sunt septem spiritus Dei. 6 Et in conspectu
sedis tamquam mare vitreum simile crystallo : et in medio sedis, et in
circuitu sedis quatuor animalia plena oculis ante et retro. 7 Et animal primum
simile leoni, et secundum animal simile vitulo, et tertium animal habens faciem
quasi hominis, et quartum animal simile aquilæ volanti. 8 Et quatuor
animalia, singula eorum habebant alas senas : et in circuitu, et intus plena
sunt oculis : et requiem non habebant die ac nocte, dicentia : Sanctus, Sanctus,
Sanctus Dominus Deus omnipotens, qui erat, et qui est, et qui venturus est.
9 Et cum darent illa animalia gloriam, et honorem, et benedictionem sedenti
super thronum, viventi in sæcula sæculorum, 10 procidebant viginti quatuor
seniores ante sedentem in throno, et adorabant viventem in sæcula sæculorum,
et mittebant coronas suas ante thronum, dicentes : 11 Dignus es Domine
Deus noster accipere gloriam, et honorem, et virtutem : quia tu creasti omnia,
et propter voluntatem tuam erant, et creata sunt.
1498
Apocalypsis
5 Et vidi in dextera sedentis supra thronum, librum scriptum intus et foris,
signatum sigillis septem. 2 Et vidi angelum fortem, prædicantem voce
magna : Quis est dignus aperire librum, et solvere signacula ejus ? 3 Et nemo
poterat neque in cælo, neque in terra, neque subtus terram aperire librum,
neque respicere illum. 4 Et ego flebam multum, quoniam nemo dignus inventus
est aperire librum, nec videre eum. 5 Et unus de senioribus dixit mihi :
Ne fleveris : ecce vicit leo de tribu Juda, radix David, aperire librum, et solvere
septem signacula ejus. 6 Et vidi : et ecce in medio throni et quatuor
animalium, et in medio seniorum, Agnum stantem tamquam occisum, habentem
cornua septem, et oculos septem : qui sunt septem spiritus Dei, missi in
omnem terram. 7 Et venit : et accepit de dextera sedentis in throno librum.
8 Et cum aperuisset librum, quatuor animalia, et viginti quatuor seniores ceciderunt
coram Agno, habentes singuli citharas, et phialas aureas plenas odoramentorum,
quæ sunt orationes sanctorum : 9 et cantabant canticum novum,
dicentes : Dignus es, Domine, accipere librum, et aperire signacula ejus : quoniam
occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu, et lingua,
et populo, et natione : 10 et fecisti nos Deo nostro regnum, et sacerdotes : et
regnabimus super terram. 11 Et vidi, et audivi vocem angelorum multorum
in circuitu throni, et animalium, et seniorum : et erat numerus eorum millia
millium, 12 dicentium voce magna : Dignus est Agnus, qui occisus est,
accipere virtutem, et divinitatem, et sapientiam, et fortitudinem, et honorem,
et gloriam, et benedictionem. 13 Et omnem creaturam, quæ in cælo est, et
super terram, et sub terra, et quæ sunt in mari, et quæ in eo : omnes audivi
dicentes : Sedenti in throno, et Agno, benedictio et honor, et gloria, et potestas
in sæcula sæculorum. 14 Et quatuor animalia dicebant : Amen. Et viginti
quatuor seniores ceciderunt in facies suas : et adoraverunt viventem in sæcula
sæculorum.
6 Et vidi quod aperuisset Agnus unum de septem sigillis, et audivi unum
de quatuor animalibus, dicens tamquam vocem tonitrui : Veni, et vide.
2 Et vidi : et ecce equus albus, et qui sedebat super illum, habebat arcum, et
data est ei corona, et exivit vincens ut vinceret. 3 Et cum aperuisset sigillum
secundum, audivi secundum animal, dicens : Veni, et vide. 4 Et exivit alius
equus rufus : et qui sedebat super illum, datum est ei ut sumeret pacem de
terra, et ut invicem se interficiant, et datus est ei gladius magnus. 5 Et cum
aperuisset sigillum tertium, audivi tertium animal, dicens : Veni, et vide. Et
ecce equus niger : et qui sedebat super illum, habebat stateram in manu sua.
6 Et audivi tamquam vocem in medio quatuor animalium dicentium : Bilibris
tritici denario et tres bilibres hordei denario, et vinum, et oleum ne læseris.
7 Et cum aperuisset sigillum quartum, audivi vocem quarti animalis dicentis :
Veni, et vide. 8 Et ecce equus pallidus : et qui sedebat super eum, nomen illi
Mors, et infernus sequebatur eum, et data est illi potestas super quatuor partes
terræ, interficere gladio, fame, et morte, et bestiis terræ. 9 Et cum aperuisset
sigillum quintum, vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum
Dei, et propter testimonium, quod habebant : 10 et clamabant voce magna,
dicentes : Usquequo Domine (sanctus et verus), non judicas, et non vindicas
sanguinem nostrum de iis qui habitant in terra ? 11 Et datæ sunt illis singulæ
stolæ albæ : et dictum est illis ut requiescerent adhuc tempus modicum donec
compleantur conservi eorum, et fratres eorum, qui interficiendi sunt sicut et
illi. 12 Et vidi cum aperuisset sigillum sextum : et ecce terræmotus magnus
1499
Apocalypsis
factus est, et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus : et luna tota facta
est sicut sanguis : 13 et stellæ de cælo ceciderunt super terram, sicut ficus
emittit grossos suos cum a vento magno movetur : 14 et cælum recessit sicut
liber involutus : et omnis mons, et insulæ de locis suis motæ sunt : 15 et reges
terræ, et principes, et tribuni, et divites, et fortes, et omnis servus, et liber
absconderunt se in speluncis, et in petris montium : 16 et dicunt montibus, et
petris : Cadite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super thronum,
et ab ira Agni : 17 quoniam venit dies magnus iræ ipsorum : et quis poterit
stare ?
7 Post hæc vidi quatuor angelos stantes super quatuor angulos terræ,
tenentes quatuor ventos terræ, ne flarent super terram, neque super mare,
neque in ullam arborem. 2 Et vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis,
habentem signum Dei vivi : et clamavit voce magna quatuor angelis, quibus
datum est nocere terræ et mari, 3 dicens : Nolite nocere terræ, et mari, neque
arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum.
