quinta-feira, 11 de fevereiro de 2010

VULGATA - EPISTOLAS PAULINEAS

Epistola B. Pauli Apostoli ad Romanos
1 Paulus, servus Jesu Christi, vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium
Dei, 2 quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis 3 de
Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, 4 qui prædestinatus
est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione
mortuorum Jesu Christi Domini nostri : 5 per quem accepimus gratiam,
et apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine ejus,
6 in quibus estis et vos vocati Jesu Christi : 7 omnibus qui sunt Romæ, dilectis
Dei, vocatis sanctis. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu
Christo.
8 Primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus
vobis : quia fides vestra annuntiatur in universo mundo. 9 Testis enim mihi est
Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus, quod sine intermissione
memoriam vestri facio 10 semper in orationibus meis : obsecrans, si quomodo
tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos.
11 Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar vobis gratiæ spiritualis ad
confirmandos vos : 12 id est, simul consolari in vobis per eam quæ invicem
est, fidem vestram atque meam. 13 Nolo autem vos ignorare fratres : quia
sæpe proposui venire ad vos (et prohibitus sum usque adhuc) ut aliquem
fructum habeam et in vobis, sicut et in ceteris gentibus. 14 Græcis ac barbaris,
sapientibus, et insipientibus debitor sum : 15 ita (quod in me) promptum est
et vobis, qui Romæ estis, evangelizare.
16 Non enim erubesco Evangelium. Virtus enim Dei est in salutem omni
credenti, Judæo primum, et Græco. 17 Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide
in fidem : sicut scriptum est : Justus autem ex fide vivit.
18 Revelatur enim ira Dei de cælo super omnem impietatem, et injustitiam
hominum eorum, qui veritatem Dei in injustitia detinent : 19 quia quod notum
est Dei, manifestum est in illis. Deus enim illis manifestavit. 20 Invisibilia enim
ipsius, a creatura mundi, per ea quæ facta sunt, intellecta, conspiciuntur :
sempiterna quoque ejus virtus, et divinitas : ita ut sint inexcusabiles. 21 Quia
cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt :
sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum :
22 dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. 23 Et mutaverunt gloriam incorruptibilis
Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum,
et quadrupedum, et serpentium.
24 Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam,
ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis : 25 qui commutaverunt
veritatem Dei in mendacium : et coluerunt, et servierunt creaturæ potius
quam Creatori, qui est benedictus in sæcula. Amen. 26 Propterea tradidit
illos Deus in passiones ignominiæ : nam feminæ eorum immutaverunt naturalem
usum in eum usum qui est contra naturam. 27 Similiter autem et
masculi, relicto naturali usu feminæ, exarserunt in desideriis suis in invicem,
masculi in masculos turpitudinem operantes, et mercedem, quam oportuit,
erroris sui in semetipsis recipientes. 28 Et sicut non probaverunt Deum habere
in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quæ non conveniunt,
29 repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia,
plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate : susurrones, 30 detractores,
Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum,
ad Romanos
parentibus non obedientes, 31 insipientes, incompositos, sine affectione, absque
foedere, sine misericordia. 32 Qui cum justitiam Dei cognovissent, non
intellexerunt quoniam qui talia agunt, digni sunt morte : et non solum qui ea
faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus.
2Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim judicas
alterum, teipsum condemnas : eadem enim agis quæ judicas. 2 Scimus
enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt.
3 Existimas autem hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea,
quia tu effugies judicium Dei ? 4 an divitias bonitatis ejus, et patientiæ, et
longanimitatis contemnis ? ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam
te adducit ? 5 Secundum autem duritiam tuam, et impoenitens cor, thesaurizas
tibi iram in die iræ, et revelationis justi judicii Dei, 6 qui reddet unicuique
secundum opera ejus : 7 iis quidem qui secundum patientiam boni operis,
gloriam, et honorem, et incorruptionem quærunt, vitam æternam : 8 iis autem
qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati,
ira et indignatio. 9 Tribulatio et angustia in omnem animam hominis
operantis malum, Judæi primum, et Græci : 10 gloria autem, et honor, et pax
omni operanti bonum, Judæo primum, et Græco : 11 non enim est acceptio
personarum apud Deum.
12 Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt : et
quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur. 13 Non enim auditores
legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur. 14 Cum
autem gentes, quæ legem non habent, naturaliter ea, quæ legis sunt, faciunt,
ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex : 15 qui ostendunt opus legis
scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et
inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus, 16 in
die, cum judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per
Jesum Christum.
17 Si autem tu Judæus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in
Deo, 18 et nosti voluntatem ejus, et probas utiliora, instructus per legem, 19 confidis
teipsum esse ducem cæcorum, lumen eorum qui in tenebris sunt, 20 eruditorem
insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiæ, et
veritatis in lege. 21 Qui ergo alium doces, teipsum non doces : qui prædicas
non furandum, furaris : 22 qui dicis non moechandum, moecharis : qui
abominaris idola, sacrilegium facis : 23 qui in lege gloriaris, per prævaricationem
legis Deum inhonoras. 24 (Nomen enim Dei per vos blasphematur
inter gentes, sicut scriptum est.)
25 Circumcisio quidem prodest, si legem observes : si autem prævaricator
legis sis, circumcisio tua præputium facta est. 26 Si igitur præputium justitias
legis custodiat, nonne præputium illius in circumcisionem reputabitur ? 27 et
judicabit id quod ex natura est præputium, legem consummans, te, qui per
litteram et circumcisionem prævaricator legis es ? 28 Non enim qui in manifesto,
Judæus est : neque quæ in manifesto, in carne, est circumcisio : 29 sed
qui in abscondito, Judæus est : et circumcisio cordis in spiritu, non littera :
cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est.
3 Quid ergo amplius Judæo est ? aut quæ utilitas circumcisionis ? 2 Multum
per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia
Dei. 3 Quid enim si quidam illorum non crediderunt ? numquid incredulitas
1402
ad Romanos
illorum fidem Dei evacuabit ? Absit. 4 Est autem Deus verax : omnis autem
homo mendax, sicut scriptum est :
Ut justificeris in sermonibus tuis :
et vincas cum judicaris.
5 Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus ?
Numquid iniquus est Deus, qui infert iram ? 6 secundum hominem dico. Absit.
Alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum ? 7 Si enim veritas Dei
in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius : quid adhuc et ego tamquam
peccator judicor ? 8 et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos
dicere) faciamus mala ut veniant bona : quorum damnatio justa est.
9 Quid ergo ? præcellimus eos ? Nequaquam. Causati enim sumus Judæos
et Græcos omnes sub peccato esse, 10 sicut scriptum est :
Quia non est justus quisquam :
11 non est intelligens, non est requirens Deum.
12 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt :
non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
13 Sepulchrum patens est guttur eorum,
linguis suis dolose agebant :
venenum aspidum sub labiis eorum :
14 quorum os maledictione, et amaritudine plenum est :
15 veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem :
16 contritio et infelicitas in viis eorum :
17 et viam pacis non cognoverunt :
18 non est timor Dei ante oculos eorum.
19 Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt,
loquitur : ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo : 20 quia
ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim
cognitio peccati.
21 Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est : testificata a lege et
prophetis. 22 Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes
qui credunt in eum : non enim est distinctio : 23 omnes enim peccaverunt, et
egent gloria Dei. 24 Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem
quæ est in Christo Jesu, 25 quem proposuit Deus propitiationem per fidem in
sanguine ipsius, ad ostensionem justitiæ suæ propter remissionem præcedentium
delictorum 26 in sustentatione Dei, ad ostensionem justitiæ ejus in hoc
tempore : ut sit ipse justus, et justificans eum, qui est ex fide Jesu Christi.
27 Ubi est ergo gloriatio tua ? Exclusa est. Per quam legem ? Factorum ?
Non : sed per legem fidei. 28 Arbitramur enim justificari hominem per fidem
sine operibus legis. 29 An Judæorum Deus tantum ? nonne et gentium ? Immo
et gentium : 30 quoniam quidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem
ex fide, et præputium per fidem. 31 Legem ergo destruimus per fidem ? Absit :
sed legem statuimus.
4 Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum
carnem ? 2 Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam,
sed non apud Deum. 3 Quid enim dicit Scriptura ? Credidit Abraham Deo,
et reputatam est illi ad justitiam. 4 Ei autem qui operatur, merces non imputatur
secundum gratiam, sed secundum debitum. 5 Ei vero qui non operatur,
1403
ad Romanos
credenti autem in eum, qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam
secundum propositum gratiæ Dei. 6 Sicut et David dicit beatitudinem
hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus :
7 Beati, quorum remissæ sunt iniquitates,
et quorum tecta sunt peccata.
8 Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum.
9 Beatitudo ergo hæc in circumcisione tantum manet, an etiam in
præputio ? Dicimus enim quia reputata est Abrahæ fides ad justitiam. 10 Quomodo
ergo reputata est ? in circumcisione, an in præputio ? Non in circumcisione,
sed in præputio. 11 Et signum accepit circumcisionis, signaculum
justitiæ fidei, quæ est in præputio : ut sit pater omnium credentium per
præputium, ut reputetur et illis ad justitiam : 12 et sit pater circumcisionis non
iis tantum, qui sunt ex circumcisione, sed et iis qui sectantur vestigia fidei,
quæ est in præputio patris nostri Abrahæ.
13 Non enim per legem promissio Abrahæ, aut semini ejus ut hæres esset
mundi : sed per justitiam fidei. 14 Si enim qui ex lege, hæredes sunt : exinanita
est fides, abolita est promissio. 15 Lex enim iram operatur. Ubi enim non est
lex, nec prævaricatio. 16 Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio
omni semini, non ei qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Abrahæ,
qui pater est omnium nostrum 17 (sicut scriptum est : Quia patrem multarum
gentium posui te) ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos, et vocat ea
quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt : 18 qui contra spem in spem credidit, ut
fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est ei : Sic erit semen
tuum. 19 Et non infirmatus est fide, nec consideravit corpus suum emortuum,
cum jam fere centum esset annorum, et emortuam vulvam Saræ. 20 In repromissione
etiam Dei non hæsitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans
gloriam Deo : 21 plenissime sciens, quia quæcumque promisit, potens est et
facere. 22 Ideo et reputatum est illi ad justitiam. 23 Non est autem scriptum
tantum propter ipsum quia reputatum est illi ad justitiam : 24 sed et propter
nos, quibus reputabitur credentibus in eum, qui suscitavit Jesum Christum
Dominum nostrum a mortuis, 25 qui traditus est propter delicta nostra, et
resurrexit propter justificationem nostram.
5Justificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum
Jesum Christum : 2 per quem et habemus accessum per fidem in gratiam
istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei. 3 Non solum
autem, sed et gloriamur in tribulationibus : scientes quod tribulatio patientiam
operatur : 4 patientia autem probationem, probatio vero spem, 5 spes
autem non confundit : quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per
Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. 6 Ut quid enim Christus, cum adhuc
infirmi essemus, secundum tempus, pro impiis mortuus est ? 7 vix enim pro
justo quis moritur : nam pro bono forsitan quis audeat mori. 8 Commendat
autem caritatem suam Deus in nobis : quoniam cum adhuc peccatores essemus,
secundum tempus, 9 Christus pro nobis mortuus est : multo igitur magis
nunc justificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. 10 Si enim
cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus : multo
magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius. 11 Non solum autem : sed et
gloriamur in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem nunc
reconciliationem accepimus.
1404
ad Romanos
12 Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit,
et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes
peccaverunt. 13 Usque ad legem enim peccatum erat in mundo : peccatum
autem non imputabatur, cum lex non esset. 14 Sed regnavit mors ab Adam
usque ad Moysen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem prævaricationis
Adæ, qui est forma futuri. 15 Sed non sicut delictum, ita et donum :
si enim unius delicto multi mortui sunt : multo magis gratia Dei et donum
in gratia unius hominis Jesu Christi in plures abundavit. 16 Et non sicut per
unum peccatum, ita et donum. Nam judicium quidem ex uno in condemnationem
: gratia autem ex multis delictis in justificationem. 17 Si enim unius
delicto mors regnavit per unum : multo magis abundantiam gratiæ, et donationis,
et justitiæ accipientes, in vita regnabunt per unum Jesum Christum.
18 Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem : sic
et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitæ. 19 Sicut enim
per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi : ita et
per unius obeditionem, justi constituentur multi. 20 Lex autem subintravit ut
abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia :
21 ut sicut regnavit peccatum in mortem : ita et gratia regnet per justitiam in
vitam æternam, per Jesum Christum Dominum nostrum.
6 Quid ergo dicemus ? permanebimus in peccato ut gratia abundet ? 2 Absit.
Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo ?
3 an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius
baptizati sumus ? 4 Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in
mortem : ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos
in novitate vitæ ambulemus. 5 Si enim complantati facti sumus similitudini
mortis ejus : simul et resurrectionis erimus. 6 Hoc scientes, quia vetus homo
noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus
peccato. 7 Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato. 8 Si autem
mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo,
9 scientes quod Christus resurgens ex mortuis jam non moritur : mors illi ultra
non dominabitur. 10 Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel :
quod autem vivit, vivit Deo. 11 Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse
peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro.
12 Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obediatis concupiscentiis
ejus. 13 Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis
peccato : sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes : et membra
vestra arma justitiæ Deo. 14 Peccatum enim vobis non dominabitur : non
enim sub lege estis, sed sub gratia. 15 Quid ergo ? peccabimus, quoniam
non sumus sub lege, sed sub gratia ? Absit. 16 Nescitis quoniam cui exhibetis
vos servos ad obediendum, servi estis ejus, cui obeditis, sive peccati ad
mortem, sive obeditionis ad justitiam ? 17 Gratias autem Deo quod fuistis
servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinæ, in quam traditi
estis. 18 Liberati autem a peccato, servi facti estis justitiæ. 19 Humanum
dico, propter infirmitatem carnis vestræ : sicut enim exhibuistis membra vestra
servire immunditiæ, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra
vestra servire justitiæ in sanctificationem. 20 Cum enim servi essetis peccati,
liberi fuistis justitiæ. 21 Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus
nunc erubescitis ? nam finis illorum mors est. 22 Nunc vero liberati a peccato,
servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem
1405
ad Romanos
vero vitam æternam. 23 Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita
æterna, in Christo Jesu Domino nostro.
7 An ignoratis, fratres (scientibus enim legem loquor), quia lex in homine
dominatur quanto tempore vivit ? 2 Nam quæ sub viro est mulier, vivente
viro, alligata est legi : si autem mortuus fuerit vir ejus, soluta est a lege viri.
3 Igitur, vivente viro, vocabitur adultera si fuerit cum alio viro : si autem
mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri, ut non sit adultera si fuerit cum
alio viro. 4 Itaque fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi :
ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo. 5 Cum enim
essemus in carne, passiones peccatorum, quæ per legem erant, operabantur
in membris nostris, ut fructificarent morti. 6 Nunc autem soluti sumus a lege
mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in
vetustate litteræ.
7 Quid ergo dicemus ? lex peccatum est ? Absit. Sed peccatum non cognovi,
nisi per legem : nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret : Non
concupisces. 8 Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum
est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum erat.
9 Ego autem vivebam sine lege aliquando : sed cum venisset mandatum, peccatum
revixit. 10 Ego autem mortuus sum : et inventum est mihi mandatum,
quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem. 11 Nam peccatum occasione accepta
per mandatum, seduxit me, et per illud occidit. 12 Itaque lex quidem sancta,
et mandatum sanctum, et justum, et bonum.
13 Quod ergo bonum est, mihi factum est mors ? Absit. Sed peccatum,
ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem : ut fiat supra
modum peccans peccatum per mandatum. 14 Scimus enim quia lex spiritualis
est : ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato. 15 Quod enim operor,
non intelligo : non enim quod volo bonum, hoc ago : sed quod odi malum,
illud facio. 16 Si autem quod nolo, illud facio : consentio legi, quoniam bona
est. 17 Nunc autem jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum.
18 Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam
velle, adjacet mihi : perficere autem bonum, non invenio. 19 Non enim quod
volo bonum, hoc facio : sed quod nolo malum, hoc ago. 20 Si autem quod
nolo, illud facio : jam non ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum.
21 Invenio igitur legem, volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adjacet
: 22 condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem : 23 video
autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem
me in lege peccati, quæ est in membris meis. 24 Infelix ego homo,
quis me liberabit de corpore mortis hujus ? 25 gratia Dei per Jesum Christum
Dominum nostrum. Igitur ego ipse mente servio legi Dei : carne autem, legi
peccati.
8 Nihil ergo nunc damnationis est iis qui sunt in Christo Jesu : qui non
secundum carnem ambulant. 2 Lex enim spiritus vitæ in Christo Jesu liberavit
me a lege peccati et mortis. 3 Nam quod impossibile erat legi, in quo
infirmabatur per carnem : Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis
peccati et de peccato, damnavit peccatum in carne, 4 ut justificatio legis
impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum
spiritum. 5 Qui enim secundum carnem sunt, quæ carnis sunt, sapiunt : qui
vero secundum spiritum sunt, quæ sunt spiritus, sentiunt. 6 Nam prudentia
carnis, mors est : prudentia autem spiritus, vita et pax : 7 quoniam sapien-
1406
ad Romanos
tia carnis inimica est Deo : legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest.
8 Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. 9 Vos autem in carne
non estis, sed in spiritu : si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem
Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. 10 Si autem Christus in vobis est,
corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justificationem.
11 Quod si Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in
vobis : qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora
vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis. 12 Ergo fratres, debitores
sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. 13 Si enim secundum carnem
vixeritis, moriemini : si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.
14 Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. 15 Non enim
accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis
filiorum, in quo clamamus : Abba (Pater). 16 Ipse enim Spiritus testimonium
reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei. 17 Si autem filii, et hæredes :
hæredes, quidem Dei, cohæredes autem Christi : si tamen compatimur ut et
conglorificemur.
18 Existimo enim quod non sunt condignæ passiones hujus temporis ad
futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis. 19 Nam exspectatio creaturæ revelationem
filiorum Dei exspectat. 20 Vanitati enim creatura subjecta est non
volens, sed propter eum, qui subjecit eam in spe : 21 quia et ipsa creatura liberabitur
a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei. 22 Scimus
enim quod omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc. 23 Non solum
autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes : et ipsi intra nos
gemimus adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri.
24 Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quæ videtur, non est spes : nam
quod videt quis, quid sperat ? 25 Si autem quod non videmus, speramus : per
patientiam exspectamus.
26 Similiter autem et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram : nam quid oremus,
sicut oportet, nescimus : sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus
inenarrabilibus. 27 Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus :
quia secundum Deum postulat pro sanctis.
28 Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum,
iis qui secundum propositum vocati sunt sancti. 29 Nam quos præscivit,
et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in
multis fratribus. 30 Quos autem prædestinavit, hos et vocavit : et quos vocavit,
hos et justificavit : quos autem justificavit, illos et glorificavit. 31 Quid ergo
dicemus ad hæc ? si Deus pro nobis, qui contra nos ? 32 Qui etiam proprio
Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum : quomodo non
etiam cum illo omnia nobis donavit ? 33 Quis accusabit adversus electos Dei ?
Deus qui justificat, 34 quis est qui condemnet ? Christus Jesus, qui mortuus
est, immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro
nobis. 35 Quis ergo nos separabit a caritate Christi ? tribulatio ? an angustia ?
an fames ? an nuditas ? an periculum ? an persecutio ? an gladius ? 36 (Sicut
scriptum est :
Quia propter te mortificamur tota die :
æstimati sumus sicut oves occisionis.)
37 Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos. 38 Certus
sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus,
1407
ad Romanos
neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, 39 neque altitudo,
neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei,
quæ est in Christo Jesu Domino nostro.
9 Veritatem dico in Christo, non mentior : testimonium mihi perhibente
conscientia mea in Spiritu Sancto : 2 quoniam tristitia mihi magna est,
et continuus dolor cordi meo. 3 Optabam enim ego ipse anathema esse a
Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, 4 qui sunt
Isra¨elitæ, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio,
et obsequium, et promissa : 5 quorum patres, et ex quibus est Christus
secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula. Amen.
6 Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Isra¨el sunt,
ii sunt Isra¨elitæ : 7 neque qui semen sunt Abrahæ, omnes filii : sed in Isaac
vocabitur tibi semen : 8 id est, non qui filii carnis, hi filii Dei : sed qui filii
sunt promissionis, æstimantur in semine. 9 Promissionis enim verbum hoc
est : Secundum hoc tempus veniam : et erit Saræ filius. 10 Non solum autem
illa : sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri. 11 Cum enim
nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali (ut secundum electionem
propositum Dei maneret), 12 non ex operibus, sed ex vocante dictum
est ei quia major serviet minori, 13 sicut scriptum est : Jacob dilexi, Esau autem
odio habui.
14 Quid ergo dicemus ? numquid iniquitas apud Deum ? Absit. 15 Moysi
enim dicit : Miserebor cujus misereor : et misericordiam præstabo cujus miserebor.
16 Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. 17 Dicit
enim Scriptura Pharaoni : Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem
meam : et ut annuntietur nomen meum in universa terra. 18 Ergo cujus
vult miseretur, et quem vult indurat. 19 Dicis itaque mihi : Quid adhuc queritur
? voluntati enim ejus quis resistit ? 20 O homo, tu quis es, qui respondeas
Deo ? numquid dicit figmentum ei qui se finxit : Quid me fecisti sic ? 21 an
non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in
honorem, aliud vero in contumeliam ? 22 Quod si Deus volens ostendere iram,
et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ, apta
in interitum, 23 ut ostenderet divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ, quæ
præparavit in gloriam. 24 Quos et vocavit nos non solum ex Judæis, sed etiam
in gentibus, 25 sicut in Osee dicit : Vocabo non plebem meam, plebem meam :
et non dilectam, dilectam : et non misericordiam consecutam, misericordiam
consecutam. 26 Et erit : in loco, ubi dictum est eis : Non plebs mea vos :
ibi vocabuntur filii Dei vivi. 27 Isaias autem clamat pro Isra¨el : Si fuerit numerus
filiorum Isra¨el tamquam arena maris, reliquiæ salvæ fient. 28 Verbum
enim consummans, et abbrevians in æquitate : quia verbum breviatum faciet
Dominus super terram : 29 et sicut prædixit Isaias : Nisi Dominus Sabaoth
reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes
fuissemus.
