quinta-feira, 11 de fevereiro de 2010

VULGATA - REGUM I, II, III ET IV

Liber Primus Regum
1 Fuit vir unus de Ramathaimsophim, de monte Ephraim, et nomen ejus
Elcana, filius Jeroham, filii Eliu, filii Thohu, filii Suph, Ephrathæus : 2 et
habuit duas uxores, nomen uni Anna, et nomen secundæ Phenenna. Fueruntque
Phenennæ filii : Annæ autem non erant liberi. 3 Et ascendebat vir ille
de civitate sua statutis diebus, ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum
in Silo. Erant autem ibi duo filii Heli, Ophni et Phinees, sacerdotes Domini.
4 Venit ergo dies, et immolavit Elcana, deditque Phenennæ uxori suæ, et
cunctis filiis ejus et filiabus, partes : 5 Annæ autem dedit partem unam tristis,
quia Annam diligebat. Dominus autem concluserat vulvam ejus. 6 Affligebat
quoque eam æmula ejus, et vehementer angebat, in tantum ut exprobraret
quod Dominus conclusisset vulvam ejus : 7 sicque faciebat per singulos annos
: cum redeunte tempore ascenderent ad templum Domini, et sic provocabat
eam : porro illa flebat, et non capiebat cibum. 8 Dixit ergo ei Elcana vir
suus : Anna, cur fles ? et quare non comedis ? et quam ob rem affligitur cor
tuum ? numquid non ego melior tibi sum, quam decem filii ?
9 Surrexit autem Anna postquam comederat et biberat in Silo. Et Heli sacerdote
sedente super sellam ante postes templi Domini, 10 cum esset Anna
amaro animo, oravit ad Dominum, flens largiter, 11 et votum vovit, dicens :
Domine exercituum, si respiciens videris afflictionem famulæ tuæ, et recordatus
mei fueris, nec oblitus ancillæ tuæ, dederisque servæ tuæ sexum virilem :
dabo eum Domino omnibus diebus vitæ ejus, et novacula non ascendet super
caput ejus.
12 Factum est autem, cum illa multiplicaret preces coram Domino, ut Heli
observaret os ejus. 13 Porro Anna loquebatur in corde suo, tantumque labia
illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. Æstimavit ergo eam Heli
temulentam, 14 dixitque ei : Usquequo ebria eris ? digere paulisper vinum,
quo mades. 15 Respondens Anna : Nequaquam, inquit, domine mi : nam
mulier infelix nimis ego sum : vinumque et omne quod inebriare potest, non
bibi, sed effudi animam meam in conspectu Domini. 16 Ne reputes ancillam
tuam quasi unam de filiabus Belial : quia ex multitudine doloris et moeroris
mei locuta sum usque in præsens. 17 Tunc Heli ait ei : Vade in pace : et Deus
Isra¨el det tibi petitionem tuam quam rogasti eum. 18 Et illa dixit : Utinam
inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis. Et abiit mulier in viam suam, et
comedit, vultusque illius non sunt amplius in diversa mutati. 19 Et surrexerunt
mane, et adoraverunt coram Domino : reversique sunt, et venerunt in domum
suam Ramatha.
Cognovit autem Elcana Annam uxorem suam : et recordatus est ejus
Dominus. 20 Et factum est post circulum dierum, concepit Anna, et peperit
filium : vocavitque nomen ejus Samuel, eo quod a Domino postulasset eum.
21 Ascendit autem vir ejus Elcana, et omnis domus ejus, ut immolaret Domino
hostiam solemnem, et votum suum. 22 Et Anna non ascendit : dixit enim viro
suo : Non vadam donec ablactetur infans, et ducam eum, ut appareat ante
conspectum Domini, et maneat ibi jugiter. 23 Et ait ei Elcana vir suus : Fac
quod bonum tibi videtur, et mane donec ablactes eum : precorque ut impleat
Dominus verbum suum. Mansit ergo mulier, et lactavit filium suum, donec
amoveret eum a lacte.
24 Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat, in vitulis tribus, et tribus
Regum I
modiis farinæ, et amphora vini, et adduxit eum ad domum Domini in Silo.
Puer autem erat adhuc infantulus : 25 et immolaverunt vitulum, et obtulerunt
puerum Heli. 26 Et ait Anna : Obsecro mi domine, vivit anima tua, domine :
ego sum illa mulier, quæ steti coram te hic orans Dominum. 27 Pro puero isto
oravi, et dedit mihi Dominus petitionem meam quam postulavi eum. 28 Idcirco
et ego commodavi eum Domino cunctis diebus quibus fuerit commodatus
Domino. Et adoraverunt ibi Dominum.
Et oravit Anna, et ait :
2 Exultavit cor meum in Domino,
et exaltatum est cornu meum in Deo meo ;
dilatatum est os meum super inimicos meos :
quia lætata sum in salutari tuo.
2 Non est sanctus, ut est Dominus,
neque enim est alius extra te,
et non est fortis sicut Deus noster.
3 Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes ;
recedant vetera de ore vestro :
quia Deus scientiarum Dominus est,
et ipsi præparantur cogitationes.
4 Arcus fortium superatus est,
et infirmi accincti sunt robore.
5 Repleti prius, pro panibus se locaverunt :
et famelici saturati sunt,
donec sterilis peperit plurimos :
et quæ multos habebat filios, infirmata est.
6 Dominus mortificat et vivificat ;
deducit ad inferos et reducit.
7 Dominus pauperem facit et ditat,
humiliat et sublevat.
8 Suscitat de pulvere egenum,
et de stercore elevat pauperem :
ut sedeat cum principibus,
et solium gloriæ teneat.
Domini enim sunt cardines terræ,
et posuit super eos orbem.
9 Pedes sanctorum suorum servabit,
et impii in tenebris conticescent :
quia non in fortitudine sua roborabitur vir.
10 Dominum formidabunt adversarii ejus :
et super ipsos in cælis tonabit.
Dominus judicabit fines terræ,
et dabit imperium regi suo,
et sublimabit cornu christi sui.
11 Et abiit Elcana Ramatha, in domum suam : puer autem erat minister in
conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis.
12 Porro filii Heli, filii Belial, nescientes Dominum, 13 neque officium sacerdotum
ad populum : sed quicumque immolasset victimam, veniebat puer
sacerdotis, dum coquerentur carnes, et habebat fuscinulam tridentem in manu
sua, 14 et mittebat eam in lebetem, vel in caldariam, aut in ollam, sive in ca-
250
Regum I
cabum : et omne quod levabat fuscinula, tollebat sacerdos sibi : sic faciebant
universo Isra¨eli venientium in Silo. 15 Etiam antequam adolerent adipem, veniebat
puer sacerdotis, et dicebat immolanti : Da mihi carnem, ut coquam sacerdoti
: non enim accipiam a te carnem coctam, sed crudam. 16 Dicebatque illi
immolans : Incendatur primum juxta morem hodie adeps, et tolle tibi quantumcumque
desiderat anima tua. Qui respondens aiebat ei : Nequaquam :
nunc enim dabis, alioquin tollam vi. 17 Erat ergo peccatum puerorum grande
nimis coram Domino : quia retrahebant homines a sacrificio Domini.
18 Samuel autem ministrabat ante faciem Domini, puer accinctus ephod
lineo. 19 Et tunicam parvam faciebat ei mater sua, quam afferebat statutis
diebus, ascendens cum viro suo, ut immolaret hostiam solemnem. 20 Et
benedixit Heli Elcanæ et uxori ejus : dixitque ei : Reddat tibi Dominus semen
de muliere hac, pro foenore quod commodasti Domino. Et abierunt in
locum suum. 21 Visitavit ergo Dominus Annam, et concepit, et peperit tres
filios, et duas filias : et magnificatus est puer Samuel apud Dominum.
22 Heli autem erat senex valde, et audivit omnia quæ faciebant filii sui
universo Isra¨eli, et quomodo dormiebant cum mulieribus quæ observabant
ad ostium tabernaculi : 23 et dixit eis : Quare facitis res hujuscemodi quas ego
audio, res pessimas, ab omni populo ? 24 Nolite, filii mei : non enim est bona
fama quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini. 25 Si peccaverit
vir in virum, placari ei potest Deus : si autem in Dominum peccaverit vir,
quis orabit pro eo ? Et non audierunt vocem patris sui : quia voluit Dominus
occidere eos. 26 Puer autem Samuel proficiebat atque crescebat, et placebat
tam Domino quam hominibus.
27 Venit autem vir Dei ad Heli, et ait ad eum : Hæc dicit Dominus :
Numquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum essent in Ægypto
in domo Pharaonis ? 28 Et elegi eum ex omnibus tribubus Isra¨el mihi in sacerdotem,
ut ascenderet ad altare meum, et adoleret mihi incensum, et portaret
ephod coram me : et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Isra¨el.
29 Quare calce abjecistis victimam meam, et munera mea quæ præcepi ut offerrentur
in templo : et magis honorasti filios tuos quam me, ut comederetis
primitias omnis sacrificii Isra¨el populi mei ? 30 Propterea ait Dominus Deus
Isra¨el : Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui, ministraret
in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus : Absit
hoc a me : sed quicumque glorificaverit me, glorificabo eum : qui autem
contemnunt me, erunt ignobiles. 31 Ecce dies veniunt, et præcidam brachium
tuum, et brachium domus patris tui, ut non sit senex in domo tua. 32 Et videbis
æmulum tuum in templo, in universis prosperis Isra¨el : et non erit senex in
domo tua omnibus diebus. 33 Verumtamen non auferam penitus virum ex te
ab altari meo : sed ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua : et pars magna
domus tuæ morietur cum ad virilem ætatem venerit. 34 Hoc autem erit tibi
signum, quod venturum est duobus filiis tuis, Ophni et Phinees : in die uno
morientur ambo. 35 Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum
et animam meam faciet : et ædificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram
christo meo cunctis diebus. 36 Futurum est autem, ut quicumque remanserit
in domo tua, veniat ut oretur pro eo, et offerat nummum argenteum, et tortam
panis, dicatque : Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut
comedam buccellam panis.
251
Regum I
3Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli, et sermo Domini erat
pretiosus in diebus illis : non erat visio manifesta. 2 Factum est ergo in
die quadam, Heli jacebat in loco suo, et oculi ejus caligaverant, nec poterat
videre : 3 lucerna Dei antequam extingueretur, Samuel dormiebat in templo
Domini, ubi erat arca Dei. 4 Et vocavit Dominus Samuel. Qui respondens, ait :
Ecce ego. 5 Et cucurrit ad Heli, et dixit : Ecce ego : vocasti enim me. Qui dixit :
Non vocavi : revertere, et dormi. Et abiit, et dormivit. 6 Et adjecit Dominus
rursum vocare Samuelem. Consurgensque Samuel, abiit ad Heli, et dixit :
Ecce ego, quia vocasti me. Qui respondit : Non vocavi te, fili mi : revertere et
dormi. 7 Porro Samuel necdum sciebat Dominum, neque revelatus fuerat ei
sermo Domini. 8 Et adjecit Dominus, et vocavit adhuc Samuelem tertio. Qui
consurgens abiit ad Heli, 9 et ait : Ecce ego, quia vocasti me. Intellexit ergo
Heli quia Dominus vocaret puerum : et ait ad Samuelem : Vade, et dormi :
et si deinceps vocaverit te, dices : Loquere, Domine, quia audit servus tuus.
Abiit ergo Samuel, et dormivit in loco suo. 10 Et venit Dominus, et stetit : et
vocavit, sicut vocaverat secundo : Samuel, Samuel. Et ait Samuel : Loquere,
Domine, quia audit servus tuus. 11 Et dixit Dominus ad Samuelem : Ecce
ego facio verbum in Isra¨el, quod quicumque audierit, tinnient ambæ aures
ejus. 12 In die illa suscitabo adversum Heli omnia quæ locutus sum super
domum ejus : incipiam, et complebo. 13 Prædixi enim ei quod judicaturus
essem domum ejus in æternum propter iniquitatem, eo quod noverat indigne
agere filios suos, et non corripuerit eos. 14 Idcirco juravi domui Heli quod non
expietur iniquitas domus ejus victimis et muneribus usque in æternum.
15 Dormivit autem Samuel usque mane, aperuitque ostia domus Domini.
Et Samuel timebat indicare visionem Heli. 16 Vocavit ergo Heli Samuelem, et
dixit : Samuel fili mi ? Qui respondens ait : Præsto sum. 17 Et interrogavit
eum : Quis est sermo, quem locutus est Dominus ad te ? oro te ne celaveris
me : hæc faciat tibi Deus, et hæc addat, si absconderis a me sermonem ex
omnibus verbis quæ dicta sunt tibi. 18 Indicavit itaque ei Samuel universos
sermones, et non abscondit ab eo. Et ille respondit : Dominus est : quod
bonum est in oculis suis faciat.
19 Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo, et non cecidit ex omnibus
verbis ejus in terram. 20 Et cognovit universus Isra¨el, a Dan usque Bersabee,
quod fidelis Samuel propheta esset Domini. 21 Et addidit Dominus ut appareret
in Silo, quoniam revelatus fuerat Dominus Samueli in Silo juxta verbum
Domini. Et evenit sermo Samuelis universo Isra¨eli.
4Et factum est in diebus illis, convenerunt Philisthiim in pugnam : et egressus
est Isra¨el obviam Philisthiim in prælium, et castrametatus est juxta
lapidem Adjutorii. Porro Philisthiim venerunt in Aphec, 2 et instruxerunt
aciem contra Isra¨el. Inito autem certamine, terga vertit Isra¨el Philisthæis : et
cæsa sunt in illo certamine passim per agros, quasi quatuor millia virorum.
3 Et reversus est populus ad castra : dixeruntque majores natu de Isra¨el :
Quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthiim ? afferamus ad nos de
Silo arcam foederis Domini, et veniat in medium nostri, ut salvet nos de manu
inimicorum nostrorum. 4 Misit ergo populus in Silo, et tulerunt inde arcam
foederis Domini exercituum sedentis super cherubim : erantque duo filii Heli
cum arca foederis Dei, Ophni et Phinees. 5 Cumque venisset arca foederis Domini
in castra, vociferatus est omnis Isra¨el clamore grandi, et personuit terra.
6 Et audierunt Philisthiim vocem clamoris, dixeruntque : Quænam est hæc
252
Regum I
vox clamoris magni in castris Hebræorum ? Et cognoverunt quod arca Domini
venisset in castra. 7 Timueruntque Philisthiim, dicentes : Venit Deus in
castra. Et ingemuerunt, dicentes : 8 Væ nobis : non enim fuit tanta exultatio
heri et nudiustertius : væ nobis. Quis nos salvabit de manu deorum sublimium
istorum ? hi sunt dii, qui percusserunt Ægyptum omni plaga in deserto.
9 Confortamini, et estote viri, Philisthiim, ne serviatis Hebræis, sicut et illi
servierunt vobis : confortamini, et bellate. 10 Pugnaverunt ergo Philisthiim,
et cæsus est Isra¨el, et fugit unusquisque in tabernaculum suum : et facta est
plaga magna nimis, et ceciderunt de Isra¨el triginta millia peditum. 11 Et arca
Dei capta est : duo quoque filii Heli mortui sunt, Ophni et Phinees.
12 Currens autem vir de Benjamin ex acie, venit in Silo in die illa, scissa
veste, et conspersus pulvere caput. 13 Cumque ille venisset, Heli sedebat super
sellam contra viam spectans. Erat enim cor ejus pavens pro arca Dei. Vir
autem ille postquam ingressus est, nuntiavit urbi : et ululavit omnis civitas.
14 Et audivit Heli sonitum clamoris, dixitque : Quis est hic sonitus tumultus
hujus ? At ille festinavit, et venit, et nuntiavit Heli. 15 Heli autem erat nonaginta
et octo annorum, et oculi ejus caligaverant, et videre non poterat. 16 Et dixit
ad Heli : Ego sum qui veni de prælio, et ego qui de acie fugi hodie. Cui ille
ait : Quid actum est, fili mi ? 17 Respondens autem ille qui nuntiabat : Fugit,
inquit, Isra¨el coram Philisthiim, et ruina magna facta est in populo : insuper
et duo filii tui mortui sunt, Ophni et Phinees, et arca Dei capta est. 18 Cumque
ille nominasset arcam Dei, cecidit de sella retrorsum juxta ostium, et fractis
cervicibus mortuus est. Senex enim erat vir et grandævus : et ipse judicavit
Isra¨el quadraginta annis. 19 Nurus autem ejus, uxor Phinees, prægnans erat,
vicinaque partui : et audito nuntio quod capta esset arca Dei, et mortuus
esset socer suus et vir suus, incurvavit se et peperit : irruerant enim in eam
dolores subiti. 20 In ipso autem momento mortis ejus, dixerunt ei quæ stabant
circa eam : Ne timeas, quia filium peperisti. Quæ non respondit eis, neque
animadvertit. 21 Et vocabit puerum Ichabod, dicens : Translata est gloria de
Isra¨el, quia capta est arca Dei, et pro socero suo et pro viro suo ; 22 et ait :
Translata est gloria ab Isra¨el, eo quod capta esset arca Dei.
5Philisthiim autem tulerunt arcam Dei, et asportaverunt eam a lapide Adjutorii
in Azotum. 2 Tuleruntque Philisthiim arcam Dei, et intulerunt eam in
templum Dagon, et statuerunt eam juxta Dagon. 3 Cumque surrexissent diluculo
Azotii altera die, ecce Dagon jacebat pronus in terra ante arcam Domini :
et tulerunt Dagon, et restituerunt eum in locum suum. 4 Rursumque mane die
altera consurgentes, invenerunt Dagon jacentem super faciem suam in terra
coram arca Domini : caput autem Dagon, et duæ palmæ manuum ejus abscissæ
erant super limen : 5 porro Dagon solus truncus remanserat in loco suo.
Propter hanc causam non calcant sacerdotes Dagon, et omnes qui ingrediuntur
templum ejus, super limen Dagon in Azoto, usque in hodiernum diem.
6 Aggravata est autem manus Domini super Azotios, et demolitus est eos :
et percussit in secretiori parte natium Azotum, et fines ejus. Et ebullierunt
villæ et agri in medio regionis illius, et nati sunt mures et facta est confusio
mortis magnæ in civitate. 7 Videntes autem viri Azotii hujuscemodi plagam,
dixerunt : Non maneat arca Dei Isra¨el apud nos : quoniam dura est manus
ejus super nos, et super Dagon deum nostrum. 8 Et mittentes congregaverunt
omnes satrapas Philisthinorum ad se, et dixerunt : Quid faciemus de arca Dei
Isra¨el ? Responderuntque Gethæi : Circumducatur arca Dei Isra¨el. Et circum-
253
Regum I
duxerunt arcam Dei Isra¨el. 9 Illis autem circumducentibus eam, fiebat manus
Domini per singulas civitates interfectionis magnæ nimis : et percutiebat viros
uniuscujusque urbis, a parvo usque ad majorem, et computrescebant prominentes
extales eorum. Inieruntque Gethæi consilium, et fecerunt sibi sedes
pelliceas. 10 Miserunt ergo arcam Dei in Accaron. Cumque venisset arca Dei
in Accaron, exclamaverunt Accaronitæ, dicentes : Adduxerunt ad nos arcam
Dei Isra¨el ut interficiat nos et populum nostrum. 11 Miserunt itaque et congregaverunt
omnes satrapas Philisthinorum : qui dixerunt : Dimittite arcam Dei
Isra¨el, et revertatur in locum suum, et non interficiat nos cum populo nostro.
12 Fiebat enim pavor mortis in singulis urbibus, et gravissima valde manus
Dei. Viri quoque qui mortui non fuerant, percutiebantur in secretiori parte
natium : et ascendebat ululatus uniuscujusque civitatis in cælum.
6 Fuit ergo arca Domini in regione Philisthinorum septem mensibus. 2 Et
vocaverunt Philisthiim sacerdotes et divinos, dicentes : Quid faciemus
de arca Domini ? indicate nobis quomodo remittamus eam in locum suum.
Qui dixerunt : 3 Si remittitis arcam Dei Isra¨el, nolite dimittere eam vacuam,
sed quod debetis, reddite ei pro peccato, et tunc curabimini : et scietis quare
non recedat manus ejus a vobis. 4 Qui dixerunt : Quid est quod pro delicto
reddere debeamus ei ? Responderuntque illi : 5 Juxta numerum provinciarum
Philisthinorum quinque anos aureos facietis, et quinque mures aureos : quia
plaga una fuit omnibus vobis, et satrapis vestris. Facietisque similitudines
anorum vestrorum, et similitudines murium, qui demoliti sunt terram : et
dabitis Deo Isra¨el gloriam, si forte relevet manum suam a vobis, et a diis
vestris, et a terra vestra. 6 Quare aggravatis corda vestra, sicut aggravavit
Ægyptus et Pharao cor suum ? nonne postquam percussus est, tunc dimisit
eos, et abierunt ? 7 Nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum :
et duas vaccas foetas, quibus non est impositum jugum, jungite in plaustro,
et recludite vitulos earum domi. 8 Tolletisque arcam Domini, et ponetis in
plaustro, et vasa aurea quæ exsolvistis ei pro delicto, ponetis in capsellam
ad latus ejus : et dimittite eam ut vadat. 9 Et aspicietis : et si quidem per
viam finium suorum ascenderit contra Bethsames, ipse fecit nobis hoc malum
grande : sin autem, minime : sciemus quia nequaquam manus ejus tetigit nos,
sed casu accidit.
10 Fecerunt ergo illi hoc modo : et tollentes duas vaccas quæ lactabant
vitulos, junxerunt ad plaustrum, vitulosque earum concluserunt domi. 11 Et
posuerunt arcam Dei super plaustrum, et capsellam quæ habebat mures aureos
et similitudines anorum. 12 Ibant autem in directum vaccæ per viam quæ
ducit Bethsames, et itinere uno gradiebantur, pergentes et mugientes : et non
declinabant neque ad dextram neque ad sinistram : sed et satrapæ Philisthiim
sequebantur usque ad terminos Bethsames. 13 Porro Bethsamitæ metebant
triticum in valle : et elevantes oculos suos, viderunt arcam, et gavisi sunt
cum vidissent. 14 Et plaustrum venit in agrum Josue Bethsamitæ, et stetit ibi.
Erat autem ibi lapis magnus, et conciderunt ligna plaustri, vaccasque imposuerunt
super ea holocaustum Domino. 15 Levitæ autem deposuerunt arcam
Dei, et capsellam quæ erat juxta eam, in qua erant vasa aurea, et posuerunt
super lapidem grandem. Viri autem Bethsamitæ obtulerunt holocausta, et
immolaverunt victimas in die illa Domino. 16 Et quinque satrapæ Philisthinorum
viderunt, et reversi sunt in Accaron in die illa. 17 Hi sunt autem ani
aurei quos reddiderunt Philisthiim pro delicto, Domino : Azotus unum, Gaza
254
Regum I
unum, Ascalon unum, Geth unum, Accaron unum : 18 et mures aureos secundum
numerum urbium Philisthiim, quinque provinciarum, ab urbe murata
usque ad villam quæ erat absque muro, et usque ad Abelmagnum, super
quem posuerunt arcam Domini, quæ erat usque in illum diem in agro Josue
Bethsamitis.
19 Percussit autem de viris Bethsamitibus, eo quod vidissent arcam Domini
: et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta millia plebis.
Luxitque populus, eo quod Dominus percussisset plebem plaga magna. 20 Et
dixerunt viri Bethsamitæ : Quis poterit stare in conspectu Domini Dei sancti
hujus ? et ad quem ascendet a nobis ? 21 Miseruntque nuntios ad habitatores
Cariathiarim, dicentes : Reduxerunt Philisthiim arcam Domini : descendite,
et reducite eam ad vos.
7 Venerunt ergo viri Cariathiarim, et reduxerunt arcam Domini, et intulerunt
eam in domum Abinadab in Gabaa : Eleazarum autem filium
ejus sanctificaverunt, ut custodiret arcam Domini.
2 Et factum est, ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati
sunt dies (erat quippe jam annus vigesimus), et requievit omnis domus
Isra¨el post Dominum. 3 Ait autem Samuel ad universam domum Isra¨el, dicens
: Si in toto corde vestro revertimini ad Dominum, auferte deos alienos
de medio vestri, Baalim et Astaroth : et præparate corda vestra Domino, et
servite ei soli, et eruet vos de manu Philisthiim. 4 Abstulerunt ergo filii Isra
¨el Baalim et Astaroth, et servierunt Domino soli. 5 Dixit autem Samuel :
Congregate universum Isra¨el in Masphath, ut orem pro vobis Dominum. 6 Et
convenerunt in Masphath : hauseruntque aquam, et effuderunt in conspectu
Domini : et jejunaverunt in die illa atque dixerunt ibi : Peccavimus Domino.
Judicavitque Samuel filios Isra¨el in Masphath. 7 Et audierunt Philisthiim quod
congregati essent filii Isra¨el in Masphath, et ascenderunt satrapæ Philisthinorum
ad Isra¨el. Quod cum audissent filii Isra¨el, timuerunt a facie Philisthinorum.
8 Dixeruntque ad Samuelem : Ne cesses pro nobis clamare ad Dominum
Deum nostrum, ut salvet nos de manu Philisthinorum. 9 Tulit autem Samuel
agnum lactentem unum, et obtulit illum holocaustum integrum Domino : et
clamavit Samuel ad Dominum pro Isra¨el, et exaudivit eum Dominus.
10 Factum est autem, cum Samuel offerret holocaustum, Philisthiim iniere
prælium contra Isra¨el : intonuit autem Dominus fragore magno in die illa
super Philisthiim, et exterruit eos, et cæsi sunt a facie Isra¨el. 11 Egressique
viri Isra¨el de Masphath, persecuti sunt Philisthæos, et percusserunt eos usque
ad locum qui erat subter Bethchar. 12 Tulit autem Samuel lapidem unum, et
posuit eum inter Masphath et inter Sen : et vocavit nomen loci illius, Lapis
adjutorii. Dixitque : Hucusque auxiliatus est nobis Dominus. 13 Et humiliati
sunt Philisthiim, nec apposuerunt ultra ut venirent in terminos Isra¨el. Facta
est itaque manus Domini super Philisthæos cunctis diebus Samuelis. 14 Et redditæ
sunt urbes quas tulerant Philisthiim ab Isra¨el, Isra¨eli, ab Accaron usque
Geth, et terminos suos : liberavitque Isra¨el de manu Philisthinorum, eratque
pax inter Isra¨el et Amorrhæum. 15 Judicabat quoque Samuel Isra¨elem cunctis
diebus vitæ suæ : 16 et ibat per singulos annos circuiens Bethel et Galgala et
Masphath, et judicabat Isra¨elem in supradictis locis. 17 Revertebaturque in Ramatha
: ibi enim erat domus ejus, et ibi judicabat Isra¨elem : ædificavit etiam
ibi altare Domino.
255
Regum I
8 Factum est autem cum senuisset Samuel, posuit filios suos judices Isra¨el.
2 Fuitque nomen filii ejus primogeniti Jo¨el : et nomen secundi Abia, judicum
in Bersabee. 3 Et non ambulaverunt filii illius in viis ejus : sed declinaverunt
post avaritiam, acceperuntque munera, et perverterunt judicium.
4 Congregati ergo universi majores natu Isra¨el, venerunt ad Samuelem in Ramatha.
5 Dixeruntque ei : Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis :
constitue nobis regem, ut judicet nos, sicut et universæ habent nationes. 6 Displicuit
sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent : Da nobis regem, ut judicet
nos. Et oravit Samuel ad Dominum. 7 Dixit autem Dominus ad Samuelem :
Audi vocem populi in omnibus quæ loquuntur tibi : non enim te abjecerunt,
sed me, ne regnem super eos. 8 Juxta omnia opera sua quæ fecerunt, a die
qua eduxi eos de Ægypto usque ad diem hanc : sicut dereliquerunt me, et
servierunt diis alienis, sic faciunt etiam tibi. 9 Nunc ergo vocem eorum audi :
verumtamen contestare eos, et prædic eis jus regis, qui regnaturus est super
eos.
10 Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a
se regem. 11 Et ait : Hoc erit jus regis, qui imperaturus est vobis : filios vestros
tollet, et ponet in curribus suis : facietque sibi equites et præcursores
quadrigarum suarum, 12 et constituet sibi tribunos, et centuriones, et aratores
agrorum suorum, et messores segetum, et fabros armorum et curruum suorum.
13 Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias, et focarias, et panificas.
14 Agros quoque vestros, et vineas, et oliveta optima tollet, et dabit servis suis.
15 Sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et
famulis suis. 16 Servos etiam vestros, et ancillas, et juvenes optimos, et asinos,
auferet, et ponet in opere suo. 17 Greges quoque vestros addecimabit, vosque
eritis ei servi. 18 Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis
vobis : et non exaudiet vos Dominus in die illa, quia petistis vobis regem.
19 Noluit autem populus audire vocem Samuelis, sed dixerunt : Nequaquam :
rex enim erit super nos, 20 et erimus nos quoque sicut omnes gentes : et judicabit
nos rex noster, et egredietur ante nos, et pugnabit bella nostra pro nobis.
21 Et audivit Samuel omnia verba populi, et locutus est ea in auribus Domini.
22 Dixit autem Dominus ad Samuelem : Audi vocem eorum, et constitue super
eos regem. Et ait Samuel ad viros Isra¨el : Vadat unusquisque in civitatem
suam.
9 Et erat vir de Benjamin nomine Cis, filius Abiel, filii Seror, filii Bechorath,
filii Aphia, filii viri Jemini, fortis robore. 2 Et erat ei filius vocabulo Saul,
electus et bonus : et non erat vir de filiis Isra¨el melior illo : ab humero et
sursum eminebat super omnem populum. 3 Perierant autem asinæ Cis patris
Saul : et dixit Cis ad Saul filium suum : Tolle tecum unum de pueris, et
consurgens vade, et quære asinas. Qui cum transissent per montem Ephraim
4 et per terram Salisa, et non invenissent, transierunt etiam per terram Salim,
et non erant : sed et per terram Jemini, et minime repererunt. 5 Cum
autem venissent in terram Suph, dixit Saul ad puerum qui erat cum eo : Veni
et revertamur, ne forte dimiserit pater meus asinas, et sollicitus sit pro nobis.
6 Qui ait ei : Ecce vir Dei est in civitate hac, vir nobilis : omne quod
loquitur, sine ambiguitate venit. Nunc ergo eamus illuc, si forte indicet nobis
de via nostra, propter quam venimus. 7 Dixitque Saul ad puerum suum : Ecce
ibimus : quid feremus ad virum Dei ? panis defecit in sitarciis nostris, et
sportulam non habemus ut demus homini Dei, nec quidquam aliud. 8 Rur-
256
Regum I
sum puer respondit Sauli, et ait : Ecce inventa est in manu mea quarta pars
stateris argenti : demus homini Dei, ut indicet nobis viam nostram. 9 (Olim in
Isra¨el sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum : Venite, et eamus
ad videntem. Qui enim propheta dicitur hodie, vocabatur olim videns.) 10 Et
dixit Saul ad puerum suum : Optimus sermo tuus. Veni, eamus. Et ierunt
in civitatem in qua erat vir Dei. 11 Cumque ascenderent clivum civitatis, invenerunt
puellas egredientes ad hauriendam aquam, et dixerunt eis : Num
hic est videns ? 12 Quæ respondentes, dixerunt illis : Hic est : ecce ante te,
festina nunc : hodie enim venit in civitatem, quia sacrificium est hodie populi
in excelso. 13 Ingredientes urbem, statim invenietis eum antequam ascendat
excelsum ad vescendum, neque enim comesurus est populus donec ille veniat
: quia ipse benedicit hostiæ, et deinceps comedunt qui vocati sunt. Nunc
ergo conscendite, quia hodie reperietis eum.
14 Et ascenderunt in civitatem. Cumque illi ambularent in medio urbis,
apparuit Samuel egrediens obviam eis, ut ascenderet in excelsum. 15 Dominus
autem revelaverat auriculam Samuelis ante unam diem quam veniret Saul,
dicens : 16 Hac ipsa hora quæ nunc est, cras mittam virum ad te de terra
Benjamin, et unges eum ducem super populum meum Isra¨el : et salvabit populum
meum de manu Philisthinorum, quia respexi populum meum : venit
enim clamor eorum ad me. 17 Cumque aspexisset Samuel Saulem, Dominus
dixit ei : Ecce vir quem dixeram tibi : iste dominabitur populo meo. 18 Accessit
autem Saul ad Samuelem in medio portæ, et ait : Indica, oro, mihi, ubi est domus
videntis. 19 Et respondit Samuel Sauli, dicens : Ego sum videns : ascende
ante me in excelsum, ut comedatis mecum hodie, et dimittam te mane : et
omnia quæ sunt in corde tuo indicabo tibi. 20 Et de asinis quas nudiustertius
perdidisti, ne sollicitus sis, quia inventæ sunt. Et cujus erunt optima quæque
Isra¨el ? nonne tibi et omni domui patris tui ? 21 Respondens autem Saul, ait :
Numquid non filius Jemini ego sum de minima tribu Isra¨el, et cognatio mea
novissima inter omnes familias de tribu Benjamin ? quare ergo locutus es
mihi sermonem istum ? 22 Assumens itaque Samuel Saulem et puerum ejus,
introduxit eos in triclinium, et dedit eis locum in capite eorum qui fuerant
invitati : erant enim quasi triginta viri. 23 Dixitque Samuel coco : Da partem
quam dedi tibi, et præcepi ut reponeres seorsum apud te. 24 Levavit autem
cocus armum, et posuit ante Saul. Dixitque Samuel : Ecce quod remansit :
pone ante te, et comede, quia de industria servatum est tibi quando populum
vocavi. Et comedit Saul cum Samuele in die illa. 25 Et descenderunt de excelso
in oppidum, et locutus est cum Saule in solario : stravitque Saul in solario, et
dormivit.
26 Cumque mane surrexissent, et jam elucesceret, vocavit Samuel Saulem
in solario, dicens : Surge, et dimittam te. Et surrexit Saul : egressique sunt
ambo, ipse videlicet, et Samuel. 27 Cumque descenderent in extrema parte
civitatis, Samuel dixit ad Saul : Dic puero ut antecedat nos et transeat : tu
autem subsiste paulisper, ut indicem tibi verbum Domini.
10 Tulit autem Samuel lenticulam olei, et effudit super caput ejus : et
deosculatus est eum, et ait : Ecce unxit te Dominus super hæreditatem
suam in principem, et liberabis populum suum de manibus inimicorum ejus
qui in circuitu ejus sunt. Et hoc tibi signum, quia unxit te Deus in principem.
2 Cum abieris hodie a me, invenies duos viros juxta sepulchrum Rachel in
finibus Benjamin, in meridie : dicentque tibi : Inventæ sunt asinæ ad quas
257
Regum I
ieras perquirendas : et intermissis pater tuus asinis, sollicitus est pro vobis,
et dicit : Quid faciam de filio meo ? 3 Cumque abieris inde, et ultra transieris,
et veneris ad quercum Thabor, invenient te ibi tres viri ascendentes ad
Deum in Bethel, unus portans tres hædos, et alius tres tortas panis, et alius
portans lagenam vini. 4 Cumque te salutaverint, dabunt tibi duos panes,
et accipies de manu eorum. 5 Post hæc venies in collem Dei, ubi est statio
Philisthinorum : et cum ingressus fueris ibi urbem, obvium habebis gregem
prophetarum descendentium de excelso, et ante eos psalterium, et tympanum,
et tibiam, et citharam, ipsosque prophetantes. 6 Et insiliet in te spiritus
Domini, et prophetabis cum eis, et mutaberis in virum alium. 7 Quando ergo
evenerint signa hæc omnia tibi, fac quæcumque invenerit manus tua, quia
Dominus tecum est. 8 Et descendes ante me in Galgala (ego quippe descendam
ad te), ut offeras oblationem, et immoles victimas pacificas : septem diebus
expectabis, donec veniam ad te, et ostendam tibi quid facias. 9 Itaque cum
avertisset humerum suum ut abiret a Samuele, immutavit ei Deus cor aliud,
et venerunt omnia signa hæc in die illa. 10 Veneruntque ad prædictum collem,
et ecce cuneus prophetarum obvius ei : et insiluit super eum spiritus Domini,
et prophetavit in medio eorum. 11 Videntes autem omnes qui noverant
eum heri et nudiustertius quod esset cum prophetis, et prophetaret, dixerunt
ad invicem : Quænam res accidit filio Cis ? num et Saul inter prophetas ?
12 Responditque alius ad alterum, dicens : Et quis pater eorum ? Propterea
versum est in proverbium : Num et Saul inter prophetas ? 13 Cessavit autem
prophetare, et venit ad excelsum. 14 Dixitque patruus Saul ad eum, et ad
puerum ejus : Quo abistis ? Qui responderunt : Quærere asinas : quas cum
non reperissemus, venimus ad Samuelem. 15 Et dixit ei patruus suus : Indica
mihi quid dixerit tibi Samuel. 16 Et ait Saul ad patruum suum : Indicavit nobis
quia inventæ essent asinæ. De sermone autem regni non indicavit ei quem
locutus fuerat ei Samuel.
17 Et convocavit Samuel populum ad Dominum in Maspha : 18 et ait ad
filios Isra¨el : Hæc dicit Dominus Deus Isra¨el : Ego eduxi Isra¨el de Ægypto,
et erui vos de manu Ægyptiorum, et de manu omnium regum qui affligebant
vos. 19 Vos autem hodie projecistis Deum vestrum, qui solus salvavit vos de
universis malis et tribulationibus vestris : et dixistis : Nequaquam : sed regem
constitue super nos. Nunc ergo state coram Domino per tribus vestras, et per
familias. 20 Et applicuit Samuel omnes tribus Isra¨el, et cecidit sors tribus Benjamin.
21 Et applicuit tribum Benjamin et cognationes ejus, et cecidit cognatio
Metri : et pervenit usque ad Saul filium Cis. Quæsierunt ergo eum, et non
est inventus. 22 Et consuluerunt post hæc Dominum utrumnam venturus esset
illuc. Responditque Dominus : Ecce absconditus est domi. 23 Cucurrerunt
itaque et tulerunt eum inde : stetitque in medio populi, et altior fuit universo
populo ab humero et sursum. 24 Et ait Samuel ad omnem populum : Certe
videtis quem elegit Dominus, quoniam non sit similis illi in omni populo.
Et clamavit omnis populus, et ait : Vivat rex. 25 Locutus est autem Samuel
ad populum legem regni, et scripsit in libro, et reposuit coram Domino : et
dimisit Samuel omnem populum, singulos in domum suam. 26 Sed et Saul
abiit in domum suam in Gabaa : et abiit cum eo pars exercitus, quorum tetigerat
Deus corda. 27 Filii vero Belial dixerunt : Num salvare nos poterit iste ?
Et despexerunt eum, et non attulerunt ei munera : ille vero dissimulabat se
audire.
258
Regum I
11Et factum est quasi post mensem, ascendit Naas Ammonites, et pugnare
coepit adversum Jabes Galaad. Dixeruntque omnes viri Jabes ad Naas :
Habeto nos foederatos, et serviemus tibi. 2 Et respondit ad eos Naas Ammonites
: In hoc feriam vobiscum foedus, ut eruam omnium vestrum oculos
dextros, ponamque vos opprobrium in universo Isra¨el. 3 Et dixerunt ad eum
seniores Jabes : Concede nobis septem dies, ut mittamus nuntios ad universos
terminos Isra¨el, et si non fuerit qui defendat nos, egrediemur ad te. 4 Venerunt
ergo nuntii in Gabaa Saulis : et locuti sunt verba hæc, audiente populo : et
levavit omnis populus vocem suam, et flevit.
5 Et ecce Saul veniebat, sequens boves de agro, et ait : Quid habet populus
quod plorat ? Et narraverunt ei verba virorum Jabes. 6 Et insilivit spiritus
Domini in Saul cum audisset verba hæc, et iratus est furor ejus nimis. 7 Et
assumens utrumque bovem, concidit in frustra, misitque in omnes terminos
Isra¨el per manum nuntiorum, dicens : Quicumque non exierit, et secutus fuerit
Saul et Samuel, sic fiet bobus ejus. Invasit ergo timor Domini populum, et
egressi sunt quasi vir unus. 8 Et recensuit eos in Bezech : fueruntque filiorum
Isra¨el trecenta millia, virorum autem Juda triginta millia. 9 Et dixerunt nuntiis
qui venerant : Sic dicetis viris qui sunt in Jabes Galaad : Cras erit vobis salus,
cum incaluerit sol. Venerunt ergo nuntii, et annuntiaverunt viris Jabes : qui
lætati sunt. 10 Et dixerunt : Mane exibimus ad vos : et facietis nobis omne
quod placuerit vobis.
11 Et factum est, cum dies crastinus venisset, constituit Saul populum in
tres partes : et ingressus est media castra in vigilia matutina, et percussit
Ammon usque dum incalesceret dies : reliqui autem dispersi sunt, ita ut non
relinquerentur in eis duo pariter. 12 Et ait populus ad Samuelem : Quis est
iste qui dixit : Saul num regnabit super nos ? Date viros, et interficiemus eos.
13 Et ait Saul : Non occidetur quisquam in die hac, quia hodie fecit Dominus
salutem in Isra¨el. 14 Dixit autem Samuel ad populum : Venite, et eamus in
Galgala, et innovemus ibi regnum. 15 Et perrexit omnis populus in Galgala,
et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala, et immolaverunt ibi
victimas pacificas coram Domino. Et lætatus est ibi Saul, et cuncti viri Isra¨el
nimis.
12 Dixit autem Samuel ad universum Isra¨el : Ecce audivi vocem vestram
juxta omnia quæ locuti estis ad me, et constitui super vos regem. 2 Et
nunc rex graditur ante vos : ego autem senui, et incanui : porro filii mei vobiscum
sunt : itaque conversatus coram vobis ab adolescentia mea usque ad
hanc diem, ecce præsto sum. 3 Loquimini de me coram Domino, et coram
christo ejus, utrum bovem cujusquam tulerim, aut asinum : si quempiam calumniatus
sum, si oppressi aliquem, si de manu cujusquam munus accepi :
et contemnam illud hodie, restituamque vobis. 4 Et dixerunt : Non es calumniatus
nos, neque oppressisti, neque tulisti de manu alicujus quippiam.
5 Dixitque ad eos : Testis est Dominus adversum vos, et testis christus ejus in
die hac, quia non inveneritis in manu mea quippiam. Et dixerunt : Testis.