4 Et audivi numerum signatorum, centum quadraginta quatuor millia signati,
ex omni tribu filiorum Isra¨el. 5 Ex tribu Juda duodecim millia signati : ex
tribu Ruben duodecim millia signati : ex tribu Gad duodecim millia signati :
6 ex tribu Aser duodecim millia signati : ex tribu Nephthali duodecim millia
signati : ex tribu Manasse duodecim millia signati : 7 ex tribu Simeon duodecim
millia signati : ex tribu Levi duodecim millia signati : ex tribu Issachar
duodecim millia signati : 8 ex tribu Zabulon duodecim millia signati : ex tribu
Joseph duodecim millia signati : ex tribu Benjamin duodecim millia signati.
9 Post hæc vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus
gentibus, et tribubus, et populis, et linguis : stantes ante thronum, et in
conspectu Agni, amicti stolis albis, et palmæ in manibus eorum : 10 et clamabant
voce magna, dicentes : Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et
Agno. 11 Et omnes angeli stabant in circuitu throni, et seniorum, et quatuor
animalium : et ceciderunt in conspectu throni in facies suas, et adoraverunt
Deum, 12 dicentes : Amen. Benedictio, et claritas, et sapientia, et gratiarum
actio, honor, et virtus, et fortitudo Deo nostro in sæcula sæculorum. Amen.
13 Et respondit unus de senioribus et dixit mihi : Hi, qui amicti sunt stolis
albis, qui sunt ? et unde venerunt ? 14 Et dixi illi : Domine mi, tu scis. Et dixit
mihi : Hi sunt, qui venerunt de tribulatione magna, et laverunt stolas suas, et
dealbaverunt eas in sanguine Agni. 15 Ideo sunt ante thronum Dei, et serviunt
ei die ac nocte in templo ejus : et qui sedet in throno, habitabit super illos :
16 non esurient, neque sitient amplius, nec cadet super illos sol, neque ullus
æstus : 17 quoniam Agnus, qui in medio throni est, reget illos et deducet eos
ad vitæ fontes aquarum, et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum.
8 Et cum aperuisset sigillum septimum, factum est silentium in cælo, quasi
media hora. 2 Et vidi septem angelos stantes in conspectu Dei : et datæ
sunt illis septem tubæ. 3 Et alius angelus venit, et stetit ante altare habens
thuribulum aureum : et data sunt illi incensa multa, ut daret de orationibus
sanctorum omnium super altare aureum, quod est ante thronum Dei. 4 Et
ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu angeli coram
Deo. 5 Et accepit angelus thuribulum, et implevit illud de igne altaris, et
misit in terram : et facta sunt tonitrua, et voces, et fulgura, et terræmotus
magnus. 6 Et septem angeli, qui habebant septem tubas, præparaverunt se ut
tuba canerent. 7 Et primus angelus tuba cecinit, et facta est grando, et ignis,
1500
Apocalypsis
mista in sanguine, et missum est in terram, et tertia pars terræ combusta est,
et tertia pars arborum concremata est, et omne foenum viride combustum
est. 8 Et secundus angelus tuba cecinit : et tamquam mons magnus igne
ardens missus est in mare, et facta est tertia pars maris sanguis, 9 et mortua
est tertia pars creaturæ eorum, quæ habebant animas in mari, et tertia pars
navium interiit. 10 Et tertius angelus tuba cecinit : et cecidit de cælo stella
magna, ardens tamquam facula, et cecidit in tertiam partem fluminum, et in
fontes aquarum : 11 et nomen stellæ dicitur Absinthium, et facta est tertia pars
aquarum in absinthium ; et multi hominum mortui sunt de aquis, quia amaræ
factæ sunt. 12 Et quartus angelus tuba cecinit : et percussa est tertia pars solis,
et tertia pars lunæ, et tertia pars stellarum, ita ut obscuraretur tertia pars
eorum, et diei non luceret pars tertia, et noctis similiter. 13 Et vidi, et audivi
vocem unius aquilæ volantis per medium cæli dicentis voce magna : Væ, væ,
væ habitantibus in terra de ceteris vocibus trium angelorum, qui erant tuba
canituri.
9Et quintus angelus tuba cecinit : et vidi stellam de cælo cecidisse in terram,
et data est ei clavis putei abyssi. 2 Et aperuit puteum abyssi : et ascendit fumus
putei, sicut fumus fornacis magnæ : et obscuratus est sol, et a¨er de fumo
putei : 3 et de fumo putei exierunt locustæ in terram, et data est illis potestas,
sicut habent potestatem scorpiones terræ : 4 et præceptum est illis ne læderent
foenum terræ, neque omne viride, neque omnem arborem : nisi tantum
homines, qui non habent signum Dei in frontibus suis : 5 et datum est illis ne
occiderent eos : sed ut cruciarent mensibus quinque : et cruciatus eorum, ut
cruciatus scorpii cum percutit hominem. 6 Et in diebus illis quærent homines
mortem, et non invenient eam : et desiderabunt mori, et fugiet mors ab eis.
7 Et similitudines locustarum, similes equis paratis in prælium : et super capita
earum tamquam coronæ similes auro : et facies earum tamquam facies
hominum. 8 Et habebant capillos sicut capillos mulierum. Et dentes earum,
sicut dentes leonum erant : 9 et habebant loricas sicut loricas ferreas, et vox
alarum earum sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum :
10 et habebant caudas similes scorpionum, et aculei erant in caudis earum : et
potestas earum nocere hominibus mensibus quinque : 11 et habebant super se
regem angelum abyssi cui nomen hebraice Abaddon, græce autem Apollyon,
latine habens nomen Exterminans. 12 Væ unum abiit, et ecce veniunt adhuc
duo væ post hæc.