30 Quid ergo dicemus ? Quod gentes, quæ non sectabantur justitiam, apprehenderunt
justitiam : justitiam autem, quæ ex fide est. 31 Isra¨el vero sectando
legem justitiæ, in legem justitiæ non pervenit. 32 Quare ? Quia non ex fide,
sed quasi ex operibus : offenderunt enim in lapidem offensionis, 33 sicut scriptum
est : Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali : et omnis
qui credit in eum, non confundetur.
1408
ad Romanos
10Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis
in salutem. 2 Testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei
habent, sed non secundum scientiam. 3 Ignorantes enim justitiam Dei, et suam
quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti. 4 Finis enim legis, Christus,
ad justitiam omni credenti.
5 Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quæ ex lege est, qui fecerit
homo, vivet in ea. 6 Quæ autem ex fide est justitia, sic dicit : Ne dixeris in
corde tuo : Quis ascendet in cælum ? id est, Christum deducere : 7 aut, Quis
descendet in abyssum ? hoc est, Christum a mortuis revocare. 8 Sed quid
dicit Scriptura ? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo : hoc est verbum
fidei, quod prædicamus. 9 Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in
corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. 10 Corde
enim creditur ad justitiam : ore autem confessio fit ad salutem. 11 Dicit enim
Scriptura : Omnis qui credit in illum, non confundetur. 12 Non enim est
distinctio Judæi et Græci : nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui
invocant illum. 13 Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus
erit.
14 Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt ? aut quomodo
credent ei, quem non audierunt ? quomodo autem audient sine prædicante ?
15 quomodo vero prædicabunt nisi mittantur ? sicut scriptum est : Quam
speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona ! 16 Sed non
omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit : Domine, quis credidit auditui
nostro ? 17 Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. 18 Sed
dico : Numquid non audierunt ? Et quidem in omnem terram exivit sonus
eorum, et in fines orbis terræ verba eorum. 19 Sed dico : Numquid Isra¨el non
cognovit ? Primus Moyses dicit : Ego ad æmulationem vos adducam in non
gentem : in gentem insipientem, in iram vos mittam. 20 Isaias autem audet,
et dicit : Inventus sum a non quærentibus me : palam apparui iis qui me
non interrogabant. 21 Ad Isra¨el autem dicit : Tota die expandi manus meas ad
populum non credentem, et contradicentem.
11 Dico ergo : Numquid Deus repulit populum suum ? Absit. Nam et
ego Isra¨elita sum ex semine Abraham, de tribu Benjamin : 2 non repulit
Deus plebem suam, quam præscivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura ?
quemadmodum interpellat Deum adversum Isra¨el : 3 Domine, prophetas tuos
occiderunt, altaria tua suffoderunt : et ego relictus sum solus, et quærunt
animam meam. 4 Sed quid dicit illi divinum responsum ? Reliqui mihi septem
millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal. 5 Sic ergo et in hoc
tempore reliquiæ secundum electionem gratiæ salvæ factæ sunt. 6 Si autem
gratia, jam non ex operibus : alioquin gratia jam non est gratia. 7 Quid ergo ?
Quod quærebat Isra¨el, hoc non est consecutus : electio autem consecuta est :
ceteri vero excæcati sunt : 8 sicut scriptum est : Dedit illis Deus spiritum
compunctionis : oculos ut non videant, et aures ut non audiant, usque in
hodiernum diem. 9 Et David dicit : Fiat mensa eorum in laqueum, et in
captionem, et in scandalum, et in retributionem illis. 10 Obscurentur oculi
eorum ne videant : et dorsum eorum semper incurva.
11 Dico ergo : Numquid sic offenderunt ut caderent ? Absit. Sed illorum
delicto, salus est gentibus ut illos æmulentur. 12 Quod si delictum illorum divitiæ
sunt mundi, et diminutio eorum divitiæ gentium : quanto magis plenitudo
eorum ? 13 Vobis enim dico gentibus : Quamdiu quidem ego sum gentium
1409
ad Romanos
Apostolus, ministerium meum honorificabo, 14 si quomodo ad æmulandum
provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis. 15 Si enim amissio
eorum, reconciliatio est mundi : quæ assumptio, nisi vita ex mortuis ? 16 Quod
si delibatio sancta est, et massa : et si radix sancta, et rami. 17 Quod si aliqui
ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius
radicis, et pinguedinis olivæ factus es, 18 noli gloriari adversus ramos. Quod si
gloriaris : non tu radicem portas, sed radix te. 19 Dices ergo : Fracti sunt rami
ut ego inserar. 20 Bene : propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas :
noli altum sapere, sed time. 21 Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit :
ne forte nec tibi parcat. 22 Vide ergo bonitatem, et severitatem Dei : in eos quidem
qui ceciderunt, severitatem : in te autem bonitatem Dei, si permanseris
in bonitate, alioquin et tu excideris. 23 Sed et illi, si non permanserint in incredulitate,
inserentur : potens est enim Deus iterum inserere illos. 24 Nam
si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam
olivam : quanto magis ii qui secundum naturam inserentur suæ olivæ ?
25 Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis
sapientes), quia cæcitas ex parte contigit in Isra¨el, donec plenitudo gentium intraret,
26 et sic omnis Isra¨el salvus fieret, sicut scriptum est : Veniet ex Sion, qui
eripiat, et avertat impietatem a Jacob. 27 Et hoc illis a me testamentum : cum
abstulero peccata eorum. 28 Secundum Evangelium quidem, inimici propter
vos : secundum electionem autem, carissimi propter patres. 29 Sine poenitentia
enim sunt dona et vocatio Dei. 30 Sicut enim aliquando et vos non credidistis
Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter incredulitatem illorum
: 31 ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam : ut et ipsi
misericordiam consequantur. 32 Conclusit enim Deus omnia in incredulitate,
ut omnium misereatur.
33 O altitudo divitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei : quam incomprehensibilia
sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus ! 34 Quis enim cognovit
sensum Domini ? aut quis consiliarius ejus fuit ? 35 aut quis prior dedit illi, et
retribuetur ei ? 36 Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia : ipsi
gloria in sæcula. Amen.
12 Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora
vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium
vestrum. 2 Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in
novitate sensus vestri : ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens,
et perfecta. 3 Dico enim per gratiam quæ data est mihi, omnibus qui sunt
inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem :
et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. 4 Sicut enim in uno corpore
multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent :
5 ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.
6 Habentes autem donationes secundum gratiam, quæ data est nobis,
differentes : sive prophetiam secundum rationem fidei, 7 sive ministerium in
ministrando, sive qui docet in doctrina, 8 qui exhortatur in exhortando, qui
tribuit in simplicitate, qui præest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate.
9 Dilectio sine simulatione : odientes malum, adhærentes bono : 10 caritate
fraternitatis invicem diligentes : honore invicem prævenientes : 11 sollicitudine
non pigri : spiritu ferventes : Domino servientes : 12 spe gaudentes :
in tribulatione patientes : orationi instantes : 13 necessitatibus sanctorum
communicantes : hospitalitatem sectantes. 14 Benedicite persequentibus vos :
1410
ad Romanos
benedicite, et nolite maledicere. 15 Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus
: 16 idipsum invicem sentientes : non alta sapientes, sed humilibus consentientes.
Nolite esse prudentes apud vosmetipsos : 17 nulli malum pro malo
reddentes : providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus
hominibus. 18 Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus
pacem habentes : 19 non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum
iræ. Scriptum est enim : Mihi vindicta : ego retribuam, dicit Dominus. 20 Sed
si esurierit inimicus tuus, ciba illum : si sitit, potum da illi : hoc enim faciens,
carbones ignis congeres super caput ejus. 21 Noli vinci a malo, sed vince in
bono malum.
13 Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit : non est enim
potestas nisi a Deo : quæ autem sunt, a Deo ordinatæ sunt. 2 Itaque
qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi
damnationem acquirunt : 3 nam principes non sunt timori boni operis, sed
mali. Vis autem non timere potestatem ? Bonum fac : et habebis laudem ex
illa : 4 Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time :
non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est : vindex in iram ei
qui malum agit. 5 Ideo necessitate subditi estote non solum propter iram, sed
etiam propter conscientiam. 6 Ideo enim et tributa præstatis : ministri enim
Dei sunt, in hoc ipsum servientes. 7 Reddite ergo omnibus debita : cui tribulatum,
tributum : cui vectigal, vectigal : cui timorem, timorem : cui honorem,
honorem.
8 Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis : qui enim diligit
proximum, legem implevit. 9 Nam : Non adultabis : non occides : non
furaberis : non falsum testimonium dices : non concupisces : et si quod est
aliud mandatum, in hoc verbo instauratur : diliges proximum tuum sicut
teipsum. 10 Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est
dilectio.
11 Et hoc scientes tempus : quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc
enim propior est nostra salus, quam cum credidimus. 12 Nox præcessit, dies
autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma
lucis. 13 Sicut in die honeste ambulemus : non in comessationibus, et ebrietatibus,
non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione, et æmulatione :
14 sed induimini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in
desideriis.
14Infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum.
2 Alius enim credit se manducare omnia : qui autem infirmus est, olus
manducet. 3 Is qui manducat, non manducantem non spernat : et qui non
manducat, manducantem non judicet : Deus enim illum assumpsit. 4 Tu quis
es, qui judicas alienum servum ? domino suo stat, aut cadit : stabit autem :
potens est enim Deus statuere illum. 5 Nam alius judicat diem inter diem :
alius autem judicat omnem diem : unusquisque in suo sensu abundet. 6 Qui
sapit diem, Domino sapit, et qui manducat, Domino manducat : gratias enim
agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo.
7 Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur. 8 Sive enim vivemus,
Domino vivimus : sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive
morimur, Domini sumus. 9 In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit :
ut et mortuorum et vivorum dominetur. 10 Tu autem quid judicas fratrem
tuum ? aut tu quare spernis fratrem tuum ? omnes enim stabimus ante
1411
ad Romanos
tribunal Christi. 11 Scriptum est enim : Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi
flectetur omne genu : et omnis lingua confitebitur Deo. 12 Itaque unusquisque
nostrum pro se rationem reddet Deo.
13 Non ergo amplius invicem judicemus : sed hoc judicate magis, ne
ponatis offendiculum fratri, vel scandalum. 14 Scio, et confido in Domino Jesu,
quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esset,
illi commune est. 15 Si enim propter cibum frater tuus contristatur, jam non
secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus
mortuus est. 16 Non ergo blasphemetur bonum nostrum. 17 Non est enim
regnum Dei esca et potus : sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto
: 18 qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et probatus est hominibus.
19 Itaque quæ pacis sunt, sectemur : et quæ ædificationis sunt, in invicem
custodiamus. 20 Noli propter escam destruere opus Dei, omnia quidem sunt
munda : sed malum est homini, qui per offendiculum manducat. 21 Bonum
est non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater
tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur. 22 Tu fidem habes ? penes
temetipsum habe coram Deo. Beatus qui non judicat semetipsum in eo quod
probat. 23 Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est : quia non ex
fide. Omne autem, quod non est ex fide, peccatum est.
15 Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et
non nobis placere. 2 Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum,
ad ædificationem. 3 Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum
est : Improperia improperantium tibi ceciderunt super me. 4 Quæcumque
enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt : ut per patientiam, et
consolationem Scripturarum, spem habeamus. 5 Deus autem patientiæ et solatii
det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum : 6 ut
unanimes, uno ore honorificetis Deum et patrem Domini nostri Jesu Christi.
7 Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem
Dei. 8 Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter
veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum : 9 gentes autem super
misericordia honorare Deum, sicut scriptum est : Propterea confitebor tibi in
gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo. 10 Et iterum dicit : Lætamini gentes
cum plebe ejus. 11 Et iterum : Laudate omnes gentes Dominum : et magnificate
eum omnes populi. 12 Et rursus Isaias ait : Erit radix Jesse, et qui exsurget
regere gentes, in eum gentes sperabunt. 13 Deus autem spei repleat vos omni
gaudio, et pace in credendo : ut abundetis in spe, et virtute Spiritus Sancti.
14 Certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi
pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere.
15 Audacius autem scripsi vobis fratres ex parte, tamquam in memoriam vos
reducens : propter gratiam, quæ data est mihi a Deo, 16 ut sim minister Christi
Jesu in gentibus : sanctificans Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta,
et sanctificata in Spiritu Sancto. 17 Habeo igitur gloriam in Christo Jesu
ad Deum. 18 Non enim audeo aliquid loqui eorum, quæ per me non efficit
Christus in obedientiam gentium, verbo et factis : 19 in virtute signorum, et
prodigiorum, in virtute Spiritus Sancti : ita ut ab Jerusalem per circuitum
usque ad Illyricum repleverim Evangelium Christi. 20 Sic autem prædicavi
Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum
ædificarem : 21 sed sicut scriptum est : Quibus non est annuntiatum
de eo, videbunt : et qui non audierunt, intelligent.
1412
ad Romanos
22 Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos, et prohibitus sum
usque adhuc. 23 Nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem
autem habens veniendi ad vos ex multis jam præcedentibus annis :
24 cum in Hispaniam proficisci coepero, spero quod præteriens videam vos,
et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero. 25 Nunc
igitur proficiscar in Jerusalem ministrare sanctis. 26 Probaverunt enim Macedonia
et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt
in Jerusalem. 27 Placuit enim eis : et debitores sunt eorum. Nam si spiritualium
eorum participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare
illis. 28 Hoc igitur cum consummavero, et assignavero eis fructum hunc, per
vos proficiscar in Hispaniam. 29 Scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia
benedictionis Evangelii Christi veniam. 30 Obsecro ergo vos fratres per
Dominum nostrum Jesum Christum, et per caritatem Sancti Spiritus, ut adjuvetis
me in orationibus vestris pro me ad Deum, 31 ut liberer ab infidelibus, qui
sunt in Judæa, et obsequii mei oblatio accepta fiat in Jerusalem sanctis, 32 ut
veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei, et refrigerer vobiscum. 33 Deus
autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen.
16 Commendo autem vobis Phoeben sororem nostram, quæ est in ministerio
ecclesiæ, quæ est in Cenchris : 2 ut eam suscipiatis in Domino
digne sanctis : et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit : etenim
ipsa quoque astitit multis, et mihi ipsi. 3 Salutate Priscam et Aquilam, adjutores
meos in Christo Jesu 4 (qui pro anima mea suas cervices supposuerunt :
quibus non solus ego gratias ago, sed et cunctæ ecclesiæ gentium), 5 et domesticam
ecclesiam eorum. Salutate Epænetum dilectum mihi, qui est primitivus
Asiæ in Christo. 6 Salutate Mariam, quæ multum laboravit in vobis. 7 Salutate
Andronicum et Juniam, cognatos, et concaptivos meos : qui sunt nobiles in
Apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo. 8 Salutate Ampliatum dilectissimum
mihi in Domino. 9 Salutate Urbanum adjutorem nostrum in Christo
Jesu, et Stachyn dilectum meum. 10 Salutate Apellen probum in Christo.
11 Salutate eos qui sunt ex Aristoboli domo. Salutate Herodionem cognatum
meum. Salutate eos qui sunt ex Narcisi domo, qui sunt in Domino. 12 Salutate
Tryphænam et Tryphosam, quæ laborant in Domino. Salutate Persidem
carissimam, quæ multum laboravit in Domino. 13 Salutate Rufum electum in
Domino, et matrem ejus, et meam. 14 Salutate Asyncritum, Phlegontem, Hermam,
Patrobam, Hermen, et qui cum eis sunt, fratres. 15 Salutate Philologum
et Juliam, Nereum, et sororem ejus, et Olympiadem, et omnes qui cum eis
sunt, sanctos. 16 Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiæ
Christi. 17 Rogo autem vos fratres, ut observetis eos qui dissensiones et
offendicula, præter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis.
18 Hujuscemodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri :
et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium. 19 Vestra
enim obedientia in omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis. Sed
volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo. 20 Deus autem pacis conterat
Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Jesu Christi
vobiscum. 21 Salutat vos Timotheus adjutor meus, et Lucius, et Jason, et Sosipater
cognati mei. 22 Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistolam, in Domino.
23 Salutat vos Cajus hospes meus, et universa ecclesia. Salutat vos Erastus
arcarius civitatis, et Quartus, frater. 24 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum
omnibus vobis. Amen.
1413
ad Romanos
25 Ei autem, qui potens est vos confirmare juxta Evangelium meum,
et prædicationem Jesu Christi, secundum revelationem mysterii temporibus
æternis taciti 26 (quod nunc patefactum est per Scripturas prophetarum secundum
præceptum æterni Dei, ad obeditionem fidei), in cunctis gentibus
cogniti, 27 soli sapienti Deo, per Jesum Christum, cui honor et gloria in sæcula
sæculorum. Amen.
1414
Epistola B. Pauli Apostoli ad Corinthios Prima
1 Paulus vocatus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Sosthenes
frater, 2 ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis
sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni
loco ipsorum et nostro. 3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino
Jesu Christo.
4 Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quæ data est vobis
in Christo Jesu : 5 quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et
in omni scientia. 6 Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis : 7 ita ut
nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu
Christi, 8 qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus
Domini nostri Jesu Christi. 9 Fidelis Deus : per quem vocati estis in societatem
filii ejus Jesu Christi Domini nostri.
10 Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi : ut
idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata : sitis autem perfecti in
eodem sensu, et in eadem sententia. 11 Significatum est enim mihi de vobis
fratres mei ab iis, qui sunt Chlo¨es, quia contentiones sunt inter vos. 12 Hoc
autem dico, quod unusquisque vestrum dicit : Ego quidem sum Pauli : ego
autem Apollo : ego vero Cephæ : ego autem Christi. 13 Divisus est Christus ?
numquid Paulus crucifixus est pro vobis ? aut in nomine Pauli baptizati estis ?
14 Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium :
15 ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis. 16 Baptizavi autem et
Stephanæ domum : ceterum nescio si quem alium baptizaverim. 17 Non enim
misit me Christus baptizare, sed evangelizare : non in sapientia verbi, ut non
evacuetur crux Christi.
18 Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est : iis autem qui
salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est. 19 Scriptum est enim : Perdam sapientiam
sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. 20 Ubi sapiens ?
ubi scriba ? ubi conquisitor hujus sæculi ? Nonne stultam fecit Deus sapientiam
hujus mundi ? 21 Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus
per sapientiam Deum : placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere
credentes. 22 Quoniam et Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt :
23 nos autem prædicamus Christum crucifixum : Judæis quidem scandalum,
gentibus autem stultitiam, 24 ipsis autem vocatis Judæis, atque Græcis Christum
Dei virtutem, et Dei sapientia : 25 quia quod stultum est Dei, sapientius
est hominibus : et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. 26 Videte enim
vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem,
non multi potentes, non multi nobiles : 27 sed quæ stulta sunt mundi elegit
Deus, ut confundat sapientes : et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia
: 28 et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quæ non sunt,
ut ea quæ sunt destrueret : 29 ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus.
30 Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo,
et justitia, et sanctificatio, et redemptio : 31 ut quemadmodum scriptum est :
Qui gloriatur, in Domino glorietur.
2 Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non in sublimitate sermonis,
aut sapientiæ, annuntians vobis testimonium Christi. 2 Non enim judicavi
me scire aliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum. 3 Et ego
in infirmitate, et timore, et tremore multo fui apud vos : 4 et sermo meus,
ad Corinthios I
et prædicatio mea non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in
ostensione spiritus et virtutis : 5 ut fides vestra non sit in sapientia hominum,
sed in virtute Dei.
6 Sapientiam autem loquimur inter perfectos : sapientiam vero non hujus
sæculi, neque principum hujus sæculi, qui destruuntur : 7 sed loquimur Dei
sapientiam in mysterio, quæ abscondita est, quam prædestinavit Deus ante
sæcula in gloriam nostram, 8 quam nemo principum hujus sæculi cognovit :
si enim cognovissent, numquam Dominum gloriæ crucifixissent. 9 Sed sicut
scriptum est : Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis
ascendit, quæ præparavit Deus iis qui diligunt illum : 10 nobis autem revelavit
Deus per Spiritum suum : Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei.
11 Quis enim hominum scit quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in
ipso est ? ita et quæ Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei. 12 Nos autem
non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus
quæ a Deo donata sunt nobis : 13 quæ et loquimur non in doctis humanæ
sapientiæ verbis, sed in doctrina Spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes.
14 Animalis autem homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei : stultitia
enim est illi, et non potest intelligere : quia spiritualiter examinatur. 15 Spiritualis
autem judicat omnia : et ipse a nemine judicatur. 16 Quis enim cognovit
sensum Domini, qui instruat eum ? nos autem sensum Christi habemus.
3Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus.
Tamquam parvulis in Christo, 2 lac vobis potum dedi, non escam :
nondum enim poteratis : sed nec nunc quidem potestis : adhuc enim carnales
estis. 3 Cum enim sit inter vos zelus, et contentio : nonne carnales estis, et
secundum hominem ambulatis ? 4 Cum enim quis dicat : Ego quidem sum
Pauli ; alius autem : Ego Apollo : nonne homines estis ?
Quid igitur est Apollo ? quid vero Paulus ? 5 ministri ejus, cui credidistis,
ut unicuique sicut Dominus dedit. 6 Ego plantavi, Apollo rigavit : sed Deus
incrementum dedit. 7 Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat :
sed qui incrementum dat, Deus. 8 Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt.
Unusquisque autem propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem.
9 Dei enim sumus adjutores : Dei agricultura estis, Dei ædificatio estis. 10 Secundum
gratiam Dei, quæ data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum
posui : alius autem superædificat. Unusquisque autem videat quomodo superædificet.
11 Fundamentum enim aliud nemo potest ponere præter id quod
positum est, quod est Christus Jesus. 12 Si quis autem superædificat super fundamentum
hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, foenum, stipulam,
13 uniuscujusque opus manifestum erit : dies enim Domini declarabit, quia
in igne revelabitur : et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. 14 Si cujus
opus manserit quod superædificavit, mercedem accipiet. 15 Si cujus opus
arserit, detrimentum patietur : ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per
ignem. 16 Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis ?