6 Et ait Samuel ad populum : Dominus, qui fecit Moysen et Aaron, et eduxit
patres nostros de terra Ægypti. 7 Nunc ergo state, ut judicio contendam adversum
vos coram Domino de omnibus misericordiis Domini quas fecit vobiscum
et cum patribus vestris : 8 quomodo Jacob ingressus est in Ægyptum, et
clamaverunt patres vestri ad Dominum : et misit Dominus Moysen et Aaron,
et eduxit patres vestros de Ægypto, et collocavit eos in loco hoc. 9 Qui obliti
259
Regum I
sunt Domini Dei sui, et tradidit eos in manu Sisaræ magistri militiæ Hasor, et
in manu Philisthinorum, et in manu regis Moab : et pugnaverunt adversum
eos. 10 Postea autem clamaverunt ad Dominum, et dixerunt : Peccavimus, quia
dereliquimus Dominum, et servivimus Baalim et Astaroth : nunc ergo erue
nos de manu inimicorum nostrorum, et serviemus tibi. 11 Et misit Dominus
Jerobaal, et Badan, et Jephte, et Samuel, et eruit vos de manu inimicorum vestrorum
per circuitum, et habitastis confidenter. 12 Videntes autem quod Naas
rex filiorum Ammon venisset adversum vos, dixistis mihi : Nequaquam, sed
rex imperabit nobis : cum Dominus Deus vester regnaret in vobis. 13 Nunc
ergo præsto est rex vester, quem elegistis et petistis : ecce dedit vobis Dominus
regem. 14 Si timueritis Dominum, et servieritis ei, et audieritis vocem ejus,
et non exasperaveritis os Domini, eritis et vos, et rex qui imperat vobis, sequentes
Dominum Deum vestrum : 15 si autem non audieritis vocem Domini,
sed exasperaveritis sermones ejus, erit manus Domini super vos, et super patres
vestros. 16 Sed et nunc state, et videte rem istam grandem quam facturus
est Dominus in conspectu vestro. 17 Numquid non messis tritici est hodie ?
invocabo Dominum, et dabit voces et pluvias : et scietis, et videbitis, quia
grande malum feceritis vobis in conspectu Domini, petentes super vos regem.
18 Et clamavit Samuel ad Dominum, et dedit Dominus voces et pluvias in illa
die.
19 Et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuelem, et dixit universus
populus ad Samuelem : Ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum, ut
non moriamur : addidimus enim universis peccatis nostris malum, ut peteremus
nobis regem. 20 Dixit autem Samuel ad populum : Nolite timere : vos
fecistis universum malum hoc, verumtamen nolite recedere a tergo Domini,
sed servite Domino in omni corde vestro. 21 Et nolite declinare post vana, quæ
non proderunt vobis, neque eruent vos, quia vana sunt. 22 Et non derelinquet
Dominus populum suum propter nomen suum magnum : quia juravit Dominus
facere vos sibi populum. 23 Absit autem a me hoc peccatum in Dominum,
ut cessem orare pro vobis, et docebo vos viam bonam et rectam. 24 Igitur
timete Dominum, et servite ei in veritate, et ex toto corde vestro : vidistis enim
magnifica quæ in vobis gesserit. 25 Quod si perseveraveritis in malitia, et
vos et rex vester pariter peribitis.
13Filius unius anni erat Saul cum regnare coepisset : duobus autem annis
regnavit super Isra¨el. 2 Et elegit sibi Saul tria millia de Isra¨el : et erant
cum Saul duo millia in Machmas, et in monte Bethel : mille autem cum
Jonatha in Gabaa Benjamin : porro ceterum populum remisit unumquemque
in tabernacula sua. 3 Et percussit Jonathas stationem Philisthinorum quæ erat
in Gabaa. Quod cum audissent Philisthiim, Saul cecinit buccina in omni terra,
dicens : Audiant Hebræi. 4 Et universus Isra¨el audivit hujuscemodi famam :
Percussit Saul stationem Philisthinorum, et erexit se Isra¨el adversus Philisthiim.
Clamavit ergo populus post Saul in Galgala. 5 Et Philisthiim congregati
sunt ad præliandum contra Isra¨el, triginta millia curruum, et sex millia equitum,
et reliquum vulgus, sicut arena quæ est in littore maris plurima. Et
ascendentes castrametati sunt in Machmas ad orientem Bethaven. 6 Quod
cum vidissent viri Isra¨el se in arcto positos (afflictus enim erat populus), absconderunt
se in speluncis, et in abditis, in petris quoque, et in antris, et in
cisternis. 7 Hebræi autem transierunt Jordanem in terram Gad et Galaad.
Cumque adhuc esset Saul in Galgala, universus populus perterritus est qui
260
Regum I
sequebatur eum. 8 Et expectavit septem diebus juxta placitum Samuelis, et
non venit Samuel in Galgala, dilapsusque est populus ab eo. 9 Ait ergo Saul :
Afferte mihi holocaustum et pacifica. Et obtulit holocaustum. 10 Cumque
complesset offerens holocaustum, ecce Samuel veniebat : et egressus est Saul
obviam ei ut salutaret eum. 11 Locutusque est ad eum Samuel : Quid fecisti ?
Respondit Saul : Quia vidi quod populus dilaberetur a me, et tu non veneras
juxta placitos dies, porro Philisthiim congregati fuerant in Machmas, 12 dixi :
Nunc descendent Philisthiim ad me in Galgala, et faciem Domini non placavi.
Necessitate compulsus, obtuli holocaustum. 13 Dixitque Samuel ad Saul :
Stulte egisti, nec custodisti mandata Domini Dei tui quæ præcepit tibi. Quod
si non fecisses, jam nunc præparasset Dominus regnum tuum super Isra¨el in
sempiternum : 14 sed nequaquam regnum tuum ultra consurget. Quæsivit
Dominus sibi virum juxta cor suum : et præcepit ei Dominus ut esset dux
super populum suum, eo quod non servaveris quæ præcepit Dominus.
15 Surrexit autem Samuel, et ascendit de Galgalis in Gabaa Benjamin. Et
reliqui populi ascenderunt post Saul obviam populo, qui expugnabant eos venientes
de Galgala in Gabaa, in colle Benjamin. Et recensuit Saul populum
qui inventi fuerant cum eo, quasi sexcentos viros. 16 Et Saul et Jonathas filius
ejus, populusque qui inventus fuerat cum eis, erat in Gabaa Benjamin : porro
Philisthiim consederant in Machmas. 17 Et egressi sunt ad prædandum de castris
Philisthinorum tres cunei. Unus cuneus pergebat contra viam Ephra ad
terram Sual : 18 porro alius ingrediebatur per viam Beth-horon : tertius autem
verterat se ad iter termini imminentis valli Seboim contra desertum. 19 Porro
faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Isra¨el : caverant enim Philisthiim,
ne forte facerent Hebræi gladium aut lanceam. 20 Descendebat ergo omnis
Isra¨el ad Philisthiim, ut exacueret unusquisque vomerem suum, et ligonem,
et securim, et sarculum. 21 Retusæ itaque erant acies vomerum, et ligonum, et
tridentum, et securium, usque ad stimulum corrigendum. 22 Cumque venisset
dies prælii, non est inventus ensis et lancea in manu totius populi qui erat
cum Saule et Jonatha, excepto Saul et Jonatha filio ejus. 23 Egressa est autem
statio Philisthiim, ut transcenderet in Machmas.
14 Et accidit quadam die ut diceret Jonathas filius Saul ad adolescentem
armigerum suum : Veni, et transeamus ad stationem Philisthinorum,
quæ est trans locum illum. Patri autem suo hoc ipsum non indicavit. 2 Porro
Saul morabatur in extrema parte Gabaa sub malogranato, quæ erat in Magron
: et erat populus cum eo quasi sexcentorum virorum. 3 Et Achias filius
Achitob fratris Ichabod filii Phinees, qui ortus fuerat ex Heli sacerdote Domini
in Silo, portabat ephod. Sed et populus ignorabat quo isset Jonathas. 4 Erant
autem inter ascensus per quos nitebatur Jonathas transire ad stationem
Philisthinorum, eminentes petræ ex utraque parte, et quasi in modum dentium
scopuli hinc et inde prærupti : nomen uni Boses, et nomen alteri Sene :
5 unus scopulus prominens ad aquilonem ex adverso Machmas, et alter ad
meridiem contra Gabaa. 6 Dixit autem Jonathas ad adolescentem armigerum
suum : Veni, transeamus ad stationem incircumcisorum horum, si forte faciat
Dominus pro nobis : quia non est Domino difficile salvare, vel in multis, vel
in paucis. 7 Dixitque ei armiger suus : Fac omnia quæ placent animo tuo :
perge quo cupis, et ero tecum ubicumque volueris. 8 Et ait Jonathas : Ecce nos
transimus ad viros istos. Cumque apparuerimus eis, 9 si taliter locuti fuerint
ad nos : Manete donec veniamus ad vos : stemus in loco nostro, nec ascen-
261
Regum I
damus ad eos. 10 Si autem dixerint : Ascendite ad nos : ascendamus, quia
tradidit eos Dominus in manibus nostris : hoc erit nobis signum. 11 Apparuit
igitur uterque stationi Philisthinorum : dixeruntque Philisthiim : En Hebræi
egrediuntur de cavernis in quibus absconditi fuerant. 12 Et locuti sunt viri de
statione ad Jonathan et ad armigerum ejus, dixeruntque : Ascendite ad nos, et
ostendemus vobis rem. Et ait Jonathas ad armigerum suum : Ascendamus :
sequere me : tradidit enim Dominus eos in manus Isra¨el. 13 Ascendit autem
Jonathas manibus et pedibus reptans, et armiger ejus post eum. Itaque alii
cadebant ante Jonathan, alios armiger ejus interficiebat sequens eum. 14 Et
facta est plaga prima qua percussit Jonathas et armiger ejus, quasi viginti virorum
in media parte jugeri quam par boum in die arare consuevit. 15 Et
factum est miraculum in castris per agros : sed et omnis populus stationis
eorum qui ierant ad prædandum, obstupuit, et conturbata est terra : et accidit
quasi miraculum a Deo. 16 Et respexerunt speculatores Saul qui erant in
Gabaa Benjamin, et ecce multitudo prostrata, et huc illucque diffugiens. 17 Et
ait Saul populo qui erat cum eo : Requirite, et videte quis abierit ex nobis.
Cumque requisissent, repertum est non adesse Jonathan et armigerum ejus.
18 Et ait Saul ad Achiam : Applica arcam Dei. (Erat enim ibi arca Dei in die illa
cum filiis Isra¨el.) 19 Cumque loqueretur Saul ad sacerdotem, tumultus magnus
exortus est in castris Philisthinorum : crescebatque paulatim, et clarius
resonabat. Et ait Saul ad sacerdotem : Contrahe manum tuam.
20 Conclamavit ergo Saul, et omnis populus qui erat cum eo, et venerunt
usque ad locum certaminis : et ecce versus fuerat gladius uniuscujusque ad
proximum suum, et cædes magna nimis. 21 Sed et Hebræi qui fuerant cum
Philisthiim heri et nudiustertius, ascenderantque cum eis in castris, reversi
sunt ut essent cum Isra¨el qui erant cum Saul et Jonatha. 22 Omnes quoque
Isra¨elitæ qui se absconderant in monte Ephraim, audientes quod fugissent
Philisthæi, sociaverunt se cum suis in prælio. Et erant cum Saul quasi decem
millia virorum. 23 Et salvavit Dominus in die illa Isra¨el : pugna autem pervenit
usque ad Bethaven. 24 Et viri Isra¨el sociati sunt sibi in die illa : adjuravit
autem Saul populum, dicens : Maledictus vir qui comederit panem usque ad
vesperam, donec ulciscar de inimicis meis. Et non manducavit universus populus
panem : 25 omneque terræ vulgus venit in saltum, in quo erat mel super
faciem agri. 26 Ingressus est itaque populus saltum, et apparuit fluens mel,
nullusque applicuit manum ad os suum : timebat enim populus juramentum.
27 Porro Jonathas non audierat cum adjuraret pater ejus populum : extenditque
summitatem virgæ quam habebat in manu, et intinxit in favum mellis :
et convertit manum suam ad os suum, et illuminati sunt oculi ejus. 28 Respondensque
unus de populo, ait : Jurejurando constrinxit pater tuus populum,
dicens : Maledictus vir qui comederit panem hodie. (Defecerat autem populus.)
29 Dixitque Jonathas : Turbavit pater meus terram : vidistis ipsi quia illuminati
sunt oculi mei, eo quod gustaverim paululum de melle isto : 30 quanto
magis si comedisset populus de præda inimicorum suorum, quam reperit ?
nonne major plaga facta fuisset in Philisthiim ? 31 Percusserunt ergo in die illa
Philisthæos a Machmis usque in Ajalon.
Defatigatus est autem populus nimis : 32 et versus ad prædam tulit oves, et
boves, et vitulos, et mactaverunt in terra : comeditque populus cum sanguine.
33 Nuntiaverunt autem Sauli dicentes quod populus peccasset Domino, comedens
cum sanguine. Qui ait : Prævaricati estis : volvite ad me jam nunc saxum
grande. 34 Et dixit Saul : Dispergimini in vulgus, et dicite eis ut adducat ad
262
Regum I
me unusquisque bovem suum et arietem, et occidite super istud, et vescimini,
et non peccabitis Domino comedentes cum sanguine. Adduxit itaque omnis
populus unusquisque bovem in manu sua usque ad noctem : et occiderunt
ibi. 35 Ædificavit autem Saul altare Domino, tuncque primum coepit ædificare
altare Domino.
36 Et dixit Saul : Irruamus super Philisthæos nocte, et vastemus eos usque
dum illucescat mane, nec relinquamus ex eis virum. Dixitque populus : Omne
quod bonum videtur in oculis tuis, fac. Et ait sacerdos : Accedamus huc ad
Deum. 37 Et consuluit Saul Dominum : Num persequar Philisthiim ? si trades
eos in manus Isra¨el ? Et non respondit ei in die illa. 38 Dixitque Saul : Applicate
huc universos angulos populi : et scitote, et videte per quem acciderit
peccatum hoc hodie. 39 Vivit Dominus salvator Isra¨el, quia si per Jonathan
filium meum factum est, absque retractione morietur. Ad quod nullus contradixit
ei de omni populo. 40 Et ait ad universum Isra¨el : Separamini vos in
partem unam, et ego cum Jonatha filio meo ero in parte altera. Responditque
populus ad Saul : Quod bonum videtur in oculis tuis, fac.
41 Et dixit Saul ad Dominum Deum Isra¨el : Domine Deus Isra¨el, da indicium
: quid est quod non responderis servo tuo hodie ? si in me, aut in Jonatha
filio meo, est iniquitas hæc, da ostensionem : aut si hæc iniquitas est in populo
tuo, da sanctitatem. Et deprehensus est Jonathas et Saul : populus autem
exivit. 42 Et ait Saul : Mittite sortem inter me et inter Jonathan filium meum.
Et captus est Jonathas. 43 Dixit autem Saul ad Jonathan : Indica mihi quid
feceris. Et indicavit ei Jonathas, et ait : Gustans gustavi in summitate virgæ
quæ erat in manu mea, paululum mellis, et ecce ego morior. 44 Et ait Saul :
Hæc faciat mihi Deus, et hæc addat, quia morte morieris, Jonatha. 45 Dixitque
populus ad Saul : Ergone Jonathas morietur, qui fecit salutem hanc magnam
in Isra¨el ? hoc nefas est : vivit Dominus, si ceciderit capillus de capite ejus in
terram, quia cum Deo operatus est hodie. Liberavit ergo populus Jonathan,
ut non moreretur. 46 Recessitque Saul, nec persecutus est Philisthiim : porro
Philisthiim abierunt in loca sua.
47 Et Saul, confirmato regno super Isra¨el, pugnabat per circuitum adversum
omnes inimicos ejus, contra Moab, et filios Ammon, et Edom, et reges Soba, et
Philisthæos : et quocumque se verterat, superabat. 48 Congregatoque exercitu,
percussit Amalec, et eruit Isra¨el de manu vastatorum ejus. 49 Fuerunt autem
filii Saul, Jonathas, et Jessui, et Melchisua : et nomina duarum filiarum ejus,
nomen primogenitæ Merob, et nomen minoris Michol. 50 Et nomen uxoris
Saul Achinoam filia Achimaas : et nomen principis militiæ ejus Abner filius
Ner, patruelis Saul. 51 Porro Cis fuit pater Saul, et Ner pater Abner, filius
Abiel. 52 Erat autem bellum potens adversum Philisthæos omnibus diebus
Saul. Nam quemcumque viderat Saul virum fortem, et aptum ad prælium,
sociabat eum sibi.
15 Et dixit Samuel ad Saul : Me misit Dominus ut ungerem te in regem
super populum ejus Isra¨el : nunc ergo audi vocem Domini. 2 Hæc dicit
Dominus exercituum : Recensui quæcumque fecit Amalec Isra¨eli : quomodo
restitit ei in via cum ascenderet de Ægypto. 3 Nunc ergo vade, et percute
Amalec, et demolire universa ejus : non parcas ei, et non concupiscas ex rebus
ipsius aliquid, sed interfice a viro usque ad mulierem, et parvulum atque
lactentem, bovem et ovem, camelum et asinum. 4 Præcepit itaque Saul populo,
et recensuit eos quasi agnos : ducenta millia peditum, et decem millia virorum
263
Regum I
Juda. 5 Cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalec, tetendit insidias in
torrente. 6 Dixitque Saul Cinæo : Abite, recedite, atque descendite ab Amalec,
ne forte involvam te cum eo : tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis
Isra¨el, cum ascenderent de Ægypto. Et recessit Cinæus de medio Amalec.
7 Percussitque Saul Amalec ab Hevila donec venias ad Sur, quæ est e regione
Ægypti. 8 Et apprehendit Agag regem Amalec vivum : omne autem vulgus
interfecit in ore gladii. 9 Et pepercit Saul et populus Agag, et optimis gregibus
ovium et armentorum, et vestibus et arietibus, et universis quæ pulchra
erant, nec voluerunt disperdere ea : quidquid vero vile fuit et reprobum, hoc
demoliti sunt.
10 Factum est autem verbum Domini ad Samuel, dicens : 11 Poenitet me
quod constituerim Saul regem : quia dereliquit me, et verba mea opere non
implevit. Contristatusque est Samuel, et clamavit ad Dominum tota nocte.
12 Cumque de nocte surrexisset Samuel ut iret ad Saul mane, nuntiatum est
Samueli eo quod venisset Saul in Carmelum, et erexisset sibi fornicem triumphalem,
et reversus transisset, descendissetque in Galgala. Venit ergo
Samuel ad Saul, et Saul offerebat holocaustum Domino de initiis prædarum
quæ attulerat ex Amalec. 13 Et cum venisset Samuel ad Saul, dixit ei Saul :
Benedictus tu Domino : implevi verbum Domini. 14 Dixitque Samuel : Et quæ
est hæc vox gregum, quæ resonat in auribus meis, et armentorum, quam ego
audio ? 15 Et ait Saul : De Amalec adduxerunt ea : pepercit enim populus
melioribus ovibus et armentis ut immolarentur Domino Deo tuo, reliqua vero
occidimus. 16 Ait autem Samuel ad Saul : Sine me, et indicabo tibi quæ locutus
sit Dominus ad me nocte. Dixitque ei : Loquere. 17 Et ait Samuel : Nonne cum
parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Isra¨el factus es ? unxitque te
Dominus in regem super Isra¨el, 18 et misit te Dominus in viam, et ait : Vade,
et interfice peccatores Amalec, et pugnabis contra eos usque ad internecionem
eorum ? 19 Quare ergo non audisti vocem Domini : sed versus ad prædam es,
et fecisti malum in oculis Domini ? 20 Et ait Saul ad Samuelem : Immo audivi
vocem Domini, et ambulavi in via per quam misit me Dominus, et adduxi
Agag regem Amalec, et Amalec interfeci. 21 Tulit autem de præda populus
oves et boves, primitias eorum quæ cæsa sunt, ut immolet Domino Deo suo
in Galgalis.
22 Et ait Samuel : Numquid vult Dominus holocausta et victimas, et non
potius ut obediatur voci Domini ? melior est enim obedientia quam victimæ,
et auscultare magis quam offerre adipem arietum. 23 Quoniam quasi peccatum
ariolandi est, repugnare : et quasi scelus idololatriæ, nolle acquiescere.
Pro eo ergo quod abjecisti sermonem Domini, abjecit te Dominus ne sis rex.
24 Dixitque Saul ad Samuelem : Peccavi, quia prævaricatus sum sermonem
Domini et verba tua, timens populum, et obediens voci eorum. 25 Sed nunc
porta, quæso, peccatum meum, et revertere mecum, ut adorem Dominum.
26 Et ait Samuel ad Saul : Non revertar tecum, quia projecisti sermonem Domini,
et projecit te Dominus ne sis rex super Isra¨el. 27 Et conversus est Samuel
ut abiret : ille autem apprehendit summitatem pallii ejus, quæ et scissa est.
28 Et ait ad eum Samuel : Scidit Dominus regnum Isra¨el a te hodie, et tradidit
illud proximo tuo meliori te. 29 Porro triumphator in Isra¨el non parcet, et
poenitudine non flectetur : neque enim homo est ut agat poenitentiam. 30 At
ille ait : Peccavi : sed nunc honora me coram senioribus populi mei et coram
Isra¨el, et revertere mecum, ut adorem Dominum Deum tuum. 31 Reversus
ergo Samuel secutus est Saulem : et adoravit Saul Dominum.
264
Regum I
32 Dixitque Samuel : Adducite ad me Agag regem Amalec. Et oblatus
est ei Agag, pinguissimus et tremens. Et dixit Agag : Siccine separat amara
mors ? 33 Et ait Samuel : Sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus,
sic absque liberis erit inter mulieres mater tua. Et in frustra concidit eum
Samuel coram Domino in Galgalis. 34 Abiit autem Samuel in Ramatha : Saul
vero ascendit in domum suam in Gabaa. 35 Et non vidit Samuel ultra Saul
usque ad diem mortis suæ : verumtamen lugebat Samuel Saulem, quoniam
Dominum poenitebat quod constituisset eum regem super Isra¨el.
16 Dixitque Dominus ad Samuelem : Usquequo tu luges Saul, cum ego
projecerim eum ne regnet super Isra¨el ? Imple cornu tuum oleo, et
veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem : providi enim in filiis ejus mihi
regem. 2 Et ait Samuel : Quomodo vadam ? audiet enim Saul, et interficiet
me. Et ait Dominus : Vitulum de armento tolles in manu tua, et dices : Ad
immolandum Domino veni. 3 Et vocabis Isai ad victimam, et ego ostendam
tibi quid facias, et unges quemcumque monstravero tibi. 4 Fecit ergo Samuel
sicut locutus est ei Dominus. Venitque in Bethlehem, et admirati sunt seniores
civitatis occurrentes ei : dixeruntque : Pacificusne est ingressus tuus ? 5 Et ait :
Pacificus : ad immolandum Domino veni : sanctificamini, et venite mecum ut
immolem. Sanctificavit ergo Isai et filios ejus, et vocavit eos ad sacrificium.
6 Cumque ingressi essent, vidit Eliab, et ait : Num coram Domino est christus
ejus ? 7 Et dixit Dominus ad Samuelem : Ne respicias vultum ejus, neque
altitudinem staturæ ejus : quoniam abjeci eum, nec juxta intuitum hominis
ego judico : homo enim videt ea quæ parent, Dominus autem intuetur cor.
8 Et vocavit Isai Abinadab, et adduxit eum coram Samuele. Qui dixit : Nec
hunc elegit Dominus. 9 Adduxit autem Isai Samma, de quo ait : Etiam hunc
non elegit Dominus. 10 Adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuele :
et ait Samuel ad Isai : Non elegit Dominus ex istis. 11 Dixitque Samuel ad
Isai : Numquid jam completi sunt filii ? Qui respondit : Adhuc reliquus est
parvulus, et pascit oves. Et ait Samuel ad Isai : Mitte, et adduc eum : nec enim
discumbemus priusquam huc ille veniat. 12 Misit ergo, et adduxit eum. Erat
autem rufus, et pulcher aspectu, decoraque facie : et ait Dominus : Surge,
unge eum : ipse est enim. 13 Tulit ergo Samuel cornu olei, et unxit eum in
medio fratrum ejus : et directus est spiritus Domini a die illa in David, et
deinceps. Surgensque Samuel abiit in Ramatha.
14 Spiritus autem Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam
a Domino. 15 Dixeruntque servi Saul ad eum : Ecce spiritus Dei malus exagitat
te. 16 Jubeat dominus noster, et servi tui qui coram te sunt quærent hominem
scientem psallere cithara, ut quando arripuerit te spiritus Domini malus, psallat
manu sua, et levius feras. 17 Et ait Saul ad servos suos : Providete ergo
mihi aliquem bene psallentem, et adducite eum ad me. 18 Et respondens unus
de pueris, ait : Ecce vidi filium Isai Bethlehemitem scientem psallere, et
fortissimum robore, et virum bellicosum, et prudentem in verbis, et virum
pulchrum : et Dominus est cum eo. 19 Misit ergo Saul nuntios ad Isai, dicens
: Mitte ad me David filium tuum, qui est in pascuis. 20 Tulit itaque Isai
asinum plenum panibus, et lagenam vini, et hædum de capris unum, et misit
per manum David filii sui Sauli. 21 Et venit David ad Saul, et stetit coram eo :
at ille dilexit eum nimis, et factus est ejus armiger. 22 Misitque Saul ad Isai,
dicens : Stet David in conspectu meo : invenit enim gratiam in oculis meis.
23 Igitur quandocumque spiritus Domini malus arripiebat Saul, David tollebat
265
Regum I
citharam, et percutiebat manu sua, et refocillabatur Saul, et levius habebat :
recedebat enim ab eo spiritus malus.
17Congregantes autem Philisthiim agmina sua in prælium, convenerunt in
Socho Judæ : et castrametati sunt inter Socho et Azeca in finibus Dommim.
2 Porro Saul et filii Isra¨el congregati venerunt in Vallem terebinthi, et
direxerunt aciem ad pugnandum contra Philisthiim. 3 Et Philisthiim stabant
super montem ex parte hac, et Isra¨el stabat supra montem ex altera parte :
vallisque erat inter eos. 4 Et egressus est vir spurius de castris Philisthinorum
nomine Goliath, de Geth, altitudinis sex cubitorum et palmi : 5 et cassis ærea
super caput ejus, et lorica squamata induebatur. Porro pondus loricæ ejus,
quinque millia siclorum æris erat : 6 et ocreas æreas habebat in cruribus, et
clypeus æreus tegebat humeros ejus. 7 Hastile autem hastæ ejus erat quasi liciatorium
texentium : ipsum autem ferrum hastæ ejus sexcentos siclos habebat
ferri : et armiger ejus antecedebat eum. 8 Stansque clamabat adversum phalangas
Isra¨el, et dicebat eis : Quare venistis parati ad prælium ? numquid ego
non sum Philisthæus, et vos servi Saul ? eligite ex vobis virum, et descendat
ad singulare certamen. 9 Si quiverit pugnare mecum, et percusserit me,
erimus vobis servi : si autem ego prævaluero, et percussero eum, vos servi
eritis, et servietis nobis. 10 Et aiebat Philisthæus : Ego exprobravi agminibus
Isra¨el hodie : date mihi virum, et ineat mecum singulare certamen. 11 Audiens
autem Saul et omnes Isra¨elitæ sermones Philisthæi hujuscemodi, stupebant,
et metuebant nimis.
12 David autem erat filius viri Ephrathæi, de quo supra dictum est, de Bethlehem
Juda, cui nomen erat Isai, qui habebat octo filios, et erat vir in diebus
Saul senex, et grandævus inter viros. 13 Abierunt autem tres filii ejus majores
post Saul in prælium : et nomina trium filiorum ejus qui perrexerunt ad bellum,
Eliab primogenitus, et secundus Abinadab, tertiusque Samma. 14 David
autem erat minimus. Tribus ergo majoribus secutis Saulem, 15 abiit David, et
reversus est a Saul ut pasceret gregem patris sui in Bethlehem. 16 Procedebat
vero Philisthæus mane et vespere, et stabat quadraginta diebus. 17 Dixit autem
Isai ad David filium suum : Accipe fratribus tuis ephi polentæ, et decem panes
istos, et curre in castra ad fratres tuos, 18 et decem formellas casei has deferes
ad tribunum : et fratres tuos visitabis, si recte agant : et cum quibus ordinati
sunt, disce. 19 Saul autem, et illi, et omnes filii Isra¨el, in Valle terebinthi
pugnabant adversum Philisthiim. 20 Surrexit itaque David mane, et commendavit
gregem custodi : et onustus abiit, sicut præceperat ei Isai. Et venit ad
locum Magala, et ad exercitum, qui egressus ad pugnam vociferatus erat in
certamine. 21 Direxerat enim aciem Isra¨el, sed et Philisthiim ex adverso fuerant
præparati. 22 Derelinquens ergo David vasa quæ attulerat sub manu custodis
ad sarcinas, cucurrit ad locum certaminis, et interrogabat si omnia recte agerentur
erga fratres suos. 23 Cumque adhuc ille loqueretur eis, apparuit vir ille
spurius ascendens, Goliath nomine, Philisthæus de Geth, de castris Philisthinorum
: et loquente eo hæc eadem verba audivit David. 24 Omnes autem
Isra¨elitæ, cum vidissent virum, fugerunt a facie ejus, timentes eum valde.
25 Et dixit unus quispiam de Isra¨el : Num vidistis virum hunc, qui ascendit
? ad exprobrandum enim Isra¨eli ascendit. Virum ergo qui percusserit eum,
ditabit rex divitiis magnis, et filiam suam dabit ei, et domum patris ejus faciet
absque tributo in Isra¨el. 26 Et ait David ad viros qui stabant secum, dicens :
Quid dabitur viro qui percusserit Philisthæum hunc, et tulerit opprobrium de
266
Regum I
Isra¨el ? quis enim est hic Philisthæus incircumcisus, qui exprobravit acies Dei
viventis ? 27 Referebat autem ei populus eumdem sermonem, dicens : Hæc
dabuntur viro qui percusserit eum. 28 Quod cum audisset Eliab frater ejus
major, loquente eo cum aliis, iratus est contra David, et ait : Quare venisti,
et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto ? Ego novi superbiam tuam,
et nequitiam cordis tui : quia ut videres prælium, descendisti. 29 Et dixit
David : Quid feci ? numquid non verbum est ? 30 Et declinavit paululum ab
eo ad alium : dixitque eumdem sermonem. Et respondit ei populus verbum
sicut prius.
31 Audita sunt autem verba quæ locutus est David, et annuntiata in conspectu
Saul. 32 Ad quem cum fuisset adductus, locutus est ei : Non concidat
cor cujusquam in eo : ego servus tuus vadam, et pugnabo adversus
Philisthæum. 33 Et ait Saul ad David : Non vales resistere Philisthæo isti, nec
pugnare adversus eum, quia puer es : hic autem vir bellator est ab adolescentia
sua. 34 Dixitque David ad Saul : Pascebat servus tuus patris sui gregem, et
veniebat leo vel ursus, et tollebat arietem de medio gregis : 35 et persequebar
eos, et percutiebam, eruebamque de ore eorum : et illi consurgebant adversum
me, et apprehendebam mentum eorum, et suffocabam, interficiebamque
eos. 36 Nam et leonem et ursum interfeci ego servus tuus : erit igitur et
Philisthæus hic incircumcisus quasi unus ex eis. Nunc vadam, et auferam opprobrium
populi : quoniam quis est iste Philisthæus incircumcisus, qui ausus
est maledicere exercitui Dei viventis ? 37 Et ait David : Dominus qui eripuit
me de manu leonis, et de manu ursi, ipse me liberabit de manu Philisthæi
hujus. Dixit autem Saul ad David : Vade, et Dominus tecum sit. 38 Et induit
Saul David vestimentis suis, et imposuit galeam æream super caput ejus, et
vestivit eum lorica. 39 Accinctus ergo David gladio ejus super vestem suam,
coepit tentare si armatus posset incedere : non enim habebat consuetudinem.
Dixitque David ad Saul : Non possum sic incedere, quia non usum habeo.
Et deposuit ea, 40 et tulit baculum suum, quem semper habebat in
manibus : et elegit sibi quinque limpidissimos lapides de torrente, et misit
eos in peram pastoralem quam habebat secum, et fundam manu tulit : et
processit adversum Philisthæum. 41 Ibat autem Philisthæus incedens, et appropinquans
adversum David, et armiger ejus ante eum. 42 Cumque inspexisset
Philisthæus, et vidisset David, despexit eum. Erat enim adolescens, rufus,
et pulcher aspectu. 43 Et dixit Philisthæus ad David : Numquid ego canis
sum, quod tu venis ad me cum baculo ? Et maledixit Philisthæus David in
diis suis : 44 dixitque ad David : Veni ad me, et dabo carnes tuas volatilibus
cæli et bestiis terræ. 45 Dixit autem David ad Philisthæum : Tu venis ad me
cum gladio, et hasta, et clypeo : ego autem venio ad te in nomine Domini
exercituum, Dei agminum Isra¨el quibus exprobrasti 46 hodie, et dabit te
Dominus in manu mea, et percutiam te, et auferam caput tuum a te : et dabo
cadavera castrorum Philisthiim hodie volatilibus cæli, et bestiis terræ, ut sciat
omnis terra quia est Deus in Isra¨el, 47 et noverit universa ecclesia hæc, quia
non in gladio nec in hasta salvat Dominus : ipsius enim est bellum, et tradet
vos in manus nostras. 48 Cum ergo surrexisset Philisthæus, et veniret, et appropinquaret
contra David, festinavit David et cucurrit ad pugnam ex adverso
Philisthæi. 49 Et misit manum suam in peram, tulitque unum lapidem, et funda
jecit, et circumducens percussit Philisthæum in fronte : et infixus est lapis
in fronte ejus, et cecidit in faciem suam super terram. 50 Prævaluitque David
adversum Philisthæum in funda et lapide, percussumque Philisthæum inter-
267
Regum I
fecit. Cumque gladium non haberet in manu David, 51 cucurrit, et stetit super
Philisthæum, et tulit gladium ejus, et eduxit eum de vagina sua : et interfecit
eum, præciditque caput ejus. Videntes autem Philisthiim quod mortuus esset
fortissimus eorum, fugerunt. 52 Et consurgentes viri Isra¨el et Juda vociferati
sunt, et persecuti sunt Philisthæos usque dum venirent in vallem, et usque
ad portas Accaron : cecideruntque vulnerati de Philisthiim in via Saraim, et
usque ad Geth, et usque ad Accaron. 53 Et revertentes filii Isra¨el postquam
persecuti fuerant Philisthæos, invaserunt castra eorum. 54 Assumens autem
David caput Philisthæi, attulit illud in Jerusalem : arma vero ejus posuit in
tabernaculo suo.
55 Eo autem tempore quo viderat Saul David egredientem contra
Philisthæum, ait ad Abner principem militiæ : De qua stirpe descendit hic
adolescens, Abner ? Dixitque Abner : Vivit anima tua, rex, si novi. 56 Et
ait rex : Interroga tu, cujus filius sit iste puer. 57 Cumque regressus esset
David, percusso Philisthæo, tulit eum Abner, et introduxit coram Saule, caput
Philisthæi habentem in manu. 58 Et ait ad eum Saul : De qua progenie es, o
adolescens ? Dixitque David : Filius servi tui Isai Bethlehemitæ ego sum.
18 Et factum est cum complesset loqui ad Saul, anima Jonathæ conglutinata
est animæ David, et dilexit eum Jonathas quasi animam suam.
2 Tulitque eum Saul in die illa, et non concessit ei ut reverteretur in domum
patris sui. 3 Inierunt autem David et Jonathas foedus : diligebat enim eum
quasi animam suam. 4 Nam expoliavit se Jonathas tunica qua erat indutus, et
dedit eam David, et reliqua vestimenta sua, usque ad gladium et arcum suum,
et usque ad balteum. 5 Egrediebatur quoque David ad omnia quæcumque misisset
eum Saul, et prudenter se agebat : posuitque eum Saul super viros belli,
et acceptus erat in oculis universi populi, maximeque in conspectu famulorum
Saul.
6 Porro cum reverteretur percusso Philisthæo David, egressæ sunt mulieres
de universis urbibus Isra¨el, cantantes, chorosque ducentes in occursum Saul
regis, in tympanis lætitiæ, et in sistris. 7 Et præcinebant mulieres, ludentes,
atque dicentes :
Percussit Saul mille,
et David decem millia.
8 Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis ejus sermo iste : dixitque
: Dederunt David decem millia, et mihi mille dederunt : quid ei superest,
nisi solum regnum ? 9 Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David a die
illa et deinceps. 10 Post diem autem alteram, invasit spiritus Dei malus Saul,
et prophetabat in medio domus suæ : David autem psallebat manu sua, sicut
per singulos dies. Tenebatque Saul lanceam, 11 et misit eam, putans quod
configere posset David cum pariete : et declinavit David a facie ejus secundo.
12 Et timuit Saul David, eo quod Dominus esset cum eo, et a se recessisset.
13 Amovit ergo eum Saul a se, et fecit eum tribunum super mille viros : et
egrediebatur, et intrabat in conspectu populi. 14 In omnibus quoque viis suis
David prudenter agebat, et Dominus erat cum eo. 15 Vidit itaque Saul quod
prudens esset nimis, et coepit cavere eum. 16 Omnis autem Isra¨el et Juda
diligebat David : ipse enim ingrediebatur et egrediebatur ante eos.
17 Dixitque Saul ad David : Ecce filia mea major Merob : ipsam dabo tibi
uxorem : tantummodo esto vir fortis, et præliare bella Domini. Saul autem
268
Regum I
reputabat, dicens : Non sit manus mea in eum, sed sit super eum manus
Philisthinorum. 18 Ait autem David ad Saul : Quis ego sum, aut quæ est vita
mea, aut cognatio patris mei in Isra¨el, ut fiam gener regis ? 19 Factum est
autem tempus cum deberet dari Merob filia Saul David, data est Hadrieli Molathitæ
uxor. 20 Dilexit autem David Michol filia Saul altera. Et nuntiatum est
Saul, et placuit ei. 21 Dixitque Saul : Dabo eam illi, ut fiat ei in scandalum,
et sit super eum manus Philisthinorum. Dixitque Saul ad David : In duabus
rebus gener meus eris hodie. 22 Et mandavit Saul servis suis : Loquimini
ad David clam me, dicentes : Ecce places regi, et omnes servi ejus diligunt
te : nunc ergo esto gener regis. 23 Et locuti sunt servi Saul in auribus David
omnia verba hæc. Et ait David : Num parum videtur vobis, generum esse
regis ? ego autem sum vir pauper et tenuis. 24 Et renuntiaverunt servi Saul
dicentes : Hujuscemodi verba locutus est David. 25 Dixit autem Saul : Sic
loquimini ad David : Non habet rex sponsalia necesse, nisi tantum centum
præputia Philisthinorum, ut fiat ultio de inimicis regis. Porro Saul cogitabat
tradere David in manus Philisthinorum. 26 Cumque renuntiassent servi ejus
David verba quæ dixerat Saul, placuit sermo in oculis David, ut fieret gener
regis. 27 Et post paucos dies surgens David, abiit cum viris qui sub eo erant.
Et percussit ex Philisthiim ducentos viros, et attulit eorum præputia et
annumeravit ea regi, ut esset gener ejus. Dedit itaque Saul ei Michol filiam
suam uxorem. 28 Et vidit Saul, et intellexit quod Dominus esset cum David.
Michol autem filia Saul diligebat eum. 29 Et Saul magis coepit timere David :
factusque est Saul inimicus David cunctis diebus. 30 Et egressi sunt principes
Philisthinorum. A principio autem egressionis eorum, prudentius se gerebat
David quam omnes servi Saul, et celebre factum est nomen ejus nimis.
19 Locutus est autem Saul ad Jonathan filium suum, et ad omnes servos
suos, ut occiderent David. Porro Jonathas filius Saul diligebat David
valde : 2 et indicavit Jonathas David, dicens : Quærit Saul pater meus occidere
te : quapropter observa te, quæso, mane : et manebis clam, et absconderis.
3 Ego autem egrediens stabo juxta patrem meum in agro, ubicumque fueris :
et ego loquar de te ad patrem meum, et quodcumque videro, nuntiabo tibi.
4 Locutus est ergo Jonathas de David bona ad Saul patrem suum : dixitque ad
eum : Ne pecces rex in servum tuum David, quia non peccavit tibi, et opera
ejus bona sunt tibi valde. 5 Et posuit animam suam in manu sua, et percussit
Philisthæum, et fecit Dominus salutem magnam universo Isra¨eli : vidisti,
et lætatus es. Quare ergo peccas in sanguine innoxio, interficiens David, qui
est absque culpa ? 6 Quod cum audisset Saul, placatus voce Jonathæ, juravit
: Vivit Dominus, quia non occidetur. 7 Vocavit itaque Jonathas David, et
indicavit ei omnia verba hæc : et introduxit Jonathas David ad Saul, et fuit
ante eum sicut fuerat heri et nudiustertius. 8 Motum est autem rursum bellum
: et egressus David, pugnavit adversum Philisthiim : percussitque eos
plaga magna, et fugerunt a facie ejus. 9 Et factus est spiritus Domini malus in
Saul : sedebat autem in domo sua, et tenebat lanceam : porro David psallebat
manu sua. 10 Nisusque est Saul configere David lancea in pariete, et declinavit
David a facie Saul : lancea autem casso vulnere perlata est in parietem, et
David fugit, et salvatus est nocte illa.
11 Misit ergo Saul satellites suos in domum David, ut custodirent eum, et
interficeretur mane. Quod cum annuntiasset David Michol uxor sua, dicens :
Nisi salvaveris te nocte hac, cras morieris : 12 deposuit eum per fenestram.
269
Regum I
Porro ille abiit et aufugit, atque salvatus est. 13 Tulit autem Michol statuam, et
posuit eam super lectum, et pellem pilosam caprarum posuit ad caput ejus, et
operuit eam vestimentis. 14 Misit autem Saul apparitores, qui raperent David :
et responsum est quod ægrotaret. 15 Rursumque misit Saul nuntios ut viderent
David, dicens : Afferte eum ad me in lecto, ut occidatur. 16 Cumque venissent
nuntii, inventum est simulacrum super lectum, et pellis caprarum ad caput
ejus. 17 Dixitque Saul ad Michol : Quare sic illusisti mihi, et dimisisti inimicum
meum ut fugeret ? Et respondit Michol ad Saul : Quia ipse locutus est mihi :
Dimitte me, alioquin interficiam te.
18 David autem fugiens salvatus est, et venit ad Samuel in Ramatha, et nuntiavit
ei omnia quæ fecerat sibi Saul : et abierunt ipse et Samuel, et morati sunt
in Najoth. 19 Nuntiatum est autem Sauli a dicentibus : Ecce David in Najoth
in Ramatha. 20 Misit ergo Saul lictores, ut raperent David : qui cum vidissent
cuneum prophetarum vaticinantium, et Samuelem stantem super eos, factus
est etiam spiritus Domini in illis, et prophetare coeperunt etiam ipsi. 21 Quod
cum nuntiatum esset Sauli, misit et alios nuntios : prophetaverunt autem et
illi. Et rursum misit Saul tertios nuntios : qui et ipsi prophetaverunt. Et iratus
iracundia Saul, 22 abiit etiam ipse in Ramatha, et venit usque ad cisternam
magnam quæ est in Socho, et interrogavit, et dixit : In quo loco sunt Samuel
et David ? Dictumque est ei : Ecce in Najoth sunt in Ramatha. 23 Et abiit in
Najoth in Ramatha, et factus est etiam super eum spiritus Domini, et ambulabat
ingrediens, et prophetabat usque dum veniret in Najoth in Ramatha. 24 Et
expoliavit etiam ipse se vestimentis suis, et prophetavit cum ceteris coram
Samuele, et cecidit nudus tota die illa et nocte. Unde et exivit proverbium :
Num et Saul inter prophetas ?