13 Et sextus angelus tuba cecinit : et audivi vocem unam ex quatuor
cornibus altaris aurei, quod est ante oculos Dei, 14 dicentem sexto angelo, qui
habebat tubam : Solve quatuor angelos, qui alligati sunt in flumine magno
Euphrate. 15 Et soluti sunt quatuor angeli, qui parati erant in horam, et diem,
et mensem, et annum, ut occiderent tertiam partem hominum. 16 Et numerus
equestris exercitus vicies millies dena millia. Et audivi numerum eorum. 17 Et
ita vidi equos in visione : et qui sedebant super eos, habebant loricas igneas,
et hyacinthinas, et sulphureas, et capita equorum erant tamquam capita leonum
: et de ore eorum procedit ignis, et fumus, et sulphur. 18 Et ab his tribus
plagis occisa est tertia pars hominum de igne, et de fumo, et sulphure, quæ
procedebant de ore ipsorum. 19 Potestas enim equorum in ore eorum est, et
in caudis eorum, nam caudæ eorum similes serpentibus, habentes capita : et
in his nocent. 20 Et ceteri homines, qui non sunt occisi in his plagis, neque
poenitentiam egerunt de operibus manuum suarum, ut non adorarent dæmo-
1501
Apocalypsis
nia, et simulacra aurea, et argentea, et ærea, et lapidea, et lignea, quæ neque
videre possunt, neque audire, neque ambulare, 21 et non egerunt poenitentiam
ab homicidiis suis, neque a veneficiis suis, neque a fornicatione sua, neque a
furtis suis.
10 Et vidi alium angelum fortem descendentem de cælo amictum nube,
et iris in capite ejus, et facies ejus erat ut sol, et pedes ejus tamquam
columnæ ignis : 2 et habebat in manu sua libellum apertum : et posuit pedem
suum dextrum super mare, sinistrum autem super terram : 3 et clamavit voce
magna, quemadmodum cum leo rugit. Et cum clamasset, locuta sunt septem
tonitrua voces suas. 4 Et cum locuta fuissent septem tonitrua voces suas, ego
scripturus eram : et audivi vocem de cælo dicentem mihi : Signa quæ locuta
sunt septem tonitrua : et noli ea scribere. 5 Et angelus, quem vidi stantem
super mare et super terram, levavit manum suam ad cælum : 6 et juravit per
viventem in sæcula sæculorum, qui creavit cælum, et ea quæ in eo sunt : et
terram, et ea quæ in ea sunt : et mare, et ea quæ in eo sunt : Quia tempus non
erit amplius : 7 sed in diebus vocis septimi angeli, cum coeperit tuba canere,
consummabitur mysterium Dei sicut evangelizavit per servos suos prophetas.
8 Et audivi vocem de cælo iterum loquentem mecum, et dicentem : Vade, et
accipe librum apertum de manu angeli stantis super mare, et super terram.
9 Et abii ad angelum, dicens ei, ut daret mihi librum. Et dixit mihi : Accipe
librum, et devora illum : et faciet amaricari ventrem tuum, sed in ore tuo erit
dulce tamquam mel. 10 Et accepi librum de manu angeli, et devoravi illum :
et erat in ore meo tamquam mel dulce, et cum devorassem eum, amaricatus
est venter meus : 11 et dixit mihi : Oportet te iterum prophetare gentibus, et
populis, et linguis, et regibus multis.
11 Et datus est mihi calamus similis virgæ, et dictum est mihi : Surge,
et metire templum Dei, et altare, et adorantes in eo : 2 atrium autem,
quod est foris templum, ejice foras, et ne metiaris illud : quoniam datum est
gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus : 3 et
dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta,
amicti saccis. 4 Hi sunt duæ olivæ et duo candelabra in conspectu Domini
terræ stantes. 5 Et si quis voluerit eos nocere, ignis exiet de ore eorum, et devorabit
inimicos eorum : et si quis voluerit eos lædere, sic oportet eum occidi.
6 Hi habent potestatem claudendi cælum, ne pluat diebus prophetiæ ipsorum :
et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem, et percutere
terram omni plaga quotiescumque voluerint. 7 Et cum finierint testimonium
suum, bestia, quæ ascendit de abysso, faciet adversum eos bellum, et vincet
illos, et occidet eos. 8 Et corpora eorum jacebunt in plateis civitatis magnæ,
quæ vocatur spiritualiter Sodoma, et Ægyptus, ubi et Dominus eorum crucifixus
est. 9 Et videbunt de tribubus, et populis, et linguis, et gentibus corpora
eorum per tres dies et dimidium : et corpora eorum non sinent poni in monumentis
: 10 et inhabitantes terram gaudebunt super illos, et jucundabuntur :
et munera mittent invicem, quoniam hi duo prophetæ cruciaverunt eos, qui
habitabant super terram. 11 Et post dies tres et dimidium, spiritus vitæ a Deo
intravit in eos. Et steterunt super pedes suos, et timor magnus cecidit super
eos qui viderunt eos. 12 Et audierunt vocem magnam de cælo, dicentem eis :
Ascendite huc. Et ascenderunt in cælum in nube : et viderunt illos inimici
eorum. 13 Et in illa hora factus est terræmotus magnus, et decima pars civitatis
cecidit : et occisa sunt in terræmotu nomina hominum septem millia : et
1502
Apocalypsis
reliqui in timorem sunt missi, et dederunt gloriam Deo cæli. 14 Væ secundum
abiit : et ecce væ tertium veniet cito.
15 Et septimus angelus tuba cecinit : et factæ sunt voces magnæ in cælo
dicentes : Factum est regnum hujus mundi, Domini nostri et Christi ejus, et
regnabit in sæcula sæculorum. Amen. 16 Et viginti quatuor seniores, qui in
conspectu Dei sedent in sedibus suis, ceciderunt in facies suas, et adoraverunt
Deum, dicentes : 17 Gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens, qui es,
et qui eras, et qui venturus es : quia accepisti virtutem tuam magnam, et
regnasti. 18 Et iratæ sunt gentes, et advenit ira tua et tempus mortuorum
judicari, et reddere mercedem servis tuis prophetis, et sanctis, et timentibus
nomen tuum pusillis et magnis, et exterminandi eos qui corruperunt terram.
19 Et apertum est templum Dei in cælo : et visa est arca testamenti ejus in
templo ejus, et facta sunt fulgura, et voces, et terræmotus, et grando magna.
12 Et signum magnum apparuit in cælo : mulier amicta sole, et luna sub
pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim : 2 et in utero
habens, clamabat parturiens, et cruciabatur ut pariat. 3 Et visum est aliud
signum in cælo : et ecce draco magnus rufus habens capita septem, et cornua
decem : et in capitibus ejus diademata septem, 4 et cauda ejus trahebat tertiam
partem stellarum cæli, et misit eas in terram : et draco stetit ante mulierem,
quæ erat paritura, ut cum peperisset, filium ejus devoraret. 5 Et peperit filium
masculum, qui recturus erat omnes gentes in virga ferrea : et raptus est filius
ejus ad Deum, et ad thronum ejus, 6 et mulier fugit in solitudinem ubi habebat
locum paratum a Deo, ut ibi pascant eam diebus mille ducentis sexaginta.