17 Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim
Dei sanctum est, quod estis vos.
18 Nemo se seducat : si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc sæculo,
stultus fiat ut sit sapiens. 19 Sapientia enim hujus mundi, stultitia est apud
Deum. Scriptum est enim : Comprehendam sapientes in astutia eorum. 20 Et
iterum : Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanæ sunt. 21 Nemo
itaque glorietur in hominibus. 22 Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive
1416
ad Corinthios I
Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive præsentia, sive
futura : omnia enim vestra sunt : 23 vos autem Christi : Christus autem Dei.
4Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum
Dei. 2 Hic jam quæritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur. 3 Mihi
autem pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die : sed neque
meipsum judico. 4 Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus
sum : qui autem judicat me, Dominus est. 5 Itaque nolite ante tempus judicare,
quoadusque veniat Dominus : qui et illuminabit abscondita tenebrarum,
et manifestabit consilia cordium : et tunc laus erit unicuique a Deo. 6 Hæc
autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo, propter vos : ut in nobis discatis,
ne supra quam scriptum est, unus adversus alterum infletur pro alio. 7 Quis
enim te discernit ? quid autem habes quod non accepisti ? si autem accepisti,
quid gloriaris quasi non acceperis ?
8 Jam saturati estis, jam divites facti estis : sine nobis regnatis : et utinam
regnetis, ut et nos vobiscum regnemus. 9 Puto enim quod Deus nos Apostolos
novissimos ostendit, tamquam morti destinatos : quia spectaculum facti
sumus mundo, et angelis, et hominibus. 10 Nos stulti propter Christum, vos
autem prudentes in Christo : nos infirmi, vos autem fortes : vos nobiles, nos
autem ignobiles. 11 Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi
sumus, et colaphis cædimur, et instabiles sumus, 12 et laboramus operantes
manibus nostris : maledicimur, et benedicimus : persecutionem patimur, et
sustinemus : 13 blasphemamur, et obsecramus : tamquam purgamenta hujus
mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc.
14 Non ut confundam vos, hæc scribo, sed ut filios meos carissimos moneo.
15 Nam si decem millia pædagogorum habeatis in Christo, sed non multos
patres. Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui. 16 Rogo ergo vos,
imitatores mei estote, sicut et ego Christi. 17 Ideo misi ad vos Timotheum,
qui est filius meus carissimus, et fidelis in Domino : qui vos commonefaciet
vias meas, quæ sunt in Christo Jesu, sicut ubique in omni ecclesia doceo.
18 Tamquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt quidam. 19 Veniam
autem ad vos cito, si Dominus voluerit : et cognoscam non sermonem eorum
qui inflati sunt, sed virtutem. 20 Non enim in sermone est regnum Dei, sed
in virtute. 21 Quid vultis ? in virga veniam ad vos, an in caritate, et spiritu
mansuetudinis ?
5 Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter
gentes, ita ut uxorem patris sui aliquis habeat. 2 Et vos inflati estis : et non
magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit. 3 Ego
quidem absens corpore, præsens autem spiritu, jam judicavi ut præsens eum,
qui sic operatus est, 4 in nomine Domini nostri Jesu Christi, congregatis vobis
et meo spiritu, cum virtute Domini nostri Jesu, 5 tradere hujusmodi Satanæ in
interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi.
6 Non est bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam
massam corrumpit ? 7 Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio,
sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus. 8 Itaque
epulemur : non in fermento veteri, neque in fermento malitiæ et nequitiæ :
sed in azymis sinceritatis et veritatis. 9 Scripsi in epistola : Ne commisceamini
fornicariis : 10 non utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut rapacibus,
aut idolis servientibus : alioquin debueratis de hoc mundo exiisse. 11 Nunc
autem scripsi vobis non commisceri : si is qui frater nominatur, est fornicator,
1417
ad Corinthios I
aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum
ejusmodi nec cibum sumere. 12 Quid enim mihi de iis qui foris sunt, judicare ?
nonne de iis qui intus sunt, vos judicatis ? 13 nam eos qui foris sunt, Deus
judicabit. Auferte malum ex vobis ipsis.
6 Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum, judicari apud
iniquos, et non apud sanctos ? 2 an nescitis quoniam sancti de hoc mundo
judicabunt ? et si in vobis judicabitur mundus, indigni estis qui de minimis
judicetis ? 3 Nescitis quoniam angelos judicabimus ? quanto magis sæcularia ?
4 Sæcularia igitur judicia si habueritis : contemptibiles, qui sunt in ecclesia,
illos constituite ad judicandum. 5 Ad verecundiam vestram dico. Sic non est
inter vos sapiens quisquam, qui possit judicare inter fratrem suum ? 6 Sed
frater cum fratre judicio contendit : et hoc apud infideles ? 7 Jam quidem
omnino delictum est in vobis, quod judicia habetis inter vos. Quare non magis
injuriam accipitis ? quare non magis fraudem patimini ? 8 Sed vos injuriam
facitis, et fraudatis : et hoc fratribus.
9 An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt ? Nolite errare :
neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, 10 neque molles,
neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi,
neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. 11 Et hæc quidam
fuistis : sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine
Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri. 12 Omnia mihi licent, sed
non omnia expediunt : omnia mihi licent, sed ego sub nullis redigar potestate.
13 Esca ventri, et venter escis : Deus autem et hunc et has destruet : corpus
autem non fornicationi, sed Domino : et Dominus corpori. 14 Deus vero et
Dominum suscitavit : et nos suscitabit per virtutem suam. 15 Nescitis quoniam
corpora vestra membra sunt Christi ? Tollens ergo membra Christi, faciam
membra meretricis ? Absit. 16 An nescitis quoniam qui adhæret meretrici,
unum corpus efficitur ? Erunt enim (inquit) duo in carne una. 17 Qui autem
adhæret Domino, unus spiritus est. 18 Fugite fornicationem. Omne peccatum,
quodcumque fecerit homo, extra corpus est : qui autem fornicatur, in corpus
suum peccat. 19 An nescitis quoniam membra vestra, templum sunt Spiritus
Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri ? 20 Empti enim
estis pretio magno. Glorificate, et portate Deum in corpore vestro.
7 De quibus autem scripsistis mihi : Bonum est homini mulierem non tangere
: 2 propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et
unaquæque suum virum habeat. 3 Uxori vir debitum reddat : similiter autem
et uxor viro. 4 Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter
autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. 5 Nolite fraudare
invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi : et iterum revertimini
in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram.
6 Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. 7 Volo
enim omnes vos esse sicut meipsum : sed unusquisque proprium donum
habet ex Deo : alius quidem sic, alius vero sic. 8 Dico autem non nuptis, et
viduis : bonum est illis si sic permaneant, sicut et ego. 9 Quod si non se
continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri.
10 Iis autem qui matrimonio juncti sunt, præcipio non ego, sed Dominus,
uxorem a viro non discedere : 11 quod si discesserit, manere innuptam, aut
viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat.
1418
ad Corinthios I
12 Nam ceteris ego dico, non Dominus. Si quis frater uxorem habet infidelem,
et hæc consentit habitare cum illo, non dimittat illam. 13 Et si qua
mulier fidelis habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non
dimittat virum : 14 sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem,
et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem : alioquin filii vestri immundi
essent, nunc autem sancti sunt. 15 Quod si infidelis discedit, discedat :
non enim servituti subjectus est frater, aut soror in hujusmodi : in pace autem
vocavit nos Deus. 16 Unde enim scis mulier, si virum salvum facies ? aut unde
scis vir, si mulierem salvam facies ?
17 Nisi unicuique sicut divisit Dominus, unumquemque sicut vocavit Deus,
ita ambulet, et sicut in omnibus ecclesiis doceo. 18 Circumcisus aliquis vocatus
est ? non adducat præputium. In præputio aliquis vocatus est ? non
circumcidatur. 19 Circumcisio nihil est, et præputium nihil est : sed observatio
mandatorum Dei. 20 Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea
permaneat. 21 Servus vocatus es ? non sit tibi curæ : sed et si potes fieri liber,
magis utere. 22 Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini :
similiter qui liber vocatus est, servus est Christi. 23 Pretio empti estis : nolite
fieri servi hominum. 24 Unusquisque in quo vocatus est, fratres, in hoc
permaneat apud Deum.
25 De virginibus autem præceptum Domini non habeo : consilium autem
do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis. 26 Existimo
ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini
sic esse. 27 Alligatus es uxori ? noli quærere solutionem. Solutus es ab
uxore ? noli quærere uxorem. 28 Si autem acceperis uxorem, non peccasti. Et
si nupserit virgo, non peccavit : tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi.
Ego autem vobis parco. 29 Hoc itaque dico, fratres : tempus breve est :
reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint : 30 et qui
flent, tamquam non flentes : et qui gaudent, tamquam non gaudentes : et qui
emunt, tamquam non possidentes : 31 et qui utuntur hoc mundo, tamquam
non utantur : præterit enim figura hujus mundi. 32 Volo autem vos sine sollicitudine
esse. Qui sine uxore est, sollicitus est quæ Domini sunt, quomodo
placeat Deo. 33 Qui autem cum uxore est, sollicitus est quæ sunt mundi,
quomodo placeat uxori, et divisus est. 34 Et mulier innupta, et virgo, cogitat
quæ Domini sunt, ut sit sancta corpore, et spiritu. Quæ autem nupta est,
cogitat quæ sunt mundi, quomodo placeat viro. 35 Porro hoc ad utilitatem vestram
dico : non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id, quod honestum est, et
quod facultatem præbeat sine impedimento Dominum obsecrandi. 36 Si quis
autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta, et
ita oportet fieri : quod vult faciat : non peccat, si nubat. 37 Nam qui statuit
in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habens suæ
voluntatis, et hoc judicavit in corde suo, servare virginem suam, bene facit.
38 Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit : et qui non jungit,
melius facit. 39 Mulier alligata est legi quanto tempore vir ejus vivit, quod
si dormierit vir ejus, liberata est : cui vult nubat, tantum in Domino. 40 Beatior
autem erit si sic permanserit secundum meum consilium : puto autem quod
et ego Spiritum Dei habeam.
8 De iis autem quæ idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus.
Scientia inflat, caritas vero ædificat. 2 Si quis autem se existimat scire
aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire. 3 Si quis autem
1419
ad Corinthios I
diligit Deum, hic cognitus est ab eo. 4 De escis autem quæ idolis immolantur,
scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus est Deus, nisi unus.
5 Nam etsi sunt qui dicantur dii sive in cælo, sive in terra (siquidem sunt dii
multi, et domini multi) : 6 nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia,
et nos in illum : et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per
ipsum. 7 Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem cum conscientia
usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant : et conscientia ipsorum cum
sit infirma, polluitur. 8 Esca autem nos non commendat Deo. Neque enim si
manducaverimus, abundabimus : neque si non manducaverimus, deficiemus.
9 Videte autem ne forte hæc licentia vestra offendiculum fiat infirmis. 10 Si
enim quis viderit eum, qui habet scientiam, in idolio recumbentem : nonne
conscientia ejus, cum sit infirma, ædificabitur ad manducandum idolothyta ?
11 Et peribit infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus
est ? 12 Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum
infirmam, in Christum peccatis. 13 Quapropter si esca scandalizat fratrem
meum, non manducabo carnem in æternum, ne fratrem meum scandalizem.
9 Non sum liber ? non sum Apostolus ? nonne Christum Jesum Dominum
nostrum vidi ? nonne opus meum vos estis in Domino ? 2 Et si aliis
non sum Apostolus, sed tamen vobis sum : nam signaculum apostolatus mei
vos estis in Domino. 3 Mea defensio apud eos qui me interrogant, hæc est :
4 Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi ? 5 numquid non
habemus potestatem mulierem sororem circumducendi sicut et ceteri Apostoli,
et fratres Domini, et Cephas ? 6 aut ego solus, et Barnabas, non habemus
potestatem hoc operandi ? 7 Quis militat suis stipendiis umquam ? quis plantat
vineam, et de fructu ejus non edit ? quis pascit gregem, et de lacte gregis
non manducat ? 8 Numquid secundum hominem hæc dico ? an et lex hæc
non dicit ? 9 Scriptum est enim in lege Moysi : Non alligabis os bovi trituranti.
Numquid de bobus cura est Deo ? 10 an propter nos utique hoc dicit ? Nam
propter nos scripta sunt : quoniam debet in spe qui arat, arare : et qui triturat,
in spe fructus percipiendi. 11 Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum
est si nos carnalia vestra metamus ? 12 Si alii potestatis vestræ participes sunt,
quare non potius nos ? Sed non usi sumus hac potestate : sed omnia sustinemus,
ne quod offendiculum demus Evangelio Christi. 13 Nescitis quoniam qui
in sacrario operantur quæ de sacrario sunt, edunt : et qui altari deserviunt,
cum altari participant ? 14 Ita et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant,
de Evangelio vivere. 15 Ego autem nullo horum usus sum. Non autem
scripsi hæc ut ita fiant in me : bonum est enim mihi magis mori, quam ut
gloriam meam quis evacuet. 16 Nam si evangelizavero, non est mihi gloria :
necessitas enim mihi incumbit : væ enim mihi est, si non evangelizavero. 17 Si
enim volens hoc ago, mercedem habeo : si autem invitus, dispensatio mihi
credita est. 18 Quæ est ergo merces mea ? ut Evangelium prædicans, sine
sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio.
19 Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures
lucrifacerem. 20 Et factus sum Judæis tamquam Judæus, ut Judæos lucrarer :
21 iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege)
ut eos qui sub lege erant, lucrifacerem : iis qui sine lege erant, tamquam sine
lege essem (cum sine lege Dei non essem : sed in lege essem Christi) ut lucrifacerem
eos qui sine lege erant. 22 Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos
lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos. 23 Omnia
1420
ad Corinthios I
autem facio propter Evangelium : ut particeps ejus efficiar. 24 Nescitis quod
ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium ?
Sic currite ut comprehendatis. 25 Omnis autem qui in agone contendit, ab
omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant : nos
autem incorruptam. 26 Ego igitur sic curro, non quasi in incertum : sic pugno,
non quasi a¨erem verberans : 27 sed castigo corpus meum, et in servitutem
redigo : ne forte cum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar.
10Nolo enim vos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube
fuerunt, et omnes mare transierunt, 2 et omnes in Moyse baptizati sunt
in nube, et in mari : 3 et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt,
4 et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali,
consequente eos, petra : petra autem erat Christus) : 5 sed non in pluribus
eorum beneplacitum est Deo : nam prostrati sunt in deserto. 6 Hæc autem
in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi
concupierunt. 7 Neque idololatræ efficiamini, sicut quidam ex ipsis : quemadmodum
scriptum est : Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt
ludere. 8 Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt
una die viginti tria millia. 9 Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum
tentaverunt, et a serpentibus perierunt. 10 Neque murmuraveritis, sicut
quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. 11 Hæc autem
omnia in figura contingebant illis : scripta sunt autem ad correptionem nostram,
in quos fines sæculorum devenerunt. 12 Itaque qui se existimat stare,
videat ne cadat. 13 Tentatio vos non apprehendat nisi humana : fidelis autem
Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam
cum tentatione proventum ut possitis sustinere.
14 Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura : 15 ut prudentibus
loquor, vos ipsi judicate quod dico. 16 Calix benedictionis, cui
benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est ? et panis quem
frangimus, nonne participatio corporis Domini est ? 17 Quoniam unus panis,
unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus. 18 Videte
Isra¨el secundum carnem : nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris ?
19 Quid ergo ? dico quod idolis immolatum sit aliquid ? aut quod idolum, sit
aliquid ? 20 Sed quæ immolant gentes, dæmoniis immolant, et non Deo. Nolo
autem vos socios fieri dæmoniorum : 21 non potestis calicem Domini bibere, et
calicem dæmoniorum ; non potestis mensæ Domini participes esse, et mensæ
dæmoniorum. 22 An æmulamur Dominum ? numquid fortiores illo sumus ?
Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. 23 Omnia mihi licent, sed non
omnia ædificat.
24 Nemo quod suum est quærat, sed quod alterius. 25 Omne quod in macello
venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. 26 Domini
est terra, et plenitudo ejus. 27 Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire : omne
quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
28 Si quis autem dixerit : Hoc immolatum est idolis : nolite manducare propter
illum qui indicavit, et propter conscientiam : 29 conscientiam autem dico non
tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea judicatur ab aliena conscientia ?
30 Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago ?
31 Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis : omnia in gloriam
Dei facite. 32 Sine offensione estote Judæis, et gentibus, et ecclesiæ Dei : 33 si-
1421
ad Corinthios I
cut et ego per omnia omnibus placeo, non quærens quod mihi utile est, sed
quod multis : ut salvi fiant.
11 Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. 2 Laudo autem vos fratres
quod per omnia mei memores estis : et sicut tradidi vobis, præcepta
mea tenetis. 3 Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est :
caput autem mulieris, vir : caput vero Christi, Deus. 4 Omnis vir orans, aut
prophetans velato capite, deturpat caput suum. 5 Omnis autem mulier orans,
aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum : unum enim est ac si
decalvetur. 6 Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri
tonderi, aut decalvari, velet caput suum. 7 Vir quidem non debet velare caput
suum : quoniam imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est. 8 Non
enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro. 9 Etenim non est creatus vir
propter mulierem, sed mulier propter virum. 10 Ideo debet mulier potestatem
habere supra caput propter angelos. 11 Verumtamen neque vir sine muliere :
neque mulier sine viro in Domino. 12 Nam sicut mulier de viro, ita et vir
per mulierem : omnia autem ex Deo. 13 Vos ipsi judicate : decet mulierem
non velatam orare Deum ? 14 Nec ipsa natura docet vos, quod vir quidem
si comam nutriat, ignominia est illi : 15 mulier vero si comam nutriat, gloria
est illi : quoniam capilli pro velamine ei dati sunt. 16 Si quis autem videtur
contentiosus esse : nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia
Dei.
17 Hoc autem præcipio : non laudans quod non in melius, sed in deterius
convenitis. 18 Primum quidem convenientibus vobis in ecclesiam, audio scissuras
esse inter vos, et ex parte credo. 19 Nam oportet et hæreses esse, ut et qui
probati sunt, manifesti fiant in vobis. 20 Convenientibus ergo vobis in unum,
jam non est Dominicam coenam manducare. 21 Unusquisque enim suam coenam
præsumit ad manducandum, et alius quidem esurit, alius autem ebrius
est. 22 Numquid domos non habetis ad manducandum, et bibendum ? aut
ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent ? Quid dicam
vobis ? laudo vos ? in hoc non laudo. 23 Ego enim accepi a Domino quod et
tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem,
24 et gratias agens fregit, et dixit : Accipite, et manducate : hoc est corpus
meum, quod pro vobis tradetur : hoc facite in meam commemorationem.
25 Similiter et calicem, postquam coenavit, dicens : Hic calix novum testamentum
est in meo sanguine : hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem.
26 Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem
bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat. 27 Itaque quicumque
manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis
et sanguinis Domini. 28 Probet autem seipsum homo : et sic de pane
illo edat, et de calice bibat. 29 Qui enim manducat et bibit indigne, judicium
sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini. 30 Ideo inter vos multi
infirmi et imbecilles, et dormiunt multi. 31 Quod si nosmetipsos dijudicaremus,
non utique judicaremur. 32 Dum judicamur autem, a Domino corripimur,
ut non cum hoc mundo damnemur. 33 Itaque fratres mei, cum convenitis ad
manducandum, invicem exspectate. 34 Si quis esurit, domi manducet, ut non
in judicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam.
12De spiritualibus autem, nolo vos ignorare fratres. 2 Scitis quoniam cum
gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes. 3 Ideo notum
vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Et
1422
ad Corinthios I
nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto. 4 Divisiones vero
gratiarum sunt, idem autem Spiritus : 5 et divisiones ministrationum sunt,
idem autem Dominus : 6 et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui
operatur omnia in omnibus. 7 Unicuique autem datur manifestatio Spiritus
ad utilitatem. 8 Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiæ : alii autem
sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum : 9 alteri fides in eodem Spiritu :
alii gratia sanitatum in uno Spiritu : 10 alii operatio virtutum, alii prophetia,
alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum.
11 Hæc autem omnia operantur unus atque idem Spiritus, dividens singulis
prout vult.
12 Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra
corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt : ita et Christus. 13 Etenim
in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judæi, sive
gentiles, sive servi, sive liberi : et omnes in uno Spiritu potati sumus. 14 Nam
et corpus non est unum membrum, sed multa. 15 Si dixerit pes : Quoniam
non sum manus, non sum de corpore : num ideo non est de corpore ? 16 Et
si dixerit auris : Quoniam non sum oculus, non sum de corpore : num ideo
est de corpore ? 17 Si totum corpus oculus : ubi auditus ? Si totum auditus :
ubi odoratus ? 18 Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum
in corpore sicut voluit. 19 Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus
? 20 Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus. 21 Non
potest autem oculus dicere manui : Opera tua non indigeo : aut iterum caput
pedibus : Non estis mihi necessarii. 22 Sed multo magis quæ videntur
membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt : 23 et quæ putamus ignobiliora
membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus :
et quæ inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent. 24 Honesta
autem nostra nullius egent : sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat, abundantiorem
tribuendo honorem, 25 ut non sit schisma in corpore, sed idipsum
pro invicem sollicita sint membra. 26 Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur
omnia membra : sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia
membra.
27 Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro. 28 Et quosdam
quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas,
exinde doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes,
gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum. 29 Numquid
omnes apostoli ? numquid omnes prophetæ ? numquid omnes doctores ?
30 numquid omnes virtutes ? numquid omnes gratiam habent curationum
? numquid omnes linguis loquuntur ? numquid omnes interpretantur ?
31 Æmulamini autem charismata meliora. Et adhuc excellentiorem viam vobis
demonstro.
13Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam,
factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens. 2 Et si habuero
prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam : et si habuero
omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil
sum. 3 Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero
corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi
prodest.
4 Caritas patiens est, benigna est. Caritas non æmulatur, non agit perperam,
non inflatur, 5 non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur,
1423
ad Corinthios I
non cogitat malum, 6 non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati :
7 omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.