20 Fugit autem David de Najoth, quæ est in Ramatha, veniensque locutus
est coram Jonatha : Quid feci ? quæ est iniquitas mea, et quod peccatum
meum in patrem tuum, quia quærit animam meam ? 2 Qui dixit ei : Absit,
non morieris : neque enim faciet pater meus quidquam grande vel parvum,
nisi prius indicaverit mihi : hunc ergo celavit me pater meus sermonem tantummodo
? nequaquam erit istud. 3 Et juravit rursum Davidi. Et ille ait : Scit
profecto pater tuus quia inveni gratiam in oculis tuis, et dicet : Nesciat hoc
Jonathas, ne forte tristetur. Quinimmo vivit Dominus, et vivit anima tua, quia
uno tantum (ut ita dicam) gradu ego morsque dividimur. 4 Et ait Jonathas
ad David : Quodcumque dixerit mihi anima tua, faciam tibi. 5 Dixit autem
David ad Jonathan : Ecce calendæ sunt crastino, et ego ex more sedere soleo
juxta regem ad vescendum : dimitte ergo me ut abscondar in agro usque ad
vesperam diei tertiæ. 6 Si respiciens requisierit me pater tuus, respondebis ei :
Rogavit me David ut iret celeriter in Bethlehem civitatem suam, quia victimæ
solemnes ibi sunt universis contribulibus suis. 7 Si dixerit : Bene : pax erit
servo tuo. Si autem fuerit iratus, scito quia completa est malitia ejus. 8 Fac
ergo misericordiam in servum tuum, quia foedus Domini me famulum tuum
tecum inire fecisti : si autem est iniquitas aliqua in me, tu me interfice, et ad
patrem tuum ne introducas me. 9 Et ait Jonathas : Absit hoc a te : neque enim
fieri potest, ut si certe cognovero completam esse patris mei malitiam contra
te, non annuntiem tibi. 10 Responditque David ad Jonathan : Quis renuntiabit
mihi, si quid forte responderit tibi pater tuus dure de me ?
11 Et ait Jonathas ad David : Veni, et egrediamur foras in agrum. Cumque
exissent ambo in agrum, 12 ait Jonathas ad David : Domine Deus Isra¨el, si in-
270
Regum I
vestigavero sententiam patris mei crastino vel perendie, et aliquid boni fuerit
super David, et non statim misero ad te, et notum tibi fecero, 13 hæc faciat
Dominus Jonathæ, et hæc addat. Si autem perseveraverit patris mei malitia
adversum te, revelabo aurem tuam, et dimittam te, ut vadas in pace, et sit
Dominus tecum, sicut fuit cum patre meo. 14 Et si vixero, facies mihi misericordiam
Domini : si vero mortuus fuero, 15 non auferes misericordiam tuam
a domo mea usque in sempiternum, quando eradicaverit Dominus inimicos
David, unumquemque de terra : auferat Jonathan de domo sua, et requirat
Dominus de manu inimicorum David. 16 Pepigit ergo Jonathas foedus cum
domo David : et requisivit Dominus de manu inimicorum David. 17 Et addidit
Jonathas dejerare David, eo quod diligeret illum : sicut enim animam
suam, ita diligebat eum. 18 Dixitque ad eum Jonathas : Cras calendæ sunt,
et requireris : 19 requiretur enim sessio tua usque perendie. Descendes ergo
festinus, et venies in locum ubi celandus es in die qua operari licet, et sedebis
juxta lapidem cui nomen est Ezel. 20 Et ego tres sagittas mittam juxta eum,
et jaciam quasi exercens me ad signum. 21 Mittam quoque et puerum, dicens
ei : Vade, et affer mihi sagittas. 22 Si dixero puero : Ecce sagittæ intra te sunt,
tolle eas : tu veni ad me, quia pax tibi est, et nihil est mali, vivit Dominus.
Si autem sic locutus fuero puero : Ecce sagittæ ultra te sunt : vade in pace,
quia dimisit te Dominus. 23 De verbo autem quod locuti sumus ego et tu, sit
Dominus inter me et te usque in sempiternum.
24 Absconditus est ergo David in agro, et venerunt calendæ, et sedit rex
ad comedendum panem. 25 Cumque sedisset rex super cathedram suam (secundum
consuetudinem) quæ erat juxta parietem, surrexit Jonathas, et sedit
Abner ex latere Saul : vacuusque apparuit locus David. 26 Et non est locutus
Saul quidquam in die illa : cogitabat enim quod forte evenisset ei, ut non esset
mundus, nec purificatus. 27 Cumque illuxisset dies secunda post calendas,
rursus apparuit vacuus locus David. Dixitque Saul ad Jonathan filium suum :
Cur non venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum ? 28 Responditque
Jonathas Sauli : Rogavit me obnixe ut iret in Bethlehem, 29 et ait : Dimitte me,
quoniam sacrificium solemne est in civitate, unus de fratribus meis accersivit
me : nunc ergo si inveni gratiam in oculis tuis, vadam cito, et videbo fratres
meos. Ob hanc causam non venit ad mensam regis. 30 Iratus autem Saul adversum
Jonathan, dixit ei : Fili mulieris virum ultro rapientis, numquid ignoro
quia diligis filium Isai in confusionem tuam, et in confusionem ignominiosæ
matris tuæ ? 31 Omnibus enim diebus quibus filius Isai vixerit super terram,
non stabilieris tu, neque regnum tuum. Itaque jam nunc mitte, et adduc eum
ad me : quia filius mortis est. 32 Respondens autem Jonathas Sauli patri suo,
ait : Quare morietur ? quid fecit ? 33 Et arripuit Saul lanceam ut percuteret
eum. Et intellexit Jonathas quod definitum esset a patre suo, ut interficeret
David. 34 Surrexit ergo Jonathas a mensa in ira furoris, et non comedit in
die calendarum secunda panem. Contristatus est enim super David, eo quod
confudisset eum pater suus. 35 Cumque illuxisset mane, venit Jonathas in
agrum juxta placitum David, et puer parvulus cum eo. 36 Et ait ad puerum
suum : Vade, et affer mihi sagittas quas ego jacio. Cumque puer cucurrisset,
jecit aliam sagittam trans puerum. 37 Venit itaque puer ad locum jaculi quod
miserat Jonathas : et clamavit Jonathas post tergum pueri, et ait : Ecce ibi
est sagitta porro ultra te. 38 Clamavitque iterum Jonathas post tergum pueri,
dicens : Festina velociter, ne steteris. Collegit autem puer Jonathæ sagittas,
et attulit ad dominum suum : 39 et quid ageretur, penitus ignorabat, tantum-
271
Regum I
modo enim Jonathas et David rem noverant. 40 Dedit ergo Jonathas arma sua
puero, et dixit ei : Vade, et defer in civitatem. 41 Cumque abiisset puer, surrexit
David de loco qui vergebat ad austrum, et cadens pronus in terram, adoravit
tertio : et osculantes se alterutrum, fleverunt pariter, David autem amplius.
42 Dixit ergo Jonathas ad David : Vade in pace : quæcumque juravimus ambo
in nomine Domini, dicentes : Dominus sit inter me et te, et inter semen meum
et semen tuum usque in sempiternum. 43 Et surrexit David, et abiit : sed et
Jonathas ingressus est civitatem.
21 Venit autem David in Nobe ad Achimelech sacerdotem : et obstupuit
Achimelech, eo quod venisset David. Et dixit ei : Quare tu solus, et
nullus est tecum ? 2 Et ait David ad Achimelech sacerdotem : Rex præcepit
mihi sermonem, et dixit : Nemo sciat rem propter quam missus es a me, et
cujusmodi præcepta tibi dederim : nam et pueris condixi in illum et illum
locum. 3 Nunc ergo si quid habes ad manum, vel quinque panes, da mihi, aut
quidquid inveneris. 4 Et respondens sacerdos ad David, ait illi : Non habeo
laicos panes ad manum, sed tantum panem sanctum : si mundi sunt pueri,
maxime a mulieribus ? 5 Et respondit David sacerdoti, et dixit ei : Equidem,
si de mulieribus agitur : continuimus nos ab heri et nudiustertius quando
egrediebamur, et fuerunt vasa puerorum sancta. Porro via hæc polluta est,
sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis. 6 Dedit ergo ei sacerdos sanctificatum
panem : neque enim erat ibi panis, nisi tantum panes propositionis, qui sublati
fuerant a facie Domini, ut ponerentur panes calidi. 7 Erat autem ibi vir quidam
de servis Saul in die illa, intus in tabernaculo Domini : et nomen ejus Do¨eg
Idumæus, potentissimus pastorum Saul. 8 Dixit autem David ad Achimelech :
Si habes hic ad manum hastam aut gladium ? quia gladium meum et arma
mea non tuli mecum : sermo enim regis urgebat. 9 Et dixit sacerdos : Ecce hic
gladius Goliath Philisthæi, quem percussisti in Valle terebinthi : est involutus
pallio post ephod : si istum vis tollere, tolle : neque enim hic est alius absque
eo. Et ait David : Non est huic alter similis : da mihi eum.
10 Surrexit itaque David, et fugit in die illa a facie Saul : et venit ad
Achis regem Geth. 11 Dixeruntque servi Achis ad eum cum vidissent David :
Numquid non iste est David rex terræ ? nonne huic cantabant per choros,
dicentes :
Percussit Saul mille,
et David decem millia ?
12 Posuit autem David sermones istos in corde suo, et extimuit valde a
facie Achis regis Geth. 13 Et immutavit os suum coram eis, et collabebatur
inter manus eorum : et impingebat in ostia portæ, defluebantque salivæ ejus
in barbam. 14 Et ait Achis ad servos suos : Vidistis hominem insanum : quare
adduxistis eum ad me ? 15 an desunt nobis furiosi, quod introduxistis istum,
ut fureret me præsente ? hiccine ingredietur domum meam ?
22 Abiit ergo David inde, et fugit in speluncam Odollam. Quod cum audissent
fratres ejus, et omnis domus patris ejus, descenderunt ad eum
illuc. 2 Et convenerunt ad eum omnes qui erant in angustia constituti, et oppressi
ære alieno, et amaro animo : et factus est eorum princeps, fueruntque
cum eo quasi quadringenti viri. 3 Et profectus est David inde in Maspha, quæ
est Moab : et dixit ad regem Moab : Maneat, oro, pater meus et mater mea
vobiscum, donec sciam quid faciat mihi Deus. 4 Et reliquit eos ante faciem
272
Regum I
regis Moab : manseruntque apud eum cunctis diebus quibus David fuit in
præsidio. 5 Dixitque Gad propheta ad David : Noli manere in præsidio :
proficiscere, et vade in terram Juda. Et profectus est David, et venit in saltum
Haret. 6 Et audivit Saul quod apparuisset David, et viri qui erant cum eo. Saul
autem cum maneret in Gabaa, et esset in nemore quod est in Rama, hastam
manu tenens, cunctique servi ejus circumstarent eum, 7 ait ad servos suos qui
assistebant ei : Audite nunc, filii Jemini : numquid omnibus vobis dabit filius
Isai agros et vineas, et universos vos faciet tribunos et centuriones ? 8 quoniam
conjurastis omnes adversum me, et non est qui mihi renuntiet, maxime cum
et filius meus foedus inierit cum filio Isai. Non est qui vicem meam doleat ex
vobis, nec qui annuntiet mihi : eo quod suscitaverit filius meus servum meum
adversum me, insidiantem mihi usque hodie.
9 Respondens autem Do¨eg Idumæus, qui assistebat, et erat primus inter
servos Saul : Vidi, inquit, filium Isai in Nobe apud Achimelech filium Achitob
sacerdotem. 10 Qui consuluit pro eo Dominum, et cibaria dedit ei : sed et
gladium Goliath Philisthæi dedit illi. 11 Misit ergo rex ad accersendum Achimelech
sacerdotem filium Achitob, et omnem domum patris ejus, sacerdotum
qui erant in Nobe, qui universi venerunt ad regem. 12 Et ait Saul ad Achimelech
: Audi, fili Achitob. Qui respondit : Præsto sum, domine. 13 Dixitque
ad eum Saul : Quare conjurastis adversum me, tu et filius Isai, et dedisti ei
panes et gladium, et consuluisti pro eo Deum, ut consurgeret adversum me,
insidiator usque hodie permanens ? 14 Respondensque Achimelech regi, ait :
Et quis in omnibus servis tuis sicut David, fidelis, et gener regis, et pergens
ad imperium tuum, et gloriosus in domo tua ? 15 num hodie coepi pro eo consulere
Deum ? absit hoc a me : ne suspicetur rex adversus servum suum rem
hujuscemodi, in universa domo patris mei : non enim scivit servus tuus quidquam
super hoc negotio, vel modicum vel grande. 16 Dixitque rex : Morte
morieris Achimelech, tu et omnis domus patris tui. 17 Et ait rex emissariis
qui circumstabant eum : Convertimini, et interficite sacerdotes Domini, nam
manus eorum cum David est : scientes quod fugisset, et non indicaverunt mihi.
Noluerunt autem servi regis extendere manus suas in sacerdotes Domini.
18 Et ait rex ad Do¨eg : Convertere tu, et irrue in sacerdotes. Conversusque
Do¨eg Idumæus, irruit in sacerdotes, et trucidavit in die illa octoginta quinque
viros vestitos ephod lineo. 19 Nobe autem civitatem sacerdotum percussit in
ore gladii, viros et mulieres, et parvulos et lactentes, bovemque, et asinum,
et ovem in ore gladii. 20 Evadens autem unus filius Achimelech filii Achitob,
cujus nomen erat Abiathar, fugit ad David, 21 et annuntiavit ei quod occidisset
Saul sacerdotes Domini. 22 Et ait David ad Abiathar : Sciebam in die illa quod
cum ibi esset Do¨eg Idumæus, procul dubio annuntiaret Sauli : ego sum reus
omnium animarum patris tui. 23 Mane mecum : ne timeas : si quis quæsierit
animam meam, quæret et animam tuam, mecumque servaberis.
23Et annuntiaverunt David, dicentes : Ecce Philisthiim oppugnant Ceilam
et diripiunt areas. 2 Consuluit ergo David Dominum, dicens : Num
vadam, et percutiam Philisthæos istos ? Et ait Dominus ad David : Vade,
et percuties Philisthæos, et Ceilam salvabis. 3 Et dixerunt viri qui erant cum
David ad eum : Ecce nos hic in Judæa consistentes timemus : quanto magis si
ierimus in Ceilam adversum agmina Philisthinorum ? 4 Rursum ergo David
consuluit Dominum. Qui respondens, ait ei : Surge, et vade in Ceilam : ego
enim tradam Philisthæos in manu tua. 5 Abiit ergo David et viri ejus in Ceil-
273
Regum I
am, et pugnavit adversum Philisthæos : et abegit jumenta eorum, et percussit
eos plaga magna : et salvavit David habitatores Ceilæ. 6 Porro eo tempore quo
fugiebat Abiathar filius Achimelech ad David in Ceilam, ephod secum habens
descenderat.
7 Nuntiatum est autem Sauli quod venisset David in Ceilam : et ait Saul :
Tradidit eum Deus in manus meas, conclususque est introgressus urbem, in
qua portæ et seræ sunt. 8 Et præcepit Saul omni populo ut ad pugnam descenderet
in Ceilam, et obsideret David et viros ejus. 9 Quod cum David rescisset
quia præpararet ei Saul clam malum, dixit ad Abiathar sacerdotem : Applica
ephod. 10 Et ait David : Domine Deus Isra¨el, audivit famam servus tuus, quod
disponat Saul venire in Ceilam, ut evertat urbem propter me : 11 si tradent me
viri Ceilæ in manus ejus ? et si descendet Saul, sicut audivit servus tuus ?
Domine Deus Isra¨el, indica servo tuo. Et ait Dominus : Descendet. 12 Dixitque
David : Si tradent me viri Ceilæ, et viros qui sunt mecum, in manus Saul ? Et
dixit Dominus : Tradent. 13 Surrexit ergo David et viri ejus quasi sexcenti, et
egressi de Ceila, huc atque illuc vagabantur incerti : nuntiatumque est Sauli
quod fugisset David de Ceila, et salvatus esset : quam ob rem dissimulavit
exire. 14 Morabatur autem David in deserto in locis firmissimis, mansitque in
monte solitudinis Ziph, in monte opaco : quærebat eum tamen Saul cunctis
diebus, et non tradidit eum Deus in manus ejus. 15 Et vidit David quod egressus
esset Saul ut quæreret animam ejus. Porro David erat in deserto Ziph in
silva. 16 Et surrexit Jonathas filius Saul, et abiit ad David in silvam, et confortavit
manus ejus in Deo : dixitque ei : 17 Ne timeas : neque enim inveniet
te manus Saul patris mei, et tu regnabis super Isra¨el, et ego ero tibi secundus
: sed et Saul pater meus scit hoc. 18 Percussit ergo uterque foedus coram
Domino : mansitque David in silva, Jonathas autem reversus est in domum
suam.
19 Ascenderunt autem Ziphæi ad Saul in Gabaa, dicentes : Nonne ecce
David latitat apud nos in locis tutissimis silvæ, in colle Hachila, quæ est ad
dexteram deserti ? 20 Nunc ergo, sicut desideravit anima tua ut descenderes,
descende : nostrum autem erit ut tradamus eum in manus regis. 21 Dixitque
Saul : Benedicti vos a Domino, quia doluistis vicem meam. 22 Abite ergo, oro,
et diligentius præparate, et curiosius agite, et considerate locum ubi sit pes
ejus, vel quis viderit eum ibi : recogitat enim de me, quod callide insidier
ei. 23 Considerate, et videte omnia latibula ejus in quibus absconditur : et
revertimini ad me ad rem certam, ut vadam vobiscum. Quod si etiam in
terram se abstruserit, perscrutabor eum in cunctis millibus Juda.
24 At illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul : David autem et viri ejus
erant in deserto Maon, in campestribus ad dexteram Jesimon. 25 Ivit ergo
Saul et socii ejus ad quærendum eum. Et nuntiatum est David : statimque
descendit ad petram, et versabatur in deserto Maon : quod cum audisset Saul,
persecutus est David in deserto Maon. 26 Et ibat Saul ad latus montis ex parte
una : David autem et viri ejus erant in latere montis ex parte altera. Porro
David desperabat se posse evadere a facie Saul : itaque Saul et viri ejus in
modum coronæ cingebant David et viros ejus, ut caperent eos. 27 Et nuntius
venit ad Saul, dicens : Festina, et veni, quoniam infuderunt se Philisthiim
super terram. 28 Reversus est ergo Saul desistens persequi David, et perrexit
in occursum Philisthinorum : propter hoc vocaverunt locum illum, Petram
dividentem.
274
Regum I
24 Ascendit ergo David inde : et habitavit in locis tutissimis Engaddi.
2 Cumque reversus esset Saul, postquam persecutus est Philisthæos,
nuntiaverunt ei, dicentes : Ecce David in deserto est Engaddi. 3 Assumens
ergo Saul tria millia electorum virorum ex omni Isra¨el, perrexit ad investigandum
David et viros ejus, etiam super abruptissimas petras, quæ solis ibicibus
perviæ sunt. 4 Et venit ad caulas ovium, quæ se offerebant vianti : eratque
ibi spelunca, quam ingressus est Saul ut purgaret ventrem : porro David et
viri ejus in interiore parte speluncæ latebant. 5 Et dixerunt servi David ad
eum : Ecce dies de qua locutus est Dominus ad te : Ego tradam tibi inimicum
tuum, ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis. Surrexit ergo David, et præcidit
oram chlamydis Saul silenter. 6 Post hæc percussit cor suum David, eo
quod abscidisset oram chlamydis Saul. 7 Dixitque ad viros suos : Propitius sit
mihi Dominus, ne faciam hanc rem domino meo, christo Domini, ut mittam
manum meam in eum : quia christus Domini est. 8 Et confregit David viros
suos sermonibus, et non permisit eos ut consurgerent in Saul : porro Saul
exsurgens de spelunca, pergebat coepto itinere.
9 Surrexit autem et David post eum : et egressus de spelunca, clamavit post
tergum Saul, dicens : Domine mi rex. Et respexit Saul post se : et inclinans
se David pronus in terram adoravit, 10 dixitque ad Saul : Quare audis verba
hominum loquentium : David quærit malum adversum te ? 11 Ecce hodie
viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca : et
cogitavi ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus : dixi enim : Non extendam
manum meam in dominum meum, quia christus Domini est. 12 Quin
potius pater mi, vide, et cognosce oram chlamydis tuæ in manu mea : quoniam
cum præscinderem summitatem chlamydis tuæ, nolui extendere manum
meam in te : animadverte, et vide, quoniam non est in manu mea malum,
neque iniquitas, neque peccavi in te : tu autem insidiaris animæ meæ ut
auferas eam. 13 Judicet Dominus inter me et te, et ulciscatur me Dominus
ex te : manus autem mea non sit in te. 14 Sicut et in proverbio antiquo dicitur
: Ab impiis egredietur impietas : manus ergo mea non sit in te. 15 Quem
persequeris, rex Isra¨el ? quem persequeris ? canem mortuum persequeris,
et pulicem unum. 16 Sit Dominus judex, et judicet inter me et te : et videat,
et judicet causam meam, et eruat me de manu tua. 17 Cum autem complesset
David loquens sermones hujuscemodi ad Saul, dixit Saul : Numquid vox
hæc tua est, fili mi David ? Et levavit Saul vocem suam, et flevit : 18 dixitque
ad David : Justior tu es quam ego : tu enim tribuisti mihi bona, ego autem
reddidi tibi mala. 19 Et tu indicasti hodie quæ feceris mihi bona : quomodo
tradiderit me Dominus in manum tuam, et non occideris me. 20 Quis enim
cum invenerit inimicum suum, dimittet eum in via bona ? sed Dominus reddat
tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie operatus es in me. 21 Et nunc
quia scio quod certissime regnaturus sis, et habiturus in manu tua regnum Isra
¨el : 22 jura mihi in Domino, ne deleas semen meum post me, neque auferas
nomen meum de domo patris mei. 23 Et juravit David Sauli. Abiit ergo Saul
in domum suam : et David et viri ejus ascenderunt ad tutiora loca.
25 Mortuus est autem Samuel, et congregatus est universus Isra¨el, et
planxerunt eum, et sepelierunt eum in domo sua in Ramatha. Consurgensque
David descendit in desertum Pharan. 2 Erat autem vir quispiam
in solitudine Maon, et possessio ejus in Carmelo, et homo ille magnus nimis :
erantque ei oves tria millia, et mille capræ : et accidit ut tonderetur grex ejus
275
Regum I
in Carmelo. 3 Nomen autem viri illius erat Nabal. Et nomen uxoris ejus Abigail
: eratque mulier illa prudentissima, et speciosa : porro vir ejus durus, et
pessimus, et malitiosus : erat autem de genere Caleb. 4 Cum ergo audisset
David in deserto quod tonderet Nabal gregem suum, 5 misit decem juvenes,
et dixit eis : Ascendite in Carmelum, et venietis ad Nabal, et salutabitis eum
ex nomine meo pacifice. 6 Et dicetis : Sit fratribus meis et tibi pax, et domui
tuæ pax, et omnibus, quæcumque habes, sit pax. 7 Audivi quod tonderent pastores
tui, qui erant nobiscum in deserto : numquam eis molesti fuimus, nec
aliquando defuit quidquam eis de grege, omni tempore quo fuerunt nobiscum
in Carmelo. 8 Interroga pueros tuos, et indicabunt tibi. Nunc ergo inveniant
pueri tui gratiam in oculis tuis : in die enim bona venimus : quodcumque invenerit
manus tua, da servis tuis, et filio tuo David. 9 Cumque venissent pueri
David, locuti sunt ad Nabal omnia verba hæc ex nomine David : et siluerunt.
10 Respondens autem Nabal pueris David, ait : Quis est David ? et quis est
filius Isai ? hodie increverunt servi qui fugiunt dominos suos. 11 Tollam ergo
panes meos, et aquas meas, et carnes pecorum quæ occidi tonsoribus meis, et
dabo viris quos nescio unde sint ?
12 Regressi sunt itaque pueri David per viam suam, et reversi venerunt,
et nuntiaverunt ei omnia verba quæ dixerat. 13 Tunc ait David pueris suis :
Accingatur unusquisque gladio suo. Et accincti sunt singuli gladiis suis, accinctusque
est et David ense suo : et secuti sunt David quasi quadringenti
viri : porro ducenti remanserunt ad sarcinas. 14 Abigail autem uxori Nabal
nuntiavit unus de pueris suis, dicens : Ecce David misit nuntios de deserto,
ut benedicerent domino nostro : et aversatus est eos. 15 Homines isti boni
satis fuerant nobis, et non molesti : nec quidquam aliquando periit omni
tempore quo fuimus conversati cum eis in deserto : 16 pro muro erant nobis
tam in nocte quam in die, omnibus diebus quibus pavimus apud eos greges.
17 Quam ob rem considera, et recogita quid facias : quoniam completa est
malitia adversum virum tuum, et adversum domum tuam, et ipse est filius
Belial, ita ut nemo possit ei loqui. 18 Festinavit igitur Abigail, et tulit ducentos
panes, et duos utres vini, et quinque arietes coctos, et quinque sata polentæ,
et centum ligaturas uvæ passæ, et ducentas massas caricarum, et posuit super
asinos : 19 dixitque pueris suis : Præcedite me : ecce ego post tergum sequar
vos : viro autem suo Nabal non indicavit. 20 Cum ergo ascendisset asinum,
et descenderet ad radices montis, David et viri ejus descendebant in occursum
ejus : quibus et illa occurrit. 21 Et ait David : Vere frustra servavi omnia
quæ hujus erant in deserto, et non periit quidquam de cunctis quæ ad eum
pertinebant : et reddidit mihi malum pro bono. 22 Hæc faciat Deus inimicis
David, et hæc addat, si reliquero de omnibus quæ ad ipsum pertinent usque
mane mingentem ad parietem.
23 Cum autem vidisset Abigail David, festinavit, et descendit de asino, et
procidit coram David super faciem suam, et adoravit super terram, 24 et cecidit
ad pedes ejus, et dixit : In me sit, domine mi, hæc iniquitas : loquatur, obsecro,
ancilla tua in auribus tuis, et audi verba famulæ tuæ. 25 Ne ponat, oro,
dominus meus rex cor suum super virum istum iniquum Nabal : quoniam secundum
nomen suum stultus est, et stultitia est cum eo : ego autem ancilla tua
non vidi pueros tuos, domine mi, quos misisti. 26 Nunc ergo, domine mi, vivit
Dominus, et vivit anima tua, qui prohibuit te ne venires in sanguinem, et salvavit
manum tuam tibi : et nunc fiant sicut Nabal inimici tui, et qui quærunt
domino meo malum. 27 Quapropter suscipe benedictionem hanc, quam attulit
276
Regum I
ancilla tua tibi domino meo, et da pueris qui sequuntur te dominum meum.
28 Aufer iniquitatem famulæ tuæ : faciens enim faciet Dominus tibi domino
meo domum fidelem, quia prælia Domini, domine mi, tu præliaris : malitia
ergo non inveniatur in te omnibus diebus vitæ tuæ. 29 Si enim surrexerit
aliquando homo persequens te, et quærens animam tuam, erit anima domini
mei custodita quasi in fasciculo viventium apud Dominum Deum tuum :
porro inimicorum tuorum anima rotabitur, quasi in impetu et circulo fundæ.
30 Cum ergo fecerit Dominus tibi domino meo omnia quæ locutus est bona de
te, et constituerit te ducem super Isra¨el, 31 non erit tibi hoc in singultum, et in
scrupulum cordis domino meo, quod effuderis sanguinem innoxium, aut ipse
te ultus fueris : et cum benefecerit Dominus domino meo, recordaberis ancillæ
tuæ. 32 Et ait David ad Abigail : Benedictus Dominus Deus Isra¨el, qui misit
hodie te in occursum meum, et benedictum eloquium tuum, 33 et benedicta
tu, quæ prohibuisti me hodie ne irem ad sanguinem, et ulciscerer me manu
mea. 34 Alioquin vivit Dominus Deus Isra¨el, qui prohibuit me ne malum facerem
tibi : nisi cito venisses in occursum mihi, non remansisset Nabal usque
ad lucem matutinam mingens ad parietem. 35 Suscepit ergo David de manu
ejus omnia quæ attulerat ei, dixitque ei : Vade pacifice in domum tuam : ecce
audivi vocem tuam, et honoravi faciem tuam.
36 Venit autem Abigail ad Nabal : et ecce erat ei convivium in domo ejus
quasi convivium regis, et cor Nabal jucundum : erat enim ebrius nimis : et non
indicavit ei verbum pusillum aut grande usque mane. 37 Diluculo autem cum
digessisset vinum Nabal, indicavit ei uxor sua verba hæc : et emortuum est
cor ejus intrinsecus, et factus est quasi lapis. 38 Cumque pertransissent decem
dies, percussit Dominus Nabal, et mortuus est. 39 Quod cum audisset David
mortuum Nabal, ait : Benedictus Dominus, qui judicavit causam opprobrii
mei de manu Nabal, et servum suum custodivit a malo, et malitiam Nabal
reddidit Dominus in caput ejus. Misit ergo David, et locutus est ad Abigail,
ut sumeret eam sibi in uxorem. 40 Et venerunt pueri David ad Abigail in
Carmelum, et locuti sunt ad eam, dicentes : David misit nos ad te, ut accipiat
te sibi in uxorem. 41 Quæ consurgens, adoravit prona in terram, et ait : Ecce
famula tua sit in ancillam, ut lavet pedes servorum domini mei. 42 Et festinavit,
et surrexit Abigail, et ascendit super asinum, et quinque puellæ ierunt cum
ea, pedissequæ ejus, et secuta est nuntios David : et facta est illi uxor. 43 Sed et
Achinoam accepit David de Jezra¨el : et fuit utraque uxor ejus. 44 Saul autem
dedit Michol filiam suam, uxorem David, Phalti filio Lais, qui erat de Gallim.
26Et venerunt Ziphæi ad Saul in Gabaa, dicentes : Ecce David absconditus
est in colle Hachila, quæ est ex adverso solitudinis. 2 Et surrexit Saul, et
descendit in desertum Ziph, et cum eo tria millia virorum de electis Isra¨el, ut
quæreret David in deserto Ziph. 3 Et castrametatus est Saul in Gabaa Hachila,
quæ erat ex adverso solitudinis in via : David autem habitabat in deserto.
Videns autem quod venisset Saul post se in desertum, 4 misit exploratores,
et didicit quod illuc venisset certissime. 5 Et surrexit David clam, et venit
ad locum ubi erat Saul : cumque vidisset locum in quo dormiebat Saul, et
Abner filius Ner, princeps militiæ ejus, et Saulem dormientem in tentorio, et
reliquum vulgus per circuitum ejus, 6 ait David ad Achimelech Hethæum, et
Abisai filium Sarviæ fratrem Joab, dicens : Quis descendet mecum ad Saul in
castra ? Dixitque Abisai : Ego descendam tecum.
7 Venerunt ergo David et Abisai ad populum nocte, et invenerunt Saul
277
Regum I
jacentem et dormientem in tentorio, et hastam fixam in terra ad caput ejus :
Abner autem et populum dormientes in circuitu ejus. 8 Dixitque Abisai ad
David : Conclusit Deus inimicum tuum hodie in manus tuas : nunc ergo
perfodiam eum lancea in terra semel, et secundo opus non erit. 9 Et dixit
David ad Abisai : Ne interficias eum : quis enim extendet manum suam
in christum Domini, et innocens erit ? 10 Et dixit David : Vivit Dominus,
quia nisi Dominus percusserit eum, aut dies ejus venerit ut moriatur, aut in
prælium descendens perierit : 11 propitius sit mihi Dominus ne extendam
manum meam in christum Domini. Nunc igitur tolle hastam quæ est ad
caput ejus, et scyphum aquæ, et abeamus. 12 Tulit igitur David hastam, et
scyphum aquæ qui erat ad caput Saul, et abierunt : et non erat quisquam
qui videret, et intelligeret, et evigilaret, sed omnes dormiebant, quia sopor
Domini irruerat super eos. 13 Cumque transisset David ex adverso, et stetisset
in vertice montis de longe, et esset grande intervallum inter eos, 14 clamavit
David ad populum, et ad Abner filium Ner, dicens : Nonne respondebis,
Abner ? Et respondens Abner, ait : Quis es tu, qui clamas, et inquietas regem ?
15 Et ait David ad Abner : Numquid non vir tu es ? et quis alius similis tui in
Isra¨el ? quare ergo non custodisti dominum tuum regem ? ingressus est enim
unus de turba ut interficeret regem dominum tuum. 16 Non est bonum hoc,
quod fecisti : vivit Dominus, quoniam filii mortis estis vos, qui non custodistis
dominum vestrum, christum Domini : nunc ergo vide ubi sit hasta regis, et
ubi sit scyphus aquæ qui erat ad caput ejus.
17 Cognovit autem Saul vocem David, et dixit : Numquid vox hæc tua,
fili mi David ? Et ait David : Vox mea, domine mi rex. 18 Et ait : Quam ob
causam dominus meus persequitur servum suum ? quid feci ? aut quod est
malum in manu mea ? 19 Nunc ergo audi, oro, domine mi rex, verba servi
tui : si Dominus incitat te adversum me, odoretur sacrificium : si autem filii
hominum, maledicti sunt in conspectu Domini qui ejecerunt me hodie ut
non habitem in hæreditate Domini, dicentes : Vade, servi diis alienis. 20 Et
nunc non effundatur sanguis meus in terram coram Domino : quia egressus
est rex Isra¨el ut quærat pulicem unum, sicut persequitur perdix in montibus.
21 Et ait Saul : Peccavi : revertere, fili mi David : nequaquam enim ultra tibi
malefaciam, eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie : apparet
enim quod stulte egerim, et ignoraverim multa nimis. 22 Et respondens David,
ait : Ecce hasta regis : transeat unus de pueris regis, et tollat eam. 23 Dominus
autem retribuet unicuique secundum justitiam suam et fidem : tradidit
enim te Dominus hodie in manum meam, et nolui extendere manum meam
in christum Domini. 24 Et sicut magnificata est anima tua hodie in oculis meis,
sic magnificetur anima mea in oculis Domini, et liberet me de omni angustia.
25 Ait ergo Saul ad David : Benedictus tu, fili mi David : et quidem faciens
facies, et potens poteris. Abiit autem David in viam suam, et Saul reversus est
in locum suum.
27 Et ait David in corde suo : Aliquando incidam una die in manus Saul :
nonne melius est ut fugiam, et salver in terra Philisthinorum, ut desperet
Saul, cessetque me quærere in cunctis finibus Isra¨el ? fugiam ergo
manus ejus. 2 Et surrexit David, et abiit ipse, et sexcenti viri cum eo, ad
Achis filium Maoch regem Geth. 3 Et habitavit David cum Achis in Geth, ipse
et viri ejus : vir et domus ejus : et David, et duæ uxores ejus, Achinoam Jezrahelitis,
et Abigail uxor Nabal Carmeli. 4 Et nuntiatum est Sauli quod fugisset
278
Regum I
David in Geth, et non addidit ultra quærere eum. 5 Dixit autem David ad
Achis : Si inveni gratiam in oculis tuis, detur mihi locus in una urbium regionis
hujus, ut habitem ibi : cur enim manet servus tuus in civitate regis
tecum ? 6 Dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg : propter quam causam facta
est Siceleg regum Juda usque in diem hanc. 7 Fuit autem numerus dierum
quibus habitavit David in regione Philisthinorum, quatuor mensium.
8 Et ascendit David et viri ejus, et agebant prædas de Gessuri, et de Gerzi,
et de Amalecitis : hi enim pagi habitabantur in terra antiquitus, euntibus Sur
usque ad terram Ægypti. 9 Et percutiebat David omnem terram, nec relinquebat
viventem virum et mulierem : tollensque oves, et boves, et asinos,
et camelos, et vestes, revertebatur, et veniebat ad Achis. 10 Dicebat autem ei
Achis : In quem irruisti hodie ? Respondebat David : Contra meridiem Judæ,
et contra meridiem Jerameel, et contra meridiem Ceni. 11 Virum et mulierem
non vivificabat David, nec adducebat in Geth, dicens : Ne forte loquantur
adversum nos : Hæc fecit David : et hoc erat decretum illi omnibus diebus
quibus habitavit in regione Philisthinorum. 12 Credidit ergo Achis David, dicens
: Multa mala operatus est contra populum suum Isra¨el : erit igitur mihi
servus sempiternus.
28 Factum est autem in diebus illis, congregaverunt Philisthiim agmina
sua, ut præpararentur ad bellum contra Isra¨el : dixitque Achis ad
David : Sciens nunc scito quoniam mecum egredieris in castris, tu et viri
tui. 2 Dixitque David ad Achis : Nunc scies quæ facturus est servus tuus. Et
ait Achis ad David : Et ego custodem capitis mei ponam te cunctis diebus.
3 Samuel autem mortuus est, planxitque eum omnis Isra¨el, et sepelierunt eum
in Ramatha urbe sua. Et Saul abstulit magos et hariolos de terra. 4 Congregatique
sunt Philisthiim, et venerunt, et castrametati sunt in Sunam : congregavit
autem et Saul universum Isra¨el, et venit in Gelbo¨e. 5 Et vidit Saul castra
Philisthiim, et timuit, et expavit cor ejus nimis.
6 Consuluitque Dominum, et non respondit ei neque per somnia, neque
per sacerdotes, neque per prophetas. 7 Dixitque Saul servis suis : Quærite
mihi mulierem habentem pythonem, et vadam ad eam, et sciscitabor per illam.
Et dixerunt servi ejus ad eum : Est mulier pythonem habens in Endor.
8 Mutavit ergo habitum suum, vestitusque est aliis vestimentis, et abiit ipse,
et duo viri cum eo : veneruntque ad mulierem nocte, et ait illi : Divina mihi
in pythone, et suscita mihi quem dixero tibi. 9 Et ait mulier ad eum : Ecce,
tu nosti quanta fecerit Saul, et quomodo eraserit magos et hariolos de terra :
quare ergo insidiaris animæ meæ, ut occidar ? 10 Et juravit ei Saul in Domino,
dicens : Vivit Dominus, quia non eveniet tibi quidquam mali propter hanc
rem. 11 Dixitque ei mulier : Quem suscitabo tibi ? Qui ait : Samuelem mihi
suscita. 12 Cum autem vidisset mulier Samuelem, exclamavit voce magna, et
dixit ad Saul : Quare imposuisti mihi ? tu es enim Saul. 13 Dixitque ei rex :
Noli timere : quid vidisti ? Et ait mulier ad Saul : Deos vidi ascendentes de
terra. 14 Dixitque ei : Qualis est forma ejus ? Quæ ait : Vir senex ascendit, et
ipse amictus est pallio. Et intellexit Saul quod Samuel esset, et inclinavit se
super faciem suam in terra, et adoravit. 15 Dixit autem Samuel ad Saul : Quare
inquietasti me ut suscitarer ? Et ait Saul : Coarctor nimis : siquidem Philisthiim
pugnant adversum me, et Deus recessit a me, et exaudire me noluit neque
in manu prophetarum, neque per somnia : vocavi ergo te, ut ostenderes mihi
quid faciam. 16 Et ait Samuel : Quid interrogas me, cum Dominus recesserit a
279
Regum I
te, et transierit ad æmulum tuum ? 17 Faciet enim tibi Dominus sicut locutus
est in manu mea, et scindet regnum tuum de manu tua et dabit illud proximo
tuo David : 18 quia non obedisti voci Domini, neque fecisti iram furoris ejus in
Amalec : idcirco quod pateris, fecit tibi Dominus hodie. 19 Et dabit Dominus
etiam Isra¨el tecum in manus Philisthiim : cras autem tu et filii tui mecum
eritis : sed et castra Isra¨el tradet Dominus in manus Philisthiim. 20 Statimque
Saul cecidit porrectus in terram : extimuerat enim verba Samuelis, et robur
non erat in eo, quia non comederat panem tota die illa. 21 Ingressa est itaque
mulier illa ad Saul (conturbatus enim erat valde), dixitque ad eum : Ecce obedivit
ancilla tua voci tuæ, et posui animam meam in manu mea : et audivi
sermones tuos, quos locutus es ad me. 22 Nunc igitur audi et tu vocem ancillæ
tuæ, et ponam coram te buccellam panis, ut comedens convalescas, et possis
iter agere. 23 Qui renuit, et ait : Non comedam. Co¨egerunt autem eum servi
sui et mulier, et tandem audita voce eorum surrexit de terra, et sedit super lectum.
24 Mulier autem illa habebat vitulum pascualem in domo, et festinavit, et
occidit eum : tollensque farinam, miscuit eam, et coxit azyma, 25 et posuit ante
Saul et ante servos ejus. Qui cum comedissent, surrexerunt, et ambulaverunt
per totam noctem illam.
29 Congregata sunt ergo Philisthiim universa agmina in Aphec : sed et
Isra¨el castrametatus est super fontem qui erat in Jezrahel. 2 Et satrapæ
quidem Philisthiim incedebant in centuriis et millibus : David autem et viri
ejus erant in novissimo agmine cum Achis. 3 Dixeruntque principes Philisthiim
ad Achis : Quid sibi volunt Hebræi isti ? Et ait Achis ad principes Philisthiim
: Num ignoratis David, qui fuit servus Saul regis Isra¨el, et est apud me
multis diebus, vel annis, et non inveni in eo quidquam ex die qua transfugit ad
me usque ad diem hanc ? 4 Irati sunt autem adversus eum principes Philisthiim,
et dixerunt ei : Revertatur vir iste, et sedeat in loco suo in quo constituisti
eum, et non descendat nobiscum in prælium, ne fiat nobis adversarius, cum
præliari coeperimus : quomodo enim aliter poterit placare dominum suum,
nisi in capitibus nostris ? 5 Nonne iste est David, cui cantabant in choris,
dicentes :
Percussit Saul in millibus suis,
et David in decem millibus suis ?
6 Vocavit ergo Achis David, et ait ei : Vivit Dominus, quia rectus es tu,
et bonus in conspectu meo : et exitus tuus, et introitus tuus mecum est in
castris : et non inveni in te quidquam mali ex die qua venisti ad me usque in
diem hanc : sed satrapis non places. 7 Revertere ergo, et vade in pace, et non
offendas oculos satraparum Philisthiim. 8 Dixitque David ad Achis : Quid
enim feci, et quid invenisti in me servo tuo, a die qua fui in conspectu tuo
usque in diem hanc, ut non veniam et pugnem contra inimicos domini mei
regis ? 9 Respondens autem Achis, locutus est ad David : Scio quia bonus es tu
in oculis meis, sicut angelus Dei : sed principes Philisthinorum dixerunt : Non
ascendet nobiscum in prælium. 10 Igitur consurge mane tu, et servi domini
tui qui venerunt tecum : et cum de nocte surrexeritis, et coeperit dilucescere,
pergite. 11 Surrexit itaque de nocte David, ipse et viri ejus, ut proficiscerentur
mane, et reverterentur ad terram Philisthiim : Philisthiim autem ascenderunt
in Jezrahel.
280
Regum I
30 Cumque venissent David et viri ejus in Siceleg die tertia, Amalecitæ
impetum fecerant ex parte australi in Siceleg, et percusserant Siceleg,
et succenderant eam igni. 2 Et captivas duxerant mulieres ex ea, a minimo
usque ad magnum : et non interfecerant quemquam, sed secum duxerant, et
pergebant itinere suo. 3 Cum ergo venissent David et viri ejus ad civitatem, et
invenissent eam succensam igni, et uxores suas, et filios suos et filias, ductas
esse captivas, 4 levaverunt David et populus qui erat cum eo voces suas, et
planxerunt donec deficerent in eis lacrimæ. 5 Siquidem et duæ uxores David
captivæ ductæ fuerant, Achinoam Jezrahelites, et Abigail uxor Nabal Carmeli.