7 Et factum est prælium magnum in cælo : Micha¨el et angeli ejus præliabantur
cum dracone, et draco pugnabat, et angeli ejus : 8 et non valuerunt,
neque locus inventus est eorum amplius in cælo. 9 Et projectus est draco
ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus, et Satanas, qui seducit
universum orbem : et projectus est in terram, et angeli ejus cum illo missi
sunt. 10 Et audivi vocem magnam in cælo dicentem : Nunc facta est salus, et
virtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi ejus : quia projectus est accusator
fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die
ac nocte. 11 Et ipsi vicerunt eum propter sanguinem Agni, et propter verbum
testimonii sui, et non dilexerunt animas suas usque ad mortem. 12 Propterea
lætamini cæli, et qui habitatis in eis. Væ terræ, et mari, quia descendit diabolus
ad vos habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet.
13 Et postquam vidit draco quod projectus esset in terram, persecutus est
mulierem, quæ peperit masculum : 14 et datæ sunt mulieri alæ duæ aquilæ
magnæ ut volaret in desertum in locum suum, ubi alitur per tempus et tempora,
et dimidium temporis a facie serpentis. 15 Et misit serpens ex ore suo
post mulierem, aquam tamquam flumen, ut eam faceret trahi a flumine. 16 Et
adjuvit terra mulierem, et aperuit terra os suum, et absorbuit flumen, quod
misit draco de ore suo. 17 Et iratus est draco in mulierem : et abiit facere
prælium cum reliquis de semine ejus, qui custodiunt mandata Dei, et habent
testimonium Jesu Christi. 18 Et stetit supra arenam maris.
13 Et vidi de mari bestiam ascendentem habentem capita septem, et cornua
decem, et super cornua ejus decem diademata, et super capita ejus
nomina blasphemiæ. 2 Et bestia, quam vidi, similis erat pardo, et pedes ejus
sicut pedes ursi, et os ejus sicut os leonis. Et dedit illi draco virtutem suam,
et potestatem magnam. 3 Et vidi unum de capitibus suis quasi occisum in
1503
Apocalypsis
mortem : et plaga mortis ejus curata est. Et admirata est universa terra post
bestiam. 4 Et adoraverunt draconem, qui dedit potestatem bestiæ : et adoraverunt
bestiam, dicentes : Quis similis bestiæ ? et quis poterit pugnare cum
ea ? 5 Et datum est ei os loquens magna et blasphemias : et data est ei potestas
facere menses quadraginta duos. 6 Et aperuit os suum in blasphemias ad
Deum, blasphemare nomen ejus, et tabernaculum ejus, et eos qui in cælo habitant.
7 Et est datum illi bellum facere cum sanctis, et vincere eos. Et data est
illi potestas in omnem tribum, et populum, et linguam, et gentem, 8 et adoraverunt
eam omnes, qui inhabitant terram : quorum non sunt scripta nomina
in libro vitæ Agni, qui occisus est ab origine mundi. 9 Si quis habet aurem,
audiat. 10 Qui in captivitatem duxerit, in captivitatem vadet : qui in gladio
occiderit, oportet eum gladio occidi. Hic est patientia, et fides sanctorum.
11 Et vidi aliam bestiam ascendentem de terra, et habebat cornua duo similia
Agni, et loquebatur sicut draco. 12 Et potestatem prioris bestiæ omnem
faciebat in conspectu ejus : et fecit terram, et habitantes in ea, adorare bestiam
primam, cujus curata est plaga mortis. 13 Et fecit signa magna, ut etiam
ignem faceret de cælo descendere in terram in conspectu hominum. 14 Et seduxit
habitantes in terra propter signa, quæ data sunt illi facere in conspectu
bestiæ, dicens habitantibus in terra, ut faciant imaginem bestiæ, quæ habet
plagam gladii, et vixit. 15 Et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiæ,
et ut loquatur imago bestiæ : et faciat ut quicumque non adoraverint imaginem
bestiæ, occidantur. 16 Et faciet omnes pusillos, et magnos, et divites, et
pauperes, et liberos, et servos habere caracterem in dextera manu sua, aut in
frontibus suis : 17 et nequis possit emere, aut vendere, nisi qui habet caracterem,
aut nomen bestiæ, aut numerum nominis ejus. 18 Hic sapientia est. Qui
habet intellectum, computet numerum bestiæ. Numerus enim hominis est :
et numerus ejus sexcenti sexaginta sex.
14 Et vidi : et ecce Agnus stabat supra montem Sion, et cum eo centum
quadraginta quatuor millia, habentes nomen ejus, et nomen Patris
ejus scriptum in frontibus suis. 2 Et audivi vocem de cælo, tamquam
vocem aquarum multarum, et tamquam vocem tonitrui magni : et vocem,
quam audivi, sicut citharoedorum citharizantium in citharis suis. 3 Et cantabant
quasi canticum novum ante sedem, et ante quatuor animalia, et seniores :
et nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quatuor millia,
qui empti sunt de terra. 4 Hi sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati :
virgines enim sunt. Hi sequuntur Agnum quocumque ierit. Hi empti sunt
ex hominibus primitiæ Deo, et Agno : 5 et in ore eorum non est inventum
mendacium : sine macula enim sunt ante thronum Dei.
6 Et vidi alterum angelum volantem per medium cæli, habentem Evangelium
æternum, ut evangelizaret sedentibus super terram, et super omnem
gentem, et tribum, et linguam, et populum : 7 dicens magna voce : Timete
Dominum, et date illi honorem, quia venit hora judicii ejus : et adorate eum,
qui fecit cælum, et terram, mare, et fontes aquarum. 8 Et alius angelus secutus
est dicens : Cecidit, cecidit Babylon illa magna : quæ a vino iræ fornicationis
suæ potavit omnes gentes. 9 Et tertius angelus secutus est illos, dicens voce
magna : Si quis adoraverit bestiam, et imaginem ejus, et acceperit caracterem
in fronte sua, aut in manu sua : 10 et hic bibet de vino iræ Dei, quod mistum
est mero in calice iræ ipsius, et cruciabitur igne, et sulphure in conspectu
angelorum sanctorum, et ante conspectum Agni : 11 et fumus tormentorum
1504
Apocalypsis
eorum ascendet in sæcula sæculorum : nec habent requiem die ac nocte, qui
adoraverunt bestiam, et imaginem ejus, et si quis acceperit caracterem nominis
ejus. 12 Hic patientia sanctorum est, qui custodiunt mandata Dei, et fidem
Jesu. 13 Et audivi vocem de cælo, dicentem mihi : Scribe : Beati mortui qui
in Domino moriuntur. Amodo jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus
suis : opera enim illorum sequuntur illos.