8 Caritas numquam excidit : sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ
cessabunt, sive scientia destruetur. 9 Ex parte enim cognoscimus, et ex parte
prophetamus. 10 Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex
parte est. 11 Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus,
cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quæ erant
parvuli. 12 Videmus nunc per speculum in ænigmate : tunc autem facie ad faciem.
Nunc cognosco ex parte : tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.
13 Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc : major autem horum est
caritas.
14 Sectamini caritatem, æmulamini spiritualia : magis autem ut
prophetetis. 2 Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur,
sed Deo : nemo enim audit. Spiritu autem loquitur mysteria. 3 Nam qui
prophetat, hominibus loquitur ad ædificationem, et exhortationem, et consolationem.
4 Qui loquitur lingua, semetipsum ædificat : qui autem prophetat,
ecclesiam Dei ædificat. 5 Volo autem omnes vos loqui linguis : magis autem
prophetare. Nam major est qui prophetat, quam qui loquitur linguis ; nisi
forte interpretetur ut ecclesia ædificationem accipiat. 6 Nunc autem, fratres,
si venero ad vos linguis loquens : quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut
in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina ? 7 Tamen
quæ sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara ; nisi distinctionem
sonituum dederint, quomodo scietur id quod canitur, aut quod citharizatur ?
8 Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum ? 9 Ita et
vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis : quomodo scietur id
quod dicitur ? eritis enim in a¨era loquentes. 10 Tam multa, ut puta genera linguarum
sunt in hoc mundo : et nihil sine voce est. 11 Si ergo nesciero virtutem
vocis, ero ei, cui loquor, barbarus : et qui loquitur, mihi barbarus. 12 Sic et
vos, quoniam æmulatores estis spirituum, ad ædificationem ecclesiæ quærite
ut abundetis. 13 Et ideo qui loquitur lingua, oret ut interpretetur. 14 Nam si
orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est. 15 Quid
ergo est ? Orabo spiritu, orabo et mente : psallam spiritu, psallam et mente.
16 Ceterum si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotæ, quomodo dicet :
Amen, super tuam benedictionem ? quoniam quid dicas, nescit. 17 Nam tu
quidem bene gratias agis, sed alter non ædificatur. 18 Gratias ago Deo meo,
quod omnium vestrum lingua loquor. 19 Sed in ecclesia volo quinque verba
sensu meo loqui, ut et alios instruam : quam decem millia verborum in lingua.
20 Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote : sensibus
autem perfecti estote. 21 In lege scriptum est : Quoniam in aliis linguis et labiis
aliis loquar populo huic : et nec sic exaudient me, dicit Dominus. 22 Itaque
linguæ in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus : prophetiæ autem non
infidelibus, sed fidelibus. 23 Si ergo conveniat universa ecclesia in unum, et
omnes linguis loquantur, intrent autem idiotæ, aut infideles : nonne dicent
quod insanitis ? 24 Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel
idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus : 25 occulta cordis ejus
manifesta fiunt : et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod
vere Deus in vobis sit.
26 Quid ergo est, fratres ? Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum
habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem
1424
ad Corinthios I
habet : omnia ad ædificationem fiant. 27 Sive lingua quis loquitur, secundum
duos, aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretatur. 28 Si autem non
fuerit interpres, taceat in ecclesia : sibi autem loquatur, et Deo. 29 Prophetæ
autem duo, aut tres dicant, et ceteri dijudicent. 30 Quod si alii revelatum fuerit
sedenti, prior taceat. 31 Potestis enim omnes per singulos prophetare : ut
omnes discant, et omnes exhortentur : 32 et spiritus prophetarum prophetis
subjecti sunt. 33 Non enim est dissensionis Deus, sed pacis : sicut et in omnibus
ecclesiis sanctorum doceo. 34 Mulieres in ecclesiis taceant, non enim
permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit. 35 Si quid autem
volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in
ecclesia. 36 An a vobis verbum Dei processit ? aut in vos solos pervenit ? 37 Si
quis videtur propheta esse, aut spiritualis, cognoscat quæ scribo vobis, quia
Domini sunt mandata. 38 Si quis autem ignorat, ignorabitur. 39 Itaque fratres
æmulamini prophetare : et loqui linguis nolite prohibere. 40 Omnia autem
honeste, et secundum ordinem fiant.
15 Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod prædicavi vobis,
quod et accepistis, in quo et statis, 2 per quod et salvamini : qua ratione
prædicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis. 3 Tradidi enim
vobis in primis quod et accepi : quoniam Christus mortuus est pro peccatis
nostris secundum Scripturas : 4 et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia
die secundum Scripturas : 5 et quia visus est Cephæ, et post hoc undecim :
6 deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul : ex quibus multi
manent usque adhuc, quidam autem dormierunt : 7 deinde visus est Jacobo,
deinde Apostolis omnibus : 8 novissime autem omnium tamquam abortivo,
visus est et mihi. 9 Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus
vocari Apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei. 10 Gratia autem Dei
sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis
omnibus laboravi : non ego autem, sed gratia Dei mecum : 11 sive enim ego,
sive illi : sic prædicamus, et sic credidistis.
12 Si autem Christus prædicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo
quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est ? 13 Si autem
resurrectio mortuorum non est : neque Christus resurrexit. 14 Si autem Christus
non resurrexit, inanis est ergo prædicatio nostra, inanis est et fides vestra :
15 invenimur autem et falsi testes Dei : quoniam testimonium diximus adversus
Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non
resurgunt. 16 Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit. 17 Quod
si Christus non resurrexit, vana est fides vestra : adhuc enim estis in peccatis
vestris. 18 Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt. 19 Si in hac vita tantum
in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.
20 Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiæ dormientium, 21 quoniam
quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum.
22 Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.
23 Unusquisque autem in suo ordine, primitiæ Christus : deinde ii qui
sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt. 24 Deinde finis : cum tradiderit
regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et
virtutem. 25 Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub
pedibus ejus. 26 Novissima autem inimica destruetur mors : omnia enim subjecit
pedibus ejus. Cum autem dicat : 27 Omnia subjecta sunt ei, sine dubio
præter eum qui subjecit ei omnia. 28 Cum autem subjecta fuerint illi omnia :
1425
ad Corinthios I
tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia
in omnibus. 29 Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino
mortui non resurgunt ? ut quid et baptizantur pro illis ? 30 ut quid et nos periclitamur
omni hora ? 31 Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam
habeo in Christo Jesu Domino nostro. 32 Si secundum hominem ad bestias
pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt ? Manducemus,
et bibamus, cras enim moriemur. 33 Nolite seduci : corrumpunt mores bonos
colloquia mala. 34 Evigilate justi, et nolite peccare : ignorantiam enim Dei
quidam habent, ad reverentiam vobis loquor.
35 Sed dicet aliquis : Quomodo resurgunt mortui ? qualive corpore venient
? 36 Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur : 37 et
quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum,
ut puta tritici, aut alicujus ceterorum. 38 Deus autem dat illi corpus sicut vult :
ut unicuique seminum proprium corpus. 39 Non omnis caro, eadem caro :
sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium.
40 Et corpora cælestia, et corpora terrestria : sed alia quidem cælestium
gloria, alia autem terrestrium. 41 Alia claritas solis, alia claritas lunæ, et alia
claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate : 42 sic et resurrectio
mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione. 43 Seminatur
in ignobilitate, surget in gloria : seminatur in infirmitate, surget in virtute :
44 seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale,
est et spiritale, sicut scriptum est : 45 Factus est primus homo Adam in animam
viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. 46 Sed non prius
quod spiritale est, sed quod animale : deinde quod spiritale. 47 Primus homo
de terra, terrenus : secundus homo de cælo, cælestis. 48 Qualis terrenus,
tales et terreni : et qualis cælestis, tales et cælestes. 49 Igitur, sicut portavimus
imaginem terreni, portemus et imaginem cælestis.
50 Hoc autem dico, fratres : quia caro et sanguis regnum Dei possidere non
possunt : neque corruptio incorruptelam possidebit. 51 Ecce mysterium vobis
dico : omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. 52 In momento,
in ictu oculi, in novissima tuba : canet enim tuba, et mortui resurgent
incorrupti : et nos immutabimur. 53 Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem
: et mortale hoc induere immortalitatem. 54 Cum autem mortale
hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est : Absorpta est
mors in victoria. 55 Ubi est mors victoria tua ? ubi est mors stimulus tuus ?
56 Stimulus autem mortis peccatum est : virtus vero peccati lex. 57 Deo autem
gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum.
58 Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles : abundantes in opere
Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.
16De collectis autem, quæ fiunt in sanctos, sicut ordinavi ecclesiis Galatiæ,
ita et vos facite. 2 Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se
seponat, recondens quod ei bene placuerit : ut non, cum venero, tunc collectæ
fiant. 3 Cum autem præsens fuero, quos probaveritis per epistolas, hos mittam
perferre gratiam vestram in Jerusalem. 4 Quod si dignum fuerit ut et ego eam,
mecum ibunt.
5 Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero : nam Macedoniam
pertransibo. 6 Apud vos autem forsitan manebo, vel etiam hiemabo : ut
vos me deducatis quocumque iero. 7 Nolo enim vos modo in transitu videre,
spero enim me aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus per-
1426
ad Corinthios I
miserit. 8 Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten. 9 Ostium enim
mihi apertum est magnum, et evidens : et adversarii multi.
10 Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos : opus
enim Domini operatur, sicut et ego. 11 Ne quis ergo illum spernat : deducite
autem illum in pace, ut veniat ad me : exspecto enim illum cum fratribus.
12 De Apollo autem fratre vobis notum facio, quoniam multum rogavi eum ut
veniret ad vos cum fratribus : et utique non fuit voluntas ut nunc veniret :
veniet autem, cum ei vacuum fuerit. 13 Vigilate, state in fide, viriliter agite, et
confortamini. 14 Omnia vestra in caritate fiant. 15 Obsecro autem vos fratres,
nostis domum Stephanæ, et Fortunati, et Achaici : quoniam sunt primitiæ
Achaiæ, et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos : 16 ut et vos subditi
sitis ejusmodi, et omni cooperanti, et laboranti. 17 Gaudeo autem in præsentia
Stephanæ, et Fortunati, et Achaici : quoniam id, quod vobis deerat, ipsi suppleverunt
: 18 refecerunt enim et meum spiritum, et vestrum. Cognoscite ergo
qui hujusmodi sunt.
19 Salutant vos ecclesiæ Asiæ. Salutant vos in Domino multum, Aquila
et Priscilla cum domestica sua ecclesia : apud quos et hospitor. 20 Salutant
vos omnes fratres. Salutate invicem in osculo sancto. 21 Salutatio, mea manu
Pauli. 22 Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema,
Maran Atha. 23 Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. 24 Caritas mea
cum omnibus vobis in Christo Jesu. Amen.
1427
Epistola B. Pauli Apostoli ad Corinthios
Secunda
1 Paulus, Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater,
ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi cum omnibus sanctis, qui sunt in universa
Achaia. 2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum,
et Deus totius consolationis, 4 qui consolatur nos in omni tribulatione
nostra : ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt, per exhortationem,
qua exhortamur et ipsi a Deo. 5 Quoniam sicut abundant passiones
Christi in nobis : ita et per Christum abundat consolatio nostra. 6 Sive autem
tribulamur pro vestra exhortatione et salute, sive consolamur pro vestra consolatione,
sive exhortamur pro vestra exhortatione et salute, quæ operatur
tolerantiam earumdem passionum, quas et nos patimur : 7 ut spes nostra
firma sit pro vobis : scientes quod sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis.
8 Non enim volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione nostra,
quæ facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem,
ita ut tæderet nos etiam vivere. 9 Sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis
habuimus, ut non simus fidentes in nobis, sed in Deo, qui suscitat mortuos :
10 qui de tantis periculis nos eripuit, et eruit : in quem speramus quoniam
et adhuc eripiet, 11 adjuvantibus et vobis in oratione pro nobis : ut ex multorum
personis, ejus quæ in nobis est donationis, per multos gratiæ agantur pro
nobis.
12 Nam gloria nostra hæc est : testimonium conscientiæ nostræ, quod in
simplicitate cordis et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia
Dei, conversati sumus in hoc mundo : abundantius autem ad vos. 13 Non
enim alia scribimus vobis, quam quæ legistis, et cognovistis. Spero autem
quod usque in finem cognoscetis, 14 sicut et cognovistis nos ex parte, quod
gloria vestra sumus, sicut et vos nostra, in die Domini nostri Jesu Christi. 15 Et
hac confidentia volui prius venire ad vos, ut secundum gratiam haberetis :
16 et per vos transire in Macedoniam, et iterum a Macedonia venire ad vos, et
a vobis deduci in Judæam. 17 Cum ergo hoc voluissem, numquid levitate usus
sum ? aut quæ cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me Est et Non ?
18 Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fuit apud vos, non est in illo Est
et Non. 19 Dei enim Filius Jesus Christus, qui in vobis per nos prædicatus est,
per me, et Silvanum, et Timotheum, non fuit Est et Non, sed Est in illo fuit.
20 Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo Est : ideo et per ipsum Amen
Deo ad gloriam nostram. 21 Qui autem confirmat nos vobiscum in Christo, et
qui unxit nos Deus : 22 qui et signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus
nostris.
23 Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis,
non veni ultra Corinthum : non quia dominamur fidei vestæ, sed adjutores
sumus gaudii vestri : nam fide statis.
2Statui autem hoc ipsum apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos. 2 Si
enim ego contristo vos : et quis est, qui me lætificet, nisi qui contristatur
ex me ? 3 Et hoc ipsum scripsi vobis, ut non cum venero, tristitiam super tristitiam
habeam, de quibus oportuerat me gaudere : confidens in omnibus vobis,
quia meum gaudium, omnium vestrum est. 4 Nam ex multa tribulatione et
ad Corinthios II
angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas : non ut contristemini, sed
ut sciatis, quam caritatem habeam abundantius in vobis.
5 Si quis autem contristavit, non me contristavit : sed ex parte, ut non
onerem omnes vos. 6 Sufficit illi, qui ejusmodi est, objurgatio hæc, quæ fit a
pluribus : 7 ita ut e contrario magis donetis, et consolemini, ne forte abundantiori
tristitia absorbeatur qui ejusmodi est. 8 Propter quod obsecro vos,
ut confirmetis in illum caritatem. 9 Ideo enim et scripsi, ut cognoscam experimentum
vestrum, an in omnibus obedientes sitis. 10 Cui autem aliquid
donastis, et ego : nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in
persona Christi, 11 ut non circumveniamur a Satana : non enim ignoramus
cogitationes ejus.
12 Cum venissem autem Troadem propter Evangelium Christi, et ostium
mihi apertum esset in Domino, 13 non habui requiem spiritui meo, eo quod
non invenerim Titum fratrem meum, sed valefaciens eis, profectus sum in
Macedoniam. 14 Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu,
et odorem notitiæ suæ manifestat per nos in omni loco : 15 quia Christi bonus
odor sumus Deo in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt : 16 aliis quidem
odor mortis in mortem : aliis autem odor vitæ in vitam. Et ad hæc quis tam
idoneus ? 17 non enim sumus sicut plurimi, adulterantes verbum Dei, sed ex
sinceritate, sed sicut ex Deo, coram Deo, in Christo loquimur.
3 Incipimus iterum nosmetipsos commendare ? aut numquid egemus (sicut
quidam) commendatitiis epistolis ad vos, aut ex vobis ? 2 Epistola
nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quæ scitur, et legitur ab omnibus
hominibus : 3 manifestati quod epistola estis Christi, ministrata a nobis, et
scripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi : non in tabulis lapideis, sed in
tabulis cordis carnalibus.
4 Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum : 5 non quod
sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis : sed sufficientia
nostra ex Deo est : 6 qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti : non
littera, sed Spiritu : littera enim occidit, Spiritus autem vivificat. 7 Quod
si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria, ita ut non
possent intendere filii Isra¨el in faciem Moysi propter gloriam vultus ejus, quæ
evacuatur : 8 quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria ? 9 Nam si
ministratio damnationis gloria est : multo magis abundat ministerium justitiæ
in gloria. 10 Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter
excellentem gloriam. 11 Si enim quod evacuatur, per gloriam est : multo magis
quod manet, in gloria est.
12 Habentes igitur talem spem, multa fiducia utimur : 13 et non sicut Moyses
ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Isra¨el in faciem
ejus, quod evacuatur, 14 sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum
enim diem, idipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non
revelatum (quoniam in Christo evacuatur), 15 sed usque in hodiernum diem,
cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum. 16 Cum autem
conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen. 17 Dominus autem Spiritus
est : ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas. 18 Nos vero omnes, revelata facie
gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate
in claritatem, tamquam a Domini Spiritu.
4 Ideo habentes administrationem, juxta quod misericordiam consecuti
sumus, non deficimus, 2 sed abdicamus occulta dedecoris, non ambu-
1429
ad Corinthios II
lantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis
commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram
Deo. 3 Quod si etiam opertum est Evangelium nostrum, in iis, qui pereunt,
est opertum : 4 in quibus Deus hujus sæculi excæcavit mentes infidelium,
ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriæ Christi, qui est imago Dei.
5 Non enim nosmetipsos prædicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum
: nos autem servos vestros per Jesum : 6 quoniam Deus, qui dixit de
tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem
scientiæ claritatis Dei, in facie Christi Jesu.
7 Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus : ut sublimitas sit
virtutis Dei, et non ex nobis. 8 In omnibus tribulationem patimur, sed non
angustiamur : aporiamur, sed non destituimur : 9 persecutionem patimur,
sed non derelinquimur : dejicimur, sed non perimus : 10 semper mortificationem
Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in
corporibus nostris. 11 Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur
propter Jesum : ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali. 12 Ergo
mors in nobis operatur, vita autem in vobis. 13 Habentes autem eumdem
spiritum fidei, sicut scriptum est : Credidi, propter quod locutus sum : et
nos credimus, propter quod et loquimur : 14 scientes quoniam qui suscitavit
Jesum, et nos cum Jesu suscitabit, et constituet vobiscum. 15 Omnia enim
propter vos : ut gratia abundans, per multos in gratiarum actione, abundet in
gloriam Dei. 16 Propter quod non deficimus : sed licet is, qui foris est, noster
homo corrumpatur, tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem. 17 Id
enim, quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra
modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis, 18 non contemplantibus
nobis quæ videntur, sed quæ non videntur. Quæ enim videntur,
temporalia sunt : quæ autem non videntur, æterna sunt.
5 Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur,
quod ædificationem ex Deo habemus, domum non manufactam,
æternam in cælis. 2 Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quæ
de cælo est, superindui cupientes : 3 si tamen vestiti, non nudi inveniamur.
4 Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati : eo quod nolumus
expoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est, a vita. 5 Qui
autem efficit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis pignus Spiritus. 6 Audentes
igitur semper, scientes quoniam dum sumus in corpore, peregrinamur
a Domino 7 (per fidem enim ambulamus, et non per speciem) : 8 audemus
autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore,
et præsentes esse ad Dominum. 9 Et ideo contendimus, sive absentes, sive
præsentes, placere illi. 10 Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal
Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive
malum.
11 Scientes ergo timorem Domini, hominibus suademus, Deo autem manifesti
sumus. Spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse. 12 Non
iterum commendamus nos vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro
nobis : ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur, et non in corde. 13 Sive enim
mente excedimus Deo : sive sobrii sumus, vobis. 14 Caritas enim Christi urget
nos : æstimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes
mortui sunt : 15 et pro omnibus mortuus est Christus : ut, et qui vivunt, jam
non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. 16 Itaque nos
1430
ad Corinthios II
ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum
carnem Christum, sed nunc jam non novimus. 17 Si qua ergo in Christo nova
creatura, vetera transierunt : ecce facta sunt omnia nova. 18 Omnia autem ex
Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum : et dedit nobis ministerium reconciliationis,
19 quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians
sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis.
20 Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per
nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo. 21 Eum, qui non noverat
peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso.
6 Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. 2 Ait
enim : Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce
nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. 3 Nemini dantes ullam offensionem,
ut non vituperetur ministerium nostrum : 4 sed in omnibus exhibeamus
nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in
necessitatibus, in angustiis, 5 in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus,
in vigiliis, in jejuniis, 6 in castitate, in scientia, in longanimitate, in
suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta, 7 in verbo veritatis, in virtute
Dei, per arma justitiæ a dextris et a sinistris, 8 per gloriam, et ignobilitatem,
per infamiam, et bonam famam : ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti,
et cogniti : 9 quasi morientes, et ecce vivimus : ut castigati, et non mortificati
: 10 quasi tristes, semper autem gaudentes : sicut egentes, multos autem
locupletantes : tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.
11 Os nostrum patet ad vos, o Corinthii ; cor nostrum dilatatum est. 12 Non
angustiamini in nobis : angustiamini autem in visceribus vestris : 13 eamdem
autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos.
14 Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quæ enim participatio justitiæ
cum iniquitate ? aut quæ societas luci ad tenebras ? 15 quæ autem conventio
Christi ad Belial ? aut quæ pars fideli cum infideli ? 16 qui autem consensus
templo Dei cum idolis ? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus :
Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos,
et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.
17 Propter quod exite de medio eorum,
et separamini, dicit Dominus,
et immundum ne tetigeritis :
18 et ego recipiam vos :
et ero vobis in patrem,
et vos eritis mihi in filios et filias,
dicit Dominus omnipotens.
7 Has ergo habentes promissiones, carissimi, mundemus nos ab omni inquinamento
carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei.
2 Capite nos. Neminem læsimus, neminem corrupimus, neminem circumvenimus.
3 Non ad condemnationem vestram dico : prædiximus enim quod in
cordibus nostris estis ad commoriendum et ad convivendum. 4 Multa mihi
fiducia est apud vos, multa mihi gloriatio pro vobis : repletus sum consolatione
; superabundo gaudio in omni tribulatione nostra. 5 Nam et cum
venissemus in Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra, sed omnem
tribulationem passi sumus : foris pugnæ, intus timores. 6 Sed qui consolatur
humiles, consolatus est nos Deus in adventu Titi. 7 Non solum autem in ad-
1431
ad Corinthios II
ventu ejus, sed etiam in consolatione, qua consolatus est in vobis, referens
nobis vestrum desiderium, vestrum fletum, vestram æmulationem pro me, ita
ut magis gauderem.