6 Et contristatus est David valde : volebat enim eum populus lapidare, quia
amara erat anima uniuscujusque viri super filiis suis et filiabus : confortatus
est autem David in Domino Deo suo.
7 Et ait ad Abiathar sacerdotem filium Achimelech : Applica ad me ephod.
Et applicavit Abiathar ephod ad David. 8 Et consuluit David Dominum, dicens
: Persequar latrunculos hos, et comprehendam eos, an non ? Dixitque
ei Dominus : Persequere : absque dubio enim comprehendes eos, et excuties
prædam. 9 Abiit ergo David, ipse et sexcenti viri qui erant cum eo, et venerunt
usque ad torrentem Besor : et lassi quidam substiterunt. 10 Persecutus est
autem David ipse, et quadringenti viri : substiterant enim ducenti, qui lassi
transire non poterant torrentem Besor. 11 Et invenerunt virum ægyptium in
agro, et adduxerunt eum ad David : dederuntque ei panem ut comederet,
et biberet aquam, 12 sed et fragmen massæ caricarum, et duas ligaturas uvæ
passæ. Quæ cum comedisset, reversus est spiritus ejus, et refocillatus est :
non enim comederat panem, neque biberat aquam, tribus diebus et tribus
noctibus. 13 Dixit itaque ei David : Cujus es tu ? vel unde ? et quo pergis ?
Qui ait : Puer ægyptius ego sum, servus viri Amalecitæ : dereliquit autem me
dominus meus, quia ægrotare coepi nudiustertius. 14 Siquidem nos erupimus
ad australem plagam Cerethi, et contra Judam, et ad meridiem Caleb, et Siceleg
succendimus igni. 15 Dixitque ei David : Potes me ducere ad cuneum
istum ? Qui ait : Jura mihi per Deum quod non occidas me, et non tradas
me in manus domini mei, et ego ducam te ad cuneum istum. Et juravit ei
David. 16 Qui cum duxisset eum, ecce illi discumbebant super faciem universæ
terræ comedentes et bibentes, et quasi festum celebrantes diem, pro cuncta
præda et spoliis quæ ceperant de terra Philisthiim et de terra Juda. 17 Et percussit
eos David a vespere usque ad vesperam alterius diei, et non evasit ex
eis quisquam, nisi quadringenti viri adolescentes, qui ascenderant camelos et
fugerant. 18 Eruit ergo David omnia quæ tulerant Amalecitæ, et duas uxores
suas eruit. 19 Nec defuit quidquam a parvo usque ad magnum, tam de filiis
quam de filiabus, et de spoliis, et quæcumque rapuerant : omnia reduxit
David. 20 Et tulit universos greges et armenta, et minavit ante faciem suam :
dixeruntque : Hæc est præda David.
21 Venit autem David ad ducentos viros qui lassi substiterant, nec sequi
potuerant David, et residere eos jusserat in torrente Besor : qui egressi sunt
obviam David et populo qui erat cum eo. Accedens autem David ad populum,
salutavit eos pacifice. 22 Respondensque omnis vir pessimus et iniquus de
viris qui ierant cum David, dixit : Quia non venerunt nobiscum, non dabimus
eis quidquam de præda quam eruimus : sed sufficiat unicuique uxor sua et
filii : quos cum acceperint, recedant. 23 Dixit autem David : Non sic facietis,
fratres mei, de his quæ tradidit nobis Dominus, et custodivit nos, et dedit
latrunculos qui eruperant adversum nos, in manus nostras : 24 nec audiet vos
281
Regum I
quisquam super sermone hoc : æqua enim pars erit descendentis ad prælium,
et remanentis ad sarcinas, et similiter divident. 25 Et factum est hoc ex die illa
et deinceps, constitutum et præfinitum, et quasi lex in Isra¨el usque in diem
hanc. 26 Venit ergo David in Siceleg, et misit dona de præda senioribus Juda
proximis suis, dicens : Accipite benedictionem de præda hostium Domini :
27 his qui erant in Bethel, et qui in Ramoth ad meridiem, et qui in Jether, 28 et
qui in Aro¨er, et qui in Sephamoth, et qui in Esthamo, 29 et qui in Rachal, et qui
in urbibus Jerameel, et qui in urbibus Ceni, 30 et qui in Arama, et qui in lacu
Asan, et qui in Athach, 31 et qui in Hebron, et reliquis qui erant in his locis in
quibus commoratus fuerat David, ipse et viri ejus.
31 Philisthiim autem pugnabant adversum Isra¨el : et fugerunt viri Isra¨el
ante faciem Philisthiim, et ceciderunt interfecti in monte Gelbo¨e. 2 Irrueruntque
Philisthiim in Saul et in filios ejus, et percusserunt Jonathan, et
Abinadab, et Melchisua filios Saul : 3 totumque pondus prælii versum est
in Saul, et consecuti sunt eum viri sagittarii, et vulneratus est vehementer a
sagittariis. 4 Dixitque Saul ad armigerum suum : Evagina gladium tuum, et
percute me : ne forte veniant incircumcisi isti, et interficiant me, illudentes
mihi. Et noluit armiger ejus : fuerat enim nimio terrore perterritus. Arripuit
itaque Saul gladium, et irruit super eum. 5 Quod cum vidisset armiger ejus,
videlicet quod mortuus esset Saul, irruit etiam ipse super gladium suum, et
mortuus est cum eo. 6 Mortuus est ergo Saul, et tres filii ejus, et armiger illius,
et universi viri ejus in die illa pariter. 7 Videntes autem viri Isra¨el qui erant
trans vallem et trans Jordanem, quod fugissent viri Isra¨elitæ, et quod mortuus
esset Saul et filii ejus, reliquerunt civitates suas, et fugerunt : veneruntque
Philisthiim, et habitaverunt ibi. 8 Facta autem die altera, venerunt Philisthiim
ut spoliarent interfectos, et invenerunt Saul et tres filios ejus jacentes in
monte Gelbo¨e. 9 Et præciderunt caput Saul, et spoliaverunt eum armis : et
miserunt in terram Philisthinorum per circuitum, ut annuntiaretur in templo
idolorum, et in populis. 10 Et posuerunt arma ejus in templo Astaroth, corpus
vero ejus suspenderunt in muro Bethsan. 11 Quod cum audissent habitatores
Jabes Galaad, quæcumque fecerant Philisthiim Saul, 12 surrexerunt omnes viri
fortissimi, et ambulaverunt tota nocte, et tulerunt cadaver Saul, et cadavera filiorum
ejus, de muro Bethsan : veneruntque Jabes Galaad, et combusserunt ea
ibi : 13 et tulerunt ossa eorum, et sepelierunt in nemore Jabes, et jejunaverunt
septem diebus.
282
Liber Secundus Regum
1 Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a
cæde Amalec, et maneret in Siceleg duos dies. 2 In die autem tertia apparuit
homo veniens de castris Saul veste conscissa, et pulvere conspersus
caput : et ut venit ad David, cecidit super faciem suam, et adoravit. 3 Dixitque
ad eum David : Unde venis ? Qui ait ad eum : De castris Isra¨el fugi. 4 Et
dixit ad eum David : Quod est verbum quod factum est ? indica mihi. Qui
ait : Fugit populus ex prælio, et multi corruentes e populo mortui sunt : sed
et Saul et Jonathas filius ejus interierunt. 5 Dixitque David ad adolescentem
qui nuntiabat ei : Unde scis quia mortuus est Saul, et Jonathas filius ejus ?
6 Et ait adolescens qui nuntiabat ei : Casu veni in montem Gelbo¨e, et Saul
incumbebat super hastam suam : porro currus et equites appropinquabant ei,
7 et conversus post tergum suum, vidensque me, vocavit. Cui cum respondissem
: Adsum : 8 dixit mihi : Quisnam es tu ? Et aio ad eum : Amalecites ego
sum. 9 Et locutus est mihi : Sta super me, et interfice me : quoniam tenent me
angustiæ, et adhuc tota anima mea in me est. 10 Stansque super eum, occidi
illum : sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam : et tuli diadema
quod erat in capite ejus, et armillam de brachio illius, et attuli ad te dominum
meum huc.
11 Apprehendens autem David, vestimenta sua scidit, omnesque viri qui
erant cum eo, 12 et planxerunt, et fleverunt, et jejunaverunt usque ad vesperam
super Saul, et super Jonathan filium ejus, et super populum Domini, et super
domum Isra¨el, eo quod corruissent gladio. 13 Dixitque David ad juvenem qui
nuntiaverat ei : Unde es tu ? Qui respondit : Filius hominis advenæ Amalecitæ
ego sum. 14 Et ait ad eum David : Quare non timuisti mittere manum tuam
ut occideres christum Domini ? 15 Vocansque David unum de pueris suis, ait :
Accedens irrue in eum. Qui percussit illum, et mortuus est. 16 Et ait ad eum
David : Sanguis tuus super caput tuum : os enim tuum locutum est adversum
te, dicens : Ego interfeci christum Domini.
17 Planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul, et super
Jonathan filium ejus 18 (et præcepit ut docerent filios Juda arcum, sicut
scriptum est in libro justorum), et ait :
Considera, Isra¨el, pro his qui mortui sunt,
super excelsa tua vulnerati.
19 Inclyti Isra¨el super montes tuos interfecti sunt :
quomodo ceciderunt fortes ?
20 Nolite annuntiare in Geth,
neque annuntietis in compitis Ascalonis :
ne forte lætentur filiæ Philisthiim ;
ne exultent filiæ incircumcisorum.
21 Montes Gelbo¨e, nec ros, nec pluvia veniant super vos,
neque sint agri primitiarum :
quia ibi abjectus est clypeus fortium :
clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo.
22 A sanguine interfectorum, ab adipe fortium,
sagitta Jonathæ numquam rediit retrorsum,
et gladius Saul non est reversus inanis.
Regum II
23 Saul et Jonathas amabiles, et decori in vita sua,
in morte quoque non sunt divisi :
aquilis velociores, leonibus fortiores.
24 Filiæ Isra¨el, super Saul flete,
qui vestiebat vos coccino in deliciis,
qui præbebat ornamenta aurea cultui vestro.
25 Quomodo ceciderunt fortes in prælio ?
Jonathas in excelsis tuis occisus est ?
26 Doleo super te, frater mi Jonatha,
decore nimis, et amabilis super amorem mulierum.
Sicut mater unicum amat filium suum,
ita ego te diligebam.
27 Quomodo ceciderunt robusti,
et perierunt arma bellica ?
2 Igitur post hæc consuluit David Dominum, dicens : Num ascendam in
unam de civitatibus Juda ? Et ait Dominus ad eum : Ascende. Dixitque
David : Quo ascendam ? Et respondit ei : In Hebron. 2 Ascendit ergo David, et
duæ uxores ejus, Achinoam Jezra¨elites, et Abigail uxor Nabal Carmeli : 3 sed
et viros, qui erant cum eo, duxit David singulos cum domo sua : et manserunt
in oppidis Hebron. 4 Veneruntque viri Juda, et unxerunt ibi David ut regnaret
super domum Juda. Et nuntiatum est David quod viri Jabes Galaad sepelissent
Saul. 5 Misit ergo David nuntios ad viros Jabes Galaad, dixitque ad eos :
Benedicti vos Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro
Saul, et sepelistis eum. 6 Et nunc retribuet vobis quidem Dominus misericordiam
et veritatem : sed et ego reddam gratiam, eo quod fecistis verbum istud.
7 Confortentur manus vestræ, et estote filii fortitudinis : licet enim mortuus
sit dominus vester Saul, tamen me unxit domus Juda in regem sibi.
8 Abner autem filius Ner, princeps exercitus Saul, tulit Isboseth filium Saul,
et circumduxit eum per castra, 9 regemque constituit super Galaad, et super
Gessuri, et super Jezra¨el, et super Ephraim, et super Benjamin, et super Isra¨el
universum. 10 Quadraginta annorum erat Isboseth filius Saul cum regnare
coepisset super Isra¨el, et duobus annis regnavit : sola autem domus Juda
sequebatur David. 11 Et fuit numerus dierum quos commoratus est David
imperans in Hebron super domum Juda, septem annorum et sex mensium.
12 Egressusque est Abner filius Ner, et pueri Isboseth filii Saul, de castris in
Gabaon. 13 Porro Joab filius Sarviæ, et pueri David, egressi sunt, et occurrerunt
eis juxta piscinam Gabaon. Et cum in unum convenissent, e regione sederunt :
hi ex una parte piscinæ, et illi ex altera. 14 Dixitque Abner ad Joab : Surgant
pueri, et ludant coram nobis. Et respondit Joab : Surgant. 15 Surrexerunt ergo,
et transierunt numero duodecim de Benjamin, ex parte Isboseth filii Saul, et
duodecim de pueris David. 16 Apprehensoque unusquisque capite comparis
sui, defixit gladium in latus contrarii, et ceciderunt simul : vocatumque est
nomen loci illius : Ager robustorum, in Gabaon. 17 Et ortum est bellum durum
satis in die illa : fugatusque est Abner et viri Isra¨el a pueris David.
18 Erant autem ibi tres filii Sarviæ, Joab, et Abisai, et Asa¨el : porro
Asa¨el cursor velocissimus fuit, quasi unus de capreis quæ morantur in silvis.
19 Persequebatur autem Asa¨el Abner, et non declinavit ad dextram neque
284
Regum II
ad sinistram omittens persequi Abner. 20 Respexit itaque Abner post tergum
suum, et ait : Tune es Asa¨el ? Qui respondit : Ego sum. 21 Dixitque ei Abner :
Vade ad dexteram, sive ad sinistram, et apprehende unum de adolescentibus,
et tolle tibi spolia ejus. Noluit autem Asa¨el omittere quin urgeret eum. 22 Rursumque
locutus est Abner ad Asa¨el : Recede, noli me sequi, ne compellar
confodere te in terram, et levare non potero faciem meam ad Joab fratrem tuum.
23 Qui audire contempsit, et noluit declinare : percussit ergo eum Abner
aversa hasta in inguine, et transfodit, et mortuus est in eodem loco : omnesque
qui transibant per locum illum, in quo ceciderat Asa¨el et mortuus erat, subsistebant.
24 Persequentibus autem Joab et Abisai fugientem Abner, sol occubuit :
et venerunt usque ad collem aquæductus, qui est ex adverso vallis itineris deserti
in Gabaon. 25 Congregatique sunt filii Benjamin ad Abner : et conglobati
in unum cuneum, steterunt in summitate tumuli unius. 26 Et exclamavit Abner
ad Joab, et ait : Num usque ad internecionem tuus mucro desæviet ? an
ignoras quod periculosa sit desperatio ? usquequo non dicis populo ut omittat
persequi fratres suos ? 27 Et ait Joab : Vivit Dominus, si locutus fuisses, mane
recessisset populus persequens fratrem suum. 28 Insonuit ergo Joab buccina,
et stetit omnis exercitus, nec persecuti sunt ultra Isra¨el, neque iniere certamen.
29 Abner autem et viri ejus abierunt per campestria, tota nocte illa : et transierunt
Jordanem, et lustrata omni Beth-horon, venerunt ad castra. 30 Porro
Joab reversus, omisso Abner, congregavit omnem populum : et defuerunt de
pueris David decem et novem viri, excepto Asa¨ele. 31 Servi autem David percusserunt
de Benjamin, et de viris qui erant cum Abner, trecentos sexaginta,
qui et mortui sunt. 32 Tuleruntque Asa¨el, et sepelierunt eum in sepulchro patris
sui in Bethlehem : et ambulaverunt tota nocte Joab et viri qui erant cum
eo, et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron.
3Facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter domum David :
David proficiscens, et semper seipso robustior, domus autem Saul decrescens
quotidie. 2 Natique sunt filii David in Hebron : fuitque primogenitus
ejus Amnon, de Achinoam Jezra¨elitide. 3 Et post eum Cheleab, de Abigail uxore
Nabal Carmeli : porro tertius Absalom, filius Maacha filiæ Tholmai regis
Gessur. 4 Quartus autem Adonias, filius Haggith : et quintus Saphathia, filius
Abital. 5 Sextus quoque Jethraam, de Egla uxore David : hi nati sunt David
in Hebron. 6 Cum ergo esset prælium inter domum Saul et domum David,
Abner filius Ner regebat domum Saul.
7 Fuerat autem Sauli concubina nomine Respha, filia Aja. Dixitque Isboseth
ad Abner : 8 Quare ingressus es ad concubinam patris mei ? Qui iratus
nimis propter verba Isboseth, ait : Numquid caput canis ego sum adversum
Judam hodie, qui fecerim misericordiam super domum Saul patris tui, et super
fratres et proximos ejus, et non tradidi te in manus David, et tu requisisti
in me quod argueres pro muliere hodie ? 9 Hæc faciat Deus Abner, et hæc
addat ei, nisi quomodo juravit Dominus David, sic faciam cum eo, 10 ut transferatur
regnum de domo Saul, et elevetur thronus David super Isra¨el et super
Judam, a Dan usque Bersabee. 11 Et non potuit respondere ei quidquam, quia
metuebat illum. 12 Misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes : Cujus
est terra ? et ut loquerentur : Fac mecum amicitias, et erit manus mea tecum,
et reducam ad te universum Isra¨el. 13 Qui ait : Optime : ego faciam tecum amicitias
: sed unam rem peto a te, dicens : Non videbis faciem meam antequam
adduxeris Michol filiam Saul : et sic venies, et videbis me. 14 Misit autem
285
Regum II
David nuntios ad Isboseth filium Saul, dicens : Redde uxorem meam Michol,
quam despondi mihi centum præputiis Philisthiim. 15 Misit ergo Isboseth, et
tulit eam a viro suo Phaltiel filio Lais. 16 Sequebaturque eam vir suus, plorans
usque Bahurim : et dixit ad eum Abner : Vade, et revertere. Qui reversus est.
17 Sermonem quoque intulit Abner ad seniores Isra¨el, dicens : Tam heri quam
nudiustertius quærebatis David ut regnaret super vos. 18 Nunc ergo facite :
quoniam Dominus locutus est ad David, dicens : In manu servi mei David
salvabo populum meum Isra¨el de manu Philisthiim, et omnium inimicorum
ejus. 19 Locutus est autem Abner etiam ad Benjamin. Et abiit ut loqueretur ad
David in Hebron omnia quæ placuerant Isra¨eli et universo Benjamin. 20 Venitque
ad David in Hebron cum viginti viris : et fecit David Abner, et viris
ejus qui venerant cum eo, convivium. 21 Et dixit Abner ad David : Surgam,
ut congregem ad te dominum meum regem omnem Isra¨el, et ineam tecum
foedus, et imperes omnibus, sicut desiderat anima tua. Cum ergo deduxisset
David Abner, et ille isset in pace, 22 statim pueri David et Joab venerunt, cæsis
latronibus, cum præda magna nimis : Abner autem non erat cum David in
Hebron, quia jam dimiserat eum, et profectus fuerat in pace. 23 Et Joab, et
omnis exercitus qui erat cum eo, postea venerunt : nuntiatum est itaque Joab
a narrantibus : Venit Abner filius Ner ad regem, et dimisit eum, et abiit in
pace.
24 Et ingressus est Joab ad regem, et ait : Quid fecisti ? Ecce venit Abner
ad te : quare dimisisti eum, et abiit et recessit ? 25 ignoras Abner filium
Ner, quoniam ad hoc venit ad te ut deciperet te, et sciret exitum tuum et
introitum tuum, et nosset omnia quæ agis ? 26 Egressus itaque Joab a David,
misit nuntios post Abner, et reduxit eum a cisterna Sira, ignorante David.
27 Cumque rediisset Abner in Hebron, seorsum adduxit eum Joab ad medium
portæ ut loqueretur ei, in dolo : et percussit illum ibi in inguine, et mortuus
est in ultionem sanguinis Asa¨el fratris ejus. 28 Quod cum audisset David rem
jam gestam, ait : Mundus ego sum, et regnum meum apud Dominum usque
in sempiternum, a sanguine Abner filii Ner : 29 et veniat super caput Joab, et
super omnem domum patris ejus : nec deficiat de domo Joab fluxum seminis
sustinens, et leprosus, et tenens fusum, et cadens gladio, et indigens pane.
30 Igitur Joab et Abisai frater ejus interfecerunt Abner, eo quod occidisset Asa¨el
fratrem eorum in Gabaon in prælio.
31 Dixit autem David ad Joab, et ad omnem populum qui erat cum eo :
Scindite vestimenta vestra, et accingimini saccis, et plangite ante exequias Abner.
Porro rex David sequebatur feretrum. 32 Cumque sepelissent Abner in
Hebron, levavit rex David vocem suam, et flevit super tumulum Abner : flevit
autem et omnis populus. 33 Plangensque rex, et lugens Abner, ait :
Nequaquam ut mori solent ignavi, mortuus est Abner.
34 Manus tuæ ligatæ non sunt,
et pedes tui non sunt compedibus aggravati :
sed sicut solent cadere coram filiis iniquitatis, sic corruisti.
Congeminansque omnis populus flevit super eum. 35 Cumque venisset
universa multitudo cibum capere cum David, clara adhuc die juravit David,
dicens : Hæc faciat mihi Deus, et hæc addat, si ante occasum solis gustavero
panem vel aliud quidquam. 36 Omnisque populus audivit, et placuerunt eis
cuncta quæ fecit rex in conspectu totius populi. 37 Et cognovit omne vulgus et
universus Isra¨el in die illa, quoniam non actum fuisset a rege ut occideretur
286
Regum II
Abner filius Ner. 38 Dixit quoque rex ad servos suos : Num ignoratis quoniam
princeps et maximus cecidit hodie in Isra¨el ? 39 Ego autem adhuc delicatus,
et unctus rex : porro viri isti filii Sarviæ duri sunt mihi : retribuat Dominus
facienti malum juxta malitiam suam.
4 Audivit autem Isboseth filius Saul quod cecidisset Abner in Hebron : et
dissolutæ sunt manus ejus, omnisque Isra¨el perturbatus est. 2 Duo autem
viri principes latronum erant filio Saul, nomen uni Baana, et nomen alteri
Rechab, filii Remmon Berothitæ de filiis Benjamin : siquidem et Beroth reputata
est in Benjamin. 3 Et fugerunt Berothitæ in Gethaim, fueruntque ibi
advenæ usque ad tempus illud. 4 Erat autem Jonathæ filio Saul filius debilis
pedibus : quinquennis enim fuit, quando venit nuntius de Saul et Jonatha ex
Jezrahel. Tollens itaque eum nutrix sua, fugit : cumque festinaret ut fugeret,
cecidit, et claudus effectus est : habuitque vocabulum Miphiboseth. 5 Venientes
igitur filii Remmon Berothitæ, Rechab et Baana, ingressi sunt fervente
die domum Isboseth : qui dormiebat super stratum suum meridie. Et ostiaria
domus purgans triticum, obdormivit. 6 Ingressi sunt autem domum latenter
assumentes spicas tritici, et percusserunt eum in inguine Rechab, et Baana
frater ejus, et fugerunt. 7 Cum autem ingressi fuissent domum, ille dormiebat
super lectum suum in conclavi, et percutientes interfecerunt eum : sublatoque
capite ejus, abierunt per viam deserti tota nocte, 8 et attulerunt caput Isboseth
ad David in Hebron : dixeruntque ad regem : Ecce caput Isboseth filii Saul
inimici tui, qui quærebat animam tuam : et dedit Dominus domino meo regi
ultionem hodie de Saul, et de semine ejus.
9 Respondens autem David Rechab, et Baana fratri ejus, filiis Remmon
Berothitæ, dixit ad eos : Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni
angustia, 10 quoniam eum qui annuntiaverat mihi, et dixerat : Mortuus est
Saul : qui putabat se prospera nuntiare, tenui, et occidi eum in Siceleg, cui
oportebat mercedem dare pro nuntio. 11 Quanto magis nunc cum homines
impii interfecerunt virum innoxium in domo sua, super lectum suum, non
quæram sanguinem ejus de manu vestra, et auferam vos de terra ? 12 Præcepit
itaque David pueris suis, et interfecerunt eos : præcidentesque manus et pedes
eorum, suspenderunt eos super piscinam in Hebron : caput autem Isboseth
tulerunt, et sepelierunt in sepulchro Abner in Hebron.
5Et venerunt universæ tribus Isra¨el ad David in Hebron, dicentes : Ecce nos
os tuum et caro tua sumus. 2 Sed et heri et nudiustertius cum esset Saul
rex super nos, tu eras educens et reducens Isra¨el : dixit autem Dominus ad
te : Tu pasces populum meum Isra¨el, et tu eris dux super Isra¨el. 3 Venerunt
quoque et seniores Isra¨el ad regem in Hebron, et percussit cum eis rex David
foedus in Hebron coram Domino : unxeruntque David in regem super Isra¨el.
4 Filius triginta annorum erat David cum regnare coepisset, et quadraginta
annis regnavit. 5 In Hebron regnavit super Judam septem annis et sex mensibus
: in Jerusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Isra¨el et
Judam.
6 Et abiit rex, et omnes viri qui erant cum eo, in Jerusalem, ad Jebusæum
habitatorem terræ : dictumque est David ab eis : Non ingredieris huc, nisi
abstuleris cæcos et claudos dicentes : Non ingredietur David huc. 7 Cepit
autem David arcem Sion : hæc est civitas David. 8 Proposuerat enim David in
die illa præmium, qui percussisset Jebusæum, et tetigisset domatum fistulas,
et abstulisset cæcos et claudos odientes animam David. Idcirco dicitur in
287
Regum II
proverbio : Cæcus et claudus non intrabunt in templum. 9 Habitavit autem
David in arce, et vocavit eam civitatem David : et ædificavit per gyrum a Mello
et intrinsecus. 10 Et ingrediebatur proficiens atque succrescens, et Dominus
Deus exercituum erat cum eo. 11 Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad
David, et ligna cedrina, et artifices lignorum, artificesque lapidum ad parietes :
et ædificaverunt domum David. 12 Et cognovit David quoniam confirmasset
eum Dominus regem super Isra¨el, et quoniam exaltasset regnum ejus super
populum suum Isra¨el. 13 Accepit ergo David adhuc concubinas et uxores de
Jerusalem, postquam venerat de Hebron : natique sunt David et alii filii et
filiæ : 14 et hæc nomina eorum, qui nati sunt ei in Jerusalem : Samua, et
Sobab, et Nathan, et Salomon, 15 et Jebahar, et Elisua, et Nepheg, 16 et Japhia,
et Elisama, et Elioda, et Eliphaleth.
17 Audierunt ergo Philisthiim quod unxissent David in regem super Isra
¨el, et ascenderunt universi ut quærerent David : quod cum audisset David,
descendit in præsidium. 18 Philisthiim autem venientes diffusi sunt in valle
Raphaim. 19 Et consuluit David Dominum, dicens : Si ascendam ad Philisthiim
? et si dabis eos in manu mea ? Et dixit Dominus ad David : Ascende, quia
tradens dabo Philisthiim in manu tua. 20 Venit ergo David in Baal Pharasim : et
percussit eos ibi, et dixit : Divisit Dominus inimicos meos coram me, sicut dividuntur
aquæ. Propterea vocatum est nomen loci illius, Baal Pharasim. 21 Et
reliquerunt ibi sculptilia sua, quæ tulit David et viri ejus. 22 Et addiderunt
adhuc Philisthiim ut ascenderent, et diffusi sunt in valle Raphaim. 23 Consuluit
autem David Dominum : Si ascendam contra Philisthæos, et tradas eos
in manus meas ? Qui respondit : Non ascendas contra eos, sed gyra post tergum
eorum, et venies ad eos ex adverso pyrorum. 24 Et cum audieris sonitum
gradientis in cacumine pyrorum, tunc inibis prælium : quia tunc egredietur
Dominus ante faciem tuam, ut percutiat castra Philisthiim. 25 Fecit itaque
David sicut præceperat ei Dominus, et percussit Philisthiim de Gabaa usque
dum venias Gezer.
6 Congregavit autem rursum David omnes electos ex Isra¨el, triginta millia.
2 Surrexitque David, et abiit, et universus populus qui erat cum eo de
viris Juda, ut adducerent arcam Dei, super quam invocatum est nomen Domini
exercituum, sedentis in cherubim super eam. 3 Et imposuerunt arcam
Dei super plaustrum novum : tuleruntque eam de domo Abinadab, qui erat
in Gabaa : Oza autem et Ahio, filii Abinadab, minabant plaustrum novum.
4 Cumque tulissent eam de domo Abinadab, qui erat in Gabaa, custodiens
arcam Dei Ahio præcedebat arcam. 5 David autem et omnis Isra¨el ludebant
coram Domino in omnibus lignis fabrefactis, et citharis et lyris et tympanis
et sistris et cymbalis. 6 Postquam autem venerunt ad aream Nachon, extendit
Oza manum ad arcam Dei, et tenuit eam : quoniam calcitrabant boves,
et declinaverunt eam. 7 Iratusque est indignatione Dominus contra Ozam, et
percussit eum super temeritate : qui mortuus est ibi juxta arcam Dei. 8 Contristatus
est autem David, eo quod percussisset Dominus Ozam, et vocatum
est nomen loci illius : Percussio Ozæ, usque in diem hanc. 9 Et extimuit David
Dominum in die illa, dicens : Quomodo ingredietur ad me arca Domini ?
10 Et noluit divertere ad se arcam Domini in civitatem David : sed divertit
eam in domum Obededom Gethæi. 11 Et habitavit arca Domini in domo Obededom
Gethæi tribus mensibus : et benedixit Dominus Obededom, et omnem
domum ejus.
288
Regum II
12 Nuntiatumque est regi David quod benedixisset Dominus Obededom,
et omnia ejus, propter arcam Dei. Abiit ergo David, et adduxit arcam Dei de
domo Obededom in civitatem David cum gaudio : et erant cum David septem
chori, et victima vituli. 13 Cumque transcendissent qui portabant arcam Domini
sex passus, immolabat bovem et arietem, 14 et David saltabat totis viribus
ante Dominum : porro David erat accinctus ephod lineo. 15 Et David et omnis
domus Isra¨el ducebant arcam testamenti Domini in jubilo, et in clangore buccinæ.
16 Cumque intrasset arca Domini in civitatem David, Michol filia Saul,
prospiciens per fenestram, vidit regem David subsilientem atque saltantem
coram Domino : et despexit eum in corde suo. 17 Et introduxerunt arcam Domini,
et imposuerunt eam in loco suo in medio tabernaculi, quod tetenderat
ei David : et obtulit David holocausta et pacifica coram Domino. 18 Cumque
complesset offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini
exercituum. 19 Et partitus est universæ multitudini Isra¨el tam viro quam
mulieri singulis collyridam panis unam, et assaturam bubulæ carnis unam, et
similam frixam oleo : et abiit omnis populus, unusquisque in domum suam.
20 Reversusque est David ut benediceret domui suæ : et egressa Michol
filia Saul in occursum David, ait : Quam gloriosus fuit hodie rex Isra¨el discooperiens
se ante ancillas servorum suorum, et nudatus est, quasi si nudetur
unus de scurris. 21 Dixitque David ad Michol : Ante Dominum, qui elegit me
potius quam patrem tuum et quam omnem domum ejus, et præcepit mihi ut
essem dux super populum Domini in Isra¨el, 22 et ludam, et vilior fiam plus
quam factus sum : et ero humilis in oculis meis, et cum ancillis de quibus
locuta es, gloriosior apparebo. 23 Igitur Michol filiæ Saul non est natus filius
usque in diem mortis suæ.
7 Factum est autem cum sedisset rex in domo sua, et Dominus dedisset ei
requiem undique ab universis inimicis suis, 2 dixit ad Nathan prophetam :
Videsne quod ego habitem in domo cedrina, et arca Dei posita sit in medio
pellium ? 3 Dixitque Nathan ad regem : Omne quod est in corde tuo, vade,
fac : quia Dominus tecum est. 4 Factum est autem in illa nocte : et ecce sermo
Domini ad Nathan, dicens : 5 Vade, et loquere ad servum meum David :
Hæc dicit Dominus : Numquid tu ædificabis mihi domum ad habitandum ?
6 Neque enim habitavi in domo ex die illa, qua eduxi filios Isra¨el de terra
Ægypti, usque in diem hanc : sed ambulabam in tabernaculo, et in tentorio.
7 Per cuncta loca quæ transivi cum omnibus filiis Isra¨el, numquid loquens
locutus sum ad unam de tribubus Isra¨el, cui præcepi ut pasceret populum
meum Isra¨el, dicens : Quare non ædificastis mihi domum cedrinam ?
8 Et nunc hæc dices servo meo David : Hæc dicit Dominus exercituum :
Ego tuli te de pascuis sequentem greges, ut esses dux super populum meum
Isra¨el : 9 et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti, et interfeci universos
inimicos tuos a facie tua : fecique tibi nomen grande, juxta nomen magnorum
qui sunt in terra. 10 Et ponam locum populo meo Isra¨el, et plantabo eum,
et habitabit sub eo, et non turbabitur amplius : nec addent filii iniquitatis
ut affligant eum sicut prius, 11 ex die qua constitui judices super populum
meum Isra¨el : et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis : prædicitque
tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus. 12 Cumque completi fuerint
dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod
egredietur de utero tuo, et firmabo regnum ejus. 13 Ipse ædificabit domum
nomini meo, et stabiliam thronum regni ejus usque in sempiternum. 14 Ego ero
289
Regum II
ei in patrem, et ipse erit mihi in filium : qui si inique aliquid gesserit, arguam
eum in virga virorum, et in plagis filiorum hominum. 15 Misericordiam autem
meam non auferam ab eo, sicut abstuli a Saul, quem amovi a facie mea. 16 Et
fidelis erit domus tua, et regnum tuum usque in æternum ante faciem tuam,
et thronus tuus erit firmus jugiter. 17 Secundum omnia verba hæc, et juxta
universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David.
18 Ingressus est autem rex David, et sedit coram Domino, et dixit : Quis
ego sum, Domine Deus, et quæ domus mea, quia adduxisti me hucusque ?
19 Sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, Domine Deus, nisi loquereris
etiam de domo servi tui in longinquum : ista est enim lex Adam, Domine
Deus. 20 Quid ergo addere poterit adhuc David, ut loquatur ad te ? tu enim
scis servum tuum, Domine Deus. 21 Propter verbum tuum, et secundum cor
tuum, fecisti omnia magnalia hæc, ita ut notum faceres servo tuo. 22 Idcirco
magnificatus es, Domine Deus, quia non est similis tui, neque est deus extra
te, in omnibus quæ audivimus auribus nostris. 23 Quæ est autem ut populus
tuus Isra¨el gens in terra, propter quam ivit Deus ut redimeret eam sibi in
populum, et poneret sibi nomen, faceretque eis magnalia et horribilia super
terram a facie populi tui quem redemisti tibi ex Ægypto, gentem, et deum
ejus. 24 Firmasti enim tibi populum tuum Isra¨el in populum sempiternum :
et tu, Domine Deus, factus es eis in Deum. 25 Nunc ergo Domine Deus, verbum
quod locutus es super servum tuum, et super domum ejus, suscita in
sempiternum : et fac sicut locutus es, 26 ut magnificetur nomen tuum usque
in sempiternum, atque dicatur : Dominus exercituum, Deus super Isra¨el. Et
domus servi tui David erit stabilita coram Domino, 27 quia tu, Domine exercituum
Deus Isra¨el, revelasti aurem servi tui, dicens : Domum ædificabo tibi :
propterea invenit servus tuus cor suum ut oraret te oratione hac. 28 Nunc
ergo Domine Deus, tu es Deus, et verba tua erunt vera : locutus es enim ad
servum tuum bona hæc. 29 Incipe ergo, et benedic domui servi tui, ut sit in
sempiternum coram te : quia tu, Domine Deus, locutus es, et benedictione tua
benedicetur domus servi tui in sempiternum.
8Factum est autem post hæc, percussit David Philisthiim, et humiliavit eos,
et tulit David frenum tributi de manu Philisthiim. 2 Et percussit Moab, et
mensus est eos funiculo, coæquans terræ : mensus est autem duos funiculos,
unum ad occidendum, et unum ad vivificandum : factusque est Moab David
serviens sub tributo. 3 Et percussit David Adarezer filium Rohob regem Soba,
quando profectus est ut dominaretur super flumen Euphraten. 4 Et captis
David ex parte ejus mille septingentis equitibus, et viginti millibus peditum,
subnervavit omnes jugales curruum : dereliquit autem ex eis centum currus.
5 Venit quoque Syria Damasci, ut præsidium ferret Adarezer regi Soba : et
percussit David de Syria viginti duo millia virorum. 6 Et posuit David præsidium
in Syria Damasci : factaque est Syria David serviens sub tributo : servavitque
Dominus David in omnibus ad quæcumque profectus est. 7 Et tulit
David arma aurea quæ habebant servi Adarezer, et detulit ea in Jerusalem.
8 Et de Bete et de Beroth, civitatibus Adarezer, tulit rex David æs multum
nimis. 9 Audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur
Adarezer, 10 et misit Thou Joram filium suum ad regem David, ut salutaret
eum congratulans, et gratias ageret : eo quod expugnasset Adarezer, et percussisset
eum. Hostis quippe erat Thou Adarezer, et in manu ejus erant vasa
aurea, et vasa argentea, et vasa ærea : 11 quæ et ipsa sanctificavit rex David
290
Regum II
Domino cum argento et auro quæ sanctificaverat de universis gentibus quas
subegerat, 12 de Syria, et Moab, et filiis Ammon, et Philisthiim, et Amalec,
et de manubiis Adarezer filii Rohob regis Soba. 13 Fecit quoque sibi David
nomen cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum, cæsis decem et octo
millibus : 14 et posuit in Idumæa custodes, statuitque præsidium : et facta est
universa Idumæa serviens David, et servavit Dominus David in omnibus ad
quæcumque profectus est. 15 Et regnavit David super omnem Isra¨el : faciebat
quoque David judicium et justitiam omni populo suo. 16 Joab autem filius
Sarviæ erat super exercitum : porro Josaphat filius Ahilud erat a commentariis
: 17 et Sadoc filius Achitob, et Achimelech filius Abiathar, erant sacerdotes :
et Saraias, scriba : 18 Banaias autem filius Jojadæ super Cerethi et Phelethi :
filii autem David sacerdotes erant.
9 Et dixit David : Putasne est aliquis qui remanserit de domo Saul, ut faciam
cum eo misericordiam propter Jonathan ? 2 Erat autem de domo Saul
servus nomine Siba : quem cum vocasset rex ad se, dixit ei : Tune es Siba ? Et
ille respondit : Ego sum servus tuus. 3 Et ait rex : Numquid superest aliquis
de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam Dei ? Dixitque Siba regi :
Superest filius Jonathæ, debilis pedibus. 4 Ubi, inquit, est ? Et Siba ad regem :
Ecce, ait, in domo est Machir filii Ammiel, in Lodabar. 5 Misit ergo rex David,
et tulit eum de domo Machir filii Ammiel, de Lodabar. 6 Cum autem venisset
Miphiboseth filius Jonathæ filii Saul ad David, corruit in faciem suam, et adoravit.
Dixitque David : Miphiboseth ? Qui respondit : Adsum servus tuus.
7 Et ait ei David : Ne timeas, quia faciens faciam in te misericordiam propter
Jonathan patrem tuum, et restituam tibi omnes agros Saul patris tui : et tu
comedes panem in mensa mea semper. 8 Qui adorans eum, dixit : Quis ego
sum servus tuus, quoniam respexisti super canem mortuum similem mei ?
9 Vocavit itaque rex Sibam puerum Saul, et dixit ei : Omnia quæcumque
fuerunt Saul, et universam domum ejus, dedi filio domini tui. 10 Operare igitur
ei terram tu, et filii tui, et servi tui, et inferes filio domini tui cibos ut
alatur : Miphiboseth autem filius domini tui comedet semper panem super
mensam meam. Erant autem Sibæ quindecim filii, et viginti servi. 11 Dixitque
Siba ad regem : Sicut jussisti, domine mi rex, servo tuo, sic faciet servus tuus
: et Miphiboseth comedet super mensam meam, quasi unus de filiis regis.
12 Habebat autem Miphiboseth filium parvulum nomine Micha : omnis vero
cognatio domus Sibæ serviebat Miphiboseth. 13 Porro Miphiboseth habitabat
in Jerusalem, quia de mensa regis jugiter vescebatur : et erat claudus utroque
pede.
10 Factum est autem post hæc ut moreretur rex filiorum Ammon, et regnavit
Hanon filius ejus pro eo. 2 Dixitque David : Faciam misericordiam
cum Hanon filio Naas, sicut fecit pater ejus mecum misericordiam. Misit ergo
David, consolans eum per servos suos super patris interitu. Cum autem
venissent servi David in terram filiorum Ammon, 3 dixerunt principes filiorum
Ammon ad Hanon dominum suum : Putas quod propter honorem patris
tui miserit David ad te consolatores, et non ideo ut investigaret, et exploraret
civitatem, et everteret eam, misit David servos suos ad te ? 4 Tulit itaque
Hanon servos David, rasitque dimidiam partem barbæ eorum et præscidit
vestes eorum medias usque ad nates, et dimisit eos. 5 Quod cum nuntiatum
esset David, misit in occursum eorum : erant enim viri confusi turpiter valde,
291
Regum II
et mandavit eis David : Manete in Jericho donec crescat barba vestra, et tunc
revertimini.
6 Videntes autem filii Ammon quod injuriam fecissent David, miserunt, et
conduxerunt mercede Syrum Rohob, et Syrum Soba, viginti millia peditum, et
a rege Maacha mille viros, et ab Istob duodecim millia virorum. 7 Quod cum
audisset David, misit Joab et omnem exercitum bellatorum. 8 Egressi sunt
ergo filii Ammon, et direxerunt aciem ante ipsum introitum portæ : Syrus
autem Soba, et Rohob, et Istob, et Maacha, seorsum erant in campo. 9 Videns
igitur Joab quod præparatum esset adversum se prælium et ex adverso et
post tergum, elegit ex omnibus electis Isra¨el, et instruxit aciem contra Syrum :
10 reliquam autem partem populi tradidit Abisai fratri suo, qui direxit aciem
adversus filios Ammon. 11 Et ait Joab : Si prævaluerint adversum me Syri,
eris mihi in adjutorium : si autem filii Ammon prævaluerint adversum te,
auxiliabor tibi. 12 Esto vir fortis, et pugnemus pro populo nostro et civitate Dei
nostri : Dominus autem faciet quod bonum est in conspectu suo. 13 Iniit itaque
Joab, et populus qui erat cum eo, certamen contra Syros : qui statim fugerunt
a facie ejus. 14 Filii autem Ammon videntes quia fugissent Syri, fugerunt
et ipsi a facie Abisai, et ingressi sunt civitatem : reversusque est Joab a filiis
Ammon, et venit Jerusalem. 15 Videntes igitur Syri quoniam corruissent coram
Isra¨el, congregati sunt pariter. 16 Misitque Adarezer, et eduxit Syros qui erant
trans fluvium, et adduxit eorum exercitum : Sobach autem, magister militiæ
Adarezer, erat princeps eorum. 17 Quod cum nuntiatum esset David, contraxit
omnem Isra¨elem, et transivit Jordanem, venitque in Helam : et direxerunt
aciem Syri ex adverso David, et pugnaverunt contra eum. 18 Fugeruntque Syri
a facie Isra¨el, et occidit David de Syris septingentos currus, et quadraginta
millia equitum : et Sobach principem militiæ percussit, qui statim mortuus est.