14 Et vidi : et ecce nubem candidam, et super nubem sedentem similem Filio
hominis, habentem in capite suo coronam auream, et in manu sua falcem
acutam. 15 Et alius angelus exivit de templo, clamans voce magna ad sedentem
super nubem : Mitte falcem tuam, et mete, quia venit hora ut metatur,
quoniam aruit messis terræ. 16 Et misit qui sedebat super nubem, falcem
suam in terram, et demessa est terra. 17 Et alius angelus exivit de templo,
quod est in cælo, habens et ipse falcem acutam. 18 Et alius angelus exivit de
altari, qui habebat potestatem supra ignem : et clamavit voce magna ad eum
qui habebat falcem acutam, dicens : Mitte falcem tuam acutam, et vindemia
botros vineæ terræ : quoniam maturæ sunt uvæ ejus. 19 Et misit angelus falcem
suam acutam in terram, et vindemiavit vineam terræ, et misit in lacum
iræ Dei magnum : 20 et calcatus est lacus extra civitatem, et exivit sanguis de
lacu usque ad frenos equorum per stadia mille sexcenta.
15 Et vidi aliud signum in cælo magnum et mirabile, angelos septem,
habentes plagas septem novissimas : quoniam in illis consummata est
ira Dei. 2 Et vidi tamquam mare vitreum mistum igne, et eos, qui vicerunt
bestiam, et imaginem ejus, et numerum nominis ejus, stantes super mare vitreum,
habentes citharas Dei : 3 et cantantes canticum Moysi servi Dei, et
canticum Agni, dicentes : Magna et mirabilia sunt opera tua, Domine Deus
omnipotens : justæ et veræ sunt viæ tuæ, Rex sæculorum. 4 Quis non timebit
te, Domine, et magnificabit nomen tuum ? quia solus pius es : quoniam omnes
gentes venient, et adorabunt in conspectu tuo, quoniam judicia tua manifesta
sunt.
5 Et post hæc vidi : et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii
in cælo, 6 et exierunt septem angeli habentes septem plagas de templo, vestiti
lino mundo et candido, et præcincti circa pectora zonis aureis. 7 Et unum
de quatuor animalibus dedit septem angelis septem phialas aureas, plenas
iracundiæ Dei viventis in sæcula sæculorum. 8 Et impletum est templum
fumo a majestate Dei, et de virtute ejus : et nemo poterat introire in templum,
donec consummarentur septem plagæ septem angelorum.
16 Et audivi vocem magnam de templo, dicentem septem angelis : Ite, et
effundite septem phialas iræ Dei in terram. 2 Et abiit primus, et effudit
phialam suam in terram, et factum est vulnus sævum et pessimum in
homines, qui habebant caracterem bestiæ, et in eos qui adoraverunt imaginem
ejus. 3 Et secundus angelus effudit phialam suam in mare, et factus est sanguis
tamquam mortui : et omnis anima vivens mortua est in mari. 4 Et tertius
effudit phialam suam super flumina, et super fontes aquarum, et factus est
sanguis. 5 Et audivi angelum aquarum dicentem : Justus es, Domine, qui
es, et qui eras sanctus, qui hæc judicasti : 6 quia sanguinem sanctorum et
prophetarum effuderunt, et sanguinem eis dedisti bibere : digni enim sunt.
7 Et audivi alterum ab altari dicentem : Etiam Domine Deus omnipotens, vera
et justa judicia tua. 8 Et quartus angelus effudit phialam suam in solem, et
datum est illi æstu affligere homines, et igni : 9 et æstuaverunt homines æstu
1505
Apocalypsis
magno, et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas,
neque egerunt poenitentiam ut darent illi gloriam. 10 Et quintus angelus
effudit phialam suam super sedem bestiæ : et factum est regnum ejus tenebrosum,
et commanducaverunt linguas suas præ dolore : 11 et blasphemaverunt
Deum cæli præ doloribus, et vulneribus suis, et non egerunt poenitentiam
ex operibus suis. 12 Et sextus angelus effudit phialam suam in flumen illud
magnum Euphraten : et siccavit aquam ejus, ut præpararetur via regibus ab
ortu solis. 13 Et vidi de ore draconis, et de ore bestiæ, et de ore pseudoprophetæ
spiritus tres immundos in modum ranarum. 14 Sunt enim spiritus
dæmoniorum facientes signa, et procedunt ad reges totius terræ congregare
illos in prælium ad diem magnum omnipotentis Dei. 15 Ecce venio sicut fur.
Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant
turpitudinem ejus. 16 Et congregabit illos in locum qui vocatur hebraice Armagedon.
17 Et septimus angelus effudit phialam suam in a¨erem, et exivit
vox magna de templo a throno, dicens : Factum est. 18 Et facta sunt fulgura,
et voces, et tonitrua, et terræmotus factus est magnus, qualis numquam
fuit ex quo homines fuerunt super terram : talis terræmotus, sic magnus.
19 Et facta est civitas magna in tres partes : et civitates gentium ceciderunt.
Et Babylon magna venit in memoriam ante Deum, dare illi calicem vini indignationis
iræ ejus. 20 Et omnis insula fugit, et montes non sunt inventi.
21 Et grando magna sicut talentum descendit de cælo in homines : et blasphemaverunt
Deum homines propter plagam grandinis : quoniam magna facta
est vehementer.
17Et venit unus de septem angelis, qui habebant septem phialas, et locutus
est mecum, dicens : Veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnæ,
quæ sedet super aquas multas, 2 cum qua fornicati sunt reges terræ, et
inebriati sunt qui inhabitant terram de vino prostitutionis ejus. 3 Et abstulit me
in spiritu in desertum. Et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam,
plenam nominibus blasphemiæ, habentem capita septem, et cornua decem.
4 Et mulier erat circumdata purpura, et coccino, et inaurata auro, et lapide
pretioso, et margaritis, habens poculum aureum in manu sua, plenum abominatione,
et immunditia fornicationis ejus. 5 Et in fronte ejus nomen scriptum :
Mysterium : Babylon magna, mater fornicationum, et abominationum terræ.