8 Quoniam etsi contristavi vos in epistola, non me poenitet : etsi poeniteret,
videns quod epistola illa (etsi ad horam) vos contristavit, 9 nunc gaudeo : non
quia contristati estis, sed quia contristati estis ad poenitentiam. Contristati
enim estis ad Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis. 10 Quæ enim
secundum Deum tristitia est, poenitentiam in salutem stabilem operatur :
sæculi autem tristitia mortem operatur. 11 Ecce enim hoc ipsum, secundum
Deum contristari vos, quantam in vobis operatur sollicitudinem : sed defensionem,
sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed æmulationem,
sed vindictam : in omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio. 12 Igitur,
etsi scripsi vobis, non propter eum qui fecit injuriam, nec propter eum
qui passus est : sed ad manifestandam sollicitudinem nostram, quam habemus
pro vobis 13 coram Deo : ideo consolati sumus. In consolatione autem
nostra, abundantius magis gavisi sumus super gaudio Titi, quia refectus est
spiritus ejus ab omnibus vobis : 14 et si quid apud illum de vobis gloriatus
sum, non sum confusus : sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus, ita
et gloriatio nostra, quæ fuit ad Titum, veritas facta est, 15 et viscera ejus abundantius
in vobis sunt, reminiscentis omnium vestrum obedientiam : quomodo
cum timore et tremore excepistis illum. 16 Gaudeo quod in omnibus confido
in vobis.
8Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, quæ data est in ecclesiis
Macedoniæ : 2 quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii
ipsorum fuit, et altissima paupertas eorum, abundavit in divitias simplicitatis
eorum : 3 quia secundum virtutem testimonium illis reddo, et supra virtutem
voluntarii fuerunt, 4 cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam, et communicationem
ministerii, quod fit in sanctos. 5 Et non sicut speravimus, sed
semetipsos dederunt primum Domino, deinde nobis per voluntatem Dei, 6 ita
ut rogaremus Titum, ut quemadmodum coepit, ita et perficiat in vobis etiam
gratiam istam. 7 Sed sicut in omnibus abundatis fide, et sermone, et scientia,
et omni sollicitudine, insuper et caritate vestra in nos, ut et in hac gratia
abundetis. 8 Non quasi imperans dico : sed per aliorum sollicitudinem, etiam
vestræ caritatis ingenium bonum comprobans. 9 Scitis enim gratiam Domini
nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut
illius inopia vos divites essetis. 10 Et consilium in hoc do : hoc enim vobis utile
est, qui non solum facere, sed et velle coepistis ab anno priore : 11 nunc vero
et facto perficite : ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit
et perficiendi ex eo quod habetis. 12 Si enim voluntas prompta est, secundum
id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet. 13 Non enim ut
aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex æqualitate. 14 In præsenti tempore
vestra abundantia illorum inopiam suppleat : ut et illorum abundantia
vestræ inopiæ sit supplementum, ut fiat æqualitas, sicut scriptum est : 15 Qui
multum, non abundavit : et qui modicum, non minoravit.
16 Gratias autem Deo, qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis in corde
Titi, 17 quoniam exhortationem quidem suscepit : sed cum sollicitior esset,
sua voluntate profectus est ad vos. 18 Misimus etiam cum illo fratrem, cujus
laus est in Evangelio per omnes ecclesias : 19 non solum autem, sed et
ordinatus est ab ecclesiis comes peregrinationis nostræ in hanc gratiam, quæ
1432
ad Corinthios II
ministratur a nobis ad Domini gloriam, et destinatam voluntatem nostram :
20 devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quæ ministratur
a nobis. 21 Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram
hominibus. 22 Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus
in multis sæpe sollicitum esse : nunc autem multo sollicitiorem, confidentia
multa in vos, 23 sive pro Tito, qui est socius meus, et in vos adjutor, sive
fratres nostri, Apostoli ecclesiarum, gloria Christi. 24 Ostensionem ergo, quæ
est caritatis vestræ, et nostræ gloriæ pro vobis, in illos ostendite in faciem
ecclesiarum.
9 Nam de ministerio, quod fit in sanctos ex abundanti est mihi scribere
vobis. 2 Scio enim promptum animum vestrum : pro quo de vobis glorior
apud Macedones. Quoniam et Achaia parata est ab anno præterito, et vestra
æmulatio provocavit plurimos. 3 Misi autem fratres : ut ne quod gloriamur de
vobis, evacuetur in hac parte, ut (quemadmodum dixi) parati sitis : 4 ne cum
venerint Macedones mecum, et invenerint vos imparatos, erubescamus nos
(ut non dicamus vos) in hac substantia. 5 Necessarium ergo existimavi rogare
fratres, ut præveniant ad vos, et præparent repromissam benedictionem hanc
paratam esse sic, quasi benedictionem, non tamquam avaritiam.
6 Hoc autem dico : qui parce seminat, parce et metet : et qui seminat in
benedictionibus, de benedictionibus et metet. 7 Unusquisque, prout destinavit
in corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate : hilarem enim datorem
diligit Deus. 8 Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in
vobis : ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in
omne opus bonum, 9 sicut scriptum est : Dispersit, dedit pauperibus : justitia
ejus manet in sæculum sæculi. 10 Qui autem administrat semen seminanti
: et panem ad manducandum præstabit, et multiplicabit semen vestrum,
et augebit incrementa frugum justitiæ vestræ : 11 ut in omnibus locupletati
abundetis in omnem simplicitatem, quæ operatur per nos gratiarum actionem
Deo. 12 Quoniam ministerium hujus officii non solum supplet ea quæ desunt
sanctis, sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino, 13 per
probationem ministerii hujus, glorificantes Deum in obedientia confessionis
vestræ, in Evangelium Christi, et simplicitate communicationis in illos, et in
omnes, 14 et in ipsorum obsecratione pro vobis, desiderantium vos propter
eminentem gratiam Dei in vobis. 15 Gratias Deo super inenarrabili dono ejus.
10 Ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam
Christi, qui in facie quidem humilis sum inter vos, absens autem confido
in vos. 2 Rogo autem vos ne præsens audeam per eam confidentiam,
qua existimor audere in quosdam, qui arbitrantur nos tamquam secundum
carnem ambulemus. 3 In carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus.
4 Nam arma militiæ nostræ non carnalia sunt, sed potentia Deo ad
destructionem munitionum, consilia destruentes, 5 et omnem altitudinem extollentem
se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem
intellectum in obsequium Christi, 6 et in promptu habentes ulcisci omnem
inobedientiam, cum impleta fuerit vestra obedientia.
7 Quæ secundum faciem sunt, videte. Si quis confidit sibi Christi se esse,
hoc cogitet iterum apud se : quia sicut ipse Christi est, ita et nos. 8 Nam
etsi amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit nobis
Dominus in ædificationem, et non in destructionem vestram, non erubescam.
9 Ut autem non existimer tamquam terrere vos per epistolas : 10 quoniam
1433
ad Corinthios II
quidem epistolæ, inquiunt, graves sunt et fortes : præsentia autem corporis
infirma, et sermo contemptibilis : 11 hoc cogitet qui ejusmodi est, quia quales
sumus verbo per epistolas absentes, tales et præsentes in facto.
12 Non enim audemus inserere, aut comparare nos quibusdam, qui seipsos
commendant : sed ipsi in nobis nosmetipsos metientes, et comparantes nosmetipsos
nobis. 13 Nos autem non in immensum gloriabimur, sed secundum
mensuram regulæ, qua mensus est nobis Deus, mensuram pertingendi usque
ad vos. 14 Non enim quasi non pertingentes ad vos, superextendimus nos :
usque ad vos enim pervenimus in Evangelio Christi. 15 Non in immensum
gloriantes in alienis laboribus : spem autem habentes crescentis fidei vestræ,
in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam, 16 etiam in
illa, quæ ultra vos sunt, evangelizare, non in aliena regula in iis quæ præparata
sunt gloriari. 17 Qui autem gloriatur, in Domino glorietur. 18 Non enim qui
seipsum commendat, ille probatus est : sed quem Deus commendat.
11 Utinam sustineretis modicum quid insipientiæ meæ, sed et supportare
me : 2 æmulor enim vos Dei æmulatione. Despondi enim vos uni viro,
virginem castam exhibere Christo. 3 Timeo autem ne sicut serpens Hevam
seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate,
quæ est in Christo. 4 Nam si is qui venit, alium Christum prædicat, quem non
prædicavimus, aut alium spiritum accipitis, quem non accepistis : aut aliud
Evangelium, quod non recepistis : recte pateremini. 5 Existimo enim nihil me
minus fecisse a magnis Apostolis. 6 Nam etsi imperitus sermone, sed non
scientia, in omnibus autem manifestati sumus vobis.
7 Aut numquid peccatum feci, meipsum humilians, ut vos exaltemini ?
quoniam gratis Evangelium Dei evangelizavi vobis ? 8 Alias ecclesias expoliavi,
accipiens stipendium ad ministerium vestrum. 9 Et cum essem apud vos,
et egerem, nulli onerosus fui : nam quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui
venerunt a Macedonia : et in omnibus sine onere me vobis servavi, et servabo.
10 Est veritas Christi in me, quoniam hæc gloriatio non infringetur in me in
regionibus Achaiæ. 11 Quare ? quia non diligo vos ? Deus scit. 12 Quod autem
facio, et faciam : ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem, ut
in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos. 13 Nam ejusmodi pseudoapostoli
sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi. 14 Et non
mirum : ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis. 15 Non est ergo
magnum, si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiæ : quorum finis
erit secundum opera ipsorum.
16 Iterum dico (ne quis me putet insipientem esse, alioquin velut insipientem
accipite me, ut et ego modicum quid glorier), 17 quod loquor, non loquor
secundum Deum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriæ. 18 Quoniam
multi gloriantur secundum carnem : et ego gloriabor. 19 Libenter enim
suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes. 20 Sustinetis enim si quis vos in
servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in
faciem vos cædit. 21 Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus
in hac parte. In quo quis audet (in insipientia dico) audeo et ego : 22 Hebræi
sunt, et ego : Isra¨elitæ sunt, et ego : semen Abrahæ sunt, et ego.
23 Ministri Christi sunt (ut minus sapiens dico), plus ego : in laboribus
plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter.
24 A Judæis quinquies, quadragenas, una minus, accepi. 25 Ter virgis
cæsus sum, semel lapidatus sum : ter naufragium feci, nocte et die in pro-
1434
ad Corinthios II
fundo maris fui, 26 in itineribus sæpe, periculis fluminum, periculis latronum,
periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine,
periculis in mari, periculis in falsis fratribus : 27 in labore et ærumna, in
vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate, 28 præter
illa quæ extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum.
29 Quis infirmatur, et ego non infirmor ? quis scandalizatur, et ego
non uror ? 30 Si gloriari oportet, quæ infirmitatis meæ sunt, gloriabor. 31 Deus
et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui est benedictus in sæcula, scit quod
non mentior. 32 Damasci præpositus gentis Aretæ regis custodiebat civitatem
Damascenorum ut me comprehenderet : 33 et per fenestram in sporta dimissus
sum per murum, et sic effugi manus ejus.
12 Si gloriari oportet (non expedit quidem), veniam autem ad visiones et
revelationes Domini. 2 Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim,
sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum hujusmodi
usque ad tertium cælum. 3 Et scio hujusmodi hominem sive in corpore,
sive extra corpus nescio, Deus scit : 4 quoniam raptus est in paradisum : et
audivit arcana verba, quæ non licet homini loqui. 5 Pro hujusmodi gloriabor :
pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis. 6 Nam etsi voluero
gloriari, non ero insipiens : veritatem enim dicam : parco autem, ne quis me
existimet supra id quod videt in me, aut aliquid audit ex me. 7 Et ne magnitudo
revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meæ angelus
Satanæ, qui me colaphizet. 8 Propter quod ter Dominum rogavi ut discederet
a me : 9 et dixit mihi : Sufficit tibi gratia mea : nam virtus in infirmitate perficitur.
Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus
Christi. 10 Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis, in contumeliis, in
necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo : cum enim infirmor,
tunc potens sum. 11 Factus sum insipiens, vos me co¨egistis. Ego enim a
vobis debui commendari : nihil enim minus fui ab iis, qui sunt supra modum
Apostoli : tametsi nihil sum : 12 signa tamen apostolatus mei facta sunt super
vos in omni patientia, in signis, et prodigiis, et virtutibus. 13 Quid est enim,
quod minus habuistis præ ceteris ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi
vos ? donate mihi hanc injuriam.
14 Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos : et non ero gravis vobis.
Non enim quæro quæ vestra sunt, sed vos. Nec enim debent filii parentibus
thesaurizare, sed parentes filiis. 15 Ego autem libentissime impendam, et super
impendar ipse pro animabus vestris : licet plus vos diligens, minus diligar.
16 Sed esto : ego vos non gravavi : sed cum essem astutus, dolo vos cepi.
17 Numquid per aliquem eorum, quod misi ad vos, circumveni vos ? 18 Rogavi
Titum, et misi cum illo fratrem. Numquid Titus vos circumvenit ? nonne
eodem spiritu ambulavimus ? nonne iisdem vestigiis ?
19 Olim putatis quod excusemus nos apud vos ? coram Deo in Christo
loquimur : omnia autem, carissimi, propter ædificationem vestram. 20 Timeo
enim ne forte cum venero, non quales volo, inveniam vos : et ego inveniar a
vobis, qualem non vultis : ne forte contentiones, æmulationes, animositates,
dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint inter vos :
21 ne iterum cum venero, humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex
iis qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam super immunditia, et
fornicatione, et impudicitia, quam gesserunt.
1435
ad Corinthios II
13 Ecce tertio hoc venio ad vos : in ore duorum vel trium testium stabit
omne verbum. 2 Prædixi, et prædico, ut præsens, et nunc absens iis qui
ante peccaverunt, et ceteris omnibus, quoniam si venero iterum, non parcam.
3 An experimentum quæritis ejus, qui in me loquitur Christus, qui in vobis non
infirmatur, sed potens est in vobis ? 4 Nam etsi crucifixus est ex infirmitate :
sed vivit ex virtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in illo : sed vivemus cum eo
ex virtute Dei in vobis. 5 Vosmetipsos tentate si estis in fide : ipsi vos probate.
An non cognoscitis vosmetipsos quia Christus Jesus in vobis est ? nisi forte
reprobi estis. 6 Spero autem quod cognoscetis, quia nos non sumus reprobi.
7 Oramus autem Deum ut nihil mali faciatis, non ut nos probati appareamus,
sed ut vos quod bonum est faciatis : nos autem ut reprobi simus. 8 Non
enim possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate. 9 Gaudemus
enim, quoniam nos infirmi sumus, vos autem potentes estis. Hoc et oramus,
vestram consummationem. 10 Ideo hæc absens scribo, ut non præsens durius
agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in ædificationem, et
non in destructionem.
11 De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini, idem sapite,
pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum. 12 Salutate invicem
in osculo sancto. Salutant vos omnes sancti. 13 Gratia Domini nostri Jesu
Christi, et caritas Dei, et communicatio Sancti Spiritus sit cum omnibus vobis.
Amen.
1436
Epistola B. Pauli Apostoli ad Galatas
1Paulus, Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum
Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis : 2 et qui mecum
sunt omnes fratres, ecclesiis Galatiæ. 3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre, et
Domino nostro Jesu Christo, 4 qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut
eriperet nos de præsenti sæculo nequam, secundum voluntatem Dei et Patris
nostri, 5 cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen.
6 Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam
Christi in aliud Evangelium : 7 quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant,
et volunt convertere Evangelium Christi. 8 Sed licet nos aut angelus
de cælo evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus vobis, anathema
sit. 9 Sicut prædiximus, et nunc iterum dico : si quis vobis evangelizaverit
præter id quod accepistis, anathema sit. 10 Modo enim hominibus suadeo, an
Deo ? an quæro hominibus placere ? si adhuc hominibus placerem, Christi
servus non essem.
11 Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a
me, quia non est secundum hominem : 12 neque enim ego ab homine accepi
illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi. 13 Audistis enim conversationem
meam aliquando in Judaismo : quoniam supra modum persequebar
Ecclesiam Dei, et expugnabam illam, 14 et proficiebam in Judaismo supra
multos coætaneos meos in genere meo, abundantius æmulator existens paternarum
mearum traditionum. 15 Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex
utero matris meæ, et vocavit per gratiam suam, 16 ut revelaret Filium suum
in me, ut evangelizarem illum in gentibus : continuo non acquievi carni et
sanguini, 17 neque veni Jerosolymam ad antecessores meos Apostolos : sed
abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum : 18 deinde post annos
tres veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim :
19 alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini.
20 Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior. 21 Deinde veni
in partes Syriæ, et Ciliciæ. 22 Eram autem ignotus facie ecclesiis Judææ, quæ
erant in Christo : 23 tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur
nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat :
24 et in me clarificabant Deum.
2Deinde post annos quatuordecim, iterum ascendi Jerosolymam cum Barnaba,
assumpto et Tito. 2 Ascendi autem secundum revelationem : et contuli
cum illis Evangelium, quod prædico in gentibus, seorsum autem iis qui videbantur
aliquid esse : ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem. 3 Sed
neque Titus, qui mecum erat, cum esset gentilis, compulsus est circumcidi :
4 sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem
nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent.
5 Quibus neque ad horam cessimus subjectione, ut veritas Evangelii
permaneat apud vos : 6 ab iis autem, qui videbantur esse aliquid (quales aliquando
fuerint, nihil mea interest : Deus personam hominis non accipit) :
mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt. 7 Sed e contra cum
vidissent quod creditum est mihi Evangelium præputii, sicut et Petro circumcisionis
8 (qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus
est et mihi inter gentes) : 9 et cum cognovissent gratiam, quæ data est mihi, Jacobus,
et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnæ esse, dextras dederunt
ad Galatas
mihi, et Barnabæ societatis : ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem :
10 tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum
facere.
11 Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis
erat. 12 Prius enim quam venirent quidam a Jacobo, cum gentibus
edebat : cum autem venissent, subtrahebat, et segregabat se, timens eos qui ex
circumcisione erant. 13 Et simulationi ejus consenserunt ceteri Judæi, ita ut et
Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem. 14 Sed cum vidissem quod
non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephæ coram omnibus : Si
tu, cum Judæus sis, gentiliter vivis, et non judaice : quomodo gentes cogis
judaizare ?
15 Nos natura Judæi, et non ex gentibus peccatores. 16 Scientes autem quod
non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi : et nos
in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus
legis : propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro. 17 Quod
si quærentes justificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid
Christus peccati minister est ? Absit. 18 Si enim quæ destruxi, iterum hæc
ædifico : prævaricatorem me constituo. 19 Ego enim per legem, legi mortuus
sum, ut Deo vivam : Christo confixus sum cruci. 20 Vivo autem, jam non ego :
vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne : in fide vivo Filii
Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me. 21 Non abjicio gratiam Dei.
Si enim per legem justitia, ergo gratis Christus mortuus est.
3 O insensati Galatæ, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum
oculos Jesus Christus præscriptus est, in vobis crucifixus ? 2 Hoc solum a
vobis volo discere : ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei ?
3 sic stulti estis, ut cum Spiritu coeperitis, nunc carne consummemini ? 4 tanta
passi estis sine causa ? si tamen sine causa. 5 Qui ergo tribuit vobis Spiritum,
et operatur virtutes in vobis : ex operibus legis, an ex auditu fidei ?
6 Sicut scriptum est : Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam
: 7 cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahæ. 8 Providens
autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ :
Quia benedicentur in te omnes gentes. 9 Igitur qui ex fide sunt, benedicentur
cum fideli Abraham. 10 Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto
sunt. Scriptum est enim : Maledictus omnis qui non permanserit in
omnibus quæ scripta sunt in libro legis ut faciat ea. 11 Quoniam autem in
lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est : quia justus ex fide vivit.
12 Lex autem non est ex fide, sed : Qui fecerit ea, vivet in illis. 13 Christus nos
redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum : quia scriptum est :
Maledictus omnis qui pendet in ligno : 14 ut in gentibus benedictio Abrahæ
fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem.
15 Fratres (secundum hominem dico) tamen hominis confirmatum testamentum
nemo spernit, aut superordinat. 16 Abrahæ dictæ sunt promissiones,
et semini ejus. Non dicit : Et seminibus, quasi in multis : sed quasi in uno :
Et semini tuo, qui est Christus. 17 Hoc autem dico, testamentum confirmatum
a Deo : quæ post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum
facit ad evacuandam promissionem. 18 Nam si ex lege hæreditas, jam non ex
promissione. Abrahæ autem per repromissionem donavit Deus.
19 Quid igitur lex ? Propter transgressiones posita est donec veniret semen,
cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris. 20 Mediator
1438
ad Galatas
autem unius non est : Deus autem unus est. 21 Lex ergo adversus promissa
Dei ? Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificare, vere ex lege esset
justitia. 22 Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide
Jesu Christi daretur credentibus. 23 Prius autem quam veniret fides, sub lege
custodiebamur conclusi in eam fidem quæ revelanda erat. 24 Itaque lex pædagogus
noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur. 25 At ubi venit fides, jam
non sumus sub pædagogo.
26 Omnes enim filii Dei estis per fidem, quæ est in Christo Jesu.
27 Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. 28 Non est
Judæus, neque Græcus : non est servus, neque liber : non est masculus, neque
femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu. 29 Si autem vos Christi,
ergo semen Abrahæ estis, secundum promissionem hæredes.
4 Dico autem : quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo,
cum sit dominus omnium : 2 sed sub tutoribus et actoribus est usque ad
præfinitum tempus a patre : 3 ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis
mundi eramus servientes. 4 At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium
suum factum ex muliere, factum sub lege, 5 ut eos, qui sub lege erant,
redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. 6 Quoniam autem estis filii,
misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem : Abba, Pater. 7 Itaque
jam non est servus, sed filius : quod si filius, et hæres per Deum.
8 Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis, qui natura non sunt dii,
serviebatis. 9 Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo :
quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo
servire vultis ? 10 Dies observatis, et menses, et tempora, et annos. 11 Timeo
vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis.