19 Videntes autem universi reges qui erant in præsidio Adarezer, se victos esse
ab Isra¨el, expaverunt, et fugerunt quinquaginta et octo millia coram Isra¨el.
Et fecerunt pacem cum Isra¨el, et servierunt eis : timueruntque Syri auxilium
præbere ultra filiis Ammon.
11 Factum est autem, vertente anno, eo tempore quo solent reges ad bella
procedere, misit David Joab, et servos suos cum eo, et universum Isra¨el,
et vastaverunt filios Ammon, et obsederunt Rabba : David autem remansit
in Jerusalem. 2 Dum hæc agerentur, accidit ut surgeret David de strato suo
post meridiem, et deambularet in solario domus regiæ : viditque mulierem
se lavantem ex adverso super solarium suum : erat autem mulier pulchra
valde. 3 Misit ergo rex, et requisivit quæ esset mulier. Nuntiatumque est
ei quod ipsa esset Bethsabee filia Eliam, uxor Uriæ Hethæi. 4 Missis itaque
David nuntiis, tulit eam : quæ cum ingressa esset ad illum, dormivit cum ea :
statimque sanctificata est ab immunditia sua, 5 et reversa est domum suam
concepto foetu. Mittensque nuntiavit David, et ait : Concepi. 6 Misit autem
David ad Joab, dicens : Mitte ad me Uriam Hethæum. Misitque Joab Uriam
ad David. 7 Et venit Urias ad David. Quæsivitque David quam recte ageret
Joab et populus, et quomodo administraretur bellum. 8 Et dixit David ad
Uriam : Vade in domum tuam, et lava pedes tuos. Et egressus est Urias de
domo regis, secutusque est eum cibus regius. 9 Dormivit autem Urias ante
portam domus regiæ cum aliis servis domini sui, et non descendit ad domum
suam. 10 Nuntiatumque est David a dicentibus : Non ivit Urias in domum
suam. Et ait David ad Uriam : Numquid non de via venisti ? quare non
292
Regum II
descendisti in domum tuam ? 11 Et ait Urias ad David : Arca Dei et Isra¨el
et Juda habitant in papilionibus, et dominus meus Joab et servi domini mei
super faciem terræ manent : et ego ingrediar domum meam, ut comedam et
bibam, et dormiam cum uxore mea ? Per salutem tuam, et per salutem animæ
tuæ, non faciam rem hanc. 12 Ait ergo David ad Uriam : Mane hic etiam hodie,
et cras dimittam te. Mansit Urias in Jerusalem in die illa et altera : 13 et vocavit
eum David ut comederet coram se et biberet, et inebriavit eum : qui egressus
vespere, dormivit in strato suo cum servis domini sui, et in domum suam non
descendit.
14 Factum est ergo mane, et scripsit David epistolam ad Joab : misitque per
manum Uriæ, 15 scribens in epistola : Ponite Uriam ex adverso belli, ubi fortissimum
est prælium : et derelinquite eum, ut percussus intereat. 16 Igitur cum
Joab obsideret urbem, posuit Uriam in loco ubi sciebat viros esse fortissimos.
17 Egressique viri de civitate, bellabant adversum Joab, et ceciderunt de populo
servorum David, et mortuus est etiam Urias Hethæus. 18 Misit itaque Joab,
et nuntiavit David omnia verba prælii : 19 præcepitque nuntio, dicens : Cum
compleveris universos sermones belli ad regem, 20 si eum videris indignari, et
dixerit : Quare accessistis ad murum, ut præliaremini ? an ignorabatis quod
multa desuper ex muro tela mittantur ? 21 Quis percussit Abimelech filium
Jerobaal ? nonne mulier misit super eum fragmen molæ de muro, et interfecit
eum in Thebes ? quare juxta murum accessistis ? dices : Etiam servus
tuus Urias Hethæus occubuit. 22 Abiit ergo nuntius, et venit, et narravit David
omnia quæ ei præceperat Joab. 23 Et dixit nuntius ad David : Prævaluerunt
adversum nos viri, et egressi sunt ad nos in agrum : nos autem facto impetu
persecuti eos sumus usque ad portam civitatis. 24 Et direxerunt jacula sagittarii
ad servos tuos ex muro desuper, mortuique sunt de servis regis : quin etiam
servus tuus Urias Hethæus mortuus est. 25 Et dixit David ad nuntium : Hæc
dices Joab : Non te frangat ista res : varius enim eventus est belli, nunc hunc,
et nunc illum consumit gladius : conforta bellatores tuos adversus urbem ut
destruas eam, et exhortare eos. 26 Audivit autem uxor Uriæ quod mortuus
esset Urias vir suus, et planxit eum. 27 Transacto autem luctu, misit David, et
introduxit eam in domum suam, et facta est ei uxor, peperitque ei filium : et
displicuit verbum hoc quod fecerat David, coram Domino.
12 Misit ergo Dominus Nathan ad David : qui cum venisset ad eum, dixit
ei : Duo viri erant in civitate una, unus dives, et alter pauper. 2 Dives
habebat oves et boves plurimos valde. 3 Pauper autem nihil habebat omnino,
præter ovem unam parvulam quam emerat et nutrierat, et quæ creverat apud
eum cum filiis ejus simul, de pane illius comedens, et de calice ejus bibens,
et in sinu illius dormiens : eratque illi sicut filia. 4 Cum autem peregrinus
quidam venisset ad divitem, parcens ille sumere de ovibus et de bobus suis,
ut exhiberet convivium peregrino illi qui venerat ad se, tulit ovem viri pauperis,
et præparavit cibos homini qui venerat ad se. 5 Iratus autem indignatione
David adversus hominem illum nimis, dixit ad Nathan : Vivit Dominus,
quoniam filius mortis est vir qui fecit hoc. 6 Ovem reddet in quadruplum,
eo quod fecerit verbum istud, et non pepercerit. 7 Dixit autem Nathan ad
David : Tu es ille vir. Hæc dicit Dominus Deus Isra¨el : Ego unxi te in regem
super Isra¨el, et ego erui te de manu Saul, 8 et dedi tibi domum domini tui,
et uxores domini tui in sinu tuo, dedique tibi domum Isra¨el et Juda : et si
parva sunt ista, adjiciam tibi multo majora. 9 Quare ergo contempsisti verbum
293
Regum II
Domini, ut faceres malum in conspectu meo ? Uriam Hethæum percussisti
gladio, et uxorem illius accepisti in uxorem tibi, et interfecisti eum gladio filiorum
Ammon. 10 Quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in
sempiternum, eo quod despexeris me, et tuleris uxorem Uriæ Hethæi ut esset
uxor tua. 11 Itaque hæc dicit Dominus : Ecce ego suscitabo super te malum de
domo tua, et tollam uxores tuas in oculis tuis, et dabo proximo tuo : et dormiet
cum uxoribus tuis in oculis solis hujus. 12 Tu enim fecisti abscondite : ego
autem faciam verbum istud in conspectu omnis Isra¨el, et in conspectu solis.
13 Et dixit David ad Nathan : Peccavi Domino. Dixitque Nathan ad David :
Dominus quoque transtulit peccatum tuum : non morieris. 14 Verumtamen
quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini, propter verbum hoc, filius qui
natus est tibi, morte morietur. 15 Et reversus est Nathan in domum suam.
Percussit quoque Dominus parvulum quem pepererat uxor Uriæ David, et
desperatus est. 16 Deprecatusque est David Dominum pro parvulo : et jejunavit
David jejunio, et ingressus seorsum, jacuit super terram. 17 Venerunt
autem seniores domus ejus, cogentes eum ut surgeret de terra : qui noluit,
nec comedit cum eis cibum. 18 Accidit autem die septima ut moreretur infans
: timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus :
dixerunt enim : Ecce cum parvulus adhuc viveret, loquebamur ad eum, et
non audiebat vocem nostram : quanto magis si dixerimus : Mortuus est puer,
se affliget ? 19 Cum ergo David vidisset servos suos mussitantes, intellexit
quod mortuus esset infantulus : dixitque ad servos suos : Num mortuus est
puer ? Qui responderunt ei : Mortuus est.
20 Surrexit ergo David de terra, et lotus unctusque est : cumque mutasset
vestem, ingressus est domum Domini : et adoravit, et venit in domum suam,
petivitque ut ponerent ei panem, et comedit. 21 Dixerunt autem ei servi sui :
Quis est sermo quem fecisti ? propter infantem, cum adhuc viveret, jejunasti
et flebas : mortuo autem puero, surrexisti, et comedisti panem. 22 Qui ait :
Propter infantem, dum adhuc viveret, jejunavi et flevi : dicebam enim : Quis
scit si forte donet eum mihi Dominus, et vivat infans ? 23 Nunc autem quia
mortuus est, quare jejunem ? numquid potero revocare eum amplius ? ego
vadam magis ad eum : ille vero non revertetur ad me. 24 Et consolatus est
David Bethsabee uxorem suam, ingressusque ad eam dormivit cum ea : quæ
genuit filium, et vocavit nomen ejus Salomon : et Dominus dilexit eum. 25 Misitque
in manu Nathan prophetæ, et vocavit nomen ejus, Amabilis Domino, eo
quod diligeret eum Dominus.
26 Igitur pugnabat Joab contra Rabbath filiorum Ammon, et expugnabat
urbem regiam. 27 Misitque Joab nuntios ad David, dicens : Dimicavi adversum
Rabbath, et capienda est Urbs aquarum. 28 Nunc igitur congrega reliquam
partem populi, et obside civitatem, et cape eam : ne cum a me vastata fuerit
urbs, nomini meo ascribatur victoria. 29 Congregavit itaque David omnem
populum, et profectus est adversum Rabbath : cumque dimicasset, cepit eam.
30 Et tulit diadema regis eorum de capite ejus, pondo auri talentum, habens
gemmas pretiosissimas : et impositum est super caput David. Sed et prædam
civitatis asportavit multam valde : 31 populum quoque ejus adducens serravit,
et circumegit super eos ferrata carpenta : divisitque cultris, et traduxit in typo
laterum : sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon. Et reversus est David
et omnis exercitus in Jerusalem.
294
Regum II
13 Factum est autem post hæc ut Absalom filii David sororem speciosissimam,
vocabulo Thamar, adamaret Amnon filius David, 2 et deperiret
eam valde, ita ut propter amorem ejus ægrotaret : quia cum esset virgo, difficile
ei videbatur ut quippiam inhoneste ageret cum ea. 3 Erat autem Amnon
amicus nomine Jonadab, filius Semmaa fratris David, vir prudens valde. 4 Qui
dixit ad eum : Quare sic attenuaris macie, fili regis, per singulos dies ? cur
non indicas mihi ? Dixitque ei Amnon : Thamar sororem fratris mei Absalom
amo. 5 Cui respondit Jonadab : Cuba super lectum tuum, et languorem
simula : cumque venerit pater tuus ut visitet te, dic ei : Veniat, oro, Thamar
soror mea, ut det mihi cibum, et faciat pulmentum, ut comedam de manu
ejus. 6 Accubuit itaque Amnon, et quasi ægrotare coepit : cumque venisset
rex ad visitandum eum, ait Amnon ad regem : Veniat, obsecro, Thamar soror
mea, ut faciat in oculis meis duas sorbitiunculas, et cibum capiam de manu
ejus. 7 Misit ergo David ad Thamar domum, dicens : Veni in domum Amnon
fratris tui, et fac ei pulmentum. 8 Venitque Thamar in domum Amnon
fratris sui : ille autem jacebat. Quæ tollens farinam commiscuit, et liquefaciens,
in oculis ejus coxit sorbitiunculas. 9 Tollensque quod coxerat, effudit,
et posuit coram eo, et noluit comedere : dixitque Amnon : Ejicite universos
a me. Cumque ejecissent omnes, 10 dixit Amnon ad Thamar : Infer cibum
in conclave, ut vescar de manu tua. Tulit ergo Thamar sorbitiunculas quas
fecerat, et intulit ad Amnon fratrem suum in conclave. 11 Cumque obtulisset
ei cibum, apprehendit eam, et ait : Veni, cuba mecum, soror mea. 12 Quæ
respondit ei : Noli frater mi, noli opprimere me : neque enim hoc fas est in
Isra¨el : noli facere stultitiam hanc. 13 Ego enim ferre non potero opprobrium
meum, et tu eris quasi unus de insipientibus in Isra¨el : quin potius loquere ad
regem, et non negabit me tibi. 14 Noluit autem acquiescere precibus ejus, sed
prævalens viribus oppressit eam, et cubavit cum ea.
15 Et exosam eam habuit Amnon odio magno nimis : ita ut majus esset
odium quo oderat eam, amore quo ante dilexerat. Dixitque ei Amnon : Surge,
et vade. 16 Quæ respondit ei : Majus est hoc malum quod nunc agis adversum
me, quam quod ante fecisti, expellens me. Et noluit audire eam : 17 sed vocato
puero qui ministrabat ei, dixit : Ejice hanc a me foras, et claude ostium post
eam. 18 Quæ induta erat talari tunica : hujuscemodi enim filiæ regis virgines
vestibus utebantur. Ejecit itaque eam minister illius foras : clausitque fores
post eam. 19 Quæ aspergens cinerem capiti suo, scissa talari tunica, impositisque
manibus super caput suum, ibat ingrediens, et clamans. 20 Dixit autem
ei Absalom frater suus : Numquid Amnon frater tuus concubuit tecum ? sed
nunc soror, tace : frater tuus est : neque affligas cor tuum pro hac re. Mansit
itaque Thamar contabescens in domo Absalom fratris sui. 21 Cum autem
audisset rex David verba hæc, contristatus est valde : et noluit contristare
spiritum Amnon filii sui, quoniam diligebat eum, quia primogenitus erat ei.
22 Porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum : oderat
enim Absalom Amnon, eo quod violasset Thamar sororem suam.
23 Factum est autem post tempus biennii ut tonderentur oves Absalom in
Baalhasor, quæ est juxta Ephraim : et vocavit Absalom omnes filios regis,
24 venitque ad regem, et ait ad eum : Ecce tondentur oves servi tui : veniat,
oro, rex cum servis suis ad servum suum. 25 Dixitque rex ad Absalom : Noli
fili mi, noli rogare ut veniamus omnes et gravemus te. Cum autem cogeret
eum, et noluisset ire, benedixit ei. 26 Et ait Absalom : Si non vis venire, veniat,
obsecro, nobiscum saltem Amnon frater meus. Dixitque ad eum rex : Non
295
Regum II
est necesse ut vadat tecum. 27 Co¨egit itaque Absalom eum, et dimisit cum eo
Amnon et universos filios regis. Feceratque Absalom convivium quasi convivium
regis. 28 Præceperat autem Absalom pueris suis, dicens : Observate
cum temulentus fuerit Amnon vino, et dixero vobis : Percutite eum, et interficite
: nolite timere : ego enim sum qui præcipio vobis : roboramini, et estote
viri fortes. 29 Fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon sicut præceperat
eis Absalom. Surgentesque omnes filii regis ascenderunt singuli mulas suas,
et fugerunt.
30 Cumque adhuc pergerent in itinere, fama pervenit ad David, dicens :
Percussit Absalom omnes filios regis, et non remansit ex eis saltem unus.
31 Surrexit itaque rex, et scidit vestimenta sua, et cecidit super terram : et
omnes servi illius qui assistebant ei, sciderunt vestimenta sua. 32 Respondens
autem Jonadab filius Semmaa fratris David, dixit : Ne æstimet dominus
meus rex quod omnes pueri filii regis occisi sint : Amnon solus mortuus est,
quoniam in ore Absalom erat positus ex die qua oppressit Thamar sororem
ejus. 33 Nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum istud,
dicens : Omnes filii regis occisi sunt : quoniam Amnon solus mortuus est.
34 Fugit autem Absalom. Et elevavit puer speculator oculos suos, et aspexit :
et ecce populus multus veniebat per iter devium ex latere montis. 35 Dixit
autem Jonadab ad regem : Ecce filii regis adsunt : juxta verbum servi tui, sic
factum est. 36 Cumque cessasset loqui, apparuerunt et filii regis : et intrantes
levaverunt vocem suam, et fleverunt : sed et rex et omnes servi ejus fleverunt
ploratu magno nimis. 37 Porro Absalom fugiens abiit ad Tholomai filium Ammiud
regem Gessur. Luxit ergo David filium suum cunctis diebus. 38 Absalom
autem cum fugisset, et venisset in Gessur, fuit ibi tribus annis. 39 Cessavitque
rex David persequi Absalom, eo quod consolatus esset super Amnon interitu.
14Intelligens autem Joab filius Sarviæ quod cor regis versum esset ad Absalom,
2 misit Thecuam, et tulit inde mulierem sapientem : dixitque
ad eam : Lugere te simula, et induere veste lugubri, et ne ungaris oleo, ut
sis quasi mulier jam plurimo tempore lugens mortuum : 3 et ingredieris ad
regem, et loqueris ad eum sermones hujuscemodi. Posuit autem Joab verba
in ore ejus. 4 Itaque cum ingressa fuisset mulier Thecuitis ad regem, cecidit
coram eo super terram, et adoravit, et dixit : Serva me, rex. 5 Et ait ad eam
rex : Quid causæ habes ? Quæ respondit : Heu, mulier vidua ego sum :
mortuus est enim vir meus. 6 Et ancillæ tuæ erant duo filii : qui rixati sunt adversum
se in agro, nullusque erat qui eos prohibere posset : et percussit alter
alterum, et interfecit eum. 7 Et ecce consurgens universa cognatio adversum
ancillam tuam, dicit : Trade eum qui percussit fratrem suum, ut occidamus
eum pro anima fratris sui quem interfecit, et deleamus hæredem : et quærunt
extinguere scintillam meam quæ relicta est, ut non supersit viro meo nomen,
et reliquiæ super terram. 8 Et ait rex ad mulierem : Vade in domum tuam,
et ego jubebo pro te. 9 Dixitque mulier Thecuitis ad regem : In me, domine
mi rex, sit iniquitas, et in domum patris mei : rex autem et thronus ejus sit
innocens. 10 Et ait rex : Qui contradixerit tibi, adduc eum ad me, et ultra
non addet ut tangat te. 11 Quæ ait : Recordetur rex Domini Dei sui, ut non
multiplicentur proximi sanguinis ad ulciscendum, et nequaquam interficiant
filium meum. Qui ait : Vivit Dominus, quia non cadet de capillis filii tui super
terram. 12 Dixit ergo mulier : Loquatur ancilla tua ad dominum meum
regem verbum. Et ait : Loquere. 13 Dixitque mulier : Quare cogitasti hujusce-
296
Regum II
modi rem contra populum Dei, et locutus est rex verbum istud, ut peccet, et
non reducat ejectum suum ? 14 Omnes morimur, et quasi aquæ dilabimur
in terram, quæ non revertuntur : nec vult Deus perire animam, sed retractat
cogitans ne penitus pereat qui abjectus est. 15 Nunc igitur veni, ut loquar ad
dominum meum regem verbum hoc, præsente populo. Et dixit ancilla tua :
Loquar ad regem, si quomodo faciat rex verbum ancillæ suæ. 16 Et audivit
rex, ut liberaret ancillam suam de manu omnium qui volebant de hæreditate
Dei delere me, et filium meum simul. 17 Dicat ergo ancilla tua, ut fiat verbum
domini mei regis sicut sacrificium. Sicut enim angelus Dei, sic est dominus
meus rex, ut nec benedictione, nec maledictione moveatur : unde et Dominus
Deus tuus est tecum. 18 Et respondens rex, dixit ad mulierem : Ne abscondas
a me verbum quod te interrogo. Dixitque ei mulier : Loquere, domine mi rex.
19 Et ait rex : Numquid manus Joab tecum est in omnibus istis ? Respondit
mulier, et ait : Per salutem animæ tuæ, domine mi rex, nec ad sinistram, nec
ad dexteram est ex omnibus his quæ locutus est dominus meus rex : servus
enim tuus Joab, ipse præcepit mihi, et ipse posuit in os ancillæ tuæ omnia
verba hæc. 20 Ut verterem figuram sermonis hujus, servus tuus Joab præcepit
istud : tu autem, domine mi rex, sapiens es, sicut habet sapientiam angelus
Dei, ut intelligas omnia super terram.
21 Et ait rex ad Joab : Ecce placatus feci verbum tuum : vade ergo, et revoca
puerum Absalom. 22 Cadensque Joab super faciem suam in terram, adoravit,
et benedixit regi : et dixit Joab : Hodie intellexit servus tuus quia inveni gratiam
in oculis tuis, domine mi rex : fecisti enim sermonem servi tui. 23 Surrexit
ergo Joab et abiit in Gessur, et adduxit Absalom in Jerusalem. 24 Dixit autem
rex : Revertatur in domum suam, et faciem meam non videat. Reversus est
itaque Absalom in domum suam, et faciem regis non vidit. 25 Porro sicut
Absalom, vir non erat pulcher in omni Isra¨el, et decorus nimis : a vestigio
pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula. 26 Et quando tondebat
capillum (semel autem in anno tondebatur, quia gravabat eum cæsaries), ponderabat
capillos capitis sui ducentis siclis, pondere publico. 27 Nati sunt autem
Absalom filii tres, et filia una nomine Thamar, elegantis formæ.
28 Mansitque Absalom in Jerusalem duobus annis, et faciem regis non vidit.
29 Misit itaque ad Joab, ut mitteret eum ad regem : qui noluit venire ad
eum. Cumque secundo misisset, et ille noluisset venire ad eum, 30 dixit servis
suis : Scitis agrum Joab juxta agrum meum, habentem messem hordei : ite
igitur, et succendite eum igni. Succenderunt ergo servi Absalom segetem igni.
Et venientes servi Joab, scissis vestibus suis, dixerunt : Succenderunt servi
Absalom partem agri igni. 31 Surrexitque Joab, et venit ad Absalom in domum
ejus, et dixit : Quare succenderunt servi tui segetem meam igni ? 32 Et
respondit Absalom ad Joab : Misi ad te obsecrans ut venires ad me, et mitterem
te ad regem, et diceres ei : Quare veni de Gessur ? melius mihi erat
ibi esse : obsecro ergo ut videam faciem regis : quod si memor est iniquitatis
meæ, interficiat me. 33 Ingressus itaque Joab ad regem, nuntiavit ei omnia :
vocatusque est Absalom, et intravit ad regem, et adoravit super faciem terræ
coram eo : osculatusque est rex Absalom.
15Igitur post hæc fecit sibi Absalom currus, et equites, et quinquaginta viros
qui præcederent eum. 2 Et mane consurgens Absalom, stabat juxta
introitum portæ, et omnem virum qui habebat negotium ut veniret ad regis
judicium, vocabat Absalom ad se, et dicebat : De qua civitate es tu ? Qui re-
297
Regum II
spondens aiebat : Ex una tribu Isra¨el ego sum servus tuus. 3 Respondebatque
ei Absalom : Videntur mihi sermones tui boni et justi, sed non est qui te audiat
constitutus a rege. Dicebatque Absalom : 4 Quis me constituat judicem super
terram, ut ad me veniant omnes qui habent negotium, et juste judicem ? 5 Sed
et cum accederet ad eum homo ut salutaret illum, extendebat manum suam,
et apprehendens osculabatur eum. 6 Faciebatque hoc omni Isra¨el venienti ad
judicium ut audiretur a rege, et sollicitabat corda virorum Isra¨el.
7 Post quadraginta autem annos, dixit Absalom ad regem David : Vadam,
et reddam vota mea quæ vovi Domino in Hebron. 8 Vovens enim vovit
servus tuus cum esset in Gessur Syriæ, dicens : Si reduxerit me Dominus
in Jerusalem, sacrificabo Domino. 9 Dixitque ei rex David : Vade in pace.
Et surrexit, et abiit in Hebron. 10 Misit autem Absalom exploratores in universas
tribus Isra¨el, dicens : Statim ut audieritis clangorem buccinæ, dicite :
Regnavit Absalom in Hebron. 11 Porro cum Absalom ierunt ducenti viri de
Jerusalem vocati, euntes simplici corde, et causam penitus ignorantes. 12 Accersivit
quoque Absalom Achitophel Gilonitem consiliarium David, de civitate
sua Gilo. Cumque immolaret victimas, facta est conjuratio valida, populusque
concurrens augebatur cum Absalom. 13 Venit igitur nuntius ad David,
dicens : Toto corde universus Isra¨el sequitur Absalom. 14 Et ait David servis
suis qui erant cum eo in Jerusalem : Surgite, fugiamus : neque enim erit nobis
effugium a facie Absalom : festinate egredi, ne forte veniens occupet nos, et
impellat super nos ruinam, et percutiat civitatem in ore gladii. 15 Dixeruntque
servi regis ad eum : Omnia quæcumque præceperit dominus noster rex,
libenter exequemur servi tui.
16 Egressus est ergo rex et universa domus ejus pedibus suis : et dereliquit
rex decem mulieres concubinas ad custodiendam domum. 17 Egressusque rex
et omnis Isra¨el pedibus suis, stetit procul a domo : 18 et universi servi ejus
ambulabant juxta eum, et legiones Cerethi, et Phelethi, et omnes Gethæi, pugnatores
validi, sexcenti viri qui secuti eum fuerant de Geth pedites, præcedebant
regem. 19 Dixit autem rex ad Ethai Gethæum : Cur venis nobiscum ?
revertere, et habita cum rege, quia peregrinus es, et egressus es de loco tuo.
20 Heri venisti, et hodie compelleris nobiscum egredi ? ego autem vadam quo
iturus sum : revertere, et reduc tecum fratres tuos, et Dominus faciet tecum
misericordiam et veritatem, quia ostendisti gratiam et fidem. 21 Et respondit
Ethai regi dicens : Vivit Dominus, et vivit dominus meus rex, quoniam
in quocumque loco fueris, domine mi rex, sive in morte, sive in vita, ibi erit
servus tuus. 22 Et ait David Ethai : Veni, et transi. Et transivit Ethai Gethæus,
et omnes viri qui cum eo erant, et reliqua multitudo. 23 Omnesque flebant
voce magna, et universus populus transibat : rex quoque transgrediebatur
torrentem Cedron, et cunctus populus incedebat contra viam quæ respicit ad
desertum. 24 Venit autem et Sadoc sacerdos, et universi Levitæ cum eo, portantes
arcam foederis Dei : et deposuerunt arcam Dei. Et ascendit Abiathar,
donec expletus esset omnis populus qui egressus fuerat de civitate. 25 Et dixit
rex ad Sadoc : Reporta arcam Dei in urbem : si invenero gratiam in oculis
Domini, reducet me, et ostendet mihi eam, et tabernaculum suum. 26 Si autem
dixerit mihi : Non places : præsto sum : faciat quod bonum est coram se. 27 Et
dixit rex ad Sadoc sacerdotem : O videns, revertere in civitatem in pace : et
Achimaas filius tuus, et Jonathas filius Abiathar, duo filii vestri, sint vobiscum.
28 Ecce ego abscondar in campestribus deserti, donec veniat sermo a vobis indicans
mihi. 29 Reportaverunt ergo Sadoc et Abiathar arcam Dei in Jerusalem,
298
Regum II
et manserunt ibi. 30 Porro David ascendebat clivum Olivarum, scandens et
flens, nudis pedibus incedens, et operto capite : sed et omnis populus qui
erat cum eo, operto capite ascendebat plorans. 31 Nuntiatum est autem David
quod et Achitophel esset in conjuratione cum Absalom : dixitque David : Infatua,
quæso, Domine, consilium Achitophel. 32 Cumque ascenderet David
summitatem montis in quo adoraturus erat Dominum, ecce occurrit ei Chusai
Arachites, scissa veste, et terra pleno capite. 33 Et dixit ei David : Si veneris
mecum, eris mihi oneri : 34 si autem in civitatem revertaris, et dixeris Absalom
: Servus tuus sum, rex : sicut fui servus patris tui, sic ero servus tuus :
dissipabis consilium Achitophel. 35 Habes autem tecum Sadoc et Abiathar
sacerdotes : et omne verbum quodcumque audieris de domo regis, indicabis
Sadoc et Abiathar sacerdotibus. 36 Sunt autem cum eis duo filii eorum Achimaas
filius Sadoc, et Jonathas filius Abiathar : et mittetis per eos ad me omne
verbum quod audieritis. 37 Veniente ergo Chusai amico David in civitatem,
Absalom quoque ingressus est Jerusalem.
16 Cumque David transisset paululum montis verticem, apparuit Siba
puer Miphiboseth in occursum ejus, cum duobus asinis, qui onerati
erant ducentis panibus, et centum alligaturis uvæ passæ, et centum massis
palatharum, et utre vini. 2 Et dixit rex Sibæ : Quid sibi volunt hæc ? Responditque
Siba : Asini, domesticis regis ut sedeant : panes et palathæ ad
vescendum pueris tuis : vinum autem ut bibat siquis defecerit in deserto. 3 Et
ait rex : Ubi est filius domini tui ? Responditque Siba regi : Remansit in
Jerusalem, dicens : Hodie restituet mihi domus Isra¨el regnum patris mei. 4 Et
ait rex Sibæ : Tua sint omnia quæ fuerunt Miphiboseth. Dixitque Siba : Oro
ut inveniam gratiam coram te, domine mi rex.
5 Venit ergo rex David usque Bahurim : et ecce egrediebatur inde vir de
cognatione domus Saul, nomine Semei, filius Gera : procedebatque egrediens,
et maledicebat, 6 mittebatque lapides contra David et contra universos servos
regis David : omnis autem populus, et universi bellatores, a dextro et a sinistro
latere regis incedebant. 7 Ita autem loquebatur Semei cum malediceret
regi : Egredere, egredere, vir sanguinum, et vir Belial. 8 Reddidit tibi Dominus
universum sanguinem domus Saul : quoniam invasisti regnum pro eo,
et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui : et ecce premunt te
mala tua, quoniam vir sanguinum es. 9 Dixit autem Abisai filius Sarviæ regi :
Quare maledicit canis hic mortuus domino meo regi ? vadam, et amputabo
caput ejus. 10 Et ait rex : Quid mihi et vobis est, filii Sarviæ ? dimittite eum,
ut maledicat : Dominus enim præcepit ei ut malediceret David : et quis est
qui audeat dicere quare sic fecerit ? 11 Et ait rex Abisai, et universis servis
suis : Ecce filius meus qui egressus est de utero meo, quærit animam meam :
quanto magis nunc filius Jemini ? Dimittite eum ut maledicat juxta præceptum
Domini : 12 si forte respiciat Dominus afflictionem meam, et reddat mihi
Dominus bonum pro maledictione hac hodierna. 13 Ambulabat itaque David
et socii ejus per viam cum eo. Semei autem per jugum montis ex latere contra
illum gradiebatur, maledicens, et mittens lapides adversum eum, terramque
spargens. 14 Venit itaque rex, et universus populus cum eo lassus, et refocillati
sunt ibi.
15 Absalom autem et omnis populus ejus ingressi sunt Jerusalem, sed et
Achitophel cum eo. 16 Cum autem venisset Chusai Arachites amicus David
ad Absalom, locutus est ad eum : Salve rex, salve rex. 17 Ad quem Absalom :
299
Regum II
Hæc est, inquit, gratia tua ad amicum tuum ? quare non ivisti cum amico
tuo ? 18 Responditque Chusai ad Absalom : Nequaquam : quia illius ero,
quem elegit Dominus, et omnis hic populus, et universus Isra¨el : et cum eo
manebo. 19 Sed ut et hoc inferam, cui ego serviturus sum ? nonne filio regis ?
Sicut parui patri tuo, ita parebo et tibi. 20 Dixit autem Absalom ad Achitophel :
Inite consilium quid agere debeamus. 21 Et ait Achitophel ad Absalom : Ingredere
ad concubinas patris tui, quas dimisit ad custodiendam domum : ut
cum audierit omnis Isra¨el quod foedaveris patrem tuum, roborentur tecum
manus eorum. 22 Tetenderunt ergo Absalom tabernaculum in solario, ingressusque
est ad concubinas patris sui coram universo Isra¨el. 23 Consilium autem
Achitophel quod dabat in diebus illis, quasi si quis consuleret Deum : sic erat
omne consilium Achitophel, et cum esset cum David, et cum esset cum
Absalom.
17Dixit ergo Achitophel ad Absalom : Eligam mihi duodecim millia virorum,
et consurgens persequar David hac nocte. 2 Et irruens super eum
(quippe qui lassus est, et solutis manibus), percutiam eum : cumque fugerit
omnis populus qui cum eo est, percutiam regem desolatum. 3 Et reducam
universum populum, quomodo unus homo reverti solet : unum enim virum
tu quæris : et omnis populus erit in pace. 4 Placuitque sermo ejus Absalom, et
cunctis majoribus natu Isra¨el. 5 Ait autem Absalom : Vocate Chusai Arachiten,
et audiamus quid etiam ipse dicat. 6 Cumque venisset Chusai ad Absalom,
ait Absalom ad eum : Hujuscemodi sermonem locutus est Achitophel : facere
debemus an non ? quod das consilium ? 7 Et dixit Chusai ad Absalom :
Non est bonum consilium quod dedit Achitophel hac vice. 8 Et rursum intulit
Chusai : Tu nosti patrem tuum, et viros qui cum eo sunt, esse fortissimos et
amaro animo, veluti si ursa raptis catulis in saltu sæviat : sed et pater tuus vir
bellator est, nec morabitur cum populo. 9 Forsitan nunc latitat in foveis, aut
in uno, quo voluerit, loco : et cum ceciderit unus quilibet in principio, audiet
quicumque audierit, et dicet : Facta est plaga in populo qui sequebatur Absalom.
10 Et fortissimus quisque, cujus cor est quasi leonis, pavore solvetur : scit
enim omnis populus Isra¨el fortem esse patrem tuum, et robustos omnes qui
cum eo sunt. 11 Sed hoc mihi videtur rectum esse consilium. Congregetur ad
te universus Isra¨el, a Dan usque Bersabee, quasi arena maris innumerabilis :
et tu eris in medio eorum. 12 Et irruemus super eum in quocumque loco inventus
fuerit, et operiemus eum, sicut cadere solet ros super terram : et non
relinquemus de viris qui cum eo sunt, ne unum quidem. 13 Quod si urbem aliquam
fuerit ingressus, circumdabit omnis Isra¨el civitati illi funes, et trahemus
eam in torrentem, ut non reperiatur ne calculus quidem ex ea.
14 Dixitque Absalom, et omnes viri Isra¨el : Melius est consilium Chusai
Arachitæ, consilio Achitophel : Domini autem nutu dissipatum est consilium
Achitophel utile, ut induceret Dominus super Absalom malum. 15 Et ait
Chusai Sadoc et Abiathar sacerdotibus : Hoc et hoc modo consilium dedit
Achitophel Absalom et senioribus Isra¨el : et ego tale et tale dedi consilium.
16 Nunc ergo mittite cito, et nuntiate David, dicentes : Ne moreris nocte hac in
campestribus deserti, sed absque dilatione transgredere : ne forte absorbeatur
rex, et omnis populus qui cum eo est. 17 Jonathas autem et Achimaas stabant
juxta fontem Rogel : abiit ancilla et nuntiavit eis. Et illi profecti sunt, ut
referrent ad regem David nuntium : non enim poterant videri, aut introire civitatem.
18 Vidit autem eos quidam puer, et indicavit Absalom : illi vero concito
300
Regum II
gradu ingressi sunt domum cujusdam viri in Bahurim, qui habebat puteum
in vestibulo suo : et descenderunt in eum. 19 Tulit autem mulier, et expandit
velamen super os putei, quasi siccans ptisanas : et sic latuit res. 20 Cumque
venissent servi Absalom in domum, ad mulierem dixerunt : Ubi est Achimaas
et Jonathas ? Et respondit eis mulier : Transierunt festinanter, gustata
paululum aqua. At hi qui quærebant, cum non reperissent, reversi sunt in
Jerusalem. 21 Cumque abiissent, ascenderunt illi de puteo, et pergentes nuntiaverunt
regi David, et dixerunt : Surgite, et transite cito fluvium : quoniam
hujuscemodi dedit consilium contra vos Achitophel. 22 Surrexit ergo David, et
omnis populus qui cum eo erat, et transierunt Jordanem, donec dilucesceret :
et ne unus quidem residuus fuit, qui non transisset fluvium. 23 Porro Achitophel
videns quod non fuisset factum consilium suum, stravit asinum suum,
surrexitque, et abiit in domum suam et in civitatem suam : et disposita domo
sua, suspendio interiit, et sepultus est in sepulchro patris sui.
24 David autem venit in castra, et Absalom transivit Jordanem, ipse et
omnes viri Isra¨el cum eo. 25 Amasam vero constituit Absalom pro Joab super
exercitum : Amasa autem erat filius viri qui vocabatur Jetra de Jezra¨eli,
qui ingressus est ad Abigail filiam Naas, sororem Sarviæ, quæ fuit mater
Joab. 26 Et castrametatus est Isra¨el cum Absalom in terra Galaad. 27 Cumque
venisset David in castra, Sobi filius Naas de Rabbath filiorum Ammon, et
Machir filius Ammihel de Lodabar, et Berzellai Galaadites de Rogelim, 28 obtulerunt
ei stratoria, et tapetia, et vasa fictilia, frumentum, et hordeum, et farinam,
et polentam, et fabam, et lentem, et frixum cicer, 29 et mel, et butyrum,
oves, et pingues vitulos : dederuntque David, et populo qui cum eo erat, ad
vescendum : suspicati enim sunt populum fame et siti fatigari in deserto.
18 Igitur considerato David populo suo, constituit super eos tribunos et
centuriones, 2 et dedit populi tertiam partem sub manu Joab, et tertiam
partem sub manu Abisai filii Sarviæ fratris Joab, et tertiam partem sub manu
Ethai, qui erat de Geth. Dixitque rex ad populum : Egrediar et ego vobiscum.
3 Et respondit populus : Non exibis : sive enim fugerimus, non magnopere ad
eos de nobis pertinebit : sive media pars ceciderit e nobis, non satis curabunt,
quia tu unus pro decem millibus computaris : melius est igitur ut sis nobis
in urbe præsidio. 4 Ad quos rex ait : Quod vobis videtur rectum, hoc faciam.
Stetit ergo rex juxta portam : egrediebaturque populus per turmas suas centeni
et milleni. 5 Et præcepit rex Joab, et Abisai, et Ethai, dicens : Servate mihi
puerum Absalom. Et omnis populus audiebat præcipientem regem cunctis
principibus pro Absalom.
6 Itaque egressus est populus in campum contra Isra¨el, et factum est prælium
in saltu Ephraim. 7 Et cæsus est ibi populus Isra¨el ab exercitu David,
factaque est plaga magna in die illa, viginti millium. 8 Fuit autem ibi prælium
dispersum super faciem omnis terræ, et multo plures erant quos saltus consumpserat
de populo, quam hi quos voraverat gladius in die illa. 9 Accidit
autem ut occurreret Absalom servis David, sedens mulo : cumque ingressus
fuisset mulus subter condensam quercum et magnam, adhæsit caput ejus
quercui : et illo suspenso inter cælum et terram, mulus cui insederat, pertransivit.
10 Vidit autem hoc quispiam, et nuntiavit Joab, dicens : Vidi Absalom
pendere de quercu. 11 Et ait Joab viro qui nuntiaverat ei : Si vidisti, quare non
confodisti eum cum terra, et ego dedissem tibi decem argenti siclos, et unum
balteum ? 12 Qui dixit ad Joab : Si appenderes in manibus meis mille argen-
301
Regum II
teos, nequaquam mitterem manum meam in filium regis : audientibus enim
nobis præcepit rex tibi, et Abisai, et Ethai, dicens : Custodite mihi puerum Absalom.
13 Sed etsi fecissem contra animam meam audacter, nequaquam hoc
regem latere potuisset, et tu stares ex adverso ? 14 Et ait Joab : Non sicut tu vis,
sed aggrediar eum coram te. Tulit ergo tres lanceas in manu sua, et infixit eas
in corde Absalom : cumque adhuc palpitaret hærens in quercu, 15 cucurrerunt
decem juvenes armigeri Joab, et percutientes interfecerunt eum. 16 Cecinit
autem Joab buccina, et retinuit populum, ne persequeretur fugientem Isra¨el,
volens parcere multitudini. 17 Et tulerunt Absalom, et projecerunt eum in
saltu, in foveam grandem, et comportaverunt super eum acervum lapidum
magnum nimis : omnis autem Isra¨el fugit in tabernacula sua. 18 Porro Absalom
erexerat sibi, cum adhuc viveret, titulum qui est in Valle regis : dixerat
enim : Non habeo filium, et hoc erit monimentum nominis mei. Vocavitque
titulum nomine suo, et appellatur Manus Absalom, usque ad hanc diem.
19 Achimaas autem filius Sadoc, ait : Curram, et nuntiabo regi quia judicium
fecerit ei Dominus de manu inimicorum ejus. 20 Ad quem Joab dixit : Non
eris nuntius in hac die, sed nuntiabis in alia : hodie nolo te nuntiare : filius
enim regis est mortuus. 21 Et ait Joab Chusi : Vade, et nuntia regi quæ vidisti.
Adoravit Chusi Joab, et cucurrit. 22 Rursus autem Achimaas filius Sadoc dixit
ad Joab : Quid impedit si etiam ego curram post Chusi ? Dixitque ei Joab :
Quid vis currere, fili mi ? non eris boni nuntii bajulus. 23 Qui respondit : Quid
enim si cucurrero ? Et ait ei : Curre. Currens ergo Achimaas per viam compendii,
transivit Chusi. 24 David autem sedebat inter duas portas : speculator
vero, qui erat in fastigio portæ super murum, elevans oculos, vidit hominem
currentem solum. 25 Et exclamans indicavit regi : dixitque rex : Si solus est,
bonus est nuntius in ore ejus. Properante autem illo, et accedente propius,
26 vidit speculator hominem alterum currentem, et vociferans in culmine, ait :
Apparet mihi alter homo currens solus. Dixitque rex : Et iste bonus est nuntius.
27 Speculator autem : Contemplor, ait, cursum prioris, quasi cursum
Achimaas filii Sadoc. Et ait rex : Vir bonus est, et nuntium portans bonum
venit. 28 Clamans autem Achimaas, dixit ad regem : Salve rex. Et adorans
regem coram eo pronus in terram, ait : Benedictus Dominus Deus tuus, qui
conclusit homines qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem.
29 Et ait rex : Estne pax puero Absalom ? Dixitque Achimaas : Vidi tumultum
magnum cum mitteret Joab servus tuus, o rex, me servum tuum : nescio aliud.
30 Ad quem rex : Transi, ait, et sta hic. Cumque ille transisset, et staret,
31 apparuit Chusi : et veniens ait : Bonum apporto nuntium, domine mi rex :
judicavit enim pro te Dominus hodie de manu omnium qui surrexerunt contra
te.
32 Dixit autem rex ad Chusi : Estne pax puero Absalom ? Cui respondens
Chusi : Fiant, inquit, sicut puer, inimici domini mei regis, et universi
qui consurgunt adversus eum in malum. 33 Contristatus itaque rex, ascendit
coenaculum portæ, et flevit. Et sic loquebatur, vadens : Fili mi Absalom, Absalom
fili mi : quis mihi tribuat ut ego moriar pro te, Absalom fili mi, fili mi
Absalom ?