6 Et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum, et de sanguine martyrum
Jesu. Et miratus sum cum vidissem illam admiratione magna. 7 Et dixit mihi
angelus : Quare miraris ? ego dicam tibi sacramentum mulieris, et bestiæ,
quæ portat eam, quæ habet capita septem, et cornua decem. 8 Bestia, quam
vidisti, fuit, et non est, et ascensura est de abysso, et in interitum ibit : et
mirabuntur inhabitantes terram (quorum non sunt scripta nomina in libro
vitæ a constitutione mundi) videntes bestiam, quæ erat, et non est. 9 Et hic
est sensus, qui habet sapientiam. Septem capita, septem montes sunt, super
quos mulier sedet, et reges septem sunt. 10 Quinque ceciderunt, unus est, et
alius nondum venit : et cum venerit, oportet illum breve tempus manere. 11 Et
bestia, quæ erat, et non est : et ipsa octava est : et de septem est, et in interitum
vadit. 12 Et decem cornua, quæ vidisti, decem reges sunt : qui regnum
nondum acceperunt, sed potestatem tamquam reges una hora accipient post
bestiam. 13 Hi unum consilium habent, et virtutem, et potestatem suam bestiæ
tradent. 14 Hi cum Agno pugnabunt, et Agnus vincet illos : quoniam Dominus
dominorum est, et Rex regum, et qui cum illo sunt, vocati, electi, et fideles.
1506
Apocalypsis
15 Et dixit mihi : Aquæ, quas vidisti ubi meretrix sedet, populi sunt, et gentes,
et linguæ. 16 Et decem cornua, quæ vidisti in bestia : hi odient fornicariam, et
desolatam facient illam, et nudam, et carnes ejus manducabunt, et ipsam igni
concremabunt. 17 Deus enim dedit in corda eorum ut faciant quod placitum
est illi : ut dent regnum suum bestiæ donec consummentur verba Dei. 18 Et
mulier, quam vidisti, est civitas magna, quæ habet regnum super reges terræ.
18 Et post hæc vidi alium angelum descendentem de cælo, habentem
potestatem magnam : et terra illuminata est a gloria ejus. 2 Et exclamavit
in fortitudine, dicens : Cecidit, cecidit Babylon magna : et facta est habitatio
dæmoniorum, et custodia omnis spiritus immundi, et custodia omnis volucris
immundæ, et odibilis : 3 quia de vino iræ fornicationis ejus biberunt omnes
gentes : et reges terræ cum illa fornicati sunt : et mercatores terræ de virtute
deliciarum ejus divites facti sunt. 4 Et audivi aliam vocem de cælo, dicentem
: Exite de illa populus meus : ut ne participes sitis delictorum ejus, et
de plagis ejus non accipiatis. 5 Quoniam pervenerunt peccata ejus usque ad
cælum, et recordatus est Dominus iniquitatum ejus. 6 Reddite illi sicut et ipsa
reddidit vobis : et duplicate duplicia secundum opera ejus : in poculo, quo
miscuit, miscete illi duplum. 7 Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum
date illi tormentum et luctum : quia in corde suo dicit : Sedeo regina :
et vidua non sum, et luctum non videbo. 8 Ideo in una die venient plagæ
ejus, mors, et luctus, et fames, et igne comburetur : quia fortis est Deus, qui
judicabit illam. 9 Et flebunt, et plangent se super illam reges terræ, qui cum
illa fornicati sunt, et in deliciis vixerunt, cum viderint fumum incendii ejus :
10 longe stantes propter timorem tormentorum ejus, dicentes : Væ, væ civitas
illa magna Babylon, civitas illa fortis : quoniam una hora venit judicium tuum.
11 Et negotiatores terræ flebunt, et lugebunt super illam : quoniam merces
eorum nemo emet amplius : 12 merces auri, et argenti, et lapidis pretiosi, et
margaritæ, et byssi, et purpuræ, et serici, et cocci (et omne lignum thyinum,
et omnia vasa eboris, et omnia vasa de lapide pretioso, et æramento, et ferro,
et marmore, 13 et cinnamomum) et odoramentorum, et unguenti, et thuris,
et vini, et olei, et similæ, et tritici, et jumentorum, et ovium, et equorum, et
rhedarum, et mancipiorum, et animarum hominum. 14 Et poma desiderii animæ
tuæ discesserunt a te, et omnia pinguia et præclara perierunt a te, et
amplius illa jam non invenient. 15 Mercatores horum, qui divites facti sunt,
ab ea longe stabunt propter timorem tormentorum ejus, flentes, ac lugentes,
16 et dicentes : Væ, væ civitas illa magna, quæ amicta erat bysso, et purpura,
et cocco, et deaurata erat auro, et lapide pretioso, et margaritis : 17 quoniam
una hora destitutæ sunt tantæ divitiæ, et omnis gubernator, et omnis qui in
lacum navigat, et nautæ, et qui in mari operantur, longe steterunt, 18 et clamaverunt
videntes locum incendii ejus, dicentes : Quæ similis civitati huic
magnæ ? 19 et miserunt pulverem super capita sua, et clamaverunt flentes, et
lugentes, dicentes : Væ, væ civitas illa magna, in qua divites facti sunt omnes,
qui habebant naves in mari de pretiis ejus : quoniam una hora desolata est.
20 Exsulta super eam cælum, et sancti apostoli, et prophetæ : quoniam judicavit
Deus judicium vestrum de illa. 21 Et sustulit unus angelus fortis lapidem
quasi molarem magnum, et misit in mare, dicens : Hoc impetu mittetur Babylon
civitas illa magna, et ultra jam non invenietur. 22 Et vox citharoedorum, et
musicorum, et tibia canentium, et tuba non audietur in te amplius : et omnis
artifex omnis artis non invenietur in te amplius : et vox molæ non audietur in
1507
Apocalypsis
te amplius : 23 et lux lucernæ non lucebit in te amplius : et vox sponsi et sponsæ
non audietur adhuc in te : quia mercatores tui erant principes terræ, quia
in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes. 24 Et in ea sanguis prophetarum et
sanctorum inventus est : et omnium qui interfecti sunt in terra.
19 Post hæc audivi quasi vocem turbarum multarum in cælo dicentium :
Alleluja : salus, et gloria, et virtus Deo nostro est : 2 quia vera et justa
judicia sunt ejus, qui judicavit de meretrice magna, quæ corrupit terram in
prostitutione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus ejus.