12 Estote sicut ego, quia et ego sicut vos : fratres, obsecro vos. Nihil me
læsistis. 13 Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem
: et tentationem vestram in carne mea 14 non sprevistis, neque respuistis :
sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum. 15 Ubi est ergo
beatitudo vestra ? testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos
vestros eruissetis, et dedissetis mihi. 16 Ergo inimicus vobis factus sum,
verum dicens vobis ? 17 Æmulantur vos non bene : sed excludere vos volunt,
ut illos æmulemini. 18 Bonum autem æmulamini in bono semper : et non tantum
cum præsens sum apud vos. 19 Filioli mei, quos iterum parturio, donec
formetur Christus in vobis : 20 vellem autem esse apud vos modo, et mutare
vocem meam : quoniam confundor in vobis.
21 Dicite mihi qui sub lege vultis esse : legem non legistis ? 22 Scriptum
est enim : Quoniam Abraham duos filios habuit : unum de ancilla, et unum
de libera. 23 Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est : qui autem de
libera, per repromissionem : 24 quæ sunt per allegoriam dicta. Hæc enim sunt
duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quæ
est Agar : 25 Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei quæ nunc est
Jerusalem, et servit cum filiis suis. 26 Illa autem, quæ sursum est Jerusalem,
libera est, quæ est mater nostra. 27 Scriptum est enim :
Lætare, sterilis, quæ non paris ;
erumpe et clama, quæ non parturis :
quia multi filii desertæ,
magis quam ejus quæ habet virum.
1439
ad Galatas
28 Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus. 29 Sed
quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui
secundum spiritum : ita et nunc. 30 Sed quid dicit Scriptura ? Ejice ancillam,
et filium ejus : non enim hæres erit filius ancillæ cum filio liberæ. 31 Itaque,
fratres, non sumus ancillæ filii, sed liberæ : qua libertate Christus nos liberavit.
5 State, et nolite iterum jugo servitutis contineri. 2 Ecce ego Paulus dico vobis
: quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. 3 Testificor
autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universæ
legis faciendæ. 4 Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini : a gratia
excidistis. 5 Nos enim spiritu ex fide, spem justitiæ exspectamus. 6 Nam in
Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium : sed fides,
quæ per caritatem operatur. 7 Currebatis bene : quis vos impedivit veritati
non obedire ? 8 persuasio hæc non est ex eo, qui vocat vos. 9 Modicum fermentum
totam massam corrumpit. 10 Ego confido in vobis in Domino, quod
nihil aliud sapietis : qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque
est ille. 11 Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prædico : quid adhuc
persecutionem patior ? ergo evacuatum est scandalum crucis. 12 Utinam et
abscindantur qui vos conturbant.
13 Vos enim in libertatem vocati estis, fratres : tantum ne libertatem in occasionem
detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem. 14 Omnis enim
lex in uno sermone impletur : Diliges proximum tuum sicut teipsum. 15 Quod
si invicem mordetis, et comeditis : videte ne ab invicem consumamini. 16 Dico
autem : Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. 17 Caro enim concupiscit
adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem : hæc enim sibi
invicem adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis. 18 Quod si Spiritu
ducimini, non estis sub lege. 19 Manifesta sunt autem opera carnis, quæ
sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, 20 idolorum servitus, veneficia,
inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ,
21 invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico
vobis, sicut prædixi : quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.
22 Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas,
bonitas, longanimitas, 23 mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas.
Adversus hujusmodi non est lex. 24 Qui autem sunt Christi, carnem suam
crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. 25 Si Spiritu vivimus, Spiritu et
ambulemus. 26 Non efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem provocantes,
invicem invidentes.
6Fratres, etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales
estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu
tenteris. 2 Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. 3 Nam
si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit. 4 Opus autem
suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non
in altero. 5 Unusquisque enim onus suum portabit. 6 Communicet autem is
qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis. 7 Nolite errare :
Deus non irridetur. 8 Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. Quoniam
qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem : qui autem seminat
in spiritu, de spiritu metet vitam æternam. 9 Bonum autem facientes, non
deficiamus : tempore enim suo metemus non deficientes. 10 Ergo dum tempus
habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.
11 Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu. 12 Quicumque enim
1440
ad Galatas
volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi
persecutionem non patiantur. 13 Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt
: sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur. 14 Mihi
autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi : per quem mihi
mundus crucifixus est, et ego mundo. 15 In Christo enim Jesu neque circumcisio
aliquid valet, neque præputium, sed nova creatura. 16 Et quicumque
hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Isra¨el
Dei. 17 De cetero, nemo mihi molestus sit : ego enim stigmata Domini Jesu
in corpore meo porto. 18 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro,
fratres. Amen.
1441
Epistola B. Pauli Apostoli ad Ephesios
1 Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, omnibus sanctis qui
sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Jesu. 2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre
nostro, et Domino Jesu Christo.
3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in
omni benedictione spirituali in cælestibus in Christo, 4 sicut elegit nos in ipso
ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus
in caritate. 5 Qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum
in ipsum : secundum propositum voluntatis suæ, 6 in laudem gloriæ
gratiæ suæ, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo. 7 In quo habemus redemptionem
per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundum divitias
gratiæ ejus, 8 quæ superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia :
9 ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suæ, secundum beneplacitum
ejus, quod proposuit in eo, 10 in dispensatione plenitudinis temporum,
instaurare omnia in Christo, quæ in cælis et quæ in terra sunt, in ipso ; 11 in
quo etiam et nos sorte vocati sumus prædestinati secundum propositum ejus
qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suæ : 12 ut simus in laudem
gloriæ ejus nos, qui ante speravimus in Christo ; 13 in quo et vos, cum
audissetis verbum veritatis, Evangelium salutis vestræ, in quo et credentes
signati estis Spiritu promissionis Sancto, 14 qui est pignus hæreditatis nostræ,
in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriæ ipsius.
15 Propterea et ego audiens fidem vestram, quæ est in Domino Jesu, et
dilectionem in omnes sanctos, 16 non cesso gratias agens pro vobis, memoriam
vestri faciens in orationibus meis : 17 ut Deus Domini nostri Jesu Christi,
Pater gloriæ, det vobis spiritum sapientiæ et revelationis in agnitione ejus,
18 illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quæ sit spes vocationis ejus, et
quæ divitiæ gloriæ hæreditatis ejus in sanctis, 19 et quæ sit supereminens
magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus secundum operationem potentiæ
virtutis ejus, 20 quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et
constituens ad dexteram suam in cælestibus : 21 supra omnem principatum, et
potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur
non solum in hoc sæculo, sed etiam in futuro. 22 Et omnia subjecit sub pedibus
ejus : et ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam, 23 quæ est corpus ipsius,
et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur.
2Et vos, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, 2 in quibus aliquando
ambulastis secundum sæculum mundi hujus, secundum principem potestatis
a¨eris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiæ, 3 in quibus et
nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ, facientes
voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii iræ, sicut et ceteri :
4 Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam,
qua dilexit nos, 5 et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo
(cujus gratia estis salvati), 6 et conresuscitavit, et consedere fecit in cælestibus
in Christo Jesu : 7 ut ostenderet in sæculis supervenientibus abundantes divitias
gratiæ suæ, in bonitate super nos in Christo Jesu. 8 Gratia enim estis salvati
per fidem, et hoc non ex vobis : Dei enim donum est : 9 non ex operibus,
ut ne quis glorietur. 10 Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in
operibus bonis, quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus.
ad Ephesios
11 Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui
dicimini præputium ab ea quæ dicitur circumcisio in carne, manu facta :
12 quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Isra¨el, et
hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc
mundo. 13 Nunc autem in Christo Jesu, vos, qui aliquando eratis longe, facti
estis prope in sanguine Christi. 14 Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque
unum, et medium parietem maceriæ solvens, inimicitias in carne sua, 15 legem
mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum
novum hominem, faciens pacem : 16 et reconciliet ambos in uno corpore, Deo
per crucem, interficiens inimicitias in semetipso. 17 Et veniens evangelizavit
pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis, qui prope. 18 Quoniam per
ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem. 19 Ergo jam non
estis hospites, et advenæ : sed estis cives sanctorum, et domestici Dei, 20 superædificati
super fundamentum apostolorum, et prophetarum, ipso summo
angulari lapide Christo Jesu : 21 in quo omnis ædificatio constructa crescit in
templum sanctum in Domino, 22 in quo et vos coædificamini in habitaculum
Dei in Spiritu.
3 Hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Jesu, pro vobis gentibus, 2 si
tamen audistis dispensationem gratiæ Dei, quæ data est mihi in vobis :
3 quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut
supra scripsi in brevi, 4 prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in
mysterio Christi : 5 quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum,
sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu, 6 gentes
esse cohæredes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo
Jesu per Evangelium : 7 cujus factus sum minister secundum donum gratiæ
Dei, quæ data est mihi secundum operationem virtutis ejus. 8 Mihi omnium
sanctorum minimo data est gratia hæc, in gentibus evangelizare investigabiles
divitias Christi, 9 et illuminare omnes, quæ sit dispensatio sacramenti
absconditi a sæculis in Deo, qui omnia creavit : 10 ut innotescat principatibus
et potestatibus in cælestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei,
11 secundum præfinitionem sæculorum, quam fecit in Christo Jesu Domino
nostro : 12 in quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem
ejus. 13 Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis : quæ
est gloria vestra.
14 Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi,
15 ex quo omnis paternitas in cælis et in terra nominatur, 16 ut det vobis secundum
divitias gloriæ suæ, virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem
hominem, 17 Christum habitare per fidem in cordibus vestris : in caritate radicati,
et fundati, 18 ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quæ sit
latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum : 19 scire etiam supereminentem
scientiæ caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem
Dei. 20 Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus
aut intelligimus, secundum virtutem, quæ operatur in nobis : 21 ipsi gloria in
Ecclesia, et in Christo Jesu, in omnes generationes sæculi sæculorum. Amen.
4 Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione,
qua vocati estis, 2 cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia,
supportantes invicem in caritate, 3 solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo
pacis. 4 Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis
1443
ad Ephesios
vestræ. 5 Unus Dominus, una fides, unum baptisma. 6 Unus Deus et Pater
omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis.
7 Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis
Christi. 8 Propter quod dicit : Ascendens in altum, captivam duxit
captivitatem : dedit dona hominibus. 9 Quod autem ascendit, quid est, nisi
quia et descendit primum in inferiores partes terræ ? 10 Qui descendit, ipse
est et qui ascendit super omnes cælos, ut impleret omnia. 11 Et ipse dedit quosdam
quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas,
alios autem pastores et doctores, 12 ad consummationem sanctorum in opus
ministerii, in ædificationem corporis Christi : 13 donec occurramus omnes in
unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis
plenitudinis Christi : 14 ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur
omni vento doctrinæ in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem
erroris. 15 Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per
omnia, qui est caput Christus : 16 ex quo totum corpus compactum et connexum
per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram
uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in ædificationem sui
in caritate.
17 Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut et
gentes ambulant in vanitate sensus sui, 18 tenebris obscuratum habentes intellectum,
alienati a vita Dei per ignorantiam, quæ est in illis, propter cæcitatem
cordis ipsorum, 19 qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiæ, in
operationem immunditiæ omnis in avaritiam. 20 Vos autem non ita didicistis
Christum, 21 si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in
Jesu, 22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem,
qui corrumpitur secundum desideria erroris. 23 Renovamini autem spiritu
mentis vestræ, 24 et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est
in justitia, et sanctitate veritatis.
25 Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque
cum proximo suo : quoniam sumus invicem membra. 26 Irascimini, et nolite
peccare : sol non occidat super iracundiam vestram. 27 Nolite locum dare
diabolo : 28 qui furabatur, jam non furetur : magis autem laboret, operando
manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.
29 Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat : sed si quis bonus ad ædificationem
fidei ut det gratiam audientibus. 30 Et nolite contristare Spiritum
Sanctum Dei : in quo signati estis in diem redemptionis. 31 Omnis amaritudo,
et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia.
32 Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et
Deus in Christo donavit vobis.
5 Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi, 2 et ambulate in dilectione,
sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem
et hostiam Deo in odorem suavitatis. 3 Fornicatio autem, et omnis immunditia,
aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos : 4 aut turpitudo,
aut stultiloquium, aut scurrilitas, quæ ad rem non pertinet : sed magis gratiarum
actio. 5 Hoc enim scitote intelligentes : quod omnis fornicator, aut
immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hæreditatem in
regno Christi et Dei. 6 Nemo vos seducat inanibus verbis : propter hæc enim
venit ira Dei in filios diffidentiæ. 7 Nolite ergo effici participes eorum.
8 Eratis enim aliquando tenebræ : nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis
1444
ad Ephesios
ambulate : 9 fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate :
10 probantes quid sit beneplacitum Deo : 11 et nolite communicare operibus
infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite. 12 Quæ enim in occulto fiunt
ab ipsis, turpe est et dicere. 13 Omnia autem, quæ arguuntur, a lumine
manifestantur : omne enim, quod manifestatur, lumen est. 14 Propter quod
dicit : Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.
15 Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis : non quasi insipientes,
16 sed ut sapientes : redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. 17 Propterea
nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quæ sit voluntas Dei. 18 Et nolite
inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto, 19 loquentes
vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes
in cordibus vestris Domino, 20 gratias agentes semper pro omnibus in
nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri, 21 subjecti invicem in timore
Christi.
22 Mulieres viris suis subditæ sint, sicut Domino : 23 quoniam vir caput
est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiæ : ipse, salvator corporis ejus.
24 Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus.
25 Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum
tradidit pro ea, 26 ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquæ in verbo vitæ,
27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut
rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. 28 Ita et viri
debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum
diligit. 29 Nemo enim umquam carnem suam odio habuit : sed nutrit et fovet
eam, sicut et Christus Ecclesiam : 30 quia membra sumus corporis ejus, de
carne ejus et de ossibus ejus. 31 Propter hoc relinquet homo patrem et matrem
suam, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una. 32 Sacramentum hoc
magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia. 33 Verumtamen et vos
singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat : uxor autem timeat
virum suum.
6Filii, obedite parentibus vestris in Domino : hoc enim justum est. 2 Honora
patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione
: 3 ut bene sit tibi, et sis longævus super terram. 4 Et vos patres, nolite
ad iracundiam provocare filios vestros : sed educate illos in disciplina et
correptione Domini.
5 Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate
cordis vestri, sicut Christo : 6 non ad oculum servientes, quasi hominibus
placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo, 7 cum bona
voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus : 8 scientes quoniam
unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus,
sive liber. 9 Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas : scientes quia
et illorum et vester Dominus est in cælis : et personarum acceptio non est
apud eum.
10 De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus.
11 Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli :
12 quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus
principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum,
contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus. 13 Propterea accipite armaturam
Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare. 14 State ergo
succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiæ, 15 et calceati
1445
ad Ephesios
pedes in præparatione Evangelii pacis, 16 in omnibus sumentes scutum fidei,
in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere : 17 et galeam salutis
assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei), 18 per omnem orationem
et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu : et in ipso vigilantes in omni
instantia et obsecratione pro omnibus sanctis : 19 et pro me, ut detur mihi
sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii :
20 pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me
loqui.
21 Ut autem et vos sciatis quæ circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota
faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister in Domino : 22 quem misi
ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quæ circa nos sunt, et consoletur corda
vestra. 23 Pax fratribus, et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo.
24 Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in
incorruptione. Amen.
1446
Epistola B. Pauli Apostoli ad Philippenses
1 Paulus et Timotheus, servi Jesu Christi, omnibus sanctis in Christo Jesu,
qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconibus. 2 Gratia vobis, et pax a
Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
3 Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri, 4 semper in cunctis orationibus
meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens, 5 super
communicatione vestra in Evangelio Christi a prima die usque nunc. 6 Confidens
hoc ipsum, quia qui coepit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem
Christi Jesu : 7 sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis : eo quod
habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione
Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse. 8 Testis enim mihi est Deus, quomodo
cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi. 9 Et hoc oro, ut caritas
vestra magis ac magis abundet in scientia, et in omni sensu : 10 ut probetis
potiora, ut sitis sinceri, et sine offensa in diem Christi, 11 repleti fructu justitiæ
per Jesum Christum, in gloriam et laudem Dei.
12 Scire autem vos volo fratres, quia quæ circa me sunt, magis ad profectum
venerunt Evangelii : 13 ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in
omni prætorio, et in ceteris omnibus, 14 et plures e fratribus in Domino confidentes
vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui.
15 Quidam quidem et propter invidiam et contentionem : quidam autem et
propter bonam voluntatem Christum prædicant : 16 quidam ex caritate, scientes
quoniam in defensionem Evangelii positus sum. 17 Quidam autem ex
contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes pressuram se suscitare
vinculis meis. 18 Quid enim ? Dum omni modo sive per occasionem, sive
per veritatem, Christus annuntietur : et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. 19 Scio
enim quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orationem, et subministrationem
Spiritus Jesu Christi, 20 secundum exspectationem et spem meam,
quia in nullo confundar : sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur
Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem. 21 Mihi enim
vivere Christus est, et mori lucrum. 22 Quod si vivere in carne, hic mihi fructus
operis est, et quid eligam ignoro. 23 Coarctor autem e duobus : desiderium
habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius : 24 permanere autem
in carne, necessarium propter vos. 25 Et hoc confidens scio quia manebo, et
permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei : 26 ut
gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me, per meum adventum iterum
ad vos.
27 Tantum digne Evangelio Christi conversamini : ut sive cum venero, et
videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes,
collaborantes fidei Evangelii : 28 et in nullo terreamini ab adversariis : quæ illis
est causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo : 29 quia vobis donatum
est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini :
30 idem certamen habentes, quale et vidistis in me, et nunc audistis de me.
2Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas
spiritus, si qua viscera miserationis : 2 implete gaudium meum ut idem
sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes, 3 nihil
per contentionem, neque per inanem gloriam : sed in humilitate superiores
sibi invicem arbitrantes, 4 non quæ sua sunt singuli considerantes, sed ea quæ
aliorum.
ad Philippenses
5 Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu : 6 qui cum in forma
Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo : 7 sed semetipsum
exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et
habitu inventus ut homo. 8 Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad
mortem, mortem autem crucis. 9 Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit
illi nomen, quod est super omne nomen : 10 ut in nomine Jesu omne genu
flectatur cælestium, terrestrium et infernorum, 11 et omnis lingua confiteatur,
quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.
12 Itaque carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in præsentia mei
tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram
salutem operamini. 13 Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et
perficere pro bona voluntate. 14 Omnia autem facite sine murmurationibus et
hæsitationibus : 15 ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione
in medio nationis pravæ et perversæ : inter quos lucetis sicut luminaria
in mundo, 16 verbum vitæ continentes ad gloriam meam in die Christi, quia
non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi. 17 Sed et si immolor supra
sacrificium, et obsequium fidei vestræ, gaudeo, et congratulor omnibus vobis.
18 Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi.
19 Spero autem in Domino Jesu, Timotheum me cito mittere ad vos : ut et
ego bono animo sim, cognitis quæ circa vos sunt. 20 Neminem enim habeo
tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit. 21 Omnes enim
quæ sua sunt quærunt, non quæ sunt Jesu Christi. 22 Experimentum autem
ejus cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio. 23 Hunc
igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro quæ circa me sunt. 24 Confido
autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito. 25 Necessarium autem
existimavi Epaphroditum fratrem, et cooperatorem, et commilitonem meum,
vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meæ, mittere ad vos :
26 quoniam quidem omnes vos desiderabat : et moestus erat, propterea quod
audieratis illum infirmatum. 27 Nam et infirmatus est usque ad mortem :
sed Deus misertus est ejus : non solum autem ejus, verum etiam et mei, ne
tristitiam super tristitiam haberem. 28 Festinantius ergo misi illum, ut viso eo
iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim. 29 Excipite itaque illum cum omni
gaudio in Domino, et ejusmodi cum honore habetote ; 30 quoniam propter
opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam ut impleret id
quod ex vobis deerat erga meum obsequium.
3 De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribere, mihi
quidem non pigrum, vobis autem necessarium. 2 Videte canes, videte malos
operarios, videte concisionem. 3 Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu
servimus Deo, et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentes,
4 quamquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere
in carne, ego magis, 5 circumcisus octavo die, ex genere Isra¨el, de tribu
Benjamin, Hebræus ex Hebræis, secundum legem pharisæus, 6 secundum
æmulationem persequens Ecclesiam Dei, secundum justitiam, quæ in lege est,
conversatus sine querela. 7 Sed quæ mihi fuerunt lucra, hæc arbitratus sum
propter Christum detrimenta. 8 Verumtamen existimo omnia detrimentum
esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei : propter quem
omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam, 9 et
inveniar in illo non habens meam justitiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ
ex fide est Christi Jesu : quæ ex Deo est justitia in fide, 10 ad cognoscen-
1448
ad Philippenses
dum illum, et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionum illius :
configuratus morti ejus : 11 si quo modo occurram ad resurrectionem, quæ
est ex mortuis : 12 non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim : sequor
autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo
Jesu. 13 Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quæ quidem
retro sunt obliviscens, ad ea vero quæ sunt priora, extendens meipsum,
14 ad destinatum persequor, ad bravium supernæ vocationis Dei in Christo
Jesu. 15 Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus : et si quid aliter sapitis,
et hoc vobis Deus revelabit. 16 Verumtamen ad quod pervenimus ut idem
sapiamus, et in eadem permaneamus regula. 17 Imitatores mei estote, fratres,
et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram. 18 Multi enim
ambulant, quos sæpe dicebam vobis (nunc autem et flens dico) inimicos
crucis Christi : 19 quorum finis interitus : quorum Deus venter est : et gloria
in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. 20 Nostra autem conversatio
in cælis est : unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum
Christum, 21 qui reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori
claritatis suæ, secundum operationem, qua etiam possit subjicere sibi omnia.