19 Nuntiatum est autem Joab quod rex fleret et lugeret filium suum, 2 et
versa est victoria in luctum in die illa omni populo : audivit enim populus
in die illa dici : Dolet rex super filio suo. 3 Et declinavit populus in
die illa ingredi civitatem, quomodo declinare solet populus versus et fugiens
302
Regum II
de prælio. 4 Porro rex operuit caput suum, et clamabat voce magna : Fili
mi Absalom, Absalom fili mi, fili mi. 5 Ingressus ergo Joab ad regem in domum,
dixit : Confudisti hodie vultus omnium servorum tuorum, qui salvam
fecerunt animam tuam, et animam filiorum tuorum et filiarum tuarum, et animam
uxorum tuarum, et animam concubinarum tuarum. 6 Diligis odientes
te, et odio habes diligentes te : et ostendisti hodie quia non curas de ducibus
tuis et de servis tuis : et vere cognovi modo, quia si Absalom viveret, et omnes
nos occubuissemus, tunc placeret tibi. 7 Nunc igitur surge, et procede, et alloquens
satisfac servis tuis : juro enim tibi per Dominum quod si non exieris,
ne unus quidem remansurus sit tecum nocte hac : et pejus erit hoc tibi quam
omnia mala quæ venerunt super te ab adolescentia tua usque in præsens.
8 Surrexit ergo rex et sedit in porta : et omni populo nuntiatum est quod
rex sederet in porta. Venitque universa multitudo coram rege : Isra¨el autem
fugit in tabernacula sua. 9 Omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus
Isra¨el, dicens : Rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum ; ipse salvavit
nos de manu Philisthinorum : et nunc fugit de terra propter Absalom.
10 Absalom autem, quem unximus super nos, mortuus est in bello : usquequo
siletis, et non reducitis regem ? 11 Rex vero David misit ad Sadoc et Abiathar
sacerdotes, dicens : Loquimini ad majores natu Juda, dicentes : Cur venitis
novissimi ad reducendum regem in domum suam ? (Sermo autem omnis Isra
¨el pervenerat ad regem in domo ejus.) 12 Fratres mei vos, os meum, et caro
mea vos, quare novissimi reducitis regem ? 13 Et Amasæ dicite : Nonne os
meum, et caro mea es ? hæc faciat mihi Deus, et hæc addat, si non magister
militiæ fueris coram me omni tempore pro Joab.
14 Et inclinavit cor omnium virorum Juda quasi viri unius : miseruntque ad
regem, dicentes : Revertere tu, et omnes servi tui. 15 Et reversus est rex, et venit
usque ad Jordanem : et omnis Juda venit usque in Galgalam ut occurreret regi,
et traduceret eum Jordanem. 16 Festinavit autem Semei filius Gera filii Jemini
de Bahurim, et descendit cum viris Juda in occursum regis David, 17 cum mille
viris de Benjamin, et Siba puer de domo Saul : et quindecim filii ejus, ac viginti
servi erant cum eo : et irrumpentes Jordanem, ante regem 18 transierunt vada,
ut traducerent domum regis, et facerent juxta jussionem ejus : Semei autem
filius Gera prostratus coram rege, cum jam transisset Jordanem, 19 dixit ad
eum : Ne reputes mihi, domine mi, iniquitatem, neque memineris injuriarum
servi tui in die qua egressus es, domine mi rex, de Jerusalem, neque ponas,
rex, in corde tuo. 20 Agnosco enim servus tuus peccatum meum : et idcirco
hodie primus veni de omni domo Joseph, descendique in occursum domini
mei regis. 21 Respondens vero Abisai filius Sarviæ, dixit : Numquid pro his
verbis non occidetur Semei, quia maledixit christo Domini ? 22 Et ait David :
Quid mihi et vobis, filii Sarviæ ? cur efficimini mihi hodie in satan ? ergone
hodie interficietur vir in Isra¨el ? an ignoro hodie me factum regem super
Isra¨el ? 23 Et ait rex Semei : Non morieris. Juravitque ei.
24 Miphiboseth quoque filius Saul descendit in occursum regis, illotis pedibus
et intonsa barba : vestesque suas non laverat a die qua egressus fuerat
rex, usque ad diem reversionis ejus in pace. 25 Cumque Jerusalem occurrisset
regi, dixit ei rex : Quare non venisti mecum, Miphiboseth ? 26 Et respondens
ait : Domine mi rex, servus meus contempsit me : dixique ei ego famulus tuus
ut sterneret mihi asinum, et ascendens abirem cum rege : claudus enim sum
servus tuus. 27 Insuper et accusavit me servum tuum ad te dominum meum
regem : tu autem, domine mi rex, sicut angelus Dei es : fac quod placitum
303
Regum II
est tibi. 28 Neque enim fuit domus patris mei, nisi morti obnoxia domino meo
regi : tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mensæ tuæ : quid
ergo habeo justæ querelæ ? aut quid possum ultra vociferari ad regem ? 29 Ait
ergo ei rex : Quid ultra loqueris ? fixum est quod locutus sum : tu et Siba dividite
possessiones. 30 Responditque Miphiboseth regi : Etiam cuncta accipiat,
postquam reversus est dominus meus rex pacifice in domum suam.
31 Berzellai quoque Galaadites, descendens de Rogelim, traduxit regem
Jordanem, paratus etiam ultra fluvium prosequi eum. 32 Erat autem Berzellai
Galaadites senex valde, id est, octogenarius, et ipse præbuit alimenta regi
cum moraretur in castris : fuit quippe vir dives nimis. 33 Dixit itaque rex ad
Berzellai : Veni mecum, ut requiescas securus mecum in Jerusalem. 34 Et ait
Berzellai ad regem : Quot sunt dies annorum vitæ meæ, ut ascendam cum
rege in Jerusalem ? 35 Octogenarius sum hodie : numquid vigent sensus mei
ad discernendum suave aut amarum ? aut delectare potest servum tuum cibus
et potus ? vel audire possum ultra vocem cantorum atque cantatricum ? quare
servus tuus sit oneri domino meo regi ? 36 Paululum procedam famulus tuus
ab Jordane tecum : non indigeo hac vicissitudine, 37 sed obsecro ut revertar
servus tuus, et moriar in civitate mea, et sepeliar juxta sepulchrum patris
mei et matris meæ. Est autem servus tuus Chamaam : ipse vadat tecum,
domine mi rex, et fac ei quidquid tibi bonum videtur. 38 Dixit itaque ei rex :
Mecum transeat Chamaam, et ego faciam ei quidquid tibi placuerit : et omne
quod petieris a me, impetrabis. 39 Cumque transisset universus populus et rex
Jordanem, osculatus est rex Berzellai, et benedixit ei : et ille reversus est in
locum suum. 40 Transivit ergo rex in Galgalam, et Chamaam cum eo.
Omnis autem populus Juda traduxerat regem, et media tantum pars adfuerat
de populo Isra¨el. 41 Itaque omnes viri Isra¨el concurrentes ad regem
dixerunt ei : Quare te furati sunt fratres nostri viri Juda, et traduxerunt regem
et domum ejus Jordanem, omnesque viros David cum eo ? 42 Et respondit omnis
vir Juda ad viros Isra¨el : Quia mihi propior est rex : cur irasceris super hac
re ? numquid comedimus aliquid ex rege, aut munera nobis data sunt ? 43 Et
respondit vir Isra¨el ad viros Juda, et ait : Decem partibus major ego sum apud
regem, magisque ad me pertinet David quam ad te : cur fecisti mihi injuriam,
et non mihi nuntiatum est priori, ut reducerem regem meum ? Durius autem
responderunt viri Juda viris Isra¨el.
20 Accidit quoque ut ibi esset vir Belial, nomine Seba, filius Bochri, vir
Jemineus : et cecinit buccina, et ait : Non est nobis pars in David, neque
hæreditas in filio Isai : revertere in tabernacula tua, Isra¨el. 2 Et separatus est
omnis Isra¨el a David, secutusque est Seba filium Bochri : viri autem Juda
adhæserunt regi suo a Jordane usque Jerusalem. 3 Cumque venisset rex in
domum suam in Jerusalem, tulit decem mulieres concubinas quas dereliquerat
ad custodiendam domum, et tradidit eas in custodiam, alimenta eis præbens :
et non est ingressus ad eas, sed erant clausæ usque in diem mortis suæ in
viduitate viventes. 4 Dixit autem rex Amasæ : Convoca mihi omnes viros
Juda in diem tertium, et tu adesto præsens. 5 Abiit ergo Amasa ut convocaret
Judam, et moratus est extra placitum quod ei constituerat rex. 6 Ait autem
David ad Abisai : Nunc magis afflicturus est nos Seba filius Bochri quam
Absalom : tolle igitur servos domini tui, et persequere eum, ne forte inveniat
civitates munitas, et effugiat nos. 7 Egressi sunt ergo cum eo viri Joab, Cerethi
quoque et Phelethi : et omnes robusti exierunt de Jerusalem ad persequendum
304
Regum II
Seba filium Bochri. 8 Cumque illi essent juxta lapidem grandem qui est in
Gabaon, Amasa veniens occurrit eis. Porro Joab vestitus erat tunica stricta
ad mensuram habitus sui, et desuper accinctus gladio dependente usque ad
ilia, in vagina, qui fabricatus levi motu egredi poterat, et percutere. 9 Dixit
itaque Joab ad Amasam : Salve mi frater. Et tenuit manu dextera mentum
Amasæ, quasi osculans eum. 10 Porro Amasa non observavit gladium quem
habebat Joab : qui percussit eum in latere, et effudit intestina ejus in terram,
nec secundum vulnus apposuit : et mortuus est. Joab autem, et Abisai frater
ejus, persecuti sunt Seba filium Bochri. 11 Interea quidam viri, cum stetissent
juxta cadaver Amasæ, de sociis Joab, dixerunt : Ecce qui esse voluit pro Joab
comes David. 12 Amasa autem conspersus sanguine jacebat in media via.
Vidit hoc quidam vir, quod subsisteret omnis populus ad videndum eum, et
amovit Amasam de via in agrum, operuitque eum vestimento, ne subsisterent
transeuntes propter eum.
13 Amoto ergo illo de via, transibat omnis vir sequens Joab ad persequendum
Seba filium Bochri. 14 Porro ille transierat per omnes tribus Isra¨el in
Abelam et Bethmaacha : omnesque viri electi congregati fuerant ad eum.
15 Venerunt itaque, et oppugnabant eum in Abela et in Bethmaacha, et circumdederunt
munitionibus civitatem, et obsessa est urbs : omnis autem turba
quæ erat cum Joab, moliebatur destruere muros. 16 Et exclamavit mulier
sapiens de civitate : Audite, audite : dicite Joab : Appropinqua huc, et loquar
tecum. 17 Qui cum accessisset ad eam, ait illi : Tu es Joab ? Et ille respondit :
Ego. Ad quem sic locuta est : Audi sermones ancillæ tuæ. Qui respondit :
Audio. 18 Rursumque illa : Sermo, inquit, dicebatur in veteri proverbio : Qui
interrogant, interrogent in Abela : et sic perficiebant. 19 Nonne ego sum quæ
respondeo veritatem in Isra¨el, et tu quæris subvertere civitatem et evertere
matrem in Isra¨el ? quare præcipitas hæreditatem Domini ? 20 Respondensque
Joab, ait : Absit, absit hoc a me : non præcipito, neque demolior. 21 Non
sic se habet res, sed homo de monte Ephraim, Seba filius Bochri cognomine,
levavit manum suam contra regem David : tradite illum solum, et recedemus
a civitate. Et ait mulier ad Joab : Ecce caput ejus mittetur ad te per murum.
22 Ingressa est ergo ad omnem populum, et locuta est eis sapienter : qui abscissum
caput Seba filii Bochri projecerunt ad Joab. Et ille cecinit tuba, et
recesserunt ab urbe, unusquisque in tabernacula sua : Joab autem reversus est
Jerusalem ad regem. 23 Fuit ergo Joab super omnem exercitum Isra¨el : Banaias
autem filius Jojadæ super Cerethæos et Phelethæos : 24 Aduram vero super
tributa : porro Josaphat filius Ahilud, a commentariis : 25 Siva autem, scriba :
Sadoc vero et Abiathar, sacerdotes. 26 Ira autem Jairites erat sacerdos David.
21 Facta est quoque fames in diebus David tribus annis jugiter : et consuluit
David oraculum Domini. Dixitque Dominus : Propter Saul, et
domum ejus sanguinum, quia occidit Gabaonitas. 2 Vocatis ergo Gabaonitis
rex, dixit ad eos (porro Gabaonitæ non erant de filiis Isra¨el, sed reliquiæ Amorrhæorum
: filii quippe Isra¨el juraverant eis, et voluit Saul percutere eos zelo,
quasi pro filiis Isra¨el et Juda), 3 dixit ergo David ad Gabaonitas : Quid faciam
vobis ? et quod erit vestri piaculum, ut benedicatis hæreditati Domini ?
4 Dixeruntque ei Gabaonitæ : Non est nobis super argento et auro quæstio,
sed contra Saul, et contra domum ejus : neque volumus ut interficiatur homo
de Isra¨el. Ad quos rex ait : Quid ergo vultis ut faciam vobis ? 5 Qui dixerunt
regi : Virum qui attrivit nos et oppressit inique, ita delere debemus, ut ne
305
Regum II
unus quidem residuus sit de stirpe ejus in cunctis finibus Isra¨el. 6 Dentur
nobis septem viri de filiis ejus, ut crucifigamus eos Domino in Gabaa Saul,
quondam electi Domini. Et ait rex : Ego dabo. 7 Pepercitque rex Miphiboseth
filio Jonathæ filii Saul, propter jusjurandum Domini quod fuerat inter David
et inter Jonathan filium Saul. 8 Tulit itaque rex duos filios Respha filiæ Aja
quos peperit Sauli, Armoni, et Miphiboseth : et quinque filios Michol filiæ
Saul quos genuerat Hadrieli filio Berzellai, qui fuit de Molathi, 9 et dedit eos
in manus Gabaonitarum : qui crucifixerunt eos in monte coram Domino : et
ceciderunt hi septem simul occisi in diebus messis primis, incipiente messione
hordei. 10 Tollens autem Respha filia Aja cilicium, substravit sibi supra petram
ab initio messis, donec stillaret aqua super eos de cælo : et non dimisit aves
lacerare eos per diem, neque bestias per noctem. 11 Et nuntiata sunt David
quæ fecerat Respha filia Aja, concubina Saul. 12 Et abiit David, et tulit ossa
Saul, et ossa Jonathæ filii ejus, a viris Jabes Galaad, qui furati fuerant ea de
platea Bethsan in qua suspenderant eos Philisthiim cum interfecissent Saul in
Gelbo¨e : 13 et asportavit inde ossa Saul, et ossa Jonathæ filii ejus : et colligentes
ossa eorum qui affixi fuerant, 14 sepelierunt ea cum ossibus Saul et Jonathæ
filii ejus in terra Benjamin, in latere, in sepulchro Cis patris ejus : feceruntque
omnia quæ præceperat rex, et repropitiatus est Deus terræ post hæc.
15 Factum est autem rursum prælium Philisthinorum adversum Isra¨el, et
descendit David, et servi ejus cum eo, et pugnabant contra Philisthiim. Deficiente
autem David, 16 Jesbibenob, qui fuit de genere Arapha, cujus ferrum
hastæ trecentas uncias appendebat, et accinctus erat ense novo, nisus
est percutere David. 17 Præsidioque ei fuit Abisai filius Sarviæ, et percussum
Philisthæum interfecit. Tunc juraverunt viri David, dicentes : Jam non
egredieris nobiscum in bellum, ne extinguas lucernam Isra¨el. 18 Secundum
quoque bellum fuit in Gob contra Philisthæos : tunc percussit Sobochai de
Husati, Saph de stirpe Arapha de genere gigantum. 19 Tertium quoque fuit
bellum in Gob contra Philisthæos, in quo percussit Adeodatus filius Saltus
polymitarius Bethlehemites Goliath Gethæum, cujus hastile hastæ erat quasi
liciatorium texentium. 20 Quartum bellum fuit in Geth : in quo vir fuit excelsus,
qui senos in manibus pedibusque habebat digitos, id est, viginti quatuor :
et erat de origine Arapha. 21 Et blasphemavit Isra¨el : percussit autem eum
Jonathan filius Samaa fratris David. 22 Hi quatuor nati sunt de Arapha in
Geth, et ceciderunt in manu David et servorum ejus.
22Locutus est autem David Domino verba carminis hujus in die qua liberavit
eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu
Saul. 2 Et ait :
Dominus petra mea, et robur meum, et salvator meus.
3 Deus fortis meus : sperabo in eum ;
scutum meum, et cornu salutis meæ :
elevator meus, et refugium meum ;
salvator meus : de iniquitate liberabis me.
4 Laudabilem invocabo Dominum,
et ab inimicis meis salvus ero.
5 Quia circumdederunt me contritiones mortis :
torrentes Belial terruerunt me.
6 Funes inferni circumdederunt me :
prævenerunt me laquei mortis.
306
Regum II
7 In tribulatione mea invocabo Dominum,
et ad Deum meum clamabo :
et exaudiet de templo suo vocem meam,
et clamor meus veniet ad aures ejus.
8 Commota est et contremuit terra ;
fundamenta montium concussa sunt, et conquassata :
quoniam iratus est eis.
9 Ascendit fumus de naribus ejus,
et ignis de ore ejus vorabit :
carbones succensi sunt ab eo.
10 Inclinavit cælos, et descendit :
et caligo sub pedibus ejus.
11 Et ascendit super cherubim, et volavit :
et lapsus est super pennas venti.
12 Posuit tenebras in circuitu suo latibulum,
cribrans aquas de nubibus cælorum.
13 Præ fulgore in conspectu ejus,
succensi sunt carbones ignis.
14 Tonabit de cælo Dominus,
et excelsus dabit vocem suam.
15 Misit sagittas et dissipavit eos ;
fulgur, et consumpsit eos.
16 Et apparuerunt effusiones maris,
et revelata sunt fundamenta orbis
ab increpatione Domini,
ab inspiratione spiritus furoris ejus.
17 Misit de excelso, et assumpsit me,
et extraxit me de aquis multis.
18 Liberavit me ab inimico meo potentissimo,
et ab his qui oderant me :
quoniam robustiores me erant.
19 Prævenit me in die afflictionis meæ,
et factus est Dominus firmamentum meum.
20 Et eduxit me in latitudinem :
liberavit me, quia complacui ei.
21 Retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam :
et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi.
22 Quia custodivi vias Domini,
et non egi impie a Deo meo.
23 Omnia enim judicia ejus in conspectu meo,
et præcepta ejus non amovi a me.
24 Et ero perfectus cum eo,
et custodiam me ab iniquitate mea.
25 Et restituet mihi Dominus secundum justitiam meam,
et secundum munditiam manuum mearum in conspectu
oculorum suorum.
26 Cum sancto sanctus eris,
et cum robusto perfectus.
27 Cum electo electus eris,
et cum perverso perverteris.
307
Regum II
28 Et populum pauperem salvum facies :
oculisque tuis excelsos humiliabis.
29 Quia tu lucerna mea, Domine,
et tu, Domine, illuminabis tenebras meas.
30 In te enim curram accinctus :
in Deo meo transiliam murum.
31 Deus, immaculata via ejus ;
eloquium Domini igne examinatum :
scutum est omnium sperantium in se.
32 Quis est Deus præter Dominum,
et quis fortis præter Deum nostrum ?
33 Deus qui accinxit me fortitudine,
et complanavit perfectam viam meam.
34 Coæquans pedes meos cervis,
et super excelsa mea statuens me ;
35 docens manus meas ad prælium,
et componens quasi arcum æreum brachia mea.
36 Dedisti mihi clypeum salutis tuæ,
et mansuetudo tua multiplicavit me.
37 Dilatabis gressus meos subtus me,
et non deficient tali mei.
38 Persequar inimicos meos, et conteram,
et non convertar donec consumam eos.
39 Consumam eos et confringam, ut non consurgant :
cadent sub pedibus meis.
40 Accinxisti me fortitudine ad prælium :
incurvasti resistentes mihi subtus me.
41 Inimicos meos dedisti mihi dorsum ;
odientes me, et disperdam eos.
42 Clamabunt, et non erit qui salvet ;
ad Dominum, et non exaudiet eos.
43 Delebo eos ut pulverem terræ ;
quasi lutum platearum comminuam eos atque confringam.
44 Salvabis me a contradictionibus populi mei ;
custodies me in caput gentium :
populus quem ignoro serviet mihi.
45 Filii alieni resistent mihi ;
auditu auris obedient mihi.
46 Filii alieni defluxerunt,
et contrahentur in angustiis suis.
47 Vivit Dominus, et benedictus Deus meus,
et exaltabitur Deus fortis salutis meæ.
48 Deus qui das vindictas mihi,
et dejicis populos sub me.
49 Qui educis me ab inimicis meis,
et a resistentibus mihi elevas me :
a viro iniquo liberabis me.
50 Propterea confitebor tibi, Domine, in gentibus,
et nomini tuo cantabo :
51 magnificans salutes regis sui,
308
Regum II
et faciens misericordiam christo suo David,
et semini ejus in sempiternum.
23Hæc autem sunt verba David novissima. Dixit David filius Isai :
Dixit vir, cui constitutum est de christo Dei Jacob,
egregius psaltes Isra¨el :
2 Spiritus Domini locutus est per me,
et sermo ejus per linguam meam.
3 Dixit Deus Isra¨el mihi,
locutus est fortis Isra¨el :
Dominator hominum,
justus dominator in timore Dei,
4 sicut lux auroræ, oriente sole,
mane absque nubibus rutilat :
et sicut pluviis germinat herba de terra.
5 Nec tanta est domus mea apud Deum,
ut pactum æternum iniret mecum,
firmum in omnibus atque munitum.
Cuncta enim salus mea, et omnis voluntas,
nec est quidquam ex ea quod non germinet.
6 Prævaricatores autem quasi spinæ evellentur universi,
quæ non tolluntur manibus.
7 Et si quis tangere voluerit eas,
armabitur ferro et ligno lanceato,
igneque succensæ comburentur usque ad nihilum.
8 Hæc nomina fortium David. Sedens in cathedra sapientissimus princeps
inter tres, ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos interfecit
impetu uno. 9 Post hunc, Eleazar filius patrui ejus Ahohites inter tres fortes,
qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthiim, et congregati sunt
illuc in prælium. 10 Cumque ascendissent viri Isra¨el, ipse stetit et percussit
Philisthæos donec deficeret manus ejus, et obrigesceret cum gladio : fecitque
Dominus salutem magnam in die illa : et populus qui fugerat, reversus est
ad cæsorum spolia detrahenda. 11 Et post hunc, Semma filius Age de Arari.
Et congregati sunt Philisthiim in statione : erat quippe ibi ager lente plenus.
Cumque fugisset populus a facie Philisthiim, 12 stetit ille in medio agri, et
tuitus est eum, percussitque Philisthæos : et fecit Dominus salutem magnam.
13 Necnon et ante descenderant tres qui erant principes inter triginta, et
venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam : castra autem
Philisthinorum erant posita in Valle gigantum. 14 Et David erat in præsidio :
porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethlehem. 15 Desideravit ergo David,
et ait : O si quis mihi daret potum aquæ de cisterna quæ est in Bethlehem juxta
portam ! 16 Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum, et hauserunt
aquam de cisterna Bethlehem, quæ erat juxta portam, et attulerunt ad David :
at ille noluit bibere, sed libavit eam Domino, 17 dicens : Propitius sit mihi
Dominus, ne faciam hoc : num sanguinem hominum istorum qui profecti
sunt, et animarum periculum bibam ? Noluit ergo bibere. Hæc fecerunt
tres robustissimi. 18 Abisai quoque frater Joab filius Sarviæ, princeps erat de
tribus : ipse est qui levavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit :
309
Regum II
nominatus in tribus, 19 et inter tres nobilior, eratque eorum princeps, sed
usque ad tres primos non pervenerat. 20 Et Banaias filius Jojadæ viri fortissimi,
magnorum operum, de Cabseel. Ipse percussit duos leones Moab, et
ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis. 21 Ipse
quoque interfecit virum ægyptium, virum dignum spectaculo, habentem in
manu hastam : itaque cum descendisset ad eum in virga, vi extorsit hastam
de manu Ægyptii, et interfecit eum hasta sua. 22 Hæc fecit Banaias filius
Jojadæ. 23 Et ipse nominatus inter tres robustos, qui erant inter triginta nobiliores
: verumtamen usque ad tres non pervenerat : fecitque eum sibi David
auricularium, a secreto.
24 Asa¨el frater Joab inter triginta, Elehanan filius patrui ejus de Bethlehem,
25 Semma de Harodi, Elica de Harodi, 26 Heles de Phalti, Hira filius
Acces de Thecua, 27 Abiezer de Anathoth, Mobonnai de Husati, 28 Selmon
Ahohites, Maharai Netophathites, 29 Heled filius Baana, et ipse Netophathites,
Ithai filius Ribai de Gabaath filiorum Benjamin, 30 Banaia Pharathonites, Heddai
de torrente Gaas, 31 Abialbon Arbathites, Azmaveth de Beromi, 32 Eliaba
de Salaboni. Filii Jassen, Jonathan, 33 Semma de Orori, Ajam filius Sarar Arorites,
34 Eliphelet filius Aasbai filii Machati, Eliam filius Achitophel Gelonites,
35 Hesrai de Carmelo, Pharai de Arbi, 36 Igaal filius Nathan de Soba, Bonni de
Gadi, 37 Selec de Ammoni, Naharai Berothites armiger Joab filii Sarviæ, 38 Ira
Jethrites, Gareb et ipse Jethrites, 39 Urias Hethæus : omnes triginta septem.
24 Et addidit furor Domini irasci contra Isra¨el, commovitque David in
eis dicentem : Vade, numera Isra¨el et Judam. 2 Dixitque rex ad
Joab principem exercitus sui : Perambula omnes tribus Isra¨el a Dan usque
Bersabee, et numerate populum, ut sciam numerum ejus. 3 Dixitque Joab
regi : Adaugeat Dominus Deus tuus ad populum tuum, quantus nunc est,
iterumque centuplicet in conspectu domini mei regis : sed quid sibi dominus
meus rex vult in re hujuscemodi ? 4 Obtinuit autem sermo regis verba
Joab et principum exercitus : egressusque est Joab et princeps militum a facie
regis, ut numerarent populum Isra¨el. 5 Cumque pertransissent Jordanem,
venerunt in Aro¨er ad dexteram urbis, quæ est in valle Gad : 6 et per Jazer transierunt
in Galaad, et in terram inferiorem Hodsi, et venerunt in Dan silvestria.
Circumeuntesque juxta Sidonem, 7 transierunt prope moenia Tyri, et omnem
terram Hevæi et Chananæi, veneruntque ad meridiem Juda in Bersabee :
8 et lustrata universa terra, affuerunt post novem menses et viginti dies in
Jerusalem. 9 Dedit ergo Joab numerum descriptionis populi regi, et inventa
sunt de Isra¨el octingenta millia virorum fortium qui educerent gladium, et de
Juda quingenta millia pugnatorum.
10 Percussit autem cor David eum, postquam numeratus est populus : et
dixit David ad Dominum : Peccavi valde in hoc facto : sed precor, Domine, ut
transferas iniquitatem servi tui, quia stulte egi nimis. 11 Surrexit itaque David
mane, et sermo Domini factus est ad Gad prophetam et videntem David,
dicens : 12 Vade, et loquere ad David : Hæc dicit Dominus : Trium tibi datur
optio : elige unum quod volueris ex his, ut faciam tibi. 13 Cumque venisset
Gad ad David, nuntiavit ei, dicens : Aut septem annis veniet tibi fames in terra
tua : aut tribus mensibus fugies adversarios tuos, et ille te persequentur : aut
certe tribus diebus erit pestilentia in terra tua. Nunc ergo delibera, et vide
quem respondeam ei qui me misit sermonem. 14 Dixit autem David ad Gad :
310
Regum II
Coarctor nimis : sed melius est ut incidam in manus Domini (multæ enim
misericordiæ ejus sunt) quam in manus hominum.
15 Immisitque Dominus pestilentiam in Isra¨el, de mane usque ad tempus
constitutum, et mortui sunt ex populo a Dan usque ad Bersabee septuaginta
millia virorum. 16 Cumque extendisset manum suam angelus Domini super
Jerusalem ut disperderet eam, misertus est Dominus super afflictione, et ait
angelo percutienti populum : Sufficit : nunc contine manum tuam. Erat autem
angelus Domini juxta aream Areuna Jebusæi. 17 Dixitque David ad Dominum
cum vidisset angelum cædentem populum : Ego sum qui peccavi, ego inique
egi : isti qui oves sunt, quid fecerunt ? vertatur, obsecro, manus tua contra
me, et contra domum patris mei.
18 Venit autem Gad ad David in die illa, et dixit ei : Ascende, et constitue
altare Domino in area Areuna Jebusæi. 19 Et ascendit David juxta sermonem
Gad, quem præceperat ei Dominus. 20 Conspiciensque Areuna, animadvertit
regem et servos ejus transire ad se : 21 et egressus adoravit regem prono vultu
in terram, et ait : Quid causæ est ut veniat dominus meus rex ad servum
suum ? Cui David ait : Ut emam a te aream, et ædificem altare Domino, et
cesset interfectio quæ grassatur in populo. 22 Et ait Areuna ad David : Accipiat,
et offerat dominus meus rex sicut placet ei : habes boves in holocaustum,
et plaustrum, et juga boum in usum lignorum. 23 Omnia dedit Areuna rex
regi : dixitque Areuna ad regem : Dominus Deus tuus suscipiat votum tuum.
24 Cui respondens rex, ait : Nequaquam ut vis, sed emam pretio a te, et
non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita. Emit ergo David aream,
et boves, argenti siclis quinquaginta : 25 et ædificavit ibi David altare Domino,
et obtulit holocausta et pacifica : et propitiatus est Dominus terræ, et cohibita
est plaga ab Isra¨el.
311
Liber Tertius Regum
1Et rex David senuerat, habebatque ætatis plurimos dies : cumque operiretur
vestibus, non calefiebat. 2 Dixerunt ergo ei servi sui : Quæramus domino
nostro regi adolescentulam virginem, et stet coram rege, et foveat eum,
dormiatque in sinu suo, et calefaciat dominum nostrum regem. 3 Quæsierunt
igitur adolescentulam speciosam in omnibus finibus Isra¨el, et invenerunt
Abisag Sunamitidem, et adduxerunt eam ad regem. 4 Erat autem puella pulchra
nimis, dormiebatque cum rege, et ministrabat ei : rex vero non cognovit
eam.
5 Adonias autem filius Haggith elevabatur, dicens : Ego regnabo. Fecitque
sibi currus et equites, et quinquaginta viros qui currerent ante eum. 6 Nec
corripuit eum pater suus aliquando, dicens : Quare hoc fecisti ? Erat autem et
ipse pulcher valde, secundus natu post Absalom. 7 Et sermo ei cum Joab filio
Sarviæ, et cum Abiathar sacerdote, qui adjuvabant partes Adoniæ. 8 Sadoc
vero sacerdos, et Banaias filius Jojadæ, et Nathan propheta, et Semei et Rei,
et robur exercitus David, non erat cum Adonia. 9 Immolatis ergo Adonias
arietibus et vitulis, et universis pinguibus, juxta lapidem Zoheleth, qui erat
vicinus fonti Rogel, vocavit universos fratres suos filios regis, et omnes viros
Juda servos regis. 10 Nathan autem prophetam, et Banaiam, et robustos
quosque, et Salomonem fratrem suum non vocavit.
11 Dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis : Num audisti
quod regnaverit Adonias filius Haggith, et dominus noster David hoc ignorat
? 12 Nunc ergo veni, accipe consilium a me, et salva animam tuam, filiique
tui Salomonis. 13 Vade, et ingredere ad regem David, et dic ei : Nonne tu,
domine mi rex, jurasti mihi ancillæ tuæ, dicens : Salomon filius tuus regnabit
post me, et ipse sedebit in solio meo ? quare ergo regnat Adonias ? 14 Et
adhuc ibi te loquente cum rege, ego veniam post te, et complebo sermones
tuos. 15 Ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculum : rex autem
senuerat nimis, et Abisag Sunamitis ministrabat ei. 16 Inclinavit se Bethsabee,
et adoravit regem. Ad quam rex : Quid tibi, inquit, vis ? 17 Quæ respondens,
ait : Domine mi, tu jurasti per Dominum Deum tuum ancillæ tuæ : Salomon
filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo. 18 Et ecce nunc
Adonias regnat, te, domine mi rex, ignorante. 19 Mactavit boves, et pinguia
quæque, et arietes plurimos, et vocavit omnes filios regis, Abiathar quoque
sacerdotem, et Joab principem militiæ : Salomonem autem servum tuum non
vocavit. 20 Verumtamen, domine mi rex, in te oculi respiciunt totius Isra¨el, ut
indices eis quis sedere debeat in solio tuo, domine mi rex, post te. 21 Eritque,
cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis, erimus ego et filius meus
Salomon peccatores.
22 Adhuc illa loquente cum rege, Nathan propheta venit. 23 Et nuntiaverunt
regi, dicentes : Adest Nathan propheta. Cumque introisset in conspectu regis,
et adorasset eum pronus in terram, 24 dixit Nathan : Domine mi rex, tu dixisti
: Adonias regnet post me, et ipse sedeat super thronum meum ? 25 Quia
descendit hodie, et immolavit boves, et pinguia, et arietes plurimos, et vocavit
universos filios regis et principes exercitus, Abiathar quoque sacerdotem, illisque
vescentibus et bibentibus coram eo, et dicentibus : Vivat rex Adonias :
26 me servum tuum, et Sadoc sacerdotem, et Banaiam filium Jojadæ, et Salomonem
famulum tuum non vocavit. 27 Numquid a domino meo rege exivit
Regum III
hoc verbum, et mihi non indicasti servo tuo quis sessurus esset super thronum
domini mei regis post eum ? 28 Et respondit rex David, dicens : Vocate
ad me Bethsabee. Quæ cum fuisset ingressa coram rege, et stetisset ante eum,
29 juravit rex, et ait : Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia,
30 quia sicut juravi tibi per Dominum Deum Isra¨el, dicens : Salomon filius
tuus regnabit post me, et ipse sedebit super solium meum pro me : sic faciam
hodie. 31 Summissoque Bethsabee in terram vultu, adoravit regem, dicens :
Vivat dominus meus David in æternum.
32 Dixit quoque rex David : Vocate mihi Sadoc sacerdotem, et Nathan
prophetam, et Banaiam filium Jojadæ. Qui cum ingressi fuissent coram rege,
33 dixit ad eos : Tollite vobiscum servos domini vestri, et imponite Salomonem
filium meum super mulam meam, et ducite eum in Gihon. 34 Et ungat eum
ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem super Isra¨el : et canetis buccina,
atque dicetis : Vivat rex Salomon. 35 Et ascendetis post eum, et veniet,
et sedebit super solium meum, et ipse regnabit pro me : illique præcipiam ut
sit dux super Isra¨el et super Judam. 36 Et respondit Banaias filius Jojadæ regi,
dicens : Amen : sic loquatur Dominus Deus domini mei regis. 37 Quomodo
fuit Dominus cum domino meo rege, sic sit cum Salomone, et sublimius faciat
solium ejus a solio domini mei regis David. 38 Descendit ergo Sadoc sacerdos,
et Nathan propheta, et Banaias filius Jojadæ, et Cerethi, et Phelethi : et imposuerunt
Salomonem super mulam regis David, et adduxerunt eum in Gihon.
39 Sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo, et unxit Salomonem :
et cecinerunt buccina, et dixit omnis populus : Vivat rex Salomon. 40 Et ascendit
universa multitudo post eum, et populus canentium tibiis, et lætantium
gaudio magno : et insonuit terra a clamore eorum.
41 Audivit autem Adonias, et omnes qui invitati fuerant ab eo : jamque convivium
finitum erat : sed et Joab, audita voce tubæ, ait : Quid sibi vult clamor
civitatis tumultuantis ? 42 Adhuc illo loquente, Jonathas filius Abiathar sacerdotis
venit : cui dixit Adonias : Ingredere, quia vir fortis es, et bona nuntians.
43 Responditque Jonathas Adoniæ : Nequaquam : dominus enim noster rex
David regem constituit Salomonem : 44 misitque cum eo Sadoc sacerdotem, et
Nathan prophetam, et Banaiam filium Jojadæ, et Cerethi, et Phelethi, et imposuerunt
eum super mulam regis. 45 Unxeruntque eum Sadoc sacerdos et
Nathan propheta regem in Gihon : et ascenderunt inde lætantes, et insonuit
civitas : hæc est vox quam audistis. 46 Sed et Salomon sedet super solium
regni. 47 Et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David, dicentes
: Amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum, et magnificet
thronus ejus super thronum tuum. Et adoravit rex in lectulo suo : 48 et locutus
est : Benedictus Dominus Deus Isra¨el, qui dedit hodie sedentem in solio meo,
videntibus oculis meis.
49 Territi sunt ergo, et surrexerunt omnes qui invitati fuerant ab Adonia,
et ivit unusquisque in viam suam. 50 Adonias autem timens Salomonem, surrexit,
et abiit, tenuitque cornu altaris. 51 Et nuntiaverunt Salomoni, dicentes :
Ecce Adonias timens regem Salomonem, tenuit cornu altaris, dicens : Juret
mihi rex Salomon hodie, quod non interficiat servum suum gladio. 52 Dixitque
Salomon : Si fuerit vir bonus, non cadet ne unus quidem capillus ejus in
terram : sin autem malum inventum fuerit in eo, morietur. 53 Misit ergo rex
Salomon, et eduxit eum ab altari : et ingressus adoravit regem Salomonem :
dixitque ei Salomon : Vade in domum tuam.
313
Regum III
2 Appropinquaverunt autem dies David ut moreretur : præcepitque Salomoni
filio suo, dicens : 2 Ego ingredior viam universæ terræ : confortare,
et esto vir. 3 Et observa custodias Domini Dei tui, ut ambules in viis ejus : ut
custodias cæremonias ejus, et præcepta ejus, et judicia, et testimonia, sicut
scriptum est in lege Moysi : ut intelligas universa quæ facis, et quocumque
te verteris : 4 ut confirmet Dominus sermones suos quos locutus est de me,
dicens : Si custodierint filii tui vias suas, et ambulaverint coram me in veritate,
in omni corde suo et in omni anima sua, non auferetur tibi vir de solio Isra¨el.
5 Tu quoque nosti quæ fecerit mihi Joab filius Sarviæ, quæ fecerit duobus
principibus exercitus Isra¨el, Abner filio Ner, et Amasæ filio Jether : quos occidit,
et effudit sanguinem belli in pace, et posuit cruorem prælii in balteo
suo qui erat circa lumbos ejus, et in calceamento suo quod erat in pedibus
ejus. 6 Facies ergo juxta sapientiam tuam, et non deduces canitiem ejus pacifice
ad inferos. 7 Sed et filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam, eruntque
comedentes in mensa tua : occurrerunt enim mihi quando fugiebam a facie
Absalom fratris tui. 8 Habes quoque apud te Semei filium Gera filii Jemini
de Bahurim, qui maledixit mihi maledictione pessima quando ibam ad castra
: sed quia descendit mihi in occursum cum transirem Jordanem, et juravi
ei per Dominum, dicens : Non te interficiam gladio : 9 tu noli pati eum esse
innoxium. Vir autem sapiens es, ut scias quæ facies ei : deducesque canos
ejus cum sanguine ad inferos. 10 Dormivit igitur David cum patribus suis, et
sepultus est in civitate David. 11 Dies autem quibus regnavit David super Isra
¨el, quadraginta anni sunt : in Hebron regnavit septem annis ; in Jerusalem,
triginta tribus.
12 Salomon autem sedit super thronum David patris sui, et firmatum est
regnum ejus nimis. 13 Et ingressus est Adonias filius Haggith ad Bethsabee
matrem Salomonis. Quæ dixit ei : Pacificusne est ingressus tuus ? Qui respondit
: Pacificus. 14 Addiditque : Sermo mihi est ad te. Cui ait : Loquere.
Et ille : 15 Tu, inquit, nosti, quia meum erat regnum, et me præposuerat omnis
Isra¨el sibi in regem : sed translatum est regnum, et factum est fratris mei : a
Domino enim constitutum est ei. 16 Nunc ergo petitionem unam precor a te :
ne confundas faciem meam. Quæ dixit ad eum : Loquere. 17 Et ille ait : Precor
ut dicas Salomoni regi (neque enim negare tibi quidquam potest) ut det mihi
Abisag Sunamitidem uxorem. 18 Et ait Bethsabee : Bene : ego loquar pro te
regi. 19 Venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem ut loqueretur ei pro Adonia
: et surrexit rex in occursum ejus, adoravitque eam, et sedit super thronum
suum : positusque est thronus matri regis, quæ sedit ad dexteram ejus. 20 Dixitque
ei : Petitionem unam parvulam ego deprecor a te : ne confundas faciem
meam. Et dixit ei rex : Pete, mater mea : neque enim fas est ut avertam faciem
tuam. 21 Quæ ait : Detur Abisag Sunamitis Adoniæ fratri tuo uxor. 22 Responditque
rex Salomon, et dixit matri suæ : Quare postulas Abisag Sunamitidem
Adoniæ ? postula ei et regnum : ipse est enim frater meus major me, et habet
Abiathar sacerdotem, et Joab filium Sarviæ. 23 Juravit itaque rex Salomon per
Dominum, dicens : Hæc faciat mihi Deus, et hæc addat, quia contra animam
suam locutus est Adonias verbum hoc. 24 Et nunc vivit Dominus, qui firmavit
me, et collocavit me super solium David patris mei, et qui fecit mihi domum,
sicut locutus est, quia hodie occidetur Adonias. 25 Misitque rex Salomon per
manum Banaiæ filii Jojadæ, qui interfecit eum, et mortuus est. 26 Abiathar
quoque sacerdoti dixit rex : Vade in Anathoth ad agrum tuum : equidem
vir mortis es : sed hodie te non interficiam, quia portasti arcam Domini Dei
314
Regum III
coram David patre meo, et sustinuisti laborem in omnibus in quibus laboravit
pater meus. 27 Ejecit ergo Salomon Abiathar ut non esset sacerdos Domini, ut
impleretur sermo Domini quem locutus est super domum Heli in Silo.
28 Venit autem nuntius ad Joab, quod Joab declinasset post Adoniam, et
post Salomonem non declinasset : fugit ergo Joab in tabernaculum Domini,
et apprehendit cornu altaris. 29 Nuntiatumque est regi Salomoni quod fugisset
Joab in tabernaculum Domini, et esset juxta altare : misitque Salomon
Banaiam filium Jojadæ, dicens : Vade, interfice eum. 30 Et venit Banaias ad
tabernaculum Domini, et dixit ei : Hæc dicit rex : Egredere. Qui ait : Non
egrediar, sed hic moriar. Renuntiavit Banaias regi sermonem, dicens : Hæc
locutus est Joab, et hæc respondit mihi. 31 Dixitque ei rex : Fac sicut locutus
est, et interfice eum, et sepeli : et amovebis sanguinem innocentem qui effusus
est a Joab, a me, et a domo patris mei. 32 Et reddet Dominus sanguinem ejus
super caput ejus, quia interfecit duos viros justos, melioresque se : et occidit
eos gladio, patre meo David ignorante, Abner filium Ner principem militiæ
Isra¨el, et Amasam filium Jether principem exercitus Juda : 33 et revertetur sanguis
illorum in caput Joab, et in caput seminis ejus in sempiternum. David
autem et semini ejus, et domui, et throno illius, sit pax usque in æternum a
Domino. 34 Ascendit itaque Banaias filius Jojadæ, et aggressus eum interfecit :
sepultusque est in domo sua in deserto. 35 Et constituit rex Banaiam filium
Jojadæ pro eo super exercitum, et Sadoc sacerdotem posuit pro Abiathar.