3 Et iterum dixerunt : Alleluja. Et fumus ejus ascendit in sæcula sæculorum.
4 Et ceciderunt seniores viginti quatuor, et quatuor animalia, et adoraverunt
Deum sedentem super thronum, dicentes : Amen : alleluja. 5 Et vox de throno
exivit, dicens : Laudem dicite Deo nostro omnes servi ejus : et qui timetis
eum pusilli et magni. 6 Et audivi quasi vocem turbæ magnæ, et sicut vocem
aquarum multarum, et sicut vocem tonitruorum magnorum, dicentium : Alleluja
: quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens. 7 Gaudeamus, et
exsultemus : et demus gloriam ei : quia venerunt nuptiæ Agni, et uxor ejus
præparavit se. 8 Et datum est illi ut cooperiat se byssino splendenti et candido.
Byssinum enim justificationes sunt sanctorum. 9 Et dixit mihi : Scribe : Beati
qui ad coenam nuptiarum Agni vocati sunt ; et dixit mihi : Hæc verba Dei
vera sunt. 10 Et cecidi ante pedes ejus, ut adorarem eum. Et dicit mihi : Vide
ne feceris : conservus tuus sum, et fratrum tuorum habentium testimonium
Jesu. Deum adora. Testimonium enim Jesu est spiritus prophetiæ.
11 Et vidi cælum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum,
vocabatur Fidelis, et Verax, et cum justitia judicat et pugnat. 12 Oculi autem
ejus sicut flamma ignis, et in capite ejus diademata multa, habens nomen
scriptum, quod nemo novit nisi ipse. 13 Et vestitus erat veste aspersa sanguine
: et vocatur nomen ejus : Verbum Dei. 14 Et exercitus qui sunt in cælo,
sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo et mundo. 15 Et de ore
ejus procedit gladius ex utraque parte acutus, ut in ipso percutiat gentes. Et
ipse reget eas in virga ferrea : et ipse calcat torcular vini furoris iræ Dei omnipotentis.
16 Et habet in vestimento et in femore suo scriptum : Rex regum et
Dominus dominantium.
17 Et vidi unum angelum stantem in sole, et clamavit voce magna, dicens
omnibus avibus, quæ volabant per medium cæli : Venite, et congregamini ad
coenam magnam Dei : 18 ut manducetis carnes regum, et carnes tribunorum,
et carnes fortium, et carnes equorum, et sedentium in ipsis, et carnes omnium
liberorum, et servorum, et pusillorum et magnorum. 19 Et vidi bestiam,
et reges terræ, et exercitus eorum congregatos ad faciendum prælium cum
illo, qui sedebat in equo, et cum exercitu ejus. 20 Et apprehensa est bestia, et
cum ea pseudopropheta : qui fecit signa coram ipso, quibus seduxit eos, qui
acceperunt caracterem bestiæ, et qui adoraverunt imaginem ejus. Vivi missi
sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure : 21 et ceteri occisi sunt in gladio
sedentis super equum, qui procedit de ore ipsius : et omnes aves saturatæ
sunt carnibus eorum.
20 Et vidi angelum descendentem de cælo, habentem clavem abyssi, et
catenam magnam in manu sua. 2 Et apprehendit draconem, serpentem
antiquum, qui est diabolus, et Satanas, et ligavit eum per annos mille : 3 et
misit eum in abyssum, et clausit, et signavit super illum ut non seducat am-
1508
Apocalypsis
plius gentes, donec consummentur mille anni : et post hæc oportet illum solvi
modico tempore.
4 Et vidi sedes, et sederunt super eas, et judicium datum est illis : et animas
decollatorum propter testimonium Jesu, et propter verbum Dei, et qui non
adoraverunt bestiam, neque imaginem ejus, nec acceperunt caracterem ejus
in frontibus, aut in manibus suis, et vixerunt, et regnaverunt cum Christo
mille annis. 5 Ceteri mortuorum non vixerunt, donec consummentur mille
anni. Hæc est resurrectio prima. 6 Beatus, et sanctus, qui habet partem in
resurrectione prima : in his secunda mors non habet potestatem : sed erunt
sacerdotes Dei et Christi, et regnabunt cum illo mille annis.
7 Et cum consummati fuerint mille anni, solvetur Satanas de carcere suo, et
exibit, et seducet gentes, quæ sunt super quatuor angulos terræ, Gog, et Magog,
et congregabit eos in prælium, quorum numerus est sicut arena maris.
8 Et ascenderunt super latitudinem terræ, et circuierunt castra sanctorum, et
civitatem dilectam. 9 Et descendit ignis a Deo de cælo, et devoravit eos : et
diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis, et sulphuris, ubi et
bestia 10 et pseudopropheta cruciabuntur die ac nocte in sæcula sæculorum.
11 Et vidi thronum magnum candidum, et sedentem super eum, a cujus conspectu
fugit terra, et cælum, et locus non est inventus eis. 12 Et vidi mortuos,
magnos et pusillos, stantes in conspectu throni, et libri aperti sunt : et alius
liber apertus est, qui est vitæ : et judicati sunt mortui ex his, quæ scripta erant
in libris, secundum opera ipsorum : 13 et dedit mare mortuos, qui in eo erant :
et mors et infernus dederunt mortuos suos, qui in ipsis erant : et judicatum
est de singulis secundum opera ipsorum. 14 Et infernus et mors missi sunt in
stagnum ignis. Hæc est mors secunda. 15 Et qui non inventus est in libro vitæ
scriptus, missus est in stagnum ignis.
21Et vidi cælum novum et terram novam. Primum enim cælum, et prima
terra abiit, et mare jam non est. 2 Et ego Joannes vidi sanctam civitatem
Jerusalem novam descendentem de cælo a Deo, paratam sicut sponsam
ornatam viro suo. 3 Et audivi vocem magnam de throno dicentem : Ecce tabernaculum
Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Et ipsi populus ejus erunt,
et ipse Deus cum eis erit eorum Deus : 4 et absterget Deus omnem lacrimam ab
oculis eorum : et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor
erit ultra, quia prima abierunt. 5 Et dixit qui sedebat in throno : Ecce nova facio
omnia. Et dixit mihi : Scribe, quia hæc verba fidelissima sunt, et vera. 6 Et
dixit mihi : Factum est : ego sum alpha et omega, initium et finis. Ego sitienti
dabo de fonte aquæ vitæ, gratis. 7 Qui vicerit, possidebit hæc : et ero illi Deus,
et ille erit mihi filius. 8 Timidis autem, et incredulis, et execratis, et homicidis,
et fornicatoribus, et veneficis, et idolatris, et omnibus mendacibus, pars illorum
erit in stagno ardenti igne et sulphure : quod est mors secunda. 9 Et venit
unus de septem angelis habentibus phialas plenas septem plagis novissimis,
et locutus est mecum, dicens : Veni, et ostendam tibi sponsam, uxorem Agni.