4 Itaque fratres mei carissimi, et desideratissimi, gaudium meum, et corona
mea : sic state in Domino, carissimi. 2 Evodiam rogo, et Syntychen
deprecor, idipsum sapere in Domino. 3 Etiam rogo et te, germane compar,
adjuva illas, quæ mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et ceteris
adjutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitæ. 4 Gaudete in Domino
semper : iterum dico gaudete. 5 Modestia vestra nota sit omnibus hominibus :
Dominus prope est. 6 Nihil solliciti sitis : sed in omni oratione, et obsecratione,
cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum. 7 Et pax Dei,
quæ exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras
in Christo Jesu. 8 De cetero fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica,
quæcumque justa, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque
bonæ famæ, siqua virtus, siqua laus disciplinæ, hæc cogitate. 9 Quæ et didicistis,
et accepistis, et audistis, et vidistis in me, hæc agite : et Deus pacis erit
vobiscum.
10 Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando
refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis : occupati autem eratis. 11 Non
quasi propter penuriam dico : ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse.
12 Scio et humiliari, scio et abundare (ubique et in omnibus institutus sum) :
et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati. 13 Omnia possum in eo
qui me confortat. 14 Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi
meæ. 15 Scitis autem et vos Philippenses, quod in principio Evangelii, quando
profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione
dati et accepti, nisi vos soli : 16 quia et Thessalonicam semel et bis in usum
mihi misistis. 17 Non quia quæro datum, sed requiro fructum abundantem
in ratione vestra. 18 Habeo autem omnia, et abundo : repletus sum, acceptis
ab Epaphrodito quæ misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem
Deo. 19 Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias
suas in gloria in Christo Jesu. 20 Deo autem et Patri nostro gloria in sæcula
sæculorum. Amen.
21 Salutate omnem sanctum in Christo Jesu. 22 Salutant vos, qui mecum
sunt, fratres. Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Cæsaris domo
sunt. 23 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.
1449
Epistola B. Pauli Apostoli ad Colossenses
1 Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater :
2 eis, qui sunt Colossis, sanctis, et fidelibus fratribus in Christo Jesu.
3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
Gratias agimus Deo, et Patri Domini nostri Jesu Christi semper pro vobis
orantes : 4 audientes fidem vestram in Christo Jesu, et dilectionem quam
habetis in sanctos omnes 5 propter spem, quæ reposita est vobis in cælis :
quam audistis in verbo veritatis Evangelii : 6 quod pervenit ad vos, sicut et
in universo mundo est, et fructificat, et crescit sicut in vobis, ex ea die, qua
audistis, et cognovistis gratiam Dei in veritate, 7 sicut didicistis ab Epaphra
carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Jesu, 8 qui
etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in spiritu. 9 Ideo et nos ex qua
die audivimus, non cessamus pro vobis orantes, et postulantes ut impleamini
agnitione voluntatis ejus, in omni sapientia et intellectu spiritali : 10 ut ambuletis
digne Deo per omnia placentes : in omni opere bono fructificantes,
et crescentes in scientia Dei : 11 in omni virtute confortati secundum potentiam
claritatis ejus, in omni patientia et longanimitate cum gaudio, 12 gratias
agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine :
13 qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis
suæ, 14 in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem
peccatorum : 15 qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturæ :
16 quoniam in ipso condita sunt universa in cælis, et in terra, visibilia, et invisibilia,
sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates : omnia
per ipsum et in ipso creata sunt : 17 et ipse est ante omnes, et omnia in ipso
constant.
18 Et ipse est caput corporis Ecclesiæ, qui est principium, primogenitus ex
mortuis : ut sit in omnibus ipse primatum tenens : 19 quia in ipso complacuit,
omnem plenitudinem inhabitare : 20 et per eum reconciliare omnia in ipsum,
pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt.
21 Et vos cum essetis aliquando alienati, et inimici sensu in operibus malis :
22 nunc autem reconciliavit in corpore carnis ejus per mortem, exhibere vos
sanctos, et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso : 23 si tamen permanetis
in fide fundati, et stabiles, et immobiles a spe Evangelii, quod audistis,
quod prædicatum est in universa creatura, quæ sub cælo est, cujus factus
sum ego Paulus minister.
24 Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quæ desunt
passionem Christi, in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia : 25 cujus
factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quæ data est mihi
in vos, ut impleam verbum Dei : 26 mysterium, quod absconditum fuit a
sæculis, et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis ejus, 27 quibus
voluit Deus notas facere divitias gloriæ sacramenti hujus in gentibus, quod est
Christus, in vobis spes gloriæ, 28 quem nos annuntiamus, corripientes omnem
hominem, et docentes omnem hominem, in omni sapientia, ut exhibeamus
omnem hominem perfectum in Christo Jesu : 29 in quo et laboro, certando
secundum operationem ejus, quam operatur in me in virtute.
2Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis, et pro iis qui
sunt Laodiciæ, et quicumque non viderunt faciem meam in carne : 2 ut
consolentur corda ipsorum, instructi in caritate, et in omnes divitias plenituad
Colossenses
dinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Jesu : 3 in quo
sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi.
4 Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum. 5 Nam
etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum : gaudens, et videns ordinem
vestrum, et firmamentum ejus, quæ in Christo est, fidei vestræ. 6 Sicut
ergo accepistis Jesum Christum Dominum, in ipso ambulate, 7 radicati, et superædificati
in ipso, et confirmati fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in
gratiarum actione. 8 Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem
fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et
non secundum Christum : 9 quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis
corporaliter : 10 et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus
et potestatis : 11 in quo et circumcisi estis circumcisione non manu facta in
expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi : 12 consepulti ei in
baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum
a mortuis. 13 Et vos cum mortui essetis in delictis, et præputio carnis
vestræ, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta : 14 delens quod
adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum
tulit de medio, affigens illud cruci : 15 et expolians principatus, et potestates
traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso.
16 Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut
neomeniæ, aut sabbatorum : 17 quæ sunt umbra futurorum : corpus autem
Christi. 18 Nemo vos seducat, volens in humilitate, et religione angelorum,
quæ non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suæ, 19 et non tenens
caput, ex quo totum corpus per nexus, et conjunctiones subministratum, et
constructum crescit in augmentum Dei. 20 Si ergo mortui estis cum Christo ab
elementis hujus mundi : quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis ?
21 Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis : 22 quæ sunt omnia
in interitum ipso usu, secundum præcepta et doctrinas hominum : 23 quæ sunt
rationem quidem habentia sapientiæ in superstitione, et humilitate, et non ad
parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.
3Igitur, si consurrexistis cum Christo : quæ sursum sunt quærite, ubi Christus
est in dextera Dei sedens : 2 quæ sursum sunt sapite, non quæ super
terram. 3 Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo.
4 Cum Christus apparuerit, vita vestra : tunc et vos apparebitis cum ipso in
gloria. 5 Mortificate ergo membra vestra, quæ sunt super terram : fornicationem,
immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quæ
est simulacrorum servitus : 6 propter quæ venit ira Dei super filios incredulitatis
: 7 in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis. 8 Nunc
autem deponite et vos omnia : iram, indignationem, malitiam, blasphemiam,
turpem sermonem de ore vestro. 9 Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem
hominem cum actibus suis, 10 et induentes novum eum, qui renovatur in
agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum : 11 ubi non est gentilis
et Judæus, circumcisio et præputium, Barbarus et Scytha, servus et liber : sed
omnia, et in omnibus Christus. 12 Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti,
et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam
: 13 supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus
aliquem habet querelam : sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos. 14 Super
omnia autem hæc, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis : 15 et pax
Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore : et
1451
ad Colossenses
grati estote. 16 Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia,
docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus,
in gratia cantantes in cordibus vestris Deo. 17 Omne, quodcumque facitis
in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes
Deo et Patri per ipsum.
18 Mulieres, subditæ estote viris, sicut oportet, in Domino. 19 Viri, diligite
uxores vestras, et nolite amari esse ad illas. 20 Filii, obedite parentibus per
omnia : hoc enim placitum est in Domino. 21 Patres, nolite ad indignationem
provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant. 22 Servi, obedite per omnia
dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes,
sed in simplicitate cordis, timentes Deum. 23 Quodcumque facitis, ex animo
operamini sicut Domino, et non hominibus : 24 scientes quod a Domino accipietis
retributionem hæreditatis. Domino Christo servite. 25 Qui enim injuriam
facit, recipiet id quod inique gessit : et non est personarum acceptio apud
Deum.
4Domini, quod justum est et æquum, servis præstate : scientes quod et vos
Dominum habetis in cælo.
2 Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione : 3 orantes simul et
pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium
Christi (propter quod etiam vinctus sum), 4 ut manifestem illud ita ut oportet
me loqui. 5 In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt : tempus redimentes.
6 Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat
vos unicuique respondere.
7 Quæ circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et
fidelis minister, et conservus in Domino : 8 quem misi ad vos ad hoc ipsum,
ut cognoscat quæ circa vos sunt, et consoletur corda vestra, 9 cum Onesimo
carissimo, et fideli fratre, qui ex vobis est. Omnia, quæ hic aguntur, nota
facient vobis.
10 Salutat vos Aristarchus concaptivus meus, et Marcus consobrinus Barnabæ,
de quo accepistis mandata : si venerit ad vos, excipite illum : 11 et Jesus,
qui dicitur Justus : qui sunt ex circumcisione : hi soli sunt adjutores mei in
regno Dei, qui mihi fuerunt solatio. 12 Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est,
servus Christi Jesu, semper sollicitus pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti,
et pleni in omni voluntate Dei. 13 Testimonium enim illi perhibeo quod
habet multum laborem pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciæ, et qui Hierapoli.
14 Salutat vos Lucas, medicus carissimus, et Demas. 15 Salutate fratres,
qui sunt Laodiciæ, et Nympham, et quæ in domo ejus est, ecclesiam. 16 Et
cum lecta fuerit apud vos epistola hæc, facite ut et in Laodicensium ecclesia
legatur : et eam, quæ Laodicensium est, vos legatis. 17 Et dicite Archippo :
Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas. 18 Salutatio,
mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum.
Amen.
1452
Epistola B. Pauli Apostoli ad Thessalonicenses
Prima
1Paulus, et Silvanus, et Timotheus ecclesiæ Thessalonicensium in Deo Patre,
et Domino Jesu Christo. 2 Gratia vobis, et pax.
Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis, memoriam vestri facientes
in orationibus nostris sine intermissione, 3 memores operis fidei vestræ, et laboris,
et caritatis, et sustinentiæ spei Domini nostri Jesu Christi, ante Deum et
Patrem nostrum : 4 scientes, fratres dilecti a Deo, electionem vestram : 5 quia
Evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum, sed et in virtute, et
in Spiritu Sancto, et in plenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus in vobis
propter vos. 6 Et vos imitatores nostri facti estis, et Domini, excipientes verbum
in tribulatione multa, cum gaudio Spiritus Sancti : 7 ita ut facti sitis forma
omnibus credentibus in Macedonia, et in Achaia. 8 A vobis enim diffamatus
est sermo Domini, non solum in Macedonia, et in Achaia, sed et in omni loco
fides vestra, quæ est ad Deum, profecta est ita ut non sit nobis necesse quidquam
loqui. 9 Ipsi enim de nobis annuntiant qualem introitum habuerimus
ad vos : et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo, et
vero, 10 et exspectare Filium ejus de cælis (quem suscitavit a mortuis) Jesum,
qui eripuit nos ab ira ventura.
2 Nam ipsi scitis, fratres, introitum nostrum ad vos, quia non inanis fuit :
2 sed ante passi, et contumeliis affecti (sicut scitis) in Philippis, fiduciam
habuimus in Deo nostro, loqui ad vos Evangelium Dei in multa sollicitudine.
3 Exhortatio enim nostra non de errore, neque de immunditia, neque in dolo,
4 sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis Evangelium : ita loquimur
non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra. 5 Neque enim
aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis : neque in occasione
avaritiæ : Deus testis est : 6 nec quærentes ab hominibus gloriam, neque a vobis,
neque ab aliis. 7 Cum possemus vobis oneri esse ut Christi apostoli : sed
facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos.
8 Ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum Evangelium
Dei, sed etiam animas nostras : quoniam carissimi nobis facti estis. 9 Memores
enim estis, fratres, laboris nostri, et fatigationis : nocte ac die operantes,
ne quem vestrum gravaremus, prædicavimus in vobis Evangelium Dei. 10 Vos
testes estis, et Deus, quam sancte, et juste, et sine querela, vobis, qui credidistis,
fuimus : 11 sicut scitis, qualiter unumquemque vestrum (sicut pater filios
suos) 12 deprecantes vos, et consolantes, testificati sumus, ut ambularetis digne
Deo, qui vocavit vos in suum regnum et gloriam.
13 Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione : quoniam cum
accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud, non ut verbum
hominum, sed (sicut est vere) verbum Dei, qui operatur in vobis, qui credidistis
: 14 vos enim imitatores facti estis, fratres, ecclesiarum Dei, quæ sunt
in Judæa in Christo Jesu : quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris,
sicut et ipsi a Judæis : 15 qui et Dominum occiderunt Jesum, et prophetas,
et nos persecuti sunt, et Deo non placent, et omnibus hominibus adversantur,
16 prohibentes nos gentibus loqui ut salvæ fiant, ut impleant peccata sua
semper : pervenit enim ira Dei super illos usque in finem. 17 Nos autem
fratres desolati a vobis ad tempus horæ, aspectu, non corde, abundantius fesad
Thessalonicenses I
tinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio : 18 quoniam voluimus
venire ad vos, ego quidem Paulus, et semel, et iterum : sed impedivit nos
Satanas. 19 Quæ est enim nostra spes aut gaudium, aut corona gloriæ ? nonne
vos ante Dominum nostrum Jesum Christum estis in adventu ejus ? 20 vos
enim estis gloria nostra et gaudium.
3 Propter quod non sustinentes amplius, placuit nobis remanere Athenis,
solis : 2 et misimus Timotheum fratrem nostrum, et ministrum Dei in
Evangelio Christi, ad confirmandos vos, et exhortandos pro fide vestra : 3 ut
nemo moveatur in tribulationibus istis : ipsi enim scitis quod in hoc positi
sumus. 4 Nam et cum apud vos essemus, prædicebamus vobis passuros nos
tribulationes, sicut et factum est, et scitis. 5 Propterea et ego amplius non
sustinens, misi ad cognoscendam fidem vestram : ne forte tentaverit vos is
qui tentat, et inanis fiat labor noster. 6 Nunc autem veniente Timotheo ad
nos a vobis, et annuntiante nobis fidem et caritatem vestram, et quia memoriam
nostri habetis bonam semper, desiderantes nos videre, sicut et nos quoque
vos : 7 ideo consolati sumus, fratres, in vobis in omni necessitate et tribulatione
nostra, per fidem vestram, 8 quoniam nunc vivimus, si vos statis in Domino.
9 Quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni
gaudio, quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum, 10 nocte ac die abundantius
orantes, ut videamus faciem vestram, et compleamus ea quæ desunt
fidei vestræ ? 11 Ipse autem Deus, et Pater noster, et Dominus noster Jesus
Christus, dirigat viam nostram ad vos. 12 Vos autem Dominus multiplicet, et
abundare faciat caritatem vestram in invicem, et in omnes, quemadmodum et
nos in vobis : 13 ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctitate, ante
Deum et Patrem nostrum, in adventu Domini nostri Jesu Christi cum omnibus
sanctis ejus. Amen.
4De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu, ut quemadmodum
accepistis a nobis quomodo oporteat vos ambulare, et placere
Deo, sic et ambuletis ut abundetis magis. 2 Scitis enim quæ præcepta dederim
vobis per Dominum Jesum. 3 Hæc est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra :
ut abstineatis vos a fornicatione, 4 ut sciat unusquisque vestrum vas suum
possidere in sanctificatione, et honore : 5 non in passione desiderii, sicut et
gentes, quæ ignorant Deum : 6 et ne quis supergrediatur, neque circumveniat
in negotio fratrem suum : quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut
prædiximus vobis, et testificati sumus. 7 Non enim vocavit nos Deus in immunditiam,
sed in sanctificationem. 8 Itaque qui hæc spernit, non hominem
spernit, sed Deum : qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in nobis. 9 De
caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis : ipsi enim vos
a Deo didicistis ut diligatis invicem. 10 Etenim illud facitis in omnes fratres
in universa Macedonia. Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis, 11 et
opera detis ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et operemini manibus
vestris, sicut præcepimus vobis : 12 et ut honeste ambuletis ad eos qui foris
sunt : et nullius aliquid desideretis. 13 Nolumus autem vos ignorare fratres de
dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent.
14 Si enim credimus quod Jesus mortuus est, et resurrexit : ita et Deus
eos qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo. 15 Hoc enim vobis dicimus in
verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui residui sumus in adventum Domini,
non præveniemus eos qui dormierunt. 16 Quoniam ipse Dominus in jussu,
et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de cælo : et mortui, qui in
1454
ad Thessalonicenses I
Christo sunt, resurgent primi. 17 Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur,
simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in a¨era, et sic semper
cum Domino erimus. 18 Itaque consolamini invicem in verbis istis.
5 De temporibus autem, et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus
vobis. 2 Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita
veniet : 3 cum enim dixerint : Pax et securitas : tunc repentinus eis superveniet
interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient. 4 Vos autem, fratres,
non estis in tenebris, ut vos dies illa tamquam fur comprehendat : 5 omnes
enim vos filii lucis estis, et filii diei : non sumus noctis, neque tenebrarum.
6 Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus, et sobrii simus. 7 Qui
enim dormiunt, nocte dormiunt : et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt. 8 Nos
autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis, et galeam
spem salutis : 9 quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem
salutis per Dominum nostrum Jesum Christum, 10 qui mortuus est pro nobis :
ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus. 11 Propter quod
consolamini invicem, et ædificate alterutrum, sicut et facitis.
12 Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et
præsunt vobis in Domino, et monent vos, 13 ut habeatis illos abundantius in
caritate propter opus illorum : pacem habete cum eis. 14 Rogamus autem
vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos,
patientes estote ad omnes. 15 Videte ne quis malum pro malo alicui reddat :
sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes. 16 Semper
gaudete. 17 Sine intermissione orate. 18 In omnibus gratias agite : hæc est enim
voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis. 19 Spiritum nolite extinguere.
20 Prophetias nolite spernere. 21 Omnia autem probate : quod bonum est
tenete. 22 Ab omni specie mala abstinete vos. 23 Ipse autem Deus pacis sanctificet
vos per omnia : ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela
in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur. 24 Fidelis est, qui vocavit vos :
qui etiam faciet.
25 Fratres, orate pro nobis. 26 Salutate fratres omnes in osculo sancto.
27 Adjuro vos per Dominum ut legatur epistola hæc omnibus sanctis fratribus.
28 Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Amen.
1455
Epistola B. Pauli Apostoli ad Thessalonicenses
Secunda
1Paulus, et Sylvanus, et Timotheus, ecclesiæ Thessalonicensium in Deo Patre
nostro, et Domino Jesu Christo. 2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre
nostro, et Domino Jesu Christo.
3 Gratias agere debemus semper Deo pro vobis, fratres, ita ut dignum est,
quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscujusque vestrum
in invicem : 4 ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei, pro patientia
vestra, et fide, et in omnibus persecutionibus vestris, et tribulationibus, quas
sustinetis 5 in exemplum justi judicii Dei, ut digni habeamini in regno Dei, pro
quo et patimini. 6 Si tamen justum est apud Deum retribuere tribulationem
iis qui vos tribulant : 7 et vobis, qui tribulamini, requiem nobiscum in revelatione
Domini Jesu de cælo cum angelis virtutis ejus, 8 in flamma ignis dantis
vindictam iis qui non noverunt Deum, et qui non obediunt Evangelio Domini
nostri Jesu Christi, 9 qui poenas dabunt in interitu æternas a facie Domini, et
a gloria virtutis ejus : 10 cum venerit glorificari in sanctis suis, et admirabilis
fieri in omnibus, qui crediderunt, quia creditum est testimonium nostrum super
vos in die illo. 11 In quo etiam oramus semper pro vobis : ut dignetur vos
vocatione sua Deus noster, et impleat omnem voluntatem bonitatis, et opus
fidei in virtute, 12 ut clarificetur nomen Domini nostri Jesu Christi in vobis, et
vos in illo secundum gratiam Dei nostri, et Domini Jesu Christi.
2 Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi, et
nostræ congregationis in ipsum : 2 ut non cito moveamini a vestro sensu,
neque terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per
epistolam tamquam per nos missam, quasi instet dies Domini. 3 Ne quis vos
seducat ullo modo : quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit
homo peccati filius perditionis, 4 qui adversatur, et extollitur supra omne,
quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se
tamquam sit Deus. 5 Non retinetis quod cum adhuc essem apud vos, hæc
dicebam vobis ? 6 et nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore.
7 Nam mysterium jam operatur iniquitatis : tantum ut qui tenet nunc, teneat,
donec de medio fiat. 8 Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus
interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui eum : 9 cujus
est adventus secundum operationem Satanæ in omni virtute, et signis, et
prodigiis mendacibus, 10 et in omni seductione iniquitatis iis qui pereunt : eo
quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent. 11 Ideo mittet illis
Deus operationem erroris ut credant mendacio, 12 ut judicentur omnes qui
non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.
13 Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres dilecti
a Deo, quod elegerit vos Deus primitias in salutem in sanctificatione spiritus,
et in fide veritatis : 14 in qua et vocavit vos per Evangelium nostrum in
acquisitionem gloriæ Domini nostri Jesu Christi. 15 Itaque fratres, state : et
tenete traditiones, quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram.
16 Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus et Pater noster,
qui dilexit nos, et dedit consolationem æternam, et spem bonam in gratia,
17 exhortetur corda vestra, et confirmet in omni opere et sermone bono.
ad Thessalonicenses II
3De cetero fratres, orate pro nobis ut sermo Dei currat, et clarificetur, sicut et
apud vos : 2 et ut liberemur ab importunis, et malis hominibus : non enim
omnium est fides. 3 Fidelis autem Deus est, qui confirmabit vos, et custodiet
a malo. 4 Confidimus autem de vobis, in Domino, quoniam quæ præcepimus,
et facitis, et facietis. 5 Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei, et
patientia Christi.