36 Misit quoque rex, et vocavit Semei : dixitque ei : Ædifica tibi domum in
Jerusalem, et habita ibi : et non egredieris inde huc atque illuc. 37 Quacumque
autem die egressus fueris, et transieris torrentem Cedron, scito te interficiendum
: sanguis tuus erit super caput tuum. 38 Dixitque Semei regi : Bonus
sermo : sicut locutus est dominus meus rex, sic faciet servus tuus. Habitavit
itaque Semei in Jerusalem diebus multis. 39 Factum est autem post annos tres
ut fugerent servi Semei ad Achis filium Maacha regem Geth : nuntiatumque
est Semei quod servi ejus issent in Geth. 40 Et surrexit Semei, et stravit asinum
suum, ivitque ad Achis in Geth ad requirendum servos suos, et adduxit
eos de Geth. 41 Nuntiatum est autem Salomoni quod isset Semei in Geth de
Jerusalem, et rediisset. 42 Et mittens vocavit eum, dixitque illi : Nonne testificatus
sum tibi per Dominum, et prædixi tibi : Quacumque die egressus ieris huc
et illuc, scito te esse moriturum : et respondisti mihi : Bonus sermo, quem audivi
? 43 quare ergo non custodisti jusjurandum Domini, et præceptum quod
præceperam tibi ? 44 Dixitque rex ad Semei : Tu nosti omne malum cujus
tibi conscium est cor tuum, quod fecisti David patri meo : reddidit Dominus
malitiam tuam in caput tuum : 45 et rex Salomon benedictus, et thronus David
erit stabilis coram Domino usque in sempiternum. 46 Jussit itaque rex Banaiæ
filio Jojadæ, qui egressus, percussit eum, et mortuus est.
3Confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis, et affinitate conjunctus
est Pharaoni regi Ægypti : accepit namque filiam ejus, et adduxit in civitatem
David, donec compleret ædificans domum suam, et domum Domini,
et murum Jerusalem per circuitum. 2 Attamen populus immolabat in excelsis
: non enim ædificatum erat templum nomini Domini usque in diem illum.
3 Dilexit autem Salomon Dominum, ambulans in præceptis David patris sui,
excepto quod in excelsis immolabat, et accendebat thymiama. 4 Abiit itaque in
Gabaon, ut immolaret ibi : illud quippe erat excelsum maximum : mille hostias
in holocaustum obtulit Salomon super altare illud in Gabaon. 5 Apparuit
315
Regum III
autem Dominus Salomoni per somnium nocte, dicens : Postula quod vis ut
dem tibi. 6 Et ait Salomon : Tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam
magnam, sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et justitia, et
recto corde tecum : custodisti ei misericordiam tuam grandem, et dedisti ei
filium sedentem super thronum ejus, sicut est hodie. 7 Et nunc Domine Deus,
tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo : ego autem sum puer
parvulus, et ignorans egressum et introitum meum. 8 Et servus tuus in medio
est populi quem elegisti, populi infiniti, qui numerari et supputari non potest
præ multitudine. 9 Dabis ergo servo tuo cor docile, ut populum tuum judicare
possit, et discernere inter bonum et malum. Quis enim poterit judicare
populum istum, populum tuum hunc multum ?
10 Placuit ergo sermo coram Domino, quod Salomon postulasset hujuscemodi
rem. 11 Et dixit Dominus Salomoni : Quia postulasti verbum hoc, et non
petisti tibi dies multos, nec divitias, aut animas inimicorum tuorum, sed postulasti
tibi sapientiam ad discernendum judicium : 12 ecce feci tibi secundum
sermones tuos, et dedi tibi cor sapiens et intelligens, in tantum ut nullus ante
te similis tui fuerit, nec post te surrecturus sit. 13 Sed et hæc quæ non postulasti,
dedi tibi : divitias scilicet, et gloriam, ut nemo fuerit similis tui in regibus
cunctis retro diebus. 14 Si autem ambulaveris in viis meis, et custodieris præcepta
mea et mandata mea, sicut ambulavit pater tuus, longos faciam dies
tuos. 15 Igitur evigilavit Salomon, et intellexit quod esset somnium : cumque
venisset Jerusalem, stetit coram arca foederis Domini, et obtulit holocausta, et
fecit victimas pacificas, et grande convivium universis famulis suis.
16 Tunc venerunt duæ mulieres meretrices ad regem, steteruntque coram
eo : 17 quarum una ait : Obsecro, mi domine : ego et mulier hæc habitabamus
in domo una, et peperi apud eam in cubiculo. 18 Tertia autem die postquam
ego peperi, peperit et hæc : et eramus simul, nullusque alius nobiscum in domo,
exceptis nobis duabus. 19 Mortuus est autem filius mulieris hujus nocte :
dormiens quippe oppressit eum. 20 Et consurgens intempestæ noctis silentio,
tulit filium meum de latere meo, ancillæ tuæ dormientis, et collocavit in sinu
suo : suum autem filium, qui erat mortuus, posuit in sinu meo. 21 Cumque
surrexissem mane ut darem lac filio meo, apparuit mortuus : quem diligentius
intuens clara luce, deprehendi non esse meum quem genueram. 22 Responditque
altera mulier : Non est ita ut dicis, sed filius tuus mortuus est, meus
autem vivit. E contrario illa dicebat : Mentiris : filius quippe meus vivit,
et filius tuus mortuus est. Atque in hunc modum contendebant coram rege.
23 Tunc rex ait : Hæc dicit : Filius meus vivit, et filius tuus mortuus est : et ista
respondit : Non, sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit. 24 Dixit ergo
rex : Afferte mihi gladium. Cumque attulissent gladium coram rege, 25 Dividite,
inquit, infantem vivum in duas partes, et date dimidiam partem uni, et
dimidiam partem alteri. 26 Dixit autem mulier, cujus filius erat vivus, ad regem
(commota sunt quippe viscera ejus super filio suo) : Obsecro, domine, date
illi infantem vivum, et nolite interficere eum. E contrario illa dicebat : Nec
mihi nec tibi sit, sed dividatur. 27 Respondit rex, et ait : Date huic infantem
vivum, et non occidatur : hæc est enim mater ejus. 28 Audivit itaque omnis
Isra¨el judicium quod judicasset rex, et timuerunt regem, videntes sapientiam
Dei esse in eo ad faciendum judicium.
4 Erat autem rex Salomon regnans super omnem Isra¨el : 2 et hi principes
quos habebat : Azarias filius Sadoc sacerdotis : 3 Elihoreph et Ahia fil-
316
Regum III
ii Sisa scribæ : Josaphat filius Ahilud a commentariis : 4 Banaias filius Jojadæ
super exercitum : Sadoc autem et Abiathar sacerdotes : 5 Azarias filius
Nathan super eos qui assistebant regi : Zabud filius Nathan sacerdos, amicus
regis : 6 et Ahisar præpositus domus : et Adoniram filius Abda super
tributa. 7 Habebat autem Salomon duodecim præfectos super omnem Isra¨el,
qui præbebant annonam regi et domui ejus : per singulos enim menses in
anno, singuli necessaria ministrabant. 8 Et hæc nomina eorum : Benhur in
monte Ephraim. 9 Bendecar in Macces, et in Salebim, et in Bethsames, et in
Elon, et in Bethanan. 10 Benhesed in Aruboth : ipsius erat Socho, et omnis
terra Epher. 11 Benabinadab, cujus omnis Nephath Dor : Tapheth filiam Salomonis
habebat uxorem. 12 Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo, et
universam Bethsan, quæ est juxta Sarthana subter Jezrahel, a Bethsan usque
Abelmehula e regione Jecmaan. 13 Bengaber in Ramoth Galaad : habebat
Avothjair filii Manasse in Galaad : ipse præerat in omni regione Argob, quæ
est in Basan, sexaginta civitatibus magnis atque muratis quæ habebant seras
æreas. 14 Ahinadab filius Addo præerat in Manaim. 15 Achimaas in Nephthali
: sed et ipse habebat Basemath filiam Salomonis in conjugio. 16 Baana
filius Husi in Aser, et in Baloth. 17 Josaphat filius Pharue in Issachar. 18 Semei
filius Ela in Benjamin. 19 Gaber filius Uri in terra Galaad, in terra Sehon regis
Amorrhæi et Og regis Basan, super omnia quæ erant in illa terra.
20 Juda et Isra¨el innumerabiles, sicut arena maris in multitudine : comedentes,
et bibentes, atque lætantes. 21 Salomon autem erat in ditione sua,
habens omnia regna a flumine terræ Philisthiim usque ad terminum Ægypti :
offerentium sibi munera, et servientium ei cunctis diebus vitæ ejus. 22 Erat
autem cibus Salomonis per dies singulos triginta cori similæ, et sexaginta cori
farinæ, 23 decem boves pingues, et viginti boves pascuales, et centum arietes,
excepta venatione cervorum, caprearum, atque bubalorum, et avium altilium.
24 Ipse enim obtinebat omnem regionem quæ erat trans flumen, a Thaphsa
usque ad Gazan, et cunctos reges illarum regionum : et habebat pacem
ex omni parte in circuitu. 25 Habitabatque Juda et Isra¨el absque timore ullo,
unusquisque sub vite sua et sub ficu sua, a Dan usque Bersabee, cunctis diebus
Salomonis. 26 Et habebat Salomon quadraginta millia præsepia equorum currilium,
et duodecim millia equestrium. 27 Nutriebantque eos supradicti regis
præfecti : sed et necessaria mensæ regis Salomonis cum ingenti cura præbebant
in tempore suo. 28 Hordeum quoque, et paleas equorum et jumentorum,
deferebant in locum ubi erat rex, juxta constitutum sibi.
29 Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni, et prudentiam multam nimis,
et latitudinem cordis quasi arenam quæ est in littore maris. 30 Et præcedebat
sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Ægyptiorum, 31 et
erat sapientior cunctis hominibus : sapientior Ethan Ezrahita, et Heman, et
Chalcol, et Dorda filiis Mahol : et erat nominatus in universis gentibus per
circuitum. 32 Locutus est quoque Salomon tria millia parabolas : et fuerunt
carmina ejus quinque et mille. 33 Et disputavit super lignis a cedro quæ est
in Libano, usque ad hyssopum quæ egreditur de pariete : et disseruit de
jumentis, et volucribus, et reptilibus, et piscibus. 34 Et veniebant de cunctis
populis ad audiendam sapientiam Salomonis, et ab universis regibus terræ
qui audiebant sapientiam ejus.
5 Misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem : audivit enim
quod ipsum unxissent regem pro patre ejus : quia amicus fuerat Hiram
317
Regum III
David omni tempore. 2 Misit autem Salomon ad Hiram, dicens : 3 Tu scis
voluntatem David patris mei, et quia non potuerit ædificare domum nomini
Domini Dei sui propter bella imminentia per circuitum, donec daret Dominus
eos sub vestigio pedum ejus. 4 Nunc autem requiem dedit Dominus Deus
meus mihi per circuitum, et non est satan, neque occursus malus. 5 Quam
ob rem cogito ædificare templum nomini Domini Dei mei, sicut locutus est
Dominus David patri meo, dicens : Filius tuus, quem dabo pro te super solium
tuum, ipse ædificabit domum nomini meo. 6 Præcipe igitur ut præcidant
mihi servi tui cedros de Libano, et servi mei sint cum servis tuis : mercedem
autem servorum tuorum dabo tibi quamcumque petieris : scis enim quomodo
non est in populo meo vir qui noverit ligna cædere sicut Sidonii. 7 Cum
ergo audisset Hiram verba Salomonis, lætatus est valde, et ait : Benedictus
Dominus Deus hodie, qui dedit David filium sapientissimum super populum
hunc plurimum. 8 Et misit Hiram ad Salomonem, dicens : Audivi quæcumque
mandasti mihi : ego faciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et
abiegnis. 9 Servi mei deponent ea de Libano ad mare, et ego componam ea
in ratibus in mari usque ad locum quem significaveris mihi : et applicabo ea
ibi, et tu tolles ea : præbebisque necessaria mihi, ut detur cibus domui meæ.
10 Itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina, et ligna abiegna, juxta omnem
voluntatem ejus. 11 Salomon autem præbebat Hiram coros tritici viginti millia
in cibum domui ejus, et viginti coros purissimi olei : hæc tribuebat Salomon
Hiram per singulos annos. 12 Dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni,
sicut locutus est ei : et erat pax inter Hiram et Salomonem, et percusserunt
ambo foedus.
13 Elegitque rex Salomon operarios de omni Isra¨el, et erat indictio triginta
millia virorum. 14 Mittebatque eos in Libanum, decem millia per menses singulos
vicissim, ita ut duobus mensibus essent in domibus suis : et Adoniram
erat super hujuscemodi indictione. 15 Fueruntque Salomoni septuaginta millia
eorum qui onera portabant, et octoginta millia latomorum in monte, 16 absque
præpositis qui præerant singulis operibus, numero trium millium et trecentorum,
præcipientium populo et his qui faciebant opus. 17 Præcepitque
rex ut tollerent lapides grandes, lapides pretiosos in fundamentum templi,
et quadrarent eos : 18 quos dolaverunt cæmentarii Salomonis et cæmentarii
Hiram : porro Giblii præparaverunt ligna et lapides ad ædificandam domum.
6Factum est ergo quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum
Isra¨el de terra Ægypti, in anno quarto, mense Zio (ipse est mensis secundus),
regni Salomonis super Isra¨el, ædificari coepit domus Domino. 2 Domus
autem quam ædificabat rex Salomon Domino, habebat sexaginta cubitos in
longitudine, et viginti cubitos in latitudine, et triginta cubitos in altitudine.
3 Et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis, juxta mensuram
latitudinis templi : et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem
templi. 4 Fecitque in templo fenestras obliquas. 5 Et ædificavit super parietem
templi tabulata per gyrum, in parietibus domus per circuitum templi et oraculi,
et fecit latera in circuitu. 6 Tabulatum quod subter erat, quinque cubitos
habebat latitudinis, et medium tabulatum sex cubitorum latitudinis, et tertium
tabulatum septem habens cubitos latitudinis. Trabes autem posuit in domo
per circuitum forinsecus, ut non hærerent muris templi. 7 Domus autem cum
ædificaretur, de lapidibus dolatis atque perfectis ædificata est : et malleus,
et securis, et omne ferramentum non sunt audita in domo cum ædificaretur.
318
Regum III
8 Ostium lateris medii in parte erat domus dextræ : et per cochleam ascendebant
in medium coenaculum, et a medio in tertium. 9 Et ædificavit domum,
et consummavit eam : texit quoque domum laquearibus cedrinis. 10 Et ædificavit
tabulatum super omnem domum quinque cubitis altitudinis, et operuit
domum lignis cedrinis. 11 Et factus est sermo Domini ad Salomonem, dicens :
12 Domus hæc, quam ædificas, si ambulaveris in præceptis meis, et judicia
mea feceris, et custodieris omnia mandata mea, gradiens per ea, firmabo sermonem
meum tibi, quem locutus sum ad David patrem tuum : 13 et habitabo
in medio filiorum Isra¨el, et non derelinquam populum meum Isra¨el.
14 Igitur ædificavit Salomon domum, et consummavit eam. 15 Et ædificavit
parietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis : a pavimento domus usque
ad summitatem parietum, et usque ad laquearia, operuit lignis cedrinis intrinsecus
: et texit pavimentum domus tabulis abiegnis. 16 Ædificavitque viginti
cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina, a pavimento
usque ad superiora : et fecit interiorem domum oraculi in Sanctum sanctorum.
17 Porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi. 18 Et
cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur, habens tornaturas et juncturas
suas fabrefactas, et cælaturas eminentes : omnia cedrinis tabulis vestiebantur :
nec omnino lapis apparere poterat in pariete. 19 Oraculum autem in medio
domus, in interiori parte fecerat, ut poneret ibi arcam foederis Domini. 20 Porro
oraculum habebat viginti cubitos longitudinis, et viginti cubitos latitudinis,
et viginti cubitos altitudinis : et operuit illud atque vestivit auro purissimo :
sed et altare vestivit cedro. 21 Domum quoque ante oraculum operuit auro
purissimo, et affixit laminas clavis aureis. 22 Nihilque erat in templo quod non
auro tegeretur : sed et totum altare oraculi texit auro. 23 Et fecit in oraculo
duos cherubim de lignis olivarum, decem cubitorum altitudinis. 24 Quinque
cubitorum ala cherub una, et quinque cubitorum ala cherub altera : id est,
decem cubitos habentes, a summitate alæ unius usque ad alæ alterius summitatem.
25 Decem quoque cubitorum erat cherub secundus : in mensura pari,
et opus unum erat in duobus cherubim, 26 id est, altitudinem habebat unus
cherub decem cubitorum, et similiter cherub secundus. 27 Posuitque cherubim
in medio templi interioris : extendebant autem alas suas cherubim, et tangebat
ala una parietem, et ala cherub secundi tangebat parietem alterum : alæ autem
alteræ in media parte templi se invicem contingebant. 28 Texit quoque cherubim
auro. 29 Et omnes parietes templi per circuitum sculpsit variis cælaturis et
torno : et fecit in eis cherubim, et palmas, et picturas varias, quasi prominentes
de pariete, et egredientes. 30 Sed et pavimentum domus texit auro intrinsecus
et extrinsecus. 31 Et in ingressu oraculi fecit ostiola de lignis olivarum,
postesque angulorum quinque. 32 Et duo ostia de lignis olivarum : et sculpsit
in eis picturam cherubim, et palmarum species, et anaglypha valde prominentia
: et texit ea auro, et operuit tam cherubim quam palmas, et cetera, auro.
33 Fecitque in introitu templi postes de lignis olivarum quadrangulatos, 34 et
duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus : et utrumque ostium duplex erat, et
se invicem tenens aperiebatur. 35 Et sculpsit cherubim, et palmas, et cælaturas
valde eminentes : operuitque omnia laminis aureis opere quadro ad regulam.
36 Et ædificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum, et uno
ordine lignorum cedri. 37 Anno quarto fundata est domus Domini in mense
Zio : 38 et in anno undecimo, mense Bul (ipse est mensis octavus), perfecta est
domus in omni opere suo, et in universis utensilibus suis : ædificavitque eam
annis septem.
319
Regum III
7 Domum autem suam ædificavit Salomon tredecim annis, et ad perfectum
usque perduxit. 2 Ædificavit quoque domum saltus Libani centum cubitorum
longitudinis, et quinquaginta cubitorum latitudinis, et triginta cubitorum
altitudinis : et quatuor deambulacra inter columnas cedrinas : ligna quippe
cedrina exciderat in columnas. 3 Et tabulatis cedrinis vestivit totam cameram,
quæ quadraginta quinque columnis sustentabatur. Unus autem ordo habebat
columnas quindecim 4 contra se invicem positas, 5 et e regione se respicientes,
æquali spatio inter columnas, et super columnas quadrangulata ligna in cunctis
æqualia. 6 Et porticum columnarum fecit quinquaginta cubitorum longitudinis,
et triginta cubitorum latitudinis : et alteram porticum in facie majoris
porticus : et columnas, et epistylia super columnas. 7 Porticum quoque solii,
in qua tribunal est, fecit : et texit lignis cedrinis a pavimento usque ad summitatem.
8 Et domuncula, in qua sedebatur ad judicandum, erat in media porticu
simili opere. Domum quoque fecit filiæ Pharaonis (quam uxorem duxerat Salomon)
tali opere, quali et hanc porticum. 9 Omnia lapidibus pretiosis, qui ad
normam quamdam atque mensuram tam intrinsecus quam extrinsecus serrati
erant : a fundamento usque ad summitatem parietum, et extrinsecus usque ad
atrium majus. 10 Fundamenta autem de lapidibus pretiosis, lapidibus magnis,
decem sive octo cubitorum. 11 Et desuper lapides pretiosi æqualis mensuræ
secti erant, similiterque de cedro. 12 Et atrium majus rotundum trium ordinum
de lapidibus sectis, et unius ordinis de dolata cedro : necnon et in atrio domus
Domini interiori, et in porticu domus.
13 Misit quoque rex Salomon, et tulit Hiram de Tyro, 14 filium mulieris
viduæ de tribu Nephthali, patre Tyrio, artificem ærarium, et plenum sapientia,
et intelligentia, et doctrina, ad faciendum omne opus ex ære. Qui cum venisset
ad regem Salomonem, fecit omne opus ejus. 15 Et finxit duas columnas
æreas, decem et octo cubitorum altitudinis columnam unam : et linea duodecim
cubitorum ambiebat columnam utramque. 16 Duo quoque capitella fecit,
quæ ponerentur super capita columnarum, fusilia ex ære : quinque cubitorum
altitudinis capitellum unum, et quinque cubitorum altitudinis capitellum alterum
: 17 et quasi in modum retis, et catenarum sibi invicem miro opere contextarum.
Utrumque capitellum columnarum fusile erat : septena versuum
retiacula in capitello uno, et septena retiacula in capitello altero. 18 Et perfecit
columnas, et duos ordines per circuitum retiaculorum singulorum, ut tegerent
capitella quæ erant super summitatem, malogranatorum : eodem modo fecit
et capitello secundo. 19 Capitella autem quæ erant super capita columnarum,
quasi opere lilii fabricata erant in porticu quatuor cubitorum. 20 Et rursum alia
capitella in summitate columnarum desuper juxta mensuram columnæ contra
retiacula : malogranatorum autem ducenti ordines erant in circuitu capitelli
secundi. 21 Et statuit duas columnas in porticu templi : cumque statuisset
columnam dexteram, vocavit eam nomine Jachin : similiter erexit columnam
secundam, et vocavit nomen ejus Booz. 22 Et super capita columnarum opus
in modum lilii posuit : perfectumque est opus columnarum. 23 Fecit quoque
mare fusile decem cubitorum a labio usque ad labium, rotundum in circuitu :
quinque cubitorum altitudo ejus, et resticula triginta cubitorum cingebat illud
per circuitum. 24 Et sculptura subter labium circuibat illud decem cubitis
ambiens mare : duo ordines sculpturarum striatarum erant fusiles. 25 Et stabat
super duodecim boves, e quibus tres respiciebant ad aquilonem, et tres
ad occidentem, et tres ad meridiem, et tres ad orientem : et mare super eos
desuper erat : quorum posteriora universa intrinsecus latitabant. 26 Grossitu-
320
Regum III
do autem luteris, trium unciarum erat : labiumque ejus quasi labium calicis,
et folium repandi lilii : duo millia batos capiebat. 27 Et fecit decem bases
æneas, quatuor cubitorum longitudinis bases singulas, et quatuor cubitorum
latitudinis, et trium cubitorum altitudinis. 28 Et ipsum opus basium, interrasile
erat : et sculpturæ inter juncturas. 29 Et inter coronulas et plectas, leones
et boves et cherubim, et in juncturis similiter desuper : et subter leones et
boves, quasi lora ex ære dependentia. 30 Et quatuor rotæ per bases singulas,
et axes ærei : et per quatuor partes quasi humeruli subter luterem fusiles,
contra se invicem respectantes. 31 Os quoque luteris intrinsecus erat in capitis
summitate : et quod forinsecus apparebat, unius cubiti erat totum rotundum,
pariterque habebat unum cubitum et dimidium : in angulis autem columnarum
variæ cælaturæ erant : et media intercolumnia, quadrata non rotunda.
32 Quatuor quoque rotæ quæ per quatuor angulos basis erant, cohærebant sibi
subter basim : una rota habebat altitudinis cubitum et semis. 33 Tales autem
rotæ erant quales solent in curru fieri : et axes earum, et radii, et canthi, et
modioli, omnia fusilia. 34 Nam et humeruli illi quatuor per singulos angulos
basis unius, ex ipsa basi fusiles et conjuncti erant. 35 In summitate autem basis
erat quædam rotunditas dimidii cubiti, ita fabrefacta ut luter desuper posset
imponi, habens cælaturas suas, variasque sculpturas ex semetipsa. 36 Sculpsit
quoque in tabulatis illis quæ erant ex ære, et in angulis, cherubim, et leones,
et palmas, quasi in similitudinem hominis stantis, ut non cælata, sed apposita
per circuitum viderentur. 37 In hunc modum fecit decem bases, fusura una,
et mensura, sculpturaque consimili. 38 Fecit quoque decem luteres æneos :
quadraginta batos capiebat luter unus, eratque quatuor cubitorum : singulos
quoque luteres per singulas, id est, decem bases, posuit. 39 Et constituit
decem bases, quinque ad dexteram partem templi, et quinque ad sinistram :
mare autem posuit ad dexteram partem templi contra orientem ad meridiem.
40 Fecit ergo Hiram lebetes, et scutras, et hamulas, et perfecit omne opus regis
Salomonis in templo Domini. 41 Columnas duas, et funiculos capitellorum
super capitella columnarum duos : et retiacula duo, ut operirent duos funiculos
qui erant super capita columnarum. 42 Et malogranata quadringenta
in duobus retiaculis : duos versus malogranatorum in retiaculis singulis, ad
operiendos funiculos capitellorum qui erant super capita columnarum. 43 Et
bases decem, et luteres decem super bases. 44 Et mare unum, et boves duodecim
subter mare. 45 Et lebetes, et scutras, et hamulas, omnia vasa quæ fecit
Hiram regi Salomoni in domo Domini, de auricalco erant. 46 In campestri regione
Jordanis fudit ea rex in argillosa terra, inter Sochoth et Sarthan. 47 Et
posuit Salomon omnia vasa : propter multitudinem autem nimiam non erat
pondus æris.
48 Fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini : altare aureum, et mensam
super quam ponerentur panes propositionis, auream : 49 et candelabra
aurea, quinque ad dexteram, et quinque ad sinistram contra oraculum, ex
auro puro : et quasi lilii flores, et lucernas desuper aureas : et forcipes aureos,
50 et hydrias, et fuscinulas, et phialas, et mortariola, et thuribula, de auro
purissimo : et cardines ostiorum domus interioris Sancti sanctorum, et ostiorum
domus templi, ex auro erant. 51 Et perfecit omne opus quod faciebat
Salomon in domo Domini, et intulit quæ sanctificaverat David pater suus,
argentum, et aurum, et vasa, reposuitque in thesauris domus Domini.
321
Regum III
8Tunc congregati sunt omnes majores natu Isra¨el cum principibus tribuum,
et duces familiarum filiorum Isra¨el, ad regem Salomonem in Jerusalem,
ut deferrent arcam foederis Domini de civitate David, id est, de Sion. 2 Convenitque
ad regem Salomonem universus Isra¨el in mense Ethanim, in solemni
die : ipse est mensis septimus. 3 Veneruntque cuncti senes de Isra¨el, et tulerunt
arcam sacerdotes, 4 et portaverunt arcam Domini, et tabernaculum foederis, et
omnia vasa sanctuarii quæ erant in tabernaculo : et ferebant ea sacerdotes et
Levitæ. 5 Rex autem Salomon, et omnis multitudo Isra¨el quæ convenerat ad
eum, gradiebatur cum illo ante arcam, et immolabant oves et boves absque
æstimatione et numero. 6 Et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in
locum suum, in oraculum templi, in Sanctum sanctorum, subter alas cherubim.
7 Siquidem cherubim expandebant alas super locum arcæ, et protegebant
arcam, et vectes ejus desuper. 8 Cumque eminerent vectes, et apparerent summitates
eorum foris sanctuarium ante oraculum, non apparebant ultra extrinsecus,
qui et fuerunt ibi usque in præsentem diem. 9 In arca autem non erat
aliud nisi duæ tabulæ lapideæ quas posuerat in ea Moyses in Horeb, quando
pepigit Dominus foedus cum filiis Isra¨el, cum egrederentur de terra Ægypti.
10 Factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario, nebula implevit
domum Domini, 11 et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter
nebulam : impleverat enim gloria Domini domum Domini. 12 Tunc ait Salomon
: Dominus dixit ut habitaret in nebula. 13 Ædificans ædificavi domum
in habitaculum tuum : firmissimum solium tuum in sempiternum. 14 Convertitque
rex faciem suam, et benedixit omni ecclesiæ Isra¨el : omnia enim ecclesia
Isra¨el stabat. 15 Et ait Salomon : Benedictus Dominus Deus Isra¨el, qui locutus
est ore suo ad David patrem meum, et in manibus ejus perfecit, dicens :
16 A die qua eduxi populum meum Isra¨el de Ægypto, non elegi civitatem de
universis tribubus Isra¨el, ut ædificaretur domus, et esset nomen meum ibi :
sed elegi David ut esset super populum meum Isra¨el. 17 Voluitque David pater
meus ædificare domum nomini Domini Dei Isra¨el : 18 et ait Dominus ad
David patrem meum : Quod cogitasti in corde tuo ædificare domum nomini
meo, bene fecisti, hoc ipsum mente tractans. 19 Verumtamen tu non ædificabis
mihi domum, sed filius tuus, qui egredietur de renibus tuis, ipse ædificabit
domum nomini meo. 20 Confirmavit Dominus sermonem suum quem locutus
est : stetique pro David patre meo, et sedi super thronum Isra¨el, sicut locutus
est Dominus : et ædificavi domum nomini Domini Dei Isra¨el. 21 Et constitui
ibi locum arcæ in qua foedus Domini est, quod percussit cum patribus nostris
quando egressi sunt de terra Ægypti.
22 Stetit autem Salomon ante altare Domini in conspectu ecclesiæ Isra¨el, et
expandit manus suas in cælum, 23 et ait : Domine Deus Isra¨el, non est similis
tui deus in cælo desuper, et super terram deorsum : qui custodis pactum et
misericordiam servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo. 24 Qui
custodisti servo tuo David patri meo quæ locutus es ei : ore locutus es, et
manibus perfecisti, ut hæc dies probat. 25 Nunc igitur Domine Deus Isra¨el,
conserva famulo tuo David patri meo quæ locutus es ei, dicens : Non auferetur
de te vir coram me, qui sedeat super thronum Isra¨el : ita tamen si custodierint
filii tui viam suam, ut ambulent coram me sicut tu ambulasti in conspectu
meo. 26 Et nunc Domine Deus Isra¨el, firmentur verba tua quæ locutus es servo
tuo David patri meo. 27 Ergone putandum est quod vere Deus habitet super
terram ? si enim cælum, et cæli cælorum, te capere non possunt, quanto
magis domus hæc, quam ædificavi ? 28 Sed respice ad orationem servi tui,
322
Regum III
et ad preces ejus, Domine Deus meus : audi hymnum et orationem quam
servus tuus orat coram te hodie : 29 ut sint oculi tui aperti super domum
hanc nocte ac die : super domum, de qua dixisti : Erit nomen meum ibi : ut
exaudias orationem quam orat in loco isto ad te servus tuus : 30 ut exaudias
deprecationem servi tui et populi tui Isra¨el, quodcumque oraverint in loco
isto, et exaudies in loco habitaculi tui in cælo : et cum exaudieris, propitius
eris.
31 Si peccaverit homo in proximum suum, et habuerit aliquod juramentum
quo teneatur astrictus, et venerit propter juramentum coram altari tuo
in domum tuam, 32 tu exaudies in cælo : et facies, et judicabis servos tuos,
condemnans impium, et reddens viam suam super caput ejus, justificansque
justum, et retribuens ei secundum justitiam suam. 33 Si fugerit populus tuus
Isra¨el inimicos suos (quia peccaturus est tibi), et agentes poenitentiam, et
confitentes nomini tuo, venerint, et oraverint, et deprecati te fuerint in domo
hac : 34 exaudi in cælo, et dimitte peccatum populi tui Isra¨el, et reduces eos in
terram quam dedisti patribus eorum. 35 Si clausum fuerit cælum, et non pluerit
propter peccata eorum, et orantes in loco isto, poenitentiam egerint nomini
tuo, et a peccatis suis conversi fuerint propter afflictionem suam : 36 exaudi eos
in cælo, et dimitte peccata servorum tuorum, et populi tui Isra¨el : et ostende
eis viam bonam per quam ambulent, et da pluviam super terram tuam, quam
dedisti populo tuo in possessionem. 37 Fames si oborta fuerit in terra, aut
pestilentia, aut corruptus a¨er, aut ærugo, aut locusta, vel rubigo, et afflixerit
eum inimicus ejus portas obsidens : omnis plaga, universa infirmitas, 38 cuncta
devotatio, et imprecatio quæ acciderit omni homini de populo tuo Isra¨el :
si quis cognoverit plagam cordis sui, et expanderit manus suas in domo hac,
39 tu exaudies in cælo in loco habitationis tuæ, et repropitiaberis, et facies ut
des unicuique secundum omnes vias suas, sicut videris cor ejus (quia tu nosti
solus cor omnium filiorum hominum), 40 ut timeant te cunctis diebus quibus
vivunt super faciem terræ quam dedisti patribus nostris.
41 Insuper et alienigena, qui non est de populo tuo Isra¨el, cum venerit de
terra longinqua propter nomen tuum (audietur enim nomen tuum magnum,
et manus tua fortis, et brachium tuum 42 extentum ubique), cum venerit ergo,
et oraverit in hoc loco, 43 tu exaudies in cælo, in firmamento habitaculi tui, et
facies omnia pro quibus invocaverit te alienigena : ut discant universi populi
terrarum nomen tuum timere, sicut populus tuus Isra¨el, et probent quia
nomen tuum invocatum est super domum hanc quam ædificavi. 44 Si egressus
fuerit populus tuus ad bellum contra inimicos suos per viam, quocumque
miseris eos, orabunt te contra viam civitatis quam elegisti, et contra domum
quam ædificavi nomini tuo, 45 et exaudies in cælo orationes eorum et preces
eorum, et facies judicium eorum.
46 Quod si peccaverint tibi (non est enim homo qui non peccet) et iratus
tradideris eos inimicis suis, et captivi ducti fuerint in terram inimicorum longe
vel prope, 47 et egerint poenitentiam in corde suo in loco captivitatis, et conversi
deprecati te fuerint in captivitate sua, dicentes : Peccavimus : inique
egimus, impie gessimus : 48 et reversi fuerint ad te in universo corde suo et
tota anima sua in terra inimicorum suorum, ad quam captivi ducti fuerint : et
oraverint te contra viam terræ suæ, quam dedisti patribus eorum, et civitatis
quam elegisti, et templi quod ædificavi nomini tuo : 49 exaudies in cælo, in
firmamento solii tui, orationes eorum et preces eorum, et facies judicium eorum
: 50 et propitiaberis populo tuo qui peccavit tibi, et omnibus iniquitatibus
323
Regum III
eorum quibus prævaricati sunt in te : et dabis misericordiam coram eis qui
eos captivos habuerint, ut misereantur eis. 51 Populus enim tuus est, et hæreditas
tua, quos eduxisti de terra Ægypti, de medio fornacis ferreæ. 52 Ut sint
oculi tui aperti ad deprecationem servi tui, et populi tui Isra¨el, et exaudias
eos in universis pro quibus invocaverint te. 53 Tu enim separasti eos tibi in
hæreditatem de universis populis terræ, sicut locutus es per Moysen servum
tuum quando eduxisti patres nostros de Ægypto, Domine Deus.
54 Factum est autem, cum complesset Salomon orans Dominum omnem
orationem et deprecationem hanc, surrexit de conspectu altaris Domini :
utrumque enim genu in terram fixerat, et manus expanderat in cælum. 55 Stetit
ergo, et benedixit omni ecclesiæ Isra¨el voce magna, dicens : 56 Benedictus
Dominus, qui dedit requiem populo suo Isra¨el, juxta omnia quæ locutus est :
non cecidit ne unus quidem sermo ex omnibus bonis quæ locutus est per
Moysen servum suum. 57 Sit Dominus Deus noster nobiscum, sicut fuit cum
patribus nostris, non derelinquens nos, neque projiciens. 58 Sed inclinet corda
nostra ad se, ut ambulemus in universis viis ejus, et custodiamus mandata
ejus, et cæremonias ejus, et judicia quæcumque mandavit patribus nostris.
59 Et sint sermones mei isti, quibus deprecatus sum coram Domino, appropinquantes
Domino Deo nostro die ac nocte, ut faciat judicium servo suo, et
populo suo Isra¨el per singulos dies : 60 ut sciant omnes populi terræ quia
Dominus ipse est Deus, et non est ultra absque eo. 61 Sit quoque cor nostrum
perfectum cum Domino Deo nostro, ut ambulemus in decretis ejus, et
custodiamus mandata ejus, sicut et hodie.
62 Igitur rex, et omnis Isra¨el cum eo, immolabant victimas coram Domino.
63 Mactavitque Salomon hostias pacificas, quas immolavit Domino, boum
viginti duo millia, et ovium centum viginti millia : et dedicaverunt templum
Domini rex et filii Isra¨el. 64 In die illa sanctificavit rex medium atrii quod erat
ante domum Domini : fecit quippe holocaustum ibi, et sacrificium, et adipem
pacificorum : quoniam altare æreum quod erat coram Domino, minus erat,
et capere non poterat holocaustum, et sacrificium, et adipem pacificorum.
65 Fecit ergo Salomon in tempore illo festivitatem celebrem, et omnis Isra¨el
cum eo, multitudo magna ab introitu Emath usque ad rivum Ægypti, coram
Domino Deo nostro, septem diebus et septem diebus, id est, quatuordecim
diebus. 66 Et in die octava dimisit populos : qui benedicentes regi, profecti
sunt in tabernacula sua lætantes, et alacri corde super omnibus bonis quæ
fecerat Dominus David servo suo, et Isra¨el populo suo.
9 Factum est autem cum perfecisset Salomon ædificium domus Domini, et
ædificium regis, et omne quod optaverat et voluerat facere, 2 apparuit ei
Dominus secundo, sicut apparuerat ei in Gabaon. 3 Dixitque Dominus ad
eum : Exaudivi orationem tuam et deprecationem tuam, quam deprecatus
es coram me : sanctificavi domum hanc quam ædificasti, ut ponerem nomen
meum ibi in sempiternum, et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus.
4 Tu quoque si ambulaveris coram me sicut ambulavit pater tuus, in simplicitate
cordis et in æquitate, et feceris omnia quæ præcepi tibi, et legitima mea
et judicia mea servaveris, 5 ponam thronum regni tui super Isra¨el in sempiternum,
sicut locutus sum David patri tuo, dicens : Non auferetur vir de
genere tuo de solio Isra¨el. 6 Si autem aversione aversi fueritis vos et filii vestri,
non sequentes me, nec custodientes mandata mea et cæremonias meas quas
proposui vobis, sed abieritis et colueritis deos alienos, et adoraveritis eos :
324
Regum III
7 auferam Isra¨el de superficie terræ quam dedi eis, et templum quod sanctificavi
nomini meo, projiciam a conspectu meo : eritque Isra¨el in proverbium,
et in fabulam cunctis populis. 8 Et domus hæc erit in exemplum : omnis qui
transierit per eam, stupebit, et sibilabit, et dicet : Quare fecit Dominus sic terræ
huic, et domui huic ? 9 Et respondebunt : Quia dereliquerunt Dominum
Deum suum, qui eduxit patres eorum de terra Ægypti, et secuti sunt deos
alienos, et adoraverunt eos, et coluerunt eos : idcirco induxit Dominus super
eos omne malum hoc.
10 Expletis autem annis viginti postquam ædificaverat Salomon duas domos,
id est, domum Domini, et domum regis 11 (Hiram rege Tyri præbente
Salomoni ligna cedrina et abiegna, et aurum juxta omne quod opus habuerat),
tunc dedit Salomon Hiram viginti oppida in terra Galilææ. 12 Et egressus est
Hiram de Tyro ut videret oppida quæ dederat ei Salomon, et non placuerunt
ei. 13 Et ait : Hæccine sunt civitates quas dedisti mihi, frater ? Et appellavit
eas terram Chabul, usque in diem hanc. 14 Misit quoque Hiram ad regem
Salomonem centum viginti talenta auri. 15 Hæc est summa expensarum quam
obtulit rex Salomon ad ædificandam domum Domini et domum suam, et Mello,
et murum Jerusalem, et Heser, et Mageddo, et Gazer. 16 Pharao rex Ægypti
ascendit, et cepit Gazar, succenditque eam igni, et Chananæum, qui habitabat
in civitate, interfecit : et dedit eam in dotem filiæ suæ uxori Salomonis. 17 Ædificavit
ergo Salomon Gazer, et Bethoron inferiorem, 18 et Balaath, et Palmiram
in terra solitudinis. 19 Et omnes vicos qui ad se pertinebant et erant absque
muro, munivit, et civitates curruum et civitates equitum, et quodcumque ei
placuit ut ædificaret in Jerusalem, et in Libano, et in omni terra potestatis
suæ. 20 Universum populum qui remanserat de Amorrhæis, et Hethæis, et
Pherezæis, et Hevæis, et Jebusæis, qui non sunt de filiis Isra¨el : 21 horum filios
qui remanserant in terra, quos scilicet non potuerant filii Isra¨el exterminare,
fecit Salomon tributarios usque in diem hanc. 22 De filiis autem Isra¨el non constituit
Salomon servire quemquam, sed erant viri bellatores, et ministri ejus, et
principes, et duces, et præfecti curruum et equorum. 23 Erant autem principes
super omnia opera Salomonis præpositi quingenti quinquaginta, qui habebant
subjectum populum, et statutis operibus imperabant. 24 Filia autem Pharaonis
ascendit de civitate David in domum suam, quam ædificaverat ei Salomon :
tunc ædificavit Mello. 25 Offerebat quoque Salomon, tribus vicibus per annos
singulos, holocausta et pacificas victimas super altare quod ædificaverat
Domino, et adolebat thymiama coram Domino : perfectumque est templum.
26 Classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber, quæ est juxta Ailath in littore
maris Rubri, in terra Idumææ. 27 Misitque Hiram in classe illa servos suos
viros nauticos et gnaros maris, cum servis Salomonis. 28 Qui cum venissent in
Ophir, sumptum inde aurum quadringentorum viginti talentorum, detulerunt
ad regem Salomonem.
10 Sed et regina Saba, audita fama Salomonis in nomine Domini, venit
tentare eum in ænigmatibus. 2 Et ingressa Jerusalem multo cum comitatu
et divitiis, camelis portantibus aromata, et aurum infinitum nimis, et
gemmas pretiosas, venit ad regem Salomonem, et locuta est ei universa quæ
habebat in corde suo. 3 Et docuit eam Salomon omnia verba quæ proposuerat
: non fuit sermo qui regem posset latere, et non responderet ei. 4 Videns
autem regina Saba omnem sapientiam Salomonis, et domum quam ædificaverat,
5 et cibos mensæ ejus, et habitacula servorum, et ordines ministrantium,
325
Regum III
vestesque eorum, et pincernas, et holocausta quæ offerebat in domo Domini
: non habebat ultra spiritum. 6 Dixitque ad regem : Verus est sermo quem
audivi in terra mea 7 super sermonibus tuis, et super sapientia tua : et non
credebam narrantibus mihi, donec ipsa veni, et vidi oculis meis, et probavi
quod media pars mihi nuntiata non fuerit : major est sapientia et opera tua,
quam rumor quem audivi. 8 Beati viri tui, et beati servi tui, qui stant coram te
semper, et audiunt sapientiam tuam. 9 Sit Dominus Deus tuus benedictus, cui
complacuisti, et posuit te super thronum Isra¨el, eo quod dilexerit Dominus
Isra¨el in sempiternum, et constituit te regem ut faceres judicium et justitiam.