10 Et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum, et ostendit mihi civitatem
sanctam Jerusalem descendentem de cælo a Deo, 11 habentem claritatem
Dei : et lumen ejus simile lapidi pretioso tamquam lapidi jaspidis, sicut crystallum.
12 Et habebat murum magnum, et altum, habentem portas duodecim :
et in portis angelos duodecim, et nomina inscripta, quæ sunt nomina duodecim
tribuum filiorum Isra¨el : 13 ab oriente portæ tres, et ab aquilone portæ tres,
et ab austro portæ tres, et ab occasu portæ tres. 14 Et murus civitatis habens
1509
Apocalypsis
fundamenta duodecim, et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum
Agni. 15 Et qui loquebatur mecum, habebat mensuram arundineam auream,
ut metiretur civitatem, et portas ejus, et murum. 16 Et civitas in quadro posita
est, et longitudo ejus tanta est quanta et latitudo : et mensus est civitatem
de arundine aurea per stadia duodecim millia : et longitudo, et altitudo, et
latitudo ejus æqualia sunt. 17 Et mensus est murum ejus centum quadraginta
quatuor cubitorum, mensura hominis, quæ est angeli. 18 Et erat structura
muri ejus ex lapide jaspide : ipsa vero civitas aurum mundum simile vitro
mundo. 19 Et fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata. Fundamentum
primum, jaspis : secundum, sapphirus : tertium, calcedonius :
quartum, smaragdus : 20 quintum, sardonyx : sextum, sardius : septimum,
chrysolithus : octavum, beryllus : nonum, topazius : decimum, chrysoprasus :
undecimum, hyacinthus : duodecimum, amethystus. 21 Et duodecim portæ,
duodecim margaritæ sunt, per singulas : et singulæ portæ erant ex singulis
margaritis : et platea civitatis aurum mundum, tamquam vitrum perlucidum.
22 Et templum non vidi in ea : Dominus enim Deus omnipotens templum
illius est, et Agnus. 23 Et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea,
nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna ejus est Agnus. 24 Et ambulabunt
gentes in lumine ejus : et reges terræ afferent gloriam suam et honorem in
illam. 25 Et portæ ejus non claudentur per diem : nox enim non erit illic. 26 Et
afferent gloriam et honorem gentium in illam. 27 Non intrabit in eam aliquod
coinquinatum, aut abominationem faciens et mendacium, nisi qui scripti sunt
in libro vitæ Agni.
22 Et ostendit mihi fluvium aquæ vitæ, splendidum tamquam crystallum,
procedentem de sede Dei et Agni. 2 In medio plateæ ejus, et ex utraque
parte fluminis, lignum vitæ, afferens fructus duodecim per menses singulos,
reddens fructum suum et folia ligni ad sanitatem gentium. 3 Et omne maledictum
non erit amplius : sed sedes Dei et Agni in illa erunt, et servi ejus
servient illi. 4 Et videbunt faciem ejus : et nomen ejus in frontibus eorum.
5 Et nox ultra non erit : et non egebunt lumine lucernæ, neque lumine solis,
quoniam Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunt in sæcula sæculorum.
6 Et dixit mihi : Hæc verba fidelissima sunt, et vera. Et Dominus Deus spirituum
prophetarum misit angelum suum ostendere servis suis quæ oportet
fieri cito. 7 Et ecce venio velociter. Beatus, qui custodit verba prophetiæ libri
hujus. 8 Et ego Joannes, qui audivi, et vidi hæc. Et postquam audissem, et
vidissem, cecidi ut adorarem ante pedes angeli, qui mihi hæc ostendebat : 9 et
dixit mihi : Vide ne feceris : conservus enim tuus sum, et fratrum tuorum
prophetarum, et eorum qui servant verba prophetiæ libri hujus : Deum adora.
10 Et dicit mihi : Ne signaveris verba prophetiæ libri hujus : tempus enim
prope est. 11 Qui nocet, noceat adhuc : et qui in sordibus est, sordescat adhuc :
et qui justus est, justificetur adhuc : et sanctus, sanctificetur adhuc. 12 Ecce venio
cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua.
13 Ego sum alpha et omega, primus et novissimus, principium et finis. 14 Beati,
qui lavant stolas suas in sanguine Agni : ut sit potestas eorum in ligno vitæ,
et per portas intrent in civitatem. 15 Foris canes, et venefici, et impudici, et
homicidæ, et idolis servientes, et omnis qui amat et facit mendacium. 16 Ego
Jesus misi angelum meum testificari vobis hæc in ecclesiis. Ego sum radix, et
genus David, stella splendida et matutina. 17 Et spiritus, et sponsa dicunt :
Veni. Et qui audit, dicat : Veni. Et qui sitit, veniat : et qui vult, accipiat aquam
1510
Apocalypsis
vitæ, gratis. 18 Contestor enim omni audienti verba prophetiæ libri hujus : si
quis apposuerit ad hæc, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto.
19 Et si quis diminuerit de verbis libri prophetiæ hujus, auferet Deus partem
ejus de libro vitæ, et de civitate sancta, et de his quæ scripta sunt in libro
isto : 20 dicit qui testimonium perhibet istorum. Etiam venio cito : amen. Veni,
Domine Jesu. 21 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.
1511
Salve quisque legere hoc articulus ego iustus volo ut notitia ut vos quod hoc legere hoc articulus, si vos adversus difficultatem in relatione, hic autem quid faciam quod non restituet pacis ad domum suam, quia conatus sum et operatur pro me hoc est, quod Im 'forsit transiens indicium si quis similis tibi sicut conteri: reddes cum marito, quod maybe is iustus contact Marcus Uduebho templum et erit fix enim quaestio et beatus erit in vestri necessitudo. Iam per ipsum contact (uduebhotemple@gmail.com).
ResponderExcluir