6 Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi,
ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem,
quam acceperunt a nobis. 7 Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat
imitari nos : quoniam non inquieti fuimus inter vos : 8 neque gratis panem
manducavimus ab aliquo, sed in labore, et in fatigatione, nocte et die operantes,
ne quem vestrum gravaremus. 9 Non quasi non habuerimus potestatem,
sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos. 10 Nam et cum
essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis : quoniam si quis non vult operari,
nec manducet. 11 Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete,
nihil operantes, sed curiose agentes. 12 Iis autem, qui ejusmodi sunt, denuntiemus,
et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes,
suum panem manducent. 13 Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes.
14 Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne
commisceamini cum illo ut confundatur : 15 et nolite quasi inimicum existimare,
sed corripite ut fratrem. 16 Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem
sempiternam in omni loco. Dominus sit cum omnibus vobis.
17 Salutatio, mea manu Pauli : quod est signum in omni epistola, ita scribo.
18 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.
1457
Epistola B. Pauli Apostoli ad Timotheum Prima
1 Paulus Apostolus Jesu Christi secundum imperium Dei Salvatoris nostri,
et Christi Jesu spei nostræ, 2 Timotheo dilecto filio in fide. Gratia,
misericordia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro.
3 Sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam, ut denuntiares
quibusdam ne aliter docerent, 4 neque intenderent fabulis, et genealogiis
interminatis : quæ quæstiones præstant magis quam ædificationem Dei, quæ
est in fide. 5 Finis autem præcepti est caritas de corde puro, et conscientia
bona, et fide non ficta. 6 A quibus quidam aberrantes, conversi sunt in
vaniloquium, 7 volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quæ loquuntur,
neque de quibus affirmant. 8 Scimus autem quia bona est lex si quis
ea legitime utatur : 9 sciens hoc quia lex justo non est posita, sed injustis,
et non subditis, impiis, et peccatoribus, sceleratis, et contaminatis, parricidis,
et matricidis, homicidis, 10 fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis,
mendacibus, et perjuris, et si quid aliud sanæ doctrinæ adversatur, 11 quæ est
secundum Evangelium gloriæ beati Dei, quod creditum est mihi.
12 Gratias ago ei, qui me confortavit, Christo Jesu Domino nostro, quia fidelem
me existimavit, ponens in ministerio : 13 qui prius blasphemus fui, et
persecutor, et contumeliosus : sed misericordiam Dei consecutus sum, quia
ignorans feci in incredulitate. 14 Superabundavit autem gratia Domini nostri
cum fide, et dilectione, quæ est in Christo Jesu. 15 Fidelis sermo, et omni
acceptione dignus : quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores
salvos facere, quorum primus ego sum. 16 Sed ideo misericordiam consecutus
sum : ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam ad
informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam æternam. 17 Regi autem
sæculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in sæcula sæculorum.
Amen.
18 Hoc præceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum præcedentes
in te prophetias, ut milites in illis bonam militiam, 19 habens fidem, et bonam
conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt : 20 ex
quibus est Hymenæus, et Alexander : quos tradidi Satanæ, ut discant non
blasphemare.
2 Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes,
gratiarum actiones, pro omnibus hominibus : 2 pro regibus, et
omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in
omni pietate, et castitate : 3 hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore
nostro Deo, 4 qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis
venire. 5 Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus
Jesus : 6 qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus
suis : 7 in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus (veritatem
dico, non mentior) doctor gentium in fide, et veritate. 8 Volo ergo viros orare
in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione. 9 Similiter et
mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in
tortis crinibus, aut auro, aut margaritas, vel veste pretiosa : 10 sed quod decet
mulieres, promittentes pietatem per opera bona. 11 Mulier in silentio discat
cum omni subjectione. 12 Docere autem mulieri non permitto, neque dominari
in virum : sed esse in silentio. 13 Adam enim primus formatus est : deinde
Heva : 14 et Adam non est seductus : mulier autem seducta in prævaricatione
ad Timotheum I
fuit. 15 Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et
dilectione, et sanctificatione cum sobrietate.
3 Fidelis sermo : si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat.
2 Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium,
prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem, 3 non vinolentum,
non percussorem, sed modestum : non litigiosum, non cupidum, sed
4 suæ domui bene præpositum : filios habentem subditos cum omni castitate.
5 Si quis autem domui suæ præesse nescit, quomodo ecclesiæ Dei diligentiam
habebit ? 6 Non neophytum : ne in superbiam elatus, in judicium incidat
diaboli. 7 Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis qui foris
sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli. 8 Diaconos similiter
pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes :
9 habentes mysterium fidei in conscientia pura. 10 Et hi autem probentur primum
: et sic ministrent, nullum crimen habentes. 11 Mulieres similiter pudicas,
non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus. 12 Diaconi sint unius uxoris
viri, qui filiis suis bene præsint, et suis domibus. 13 Qui enim bene ministraverint,
gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quæ est
in Christo Jesu.
14 Hæc tibi scribo, sperans me ad te venire cito : 15 si autem tardavero, ut
scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quæ est ecclesia Dei vivi,
columna et firmamentum veritatis. 16 Et manifeste magnum est pietatis sacramentum,
quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit
angelis, prædicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in
gloria.
4 Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent
quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum,
2 in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam,
3 prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum
cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem.
4 Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum
actione percipitur : 5 sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem.
6 Hæc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu enutritus verbis
fidei, et bonæ doctrinæ, quam assecutus es. 7 Ineptas autem, et aniles fabulas
devita : exerce autem teipsum ad pietatem. 8 Nam corporalis exercitatio, ad
modicum utilis est : pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens
vitæ, quæ nunc est, et futuræ. 9 Fidelis sermo, et omni acceptione dignus. 10 In
hoc enim laboramus, et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui
est Salvator omnium hominum, maxime fidelium. 11 Præcipe hæc, et doce.
12 Nemo adolescentiam tuam contemnat : sed exemplum esto fidelium in
verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate. 13 Dum venio, attende
lectioni, exhortationi, et doctrinæ. 14 Noli negligere gratiam, quæ in te est, quæ
data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii. 15 Hæc
meditare, in his esto : ut profectus tuus manifestus sit omnibus. 16 Attende
tibi, et doctrinæ : insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et
eos qui te audiunt.
5 Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem : juvenes, ut fratres :
2 anus, ut matres : juvenculas, ut sorores in omni castitate : 3 viduas honora,
quæ vere viduæ sunt. 4 Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet : discat
1459
ad Timotheum I
primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus : hoc enim
acceptum est coram Deo. 5 Quæ autem vere vidua est, et desolata, speret
in Deum, et instet obsecrationibus, et orationibus nocte ac die. 6 Nam quæ in
deliciis est, vivens mortua est. 7 Et hoc præcipe, ut irreprehensibiles sint. 8 Si
quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit,
et est infideli deterior. 9 Vidua eligatur non minus sexaginta annorum,
quæ fuerit unius viri uxor, 10 in operibus bonis testimonium habens, si filios
educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus
subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. 11 Adolescentiores
autem viduas devita : cum enim luxuriatæ fuerint in Christo, nubere volunt
: 12 habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt ; 13 simul
autem et otiosæ discunt circuire domos : non solum otiosæ, sed et verbosæ,
et curiosæ, loquentes quæ non oportet. 14 Volo ergo juniores nubere, filios
procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti
gratia. 15 Jam enim quædam conversæ sunt retro Satanam. 16 Si quis fidelis habet
viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia : ut iis quæ vere viduæ
sunt, sufficiat. 17 Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur
: maxime qui laborant in verbo et doctrina. 18 Dicit enim Scriptura : Non
alligabis os bovi trituranti. Et : Dignus est operarius mercede sua. 19 Adversus
presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus
testibus. 20 Peccantes coram omnibus argue : ut et ceteri timorem habeant.
21 Testor coram Deo et Christo Jesu, et electis angelis, ut hæc custodias sine
præjudicio, nihil faciens in alteram partem declinando. 22 Manus cito nemini
imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi.
23 Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum,
et frequentes tuas infirmitates. 24 Quorumdam hominum peccata manifesta
sunt, præcedentia ad judicium : quosdam autem et subsequuntur. 25 Similiter
et facta bona, manifesta sunt : et quæ aliter se habent, abscondi non possunt.
6 Quicumque sunt sub jugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur,
ne nomen Domini et doctrina blasphemetur. 2 Qui autem fideles
habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt : sed magis serviant, quia
fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Hæc doce, et exhortare.
3 Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri
Jesu Christi, et ei, quæ secundum pietatem est, doctrinæ : 4 superbus est,
nihil sciens, sed languens circa quæstiones, et pugnas verborum : ex quibus
oriuntur invidiæ, contentiones, blasphemiæ, suspiciones malæ, 5 conflictationes
hominum mente corruptorum, et qui veritate privati sunt, existimantium
quæstum esse pietatem. 6 Est autem quæstus magnus pietas cum sufficientia.
7 Nihil enim intulimus in hunc mundum : haud dubium quod nec
auferre quid possumus. 8 Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his
contenti simus. 9 Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in
laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quæ mergunt homines
in interitum et perditionem. 10 Radix enim omnium malorum est cupiditas :
quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis.
11 Tu autem, o homo Dei, hæc fuge : sectare vero justitiam, pietatem, fidem,
caritatem, patientiam, mansuetudinem. 12 Certa bonum certamen fidei,
apprehende vitam æternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem
coram multis testibus. 13 Præcipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia,
et Christo Jesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confes-
1460
ad Timotheum I
sionem, 14 ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile usque in adventum
Domini nostri Jesu Christi, 15 quem suis temporibus ostendet beatus
et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium : 16 qui solus habet
immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem : quem nullus hominum
vidit, sed nec videre potest : cui honor, et imperium sempiternum. Amen.
17 Divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere, neque sperare in incerto
divitiarum, sed in Deo vivo (qui præstat nobis omnia abunde ad fruendum)
18 bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare,
19 thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram
vitam.
20 O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et
oppositiones falsi nominis scientiæ, 21 quam quidam promittentes, circa fidem
exciderunt. Gratia tecum. Amen.
1461
Epistola B. Pauli Apostoli ad Timotheum
Secunda
1 Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, secundum promissionem
vitæ, quæ est in Christo Jesu, 2 Timotheo carissimo filio : gratia,
misericordia, pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro.
3 Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod
sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis, nocte ac die
4 desiderans te videre, memor lacrimarum tuarum, ut gaudio implear, 5 recordationem
accipiens ejus fidei, quæ est in te non ficta, quæ et habitavit primum
in avia tua Loide, et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te.
6 Propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei, quæ est in
te per impositionem manuum mearum. 7 Non enim dedit nobis Deus spiritum
timoris : sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis. 8 Noli itaque erubescere
testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus : sed collabora Evangelio
secundum virtutem Dei : 9 qui nos liberavit, et vocavit vocatione sua sancta,
non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum, et gratiam,
quæ data est nobis in Christo Jesu ante tempora sæcularia. 10 Manifestata est
autem nunc per illuminationem Salvatoris nostri Jesu Christi, qui destruxit
quidem mortem, illuminavit autem vitam, et incorruptionem per Evangelium
: 11 in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus, et magister gentium.
12 Ob quam causam etiam hæc patior, sed non confundor. Scio enim cui credidi,
et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem.
13 Formam habe sanorum verborum, quæ a me audisti in fide, et in dilectione
in Christo Jesu. 14 Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui
habitat in nobis. 15 Scis hoc, quod aversi sunt a me omnes, qui in Asia sunt,
ex quibus est Phigellus, et Hermogenes. 16 Det misericordiam Dominus Onesiphori
domui : quia sæpe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit :
17 sed cum Romam venisset, sollicite me quæsivit, et invenit. 18 Det illi Dominus
invenire misericordiam a Domino in illa die. Et quanta Ephesi ministravit
mihi, tu melius nosti.
2 Tu ergo fili mi, confortare in gratia, quæ est in Christo Jesu : 2 et quæ
audisti a me per multos testes, hæc commenda fidelibus hominibus, qui
idonei erant et alios docere. 3 Labora sicut bonus miles Christi Jesu. 4 Nemo
militans Deo implicat se negotiis sæcularibus : ut ei placeat, cui se probavit.
5 Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit. 6 Laborantem
agricolam oportet primum de fructibus percipere. 7 Intellige quæ dico :
dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum. 8 Memor esto Dominum
Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium
meum, 9 in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans : sed
verbum Dei non est alligatum. 10 Ideo omnia sustineo propter electos, ut et
ipsi salutem consequantur, quæ est in Christo Jesu, cum gloria cælesti. 11 Fidelis
sermo : nam si commortui sumus, et convivemus : 12 si sustinebimus, et
conregnabimus : si negaverimus, et ille negabit nos : 13 si non credimus, ille
fidelis permanet, negare seipsum non potest.
14 Hæc commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis : ad
nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium. 15 Sollicite cura teipsum
probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum
ad Timotheum II
veritatis. 16 Profana autem et vaniloquia devita : multum enim proficiunt ad
impietatem : 17 et sermo eorum ut cancer serpit : ex quibus est Hymenæus
et Philetus, 18 qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam,
et subverterunt quorumdam fidem. 19 Sed firmum fundamentum Dei
stat, habens signaculum hoc : cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat
ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini. 20 In magna autem domo
non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia : et quædam
quidem in honorem, quædam autem in contumeliam. 21 Si quis ergo emundaverit
se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad
omne opus bonum paratum. 22 Juvenilia autem desideria fuge, sectare vero
justitiam, fidem, spem, caritatem, et pacem cum iis qui invocant Dominum de
corde puro. 23 Stultas autem et sine disciplina quæstiones devita : sciens quia
generant lites. 24 Servum autem Domini non oportet litigare : sed mansuetum
esse ad omnes, docibilem, patientem, 25 cum modestia corripientem eos
qui resistunt veritati, nequando Deus det illis poenitentiam ad cognoscendam
veritatem, 26 et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius
voluntatem.
3Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa :
2 erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus
non obedientes, ingrati, scelesti, 3 sine affectione, sine pace, criminatores,
incontinentes, immites, sine benignitate, 4 proditores, protervi, tumidi,
et voluptatum amatores magis quam Dei : 5 habentes speciem quidem pietatis,
virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita : 6 ex his enim sunt qui penetrant
domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quæ ducuntur
variis desideriis : 7 semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes.
8 Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi :
ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem ; 9 sed
ultra non proficient : insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut
et illorum fuit. 10 Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem,
propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam, 11 persecutiones,
passiones : qualia mihi facta sunt Antiochiæ, Iconii, et Lystris : quales persecutiones
sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus. 12 Et omnes, qui pie
volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur. 13 Mali autem homines
et seductores proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes. 14 Tu vero
permane in iis quæ didicisti, et credita sunt tibi : sciens a quo didiceris : 15 et
quia ab infantia sacras litteras nosti, quæ te possunt instruere ad salutem, per
fidem quæ est in Christo Jesu. 16 Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est
ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, et erudiendum in justitia :
17 ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.
4Testificor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos,
per adventum ipsius, et regnum ejus : 2 prædica verbum, insta opportune,
importune : argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina. 3 Erit enim
tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt
sibi magistros, prurientes auribus, 4 et a veritate quidem auditum
avertent, ad fabulas autem convertentur. 5 Tu vero vigila, in omnibus labora,
opus fac evangelistæ, ministerium tuum imple. Sobrius esto. 6 Ego enim jam
delibor, et tempus resolutionis meæ instat. 7 Bonum certamen certavi, cursum
consummavi, fidem servavi. 8 In reliquo reposita est mihi corona justitiæ,
1463
ad Timotheum II
quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex : non solum autem mihi,
sed et iis, qui diligunt adventum ejus.
Festina ad me venire cito. 9 Demas enim me reliquit, diligens hoc sæculum,
et abiit Thessalonicam : 10 Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam. 11 Lucas
est mecum solus. Marcum assume, et adduc tecum : est enim mihi utilis in
ministerium. 12 Tychicum autem misi Ephesum. 13 Penulam, quam reliqui
Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, maxime autem membranas.
14 Alexander ærarius multa mala mihi ostendit : reddet illi Dominus
secundum opera ejus : 15 quem et tu devita : valde enim restitit verbis nostris.
16 In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt :
non illis imputetur. 17 Dominus autem mihi astitit, et confortavit me, ut per
me prædicatio impleatur, et audiant omnes gentes : et liberatus sum de ore
leonis. 18 Liberavit me Dominus ab omni opere malo : et salvum faciet in regnum
suum cæleste, cui gloria in sæcula sæculorum. Amen. 19 Saluta Priscam,
et Aquilam, et Onesiphori domum. 20 Erastus remansit Corinthi. Trophimum
autem reliqui infirmum Mileti. 21 Festina ante hiemem venire. Salutant te
Eubulus, et Pudens, et Linus, et Claudia, et fratres omnes. 22 Dominus Jesus
Christus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum. Amen.
1464
Epistola B. Pauli Apostoli ad Titum
1 Paulus servus Dei, Apostolus autem Jesu Christi secundum fidem electorum
Dei, et agnitionem veritatis, quæ secundum pietatem est 2 in spem
vitæ æternæ, quam promisit qui non mentitur, Deus, ante tempora sæcularia
: 3 manifestavit autem temporibus suis verbum suum in prædicatione, quæ
credita est mihi secundum præceptum Salvatoris nostri Dei : 4 Tito dilecto
filio secundum communem fidem, gratia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu
Salvatore nostro.
5 Hujus rei gratia reliqui te Cretæ, ut ea quæ desunt, corrigas, et constituas
per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi, 6 si quis sine crimine
est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriæ, aut
non subditos. 7 Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem
: non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem,
non turpis lucri cupidum : 8 sed hospitalem, benignum, sobrium, justum,
sanctum, continentem, 9 amplectentem eum, qui secundum doctrinam
est, fidelem sermonem : ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui
contradicunt, arguere.
10 Sunt enim multi etiam inobedientes, vaniloqui, et seductores : maxime
qui de circumcisione sunt : 11 quos oportet redargui : qui universas domos
subvertunt, docentes quæ non oportet, turpis lucri gratia. 12 Dixit quidam ex
illis, proprius ipsorum propheta : Cretenses semper mendaces, malæ bestiæ,
ventres pigri. 13 Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos
dure, ut sani sint in fide, 14 non intendentes judaicis fabulis, et mandatis
hominum, aversantium se a veritate. 15 Omnia munda mundis : coinquinatis
autem et infidelibus, nihil est mundum, sed inquinatæ sunt eorum et mens
et conscientia. 16 Confitentur se nosse Deum, factis autem negant : cum sint
abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi.
2Tu autem loquere quæ decent sanam doctrinam : 2 senes ut sobrii sint, pudici,
prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia : 3 anus similiter in
habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes :
4 ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant,
5 prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas
viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei. 6 Juvenes similiter hortare ut
sobrii sint. 7 In omnibus teipsum præbe exemplum bonorum operum, in doctrina,
in integritate, in gravitate, 8 verbum sanum, irreprehensibile : ut is qui
ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis. 9 Servos dominis
suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes, 10 non fraudantes,
sed in omnibus fidem bonam ostendentes : ut doctrinam Salvatoris
nostri Dei ornent in omnibus. 11 Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri
omnibus hominibus, 12 erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et sæcularia
desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc sæculo, 13 exspectantes beatam
spem, et adventum gloriæ magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi : 14 qui
dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret
sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. 15 Hæc loquere, et
exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat.
3 Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad
omne opus bonum paratos esse : 2 neminem blasphemare, non litigiosos
ad Titum
esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.
3 Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes
desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes
invicem. 4 Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri
Dei, 5 non ex operibus justitiæ, quæ fecimus nos, sed secundum suam
misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis
Spiritus Sancti, 6 quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem
nostrum : 7 ut justificati gratia ipsius, hæredes simus secundum spem vitæ
æternæ. 8 Fidelis sermo est : et de his volo te confirmare : ut curent bonis
operibus præesse qui credunt Deo. Hæc sunt bona, et utilia hominibus.
9 Stultas autem quæstiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis
devita : sunt enim inutiles, et vanæ. 10 Hæreticum hominem post unam et
secundam correptionem devita : 11 sciens quia subversus est, qui ejusmodi
est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus.
12 Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire
Nicopolim : ibi enim statui hiemare. 13 Zenam legisperitum et Apollo sollicite
præmitte, ut nihil illis desit. 14 Discant autem et nostri bonis operibus
præesse ad usus necessarios : ut non sint infructuosi. 15 Salutant te qui mecum
sunt omnes : saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis.
Amen.
1466
Epistola B. Pauli Apostoli ad Philemonem
Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni dilecto, et adjutori
nostro, 2 et Appiæ sorori carissimæ, et Archippo commilitoni nostro, et ecclesiæ,
quæ in domo tua est. 3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino
Jesu Christo.
4 Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis,
5 audiens caritatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes
sanctos : 6 ut communicatio fidei tuæ evidens fiat in agnitione omnis operis
boni, quod est in vobis in Christo Jesu. 7 Gaudium enim magnum habui, et
consolationem in caritate tua : quia viscera sanctorum requieverunt per te,
frater.
8 Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi
quod ad rem pertinet : 9 propter caritatem magis obsecro, cum sis talis, ut
Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi : 10 obsecro te pro meo
filio, quem genui in vinculis, Onesimo, 11 qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc
autem et mihi et tibi utilis, 12 quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera,
suscipe : 13 quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in
vinculis Evangelii : 14 sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut
ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium. 15 Forsitan enim ideo
discessit ad horam a te, ut æternum illum reciperes : 16 jam non ut servum,
sed pro servo carissimum fratrem, maxime mihi : quanto autem magis tibi
et in carne, et in Domino ? 17 Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut
me : 18 si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa. 19 Ego Paulus
scripsi mea manu : ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi
debes : 20 ita, frater. Ego te fruar in Domino : refice viscera mea in Domino.
21 Confidens in obedientia tua scripsi tibi : sciens quoniam et super id, quod
dico, facies.
22 Simul autem et para mihi hospitium : nam spero per orationes vestras
donari me vobis. 23 Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu,
24 Marcus, Aristarchus, Demas, et Lucas, adjutores mei. 25 Gratia Domini
nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.

Nenhum comentário:

Postar um comentário