10 Dedit ergo regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas
pretiosas : non sunt allata ultra aromata tam multa, quam ea quæ dedit
regina Saba regi Salomoni.
11 (Sed et classis Hiram, quæ portabat aurum de Ophir, attulit ex Ophir
ligna thyina multa nimis, et gemmas pretiosas. 12 Fecitque rex de lignis thyinis
fulcra domus Domini et domus regiæ, et citharas lyrasque cantoribus :
non sunt allata hujuscemodi ligna thyina, neque visa usque in præsentem
diem.) 13 Rex autem Salomon dedit reginæ Saba omnia quæ voluit et petivit
ab eo, exceptis his quæ ultro obtulerat ei munere regio. Quæ reversa est,
et abiit in terram suam cum servis suis. 14 Erat autem pondus auri quod afferebatur
Salomoni per annos singulos, sexcentorum sexaginta sex talentorum
auri, 15 excepto eo quod afferebant viri qui super vectigalia erant, et negotiatores,
universique scruta vendentes, et omnes reges Arabiæ, ducesque terræ.
16 Fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro purissimo : sexcentos auri
siclos dedit in laminas scuti unius. 17 Et trecentas peltas ex auro probato : trecentæ
minæ auri unam peltam vestiebant : posuitque eas rex in domo saltus
Libani. 18 Fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem : et vestivit
eum auro fulvo nimis, 19 qui habebat sex gradus : et summitas throni rotunda
erat in parte posteriori : et duæ manus hinc atque inde tenentes sedile : et duo
leones stabant juxta manus singulas. 20 Et duodecim leunculi stantes super sex
gradus hinc atque inde : non est factum tale opus in universis regnis. 21 Sed
et omnia vasa quibus potabat rex Salomon, erant aurea : et universa supellex
domus saltus Libani de auro purissimo : non erat argentum, nec alicujus pretii
putabatur in diebus Salomonis, 22 quia classis regis per mare cum classe Hiram
semel per tres annos ibat in Tharsis, deferens inde aurum, et argentum,
et dentes elephantorum, et simias, et pavos.
23 Magnificatus est ergo rex Salomon super omnes reges terræ divitiis et
sapientia. 24 Et universa terra desiderabat vultum Salomonis, ut audiret sapientiam
ejus, quam dederat Deus in corde ejus. 25 Et singuli deferebant ei
munera, vasa argentea et aurea, vestes et arma bellica, aromata quoque, et
equos et mulos per annos singulos. 26 Congregavitque Salomon currus et equites,
et facti sunt ei mille quadringenti currus, et duodecim millia equitum :
et disposuit eos per civitates munitas, et cum rege in Jerusalem. 27 Fecitque ut
tanta esset abundantia argenti in Jerusalem, quanta et lapidum : et cedrorum
præbuit multitudinem quasi sycomoros quæ nascuntur in campestribus. 28 Et
educebantur equi Salomoni de Ægypto, et de Coa. Negotiatores enim regis
emebant de Coa, et statuto pretio perducebant. 29 Egrediebatur autem quadriga
ex Ægypto sexcentis siclis argenti, et equus centum quinquaginta. Atque
in hunc modum cuncti reges Hethæorum et Syriæ equos venundabant.
326
Regum III
11 Rex autem Salomon adamavit mulieres alienigenas multas, filiam
quoque Pharaonis, et Moabitidas, et Ammonitidas, Idumæas, et Sidonias,
et Hethæas : 2 de gentibus super quibus dixit Dominus filiis Isra¨el : Non
ingrediemini ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras : certissime enim
avertent corda vestra ut sequamini deos earum. His itaque copulatus est Salomon
ardentissimo amore. 3 Fueruntque ei uxores quasi reginæ septingentæ,
et concubinæ trecentæ : et averterunt mulieres cor ejus. 4 Cumque jam esset
senex, depravatum est cor ejus per mulieres, ut sequeretur deos alienos :
nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris ejus.
5 Sed colebat Salomon Astarthen deam Sidoniorum, et Moloch idolum Ammonitarum.
6 Fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino, et non
adimplevit ut sequeretur Dominum sicut David pater ejus. 7 Tunc ædificavit
Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte qui est contra Jerusalem, et
Moloch idolo filiorum Ammon. 8 Atque in hunc modum fecit universis uxoribus
suis alienigenis, quæ adolebant thura, et immolabant diis suis. 9 Igitur
iratus est Dominus Salomoni, quod aversa esset mens ejus a Domino Deo Isra
¨el, qui apparuerat ei secundo, 10 et præceperat de verbo hoc ne sequeretur
deos alienos : et non custodivit quæ mandavit ei Dominus. 11 Dixit itaque
Dominus Salomoni : Quia habuisti hoc apud te, et non custodisti pactum
meum, et præcepta mea quæ mandavi tibi, disrumpens scindam regnum tuum,
et dabo illud servo tuo. 12 Verumtamen in diebus tuis non faciam propter
David patrem tuum : de manu filii tui scindam illud, 13 nec totum regnum
auferam, sed tribum unam dabo filio tuo propter David servum meum, et
Jerusalem, quam elegi.
14 Suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni Adad Idumæum de
semine regio, qui erat in Edom. 15 Cum enim esset David in Idumæa, et ascendisset
Joab princeps militiæ ad sepeliendum eos qui fuerant interfecti, et
occidisset omnem masculinum in Idumæa 16 (sex enim mensibus ibi moratus
est Joab, et omnis Isra¨el, donec interimeret omne masculinum in Idumæa),
17 fugit Adad ipse, et viri Idumæi de servis patris ejus cum eo, ut ingrederetur
Ægyptum : erat autem Adad puer parvulus. 18 Cumque surrexissent de Madian,
venerunt in Pharan, tuleruntque secum viros de Pharan, et introierunt
Ægyptum ad Pharaonem regem Ægypti : qui dedit ei domum, et cibos constituit,
et terram delegavit. 19 Et invenit Adad gratiam coram Pharaone valde,
in tantum ut daret ei uxorem sororem uxoris suæ germanam Taphnes reginæ.
20 Genuitque ei soror Taphnes Genubath filium, et nutrivit eum Taphnes in domo
Pharaonis : eratque Genubath habitans apud Pharaonem cum filiis ejus.
21 Cumque audisset Adad in Ægypto dormisse David cum patribus suis, et
mortuum esse Joab principem militiæ, dixit Pharaoni : Dimitte me, ut vadam
in terram meam. 22 Dixitque ei Pharao : Qua enim re apud me indiges, ut
quæras ire ad terram tuam ? At ille respondit : Nulla : sed obsecro te ut
dimittas me.
23 Suscitavit quoque ei Deus adversarium Razon filium Eliada, qui fugerat
Adarezer regem Soba dominum suum : 24 et congregavit contra eum viros, et
factus est princeps latronum cum interficeret eos David : abieruntque Damascum,
et habitaverunt ibi, et constituerunt eum regem in Damasco : 25 eratque
adversarius Isra¨eli cunctis diebus Salomonis : et hoc est malum Adad, et odium
contra Isra¨el : regnavitque in Syria. 26 Jeroboam quoque filius Nabat,
Ephrathæus, de Sareda, servus Salomonis, cujus mater erat nomine Sarva,
mulier vidua, levavit manum contra regem. 27 Et hæc est causa rebellionis ad-
327
Regum III
versus eum, quia Salomon ædificavit Mello, et coæquavit voraginem civitatis
David patris sui. 28 Erat autem Jeroboam vir fortis et potens : vidensque Salomon
adolescentem bonæ indolis et industrium, constituerat eum præfectum
super tributa universæ domus Joseph.
29 Factum est igitur in tempore illo, ut Jeroboam egrederetur de Jerusalem,
et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via, opertus pallio novo : erant
autem duo tantum in agro. 30 Apprehendensque Ahias pallium suum novum
quo coopertus erat, scidit in duodecim partes. 31 Et ait ad Jeroboam : Tolle
tibi decem scissuras : hæc enim dicit Dominus Deus Isra¨el : Ecce ego scindam
regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem tribus. 32 Porro una tribus remanebit
ei propter servum meum David, et Jerusalem civitatem, quam elegi
ex omnibus tribubus Isra¨el : 33 eo quod dereliquerit me, et adoraverit Astarthen
deam Sidoniorum, et Chamos deum Moab, et Moloch deum filiorum
Ammon : et non ambulaverit in viis meis, ut faceret justitiam coram me, et
præcepta mea et judicia, sicut David pater ejus. 34 Nec auferam omne regnum
de manu ejus, sed ducem ponam eum cunctis diebus vitæ suæ, propter
David servum meum quem elegi, qui custodivit mandata mea et præcepta
mea. 35 Auferam autem regnum de manu filii ejus, et dabo tibi decem tribus :
36 filio autem ejus dabo tribum unam, ut remaneat lucerna David servo meo
cunctis diebus coram me in Jerusalem civitate, quam elegi ut esset nomen
meum ibi. 37 Te autem assumam, et regnabis super omnia quæ desiderat anima
tua, erisque rex super Isra¨el. 38 Si igitur audieris omnia quæ præcepero
tibi, et ambulaveris in viis meis, et feceris quod rectum est coram me, custodiens
mandata mea et præcepta mea, sicut fecit David servus meus : ero
tecum, et ædificabo tibi domum fidelem, quomodo ædificavi David domum :
et tradam tibi Isra¨el : 39 et affligam semen David super hoc, verumtamen non
cunctis diebus. 40 Voluit ergo Salomon interficere Jeroboam : qui surrexit,
et aufugit in Ægyptum ad Sesac regem Ægypti, et fuit in Ægypto usque ad
mortem Salomonis.
41 Reliquum autem verborum Salomonis, et omnia quæ fecit, et sapientia
ejus, ecce universa scripta sunt in libro verborum dierum Salomonis. 42 Dies
autem quos regnavit Salomon in Jerusalem super omnem Isra¨el, quadraginta
anni sunt. 43 Dormivitque Salomon cum patribus suis, et sepultus est in
civitate David patris sui : regnavitque Roboam filius ejus pro eo.
12 Venit autem Roboam in Sichem : illuc enim congregatus erat omnis Isra
¨el ad constituendum eum regem. 2 At vero Jeroboam filius Nabat,
cum adhuc esset in Ægypto profugus a facie regis Salomonis, audita morte
ejus, reversus est de Ægypto. 3 Miseruntque et vocaverunt eum : venit ergo
Jeroboam, et omnis multitudo Isra¨el, et locuti sunt ad Roboam, dicentes : 4 Pater
tuus durissimum jugum imposuit nobis : tu itaque nunc imminue paululum
de imperio patris tui durissimo, et de jugo gravissimo quod imposuit
nobis, et serviemus tibi. 5 Qui ait eis : Ite usque ad tertium diem, et revertimini
ad me. Cumque abiisset populus, 6 iniit consilium rex Roboam cum
senioribus qui assistebant coram Salomone patre ejus cum adhuc viveret, et
ait : Quod datis mihi consilium, ut respondeam populo huic ? 7 Qui dixerunt
ei : Si hodie obedieris populo huic, et servieris, et petitioni eorum cesseris,
locutusque fueris ad eos verba lenia, erunt tibi servi cunctis diebus. 8 Qui
dereliquit consilium senum, quod dederant ei, et adhibuit adolescentes, qui
nutriti fuerant cum eo, et assistebant illi, 9 dixitque ad eos : Quod mihi datis
328
Regum III
consilium, ut respondeam populo huic, qui dixerunt mihi : Levius fac jugum
quod imposuit pater tuus super nos ? 10 Et dixerunt ei juvenes qui nutriti fuerant
cum eo : Sic loqueris populo huic, qui locuti sunt ad te, dicentes : Pater
tuus aggravavit jugum nostrum : tu releva nos. Sic loqueris ad eos : Minimus
digitus meus grossior est dorso patris mei. 11 Et nunc pater meus posuit super
vos jugum grave, ego autem addam super jugum vestrum : pater meus cecidit
vos flagellis, ego autem cædam vos scorpionibus. 12 Venit ergo Jeroboam et
omnis populus ad Roboam die tertia, sicut locutus fuerat rex, dicens : Revertimini
ad me die tertia. 13 Responditque rex populo dura, derelicto consilio
seniorum quod ei dederant, 14 et locutus est eis secundum consilium juvenum,
dicens : Pater meus aggravavit jugum vestrum, ego autem addam jugo vestro :
pater meus cecidit vos flagellis, ego autem cædam vos scorpionibus. 15 Et non
acquievit rex populo : quoniam aversatus fuerat eum Dominus, ut suscitaret
verbum suum quod locutus fuerat in manu Ahiæ Silonitæ, ad Jeroboam filium
Nabat.
16 Videns itaque populus quod noluisset eos audire rex, respondit ei dicens
: Quæ nobis pars in David ? vel quæ hæreditas in filio Isai ? vade in
tabernacula tua, Isra¨el : nunc vide domum tuam, David. Et abiit Isra¨el in
tabernacula sua. 17 Super filios autem Isra¨el, quicumque habitabant in civitatibus
Juda, regnavit Roboam. 18 Misit ergo rex Roboam Aduram, qui erat super
tributa : et lapidavit eum omnis Isra¨el, et mortuus est. Porro rex Roboam festinus
ascendit currum, et fugit in Jerusalem : 19 recessitque Isra¨el a domo David
usque in præsentem diem. 20 Factum est autem cum audisset omnis Isra¨el
quod reversus esset Jeroboam, miserunt, et vocaverunt eum congregato coetu,
et constituerunt eum regem super omnem Isra¨el : nec secutus est quisquam
domum David præter tribum Juda solam. 21 Venit autem Roboam Jerusalem,
et congregavit universam domum Juda, et tribum Benjamin, centum octoginta
millia electorum virorum bellatorum, ut pugnarent contra domum Isra¨el, et
reducerent regnum Roboam filio Salomonis. 22 Factus est autem sermo Domini
ad Semeiam virum Dei, dicens : 23 Loquere ad Roboam filium Salomonis
regem Juda, et ad omnem domum Juda, et Benjamin, et reliquos de populo,
dicens : 24 Hæc dicit Dominus : Non ascendetis, neque bellabitis contra fratres
vestros filios Isra¨el : revertatur vir in domum suam : a me enim factum est
verbum hoc. Audierunt sermonem Domini, et reversi sunt de itinere, sicut eis
præceperat Dominus.
25 Ædificavit autem Jeroboam Sichem in monte Ephraim, et habitavit ibi :
et egressus inde ædificavit Phanuel. 26 Dixitque Jeroboam in corde suo : Nunc
revertetur regnum ad domum David, 27 si ascenderit populus iste ut faciat
sacrificia in domo Domini in Jerusalem : et convertetur cor populi hujus ad
dominum suum Roboam regem Juda, interficientque me, et revertentur ad
eum. 28 Et excogitato consilio fecit duos vitulos aureos, et dixit eis : Nolite
ultra ascendere in Jerusalem : ecce dii tui Isra¨el, qui te eduxerunt de terra
Ægypti. 29 Posuitque unum in Bethel, et alterum in Dan : 30 et factum est
verbum hoc in peccatum : ibat enim populus ad adorandum vitulum usque
in Dan. 31 Et fecit fana in excelsis, et sacerdotes de extremis populi, qui non
erant de filiis Levi. 32 Constituitque diem solemnem in mense octavo, quintadecima
die mensis, in similitudinem solemnitatis quæ celebrabatur in Juda.
Et ascendens altare, similiter fecit in Bethel, ut immolaret vitulis quos fabricatus
fuerat : constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum quæ fecerat. 33 Et
ascendit super altare quod exstruxerat in Bethel, quintadecima die mensis oc-
329
Regum III
tavi, quem finxerat de corde suo : et fecit solemnitatem filiis Isra¨el, et ascendit
super altare, ut adoleret incensum.
13 Et ecce vir Dei venit de Juda in sermone Domini in Bethel, Jeroboam
stante super altare, et thus jaciente. 2 Et exclamavit contra altare in sermone
Domini, et ait : Altare, altare, hæc dicit Dominus : Ecce filius nascetur
domui David, Josias nomine, et immolabit super te sacerdotes excelsorum,
qui nunc in te thura succendunt : et ossa hominum super te incendet. 3 Deditque
in illa die signum, dicens : Hoc erit signum quod locutus est Dominus :
ecce altare scindetur, et effundetur cinis qui in eo est. 4 Cumque audisset rex
sermonem hominis Dei quem inclamaverat contra altare in Bethel, extendit
manum suam de altari, dicens : Apprehendite eum. Et exaruit manus ejus
quam extenderat contra eum, nec valuit retrahere eam ad se. 5 Altare quoque
scissum est, et effusus est cinis de altari, juxta signum quod prædixerat vir
Dei in sermone Domini. 6 Et ait rex ad virum Dei : Deprecare faciem Domini
Dei tui, et ora pro me, ut restituatur manus mea mihi. Oravitque vir Dei faciem
Domini, et reversa est manus regis ad eum, et facta est sicut prius fuerat.
7 Locutus est autem rex ad virum Dei : Veni mecum domum ut prandeas, et
dabo tibi munera. 8 Responditque vir Dei ad regem : Si dederis mihi mediam
partem domus tuæ, non veniam tecum, nec comedam panem, neque bibam
aquam in loco isto : 9 sic enim mandatum est mihi in sermone Domini præcipientis
: Non comedes panem, neque bibes aquam, nec reverteris per viam qua
venisti. 10 Abiit ergo per aliam viam, et non est reversus per iter quo venerat
in Bethel.
11 Prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel : ad quem venerunt
filii sui, et narraverunt ei omnia opera quæ fecerat vir Dei illa die in Bethel : et
verba quæ locutus fuerat ad regem, narraverunt patri suo. 12 Et dixit eis pater
eorum : Per quam viam abiit ? Ostenderunt ei filii sui viam per quam abierat
vir Dei, qui venerat de Juda. 13 Et ait filiis suis : Sternite mihi asinum. Qui
cum stravissent, ascendit, 14 et abiit post virum Dei, et invenit eum sedentem
subtus terebinthum : et ait illi : Tune es vir Dei qui venisti de Juda ? Respondit
ille : Ego sum. 15 Dixitque ad eum : Veni mecum domum, ut comedas
panem. 16 Qui ait : Non possum reverti, neque venire tecum : nec comedam
panem, neque bibam aquam in loco isto, 17 quia locutus est Dominus ad me in
sermone Domini, dicens : Non comedes panem, et non bibes aquam ibi, nec
reverteris per viam qua ieris. 18 Qui ait illi : Et ego propheta sum similis tui :
et angelus locutus est mihi in sermone Domini, dicens : Reduc eum tecum in
domum tuam, ut comedat panem, et bibat aquam. Fefellit eum, 19 et reduxit
secum : comedit ergo panem in domo ejus, et bibit aquam. 20 Cumque sederent
ad mensam, factus est sermo Domini ad prophetam qui reduxerat eum.
21 Et exclamavit ad virum Dei qui venerat de Juda, dicens : Hæc dicit Dominus
: Quia non obediens fuisti ori Domini, et non custodisti mandatum quod
præcepit tibi Dominus Deus tuus, 22 et reversus es, et comedisti panem, et
bibisti aquam in loco in quo præcepit tibi ne comederes panem neque biberes
aquam, non inferetur cadaver tuum in sepulchrum patrum tuorum.
23 Cumque comedisset et bibisset, stravit asinum suum prophetæ quem
reduxerat. 24 Qui cum abiisset, invenit eum leo in via, et occidit, et erat cadaver
ejus projectum in itinere : asinus autem stabat juxta illum, et leo stabat
juxta cadaver. 25 Et ecce viri transeuntes viderunt cadaver projectum in via,
et leonem stantem juxta cadaver. Et venerunt, et divulgaverunt in civitate in
330
Regum III
qua prophetes ille senex habitabat. 26 Quod cum audisset propheta ille qui
reduxerat eum de via, ait : Vir Dei est, qui inobediens fuit ori Domini, et tradidit
eum Dominus leoni, et confregit eum, et occidit juxta verbum Domini
quod locutus est ei. 27 Dixitque ad filios suos : Sternite mihi asinum. Qui cum
stravissent, 28 et ille abiisset, invenit cadaver ejus projectum in via, et asinum et
leonem stantes juxta cadaver : non comedit leo de cadavere, nec læsit asinum.
29 Tulit ergo prophetes cadaver viri Dei, et posuit illud super asinum, et reversus
intulit in civitatem prophetæ senis ut plangeret eum. 30 Et posuit cadaver
ejus in sepulchro suo, et planxerunt eum : Heu, heu mi frater ! 31 Cumque
planxissent eum, dixit ad filios suos : Cum mortuus fuero, sepelite me in
sepulchro in quo vir Dei sepultus est : juxta ossa ejus ponite ossa mea. 32 Profecto
enim veniet sermo quem prædixit in sermone Domini contra altare quod
est in Bethel, et contra omnia fana excelsorum quæ sunt in urbibus Samariæ.
33 Post verba hæc non est reversus Jeroboam de via sua pessima, sed e
contrario fecit de novissimis populi sacerdotes excelsorum : quicumque volebat,
implebat manum suam, et fiebat sacerdos excelsorum. 34 Et propter hanc
causam peccavit domus Jeroboam, et eversa est, et deleta de superficie terræ.
14 In tempore illo ægrotavit Abia filius Jeroboam. 2 Dixitque Jeroboam
uxori suæ : Surge, et commuta habitum, ne cognoscaris quod sis uxor
Jeroboam, et vade in Silo, ubi est Ahias propheta, qui locutus est mihi quod
regnaturus essem super populum hunc. 3 Tolle quoque in manu tua decem
panes, et crustulam, et vas mellis, et vade ad illum : ipse enim indicabit
tibi quid eventurum sit puero huic. 4 Fecit ut dixerat, uxor Jeroboam : et
consurgens abiit in Silo, et venit in domum Ahiæ : at ille non poterat videre,
quia caligaverant oculi ejus præ senectute. 5 Dixit autem Dominus ad Ahiam :
Ecce uxor Jeroboam ingreditur ut consulat te super filio suo qui ægrotat : hæc
et hæc loqueris ei. Cum ergo illa intraret, et dissimularet se esse quæ erat,
6 audivit Ahias sonitum pedum ejus intro¨euntis per ostium, et ait : Ingredere,
uxor Jeroboam : quare aliam te esse simulas ? ego autem missus sum ad te
durus nuntius. 7 Vade, et dic Jeroboam : Hæc dicit Dominus Deus Isra¨el : Quia
exaltavi te de medio populi, et dedi te ducem super populum meum Isra¨el,
8 et scidi regnum domus David, et dedi illud tibi, et non fuisti sicut servus
meus David, qui custodivit mandata mea, et secutus est me in toto corde
suo, faciens quod placitum esset in conspectu meo : 9 sed operatus es mala
super omnes qui fuerunt ante te, et fecisti tibi deos alienos et conflatiles, ut me
ad iracundiam provocares, me autem projecisti post corpus tuum : 10 idcirco
ecce ego inducam mala super domum Jeroboam, et percutiam de Jeroboam
mingentem ad parietem, et clausum, et novissimum in Isra¨el : et mundabo
reliquias domus Jeroboam, sicut mundari solet fimus usque ad purum. 11 Qui
mortui fuerint de Jeroboam in civitate, comedent eos canes : qui autem mortui
fuerint in agro, vorabunt eos aves cæli : quia Dominus locutus est. 12 Tu
igitur surge, et vade in domum tuam : et in ipso introitu pedum tuorum
in urbem, morietur puer, 13 et planget eum omnis Isra¨el, et sepeliet : iste
enim solus inferetur de Jeroboam in sepulchrum, quia inventus est super eo
sermo bonus a Domino Deo Isra¨el in domo Jeroboam. 14 Constituet autem sibi
Dominus regem super Isra¨el, qui percutiet domum Jeroboam in hac die, et in
hoc tempore : 15 et percutiet Dominus Deus Isra¨el, sicut moveri solet arundo
in aqua : et evellet Isra¨el de terra bona hac, quam dedit patribus eorum, et
ventilabit eos trans flumen : quia fecerunt sibi lucos, ut irritarent Dominum.
331
Regum III
16 Et tradet Dominus Isra¨el propter peccata Jeroboam, qui peccavit, et peccare
fecit Isra¨el. 17 Surrexit itaque uxor Jeroboam, et abiit, et venit in Thersa :
cumque illa ingrederetur limen domus, puer mortuus est, 18 et sepelierunt
eum. Et planxit eum omnis Isra¨el juxta sermonem Domini, quem locutus est
in manu servi sui Ahiæ prophetæ.
19 Reliqua autem verborum Jeroboam, quomodo pugnaverit, et quomodo
regnaverit, ecce scripta sunt in libro verborum dierum regum Isra¨el. 20 Dies
autem quibus regnavit Jeroboam, viginti duo anni sunt : et dormivit cum
patribus suis, regnavitque Nadab filius ejus pro eo.
21 Porro Roboam filius Salomonis regnavit in Juda. Quadraginta et unius
anni erat Roboam cum regnare coepisset : decem et septem annos regnavit
in Jerusalem civitate, quam elegit Dominus ut poneret nomen suum ibi, ex
omnibus tribubus Isra¨el. Nomen autem matris ejus Naama Ammanitis. 22 Et
fecit Judas malum coram Domino, et irritaverunt eum super omnibus quæ
fecerant patres eorum in peccatis suis quæ peccaverunt. 23 Ædificaverunt enim
et ipsi sibi aras, et statuas, et lucos super omnem collem excelsum, et subter
omnem arborem frondosam : 24 sed et effeminati fuerunt in terra, feceruntque
omnes abominationes gentium quas attrivit Dominus ante faciem filiorum
Isra¨el. 25 In quinto autem anno regni Roboam, ascendit Sesac rex Ægypti in
Jerusalem, 26 et tulit thesauros domus Domini, et thesauros regios, et universa
diripuit : scuta quoque aurea, quæ fecerat Salomon : 27 pro quibus fecit rex
Roboam scuta ærea, et tradidit ea in manum ducum scutariorum, et eorum qui
excubabant ante ostium domus regis. 28 Cumque ingrederetur rex in domum
Domini, portabant ea qui præeundi habebant officium : et postea reportabant
ad armamentarium scutariorum. 29 Reliqua autem sermonum Roboam, et
omnia quæ fecit, ecce scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda.
30 Fuitque bellum inter Roboam et Jeroboam cunctis diebus. 31 Dormivitque
Roboam cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David : nomen
autem matris ejus Naama Ammanitis : et regnavit Abiam filius ejus pro eo.
15Igitur in octavodecimo anno regni Jeroboam filii Nabat, regnavit Abiam
super Judam. 2 Tribus annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus
Maacha filia Abessalom. 3 Ambulavitque in omnibus peccatis patris sui, quæ
fecerat ante eum : nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor
David patris ejus. 4 Sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam
in Jerusalem, ut suscitaret filium ejus post eum, et statueret Jerusalem : 5 eo
quod fecisset David rectum in oculis Domini, et non declinasset ab omnibus
quæ præceperat ei cunctis diebus vitæ suæ, excepto sermone Uriæ Hethæi.
6 Attamen bellum fuit inter Roboam et Jeroboam omni tempore vitæ ejus.
7 Reliqua autem sermonum Abiam, et omnia quæ fecit, nonne hæc scripta
sunt in libro verborum dierum regum Juda ? Fuitque prælium inter Abiam et
inter Jeroboam. 8 Et dormivit Abiam cum patribus suis, et sepelierunt eum in
civitate David, regnavitque Asa filius ejus pro eo.
9 In anno ergo vigesimo Jeroboam regis Isra¨el regnavit Asa rex Juda, 10 et
quadraginta et uno anno regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Maacha
filia Abessalom. 11 Et fecit Asa rectum ante conspectum Domini, sicut David
pater ejus : 12 et abstulit effeminatos de terra, purgavitque universas sordes
idolorum quæ fecerant patres ejus. 13 Insuper et Maacham matrem suam
amovit, ne esset princeps in sacris Priapi, et in luco ejus quem consecraverat :
subvertitque specum ejus, et confregit simulacrum turpissimum, et combus-
332
Regum III
sit in torrente Cedron : 14 excelsa autem non abstulit. Verumtamen cor Asa
perfectum erat cum Domino cunctis diebus suis : 15 et intulit ea quæ sanctificaverat
pater suus, et voverat, in domum Domini, argentum, et aurum, et
vasa.
16 Bellum autem erat inter Asa, et Baasa regem Isra¨el cunctis diebus eorum.
17 Ascendit quoque Baasa rex Isra¨el in Judam, et ædificavit Rama, ut non
posset quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Juda. 18 Tollens itaque
Asa omne argentum et aurum quod remanserat in thesauris domus Domini,
et in thesauris domus regiæ, et dedit illud in manus servorum suorum : et
misit ad Benadad filium Tabremon filii Hezion, regem Syriæ, qui habitabat in
Damasco, dicens : 19 Foedus est inter me et te, et inter patrem meum et patrem
tuum : ideo misi tibi munera, argentum et aurum : et peto ut venias, et
irritum facias foedus quod habes cum Baasa rege Isra¨el, et recedat a me. 20 Acquiescens
Benadad regi Asa, misit principes exercitus sui in civitates Isra¨el, et
percusserunt Ahion, et Dan, et Abeldomum Maacha, et universam Cenneroth,
omnem scilicet terram Nephthali. 21 Quod cum audisset Baasa, intermisit ædificare
Rama, et reversus est in Thersa. 22 Rex autem Asa nuntium misit in
omnem Judam, dicens : Nemo sit excusatus. Et tulerunt lapides de Rama,
et ligna ejus, quibus ædificaverat Baasa, et exstruxit de eis rex Asa Gabaa
Benjamin, et Maspha. 23 Reliqua autem omnium sermonum Asa, et universæ
fortitudines ejus, et cuncta quæ fecit, et civitates quas exstruxit, nonne hæc
scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ? Verumtamen in tempore
senectutis suæ doluit pedes. 24 Et dormivit cum patribus suis, et sepultus est
cum eis in civitate David patris sui. Regnavitque Josaphat filius ejus pro eo.
25 Nadab vero filius Jeroboam regnavit super Isra¨el anno secundo Asa regis
Juda : regnavitque super Isra¨el duobus annis. 26 Et fecit quod malum est in
conspectu Domini, et ambulavit in viis patris sui, et in peccatis ejus quibus
peccare fecit Isra¨el. 27 Insidiatus est autem ei Baasa filius Ahiæ de domo
Issachar, et percussit eum in Gebbethon, quæ est urbs Philisthinorum : siquidem
Nadab et omnis Isra¨el obsidebant Gebbethon. 28 Interfecit ergo illum
Baasa in anno tertio Asa regis Juda, et regnavit pro eo. 29 Cumque regnasset,
percussit omnem domum Jeroboam : non dimisit ne unam quidem animam
de semine ejus donec deleret eum, juxta verbum Domini quod locutus fuerat
in manu servi sui Ahiæ Silonitis, 30 propter peccata Jeroboam, quæ peccaverat,
et quibus peccare fecerat Isra¨el : et propter delictum quo irritaverat Dominum
Deum Isra¨el. 31 Reliqua autem sermonum Nadab, et omnia quæ operatus est,
nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Isra¨el ? 32 Fuitque
bellum inter Asa, et Baasa regem Isra¨el, cunctis diebus eorum.
33 Anno tertio Asa regis Juda, regnavit Baasa filius Ahiæ super omnem
Isra¨el in Thersa, viginti quatuor annis. 34 Et fecit malum coram Domino,
ambulavitque in via Jeroboam, et in peccatis ejus quibus peccare fecit Isra¨el.
16 Factus est autem sermo Domini ad Jehu filium Hanani contra Baasa,
dicens : 2 Pro eo quod exaltavi te de pulvere, et posui te ducem super
populum meum Isra¨el, tu autem ambulasti in via Jeroboam, et peccare fecisti
populum meum Isra¨el, ut me irritares in peccatis eorum : 3 ecce ego demetam
posteriora Baasa, et posteriora domus ejus, et faciam domum tuam sicut domum
Jeroboam filii Nabat. 4 Qui mortuus fuerit de Baasa in civitate, comedent
eum canes : et qui mortuus fuerit ex eo in regione, comedent eum volucres
cæli. 5 Reliqua autem sermonum Baasa, et quæcumque fecit, et prælia ejus,
333
Regum III
nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Isra¨el ? 6 Dormivit
ergo Baasa cum patribus suis, sepultusque est in Thersa : et regnavit Ela filius
ejus pro eo. 7 Cum autem in manu Jehu filii Hanani prophetæ verbum Domini
factum esset contra Baasa, et contra domum ejus, et contra omne malum quod
fecerat coram Domino, ad irritandum eum in operibus manuum suarum, ut
fieret sicut domus Jeroboam : ob hanc causam occidit eum, hoc est, Jehu filium
Hanani prophetam.
8 Anno vigesimo sexto Asa regis Juda, regnavit Ela filius Baasa super Isra
¨el in Thersa, duobus annis. 9 Et rebellavit contra eum servus suus Zambri,
dux mediæ partis equitum : erat autem Ela in Thersa bibens, et temulentus
in domo Arsa præfecti Thersa. 10 Irruens ergo Zambri, percussit et occidit
eum, anno vigesimo septimo Asa regis Juda, et regnavit pro eo. 11 Cumque
regnasset, et sedisset super solium ejus, percussit omnem domum Baasa, et
non dereliquit ex ea mingentem ad parietem : et propinquos et amicos ejus.
12 Delevitque Zambri omnem domum Baasa, juxta verbum Domini quod locutus
fuerat ad Baasa in manu Jehu prophetæ, 13 propter universa peccata Baasa,
et peccata Ela filii ejus, qui peccaverunt, et peccare fecerunt Isra¨el, provocantes
Dominum Deum Isra¨el in vanitatibus suis. 14 Reliqua autem sermonum Ela,
et omnia quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum
Isra¨el ?
15 Anno vigesimo septimo Asa regis Juda, regnavit Zambri septem diebus
in Thersa : porro exercitus obsidebat Gebbethon urbem Philisthinorum.
16 Cumque audisset rebellasse Zambri, et occidisse regem, fecit sibi regem
omnis Isra¨el Amri, qui erat princeps militiæ super Isra¨el in die illa in castris.
17 Ascendit ergo Amri, et omnis Isra¨el cum eo, de Gebbethon, et obsidebant
Thersa. 18 Videns autem Zambri quod expugnanda esset civitas, ingressus est
palatium, et succendit se cum domo regia : et mortuus est 19 in peccatis suis
quæ peccaverat, faciens malum coram Domino, et ambulans in via Jeroboam,
et in peccato ejus, quo fecit peccare Isra¨el. 20 Reliqua autem sermonum Zambri,
et insidiarum ejus, et tyrannidis, nonne hæc scripta sunt in libro verborum
dierum regum Isra¨el ? 21 Tunc divisus est populus Isra¨el in duas partes : media
pars populi sequebatur Thebni filium Gineth, ut constitueret eum regem :
et media pars Amri. 22 Prævaluit autem populus qui erat cum Amri, populo
qui sequebatur Thebni filium Gineth : mortuusque est Thebni, et regnavit
Amri.
23 Anno trigesimo primo Asa regis Juda, regnavit Amri super Isra¨el,
duodecim annis : in Thersa regnavit sex annis. 24 Emitque montem Samariæ
a Somer duobus talentis argenti : et ædificavit eum, et vocavit nomen civitatis
quam exstruxerat, nomine Semer domini montis, Samariam. 25 Fecit autem
Amri malum in conspectu Domini, et operatus est nequiter, super omnes qui
fuerunt ante eum. 26 Ambulavitque in omni via Jeroboam filii Nabat, et in peccatis
ejus quibus peccare fecerat Isra¨el, ut irritaret Dominum Deum Isra¨el in
vanitatibus suis. 27 Reliqua autem sermonum Amri, et prælia ejus quæ gessit,
nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Isra¨el ? 28 Dormivitque
Amri cum patribus suis, et sepultus est in Samaria : regnavitque Achab
filius ejus pro eo.
29 Achab vero filius Amri regnavit super Isra¨el anno trigesimo octavo Asa
regis Juda. Et regnavit Achab filius Amri super Isra¨el in Samaria viginti et
duobus annis. 30 Et fecit Achab filius Amri malum in conspectu Domini super
omnes qui fuerunt ante eum. 31 Nec suffecit ei ut ambularet in peccatis
334
Regum III
Jeroboam filii Nabat : insuper duxit uxorem Jezabel filiam Ethbaal regis Sidoniorum.
Et abiit, et servivit Baal, et adoravit eum. 32 Et posuit aram Baal in
templo Baal, quod ædificaverat in Samaria, 33 et plantavit lucum : et addidit
Achab in opere suo, irritans Dominum Deum Isra¨el super omnes reges Isra¨el
qui fuerunt ante eum. 34 In diebus ejus ædificavit Hiel de Bethel Jericho : in
Abiram primitivo suo fundavit eam, et in Segub novissimo suo posuit portas
ejus, juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Josue filii Nun.
17Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Achab : Vivit Dominus
Deus Isra¨el, in cujus conspectu sto, si erit annis his ros et pluvia,
nisi juxta oris mei verba. 2 Et factum est verbum Domini ad eum, dicens :
3 Recede hinc, et vade contra orientem, et abscondere in torrente Carith, qui
est contra Jordanem, 4 et ibi de torrente bibes : corvisque præcepi ut pascant
te ibi. 5 Abiit ergo, et fecit juxta verbum Domini : cumque abiisset, sedit in torrente
Carith, qui est contra Jordanem. 6 Corvi quoque deferebant ei panem et
carnes mane, similiter panem et carnes vesperi, et bibebat de torrente. 7 Post
dies autem siccatus est torrens : non enim pluerat super terram.
8 Factus est ergo sermo Domini ad eum, dicens : 9 Surge, et vade in Sarephta
Sidoniorum, et manebis ibi : præcepi enim ibi mulieri viduæ ut pascat te.
10 Surrexit, et abiit in Sarephta. Cumque venisset ad portam civitatis, apparuit
ei mulier vidua colligens ligna, et vocavit eam, dixitque ei : Da mihi paululum
aquæ in vase ut bibam. 11 Cumque illa pergeret ut afferret, clamavit post tergum
ejus, dicens : Affer mihi, obsecro, et buccellam panis in manu tua. 12 Quæ
respondit : Vivit Dominus Deus tuus, quia non habeo panem, nisi quantum
pugillus capere potest farinæ in hydria, et paululum olei in lecytho : en colligo
duo ligna ut ingrediar et faciam illum mihi et filio meo, ut comedamus,
et moriamur. 13 Ad quam Elias ait : Noli timere, sed vade, et fac sicut dixisti :
verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum,
et affer ad me : tibi autem et filio tuo facies postea. 14 Hæc autem dicit
Dominus Deus Isra¨el : Hydria farinæ non deficiet, nec lecythus olei minuetur,
usque ad diem in qua Dominus daturus est pluviam super faciem terræ.
15 Quæ abiit, et fecit juxta verbum Eliæ : et comedit ipse, et illa, et domus ejus :
et ex illa die 16 hydria farinæ non defecit, et lecythus olei non est imminutus,
juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Eliæ. 17 Factum est autem
post hæc, ægrotavit filius mulieris matrisfamilias, et erat languor fortissimus,
ita ut non remaneret in eo halitus. 18 Dixit ergo ad Eliam : Quid mihi et tibi, vir
Dei ? ingressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates meæ, et interficeres
filium meum ? 19 Et ait ad eam Elias : Da mihi filium tuum. Tulitque eum de
sinu ejus, et portavit in coenaculum ubi ipse manebat, et posuit super lectulum
suum. 20 Et clamavit ad Dominum, et dixit : Domine Deus meus, etiam
ne viduam apud quam ego utcumque sustentor, afflixisti ut interficeres filium
ejus ? 21 Et expandit se, atque mensus est super puerum tribus vicibus, et
clamavit ad Dominum, et ait : Domine Deus meus, revertatur, obsecro, anima
pueri hujus in viscera ejus. 22 Et exaudivit Dominus vocem Eliæ : et reversa
est anima pueri intra eum, et revixit. 23 Tulitque Elias puerum, et deposuit
eum de coenaculo in inferiorem domum, et tradidit matri suæ, et ait illi : En
vivit filius tuus. 24 Dixitque mulier ad Eliam : Nunc in isto cognovi quoniam
vir Dei es tu, et verbum Domini in ore tuo verum est.
18 Post dies multos factum est verbum Domini ad Eliam, in anno tertio,
dicens : Vade, et ostende te Achab, ut dem pluviam super faciem ter-
335
Regum III
ræ. 2 Ivit ergo Elias, ut ostenderet se Achab : erat autem fames vehemens
in Samaria. 3 Vocavitque Achab Abdiam dispensatorem domus suæ : Abdias
autem timebat Dominum valde. 4 Nam cum interficeret Jezabel prophetas
Domini, tulit ille centum prophetas, et abscondit eos quinquagenos et quinquagenos
in speluncis, et pavit eos pane et aqua. 5 Dixit ergo Achab ad Abdiam
: Vade in terram ad universos fontes aquarum, et in cunctas valles, si forte
possimus invenire herbam, et salvare equos et mulos, et non penitus jumenta
intereant. 6 Diviseruntque sibi regiones ut circuirent eas : Achab ibat per
viam unam, et Abdias per viam alteram seorsum. 7 Cumque esset Abdias in
via, Elias occurrit ei : qui cum cognovisset eum, cecidit super faciem suam, et
ait : Num tu es, domine mi, Elias ? 8 Cui ille respondit : Ego. Vade, et dic
domino tuo : Adest Elias. 9 Et ille : Quid peccavi, inquit, quoniam tradis me
servum tuum in manu Achab, ut interficiat me ? 10 Vivit Dominus Deus tuus,
quia non est gens aut regnum quo non miserit dominus meus te requirens :
et respondentibus cunctis : Non est hic : adjuravit regna singula et gentes, eo
quod minime reperireris. 11 Et nunc tu dicis mihi : Vade, et dic domino tuo :
Adest Elias. 12 Cumque recessero a te, spiritus Domini asportabit te in locum
quem ego ignoro : et ingressus nuntiabo Achab, et non inveniens te, interficiet
me : servus autem tuus timet Dominum ab infantia sua. 13 Numquid non indicatum
est tibi domino meo quid fecerim cum interficeret Jezabel prophetas
Domini, quod absconderim de prophetis Domini centum viros, quinquagenos
et quinquagenos, in speluncis, et paverim eos pane et aqua ? 14 et nunc tu
dicis : Vade, et dic domino tuo : Adest Elias : ut interficiat me ? 15 Et dixit
Elias : Vivit Dominus exercituum, ante cujus vultum sto, quia hodie apparebo
ei. 16 Abiit ergo Abdias in occursum Achab, et indicavit ei : venitque Achab
in occursum Eliæ. 17 Et cum vidisset eum, ait : Tune es ille, qui conturbas
Isra¨el ? 18 Et ille ait : Non ego turbavi Isra¨el, sed tu, et domus patris tui, qui
dereliquistis mandata Domini, et secuti estis Baalim.
19 Verumtamen nunc mitte, et congrega ad me universum Isra¨el in monte
Carmeli, et prophetas Baal quadringentos quinquaginta, prophetasque lucorum
quadringentos, qui comedunt de mensa Jezabel. 20 Misit Achab ad omnes
filios Isra¨el, et congregavit prophetas in monte Carmeli. 21 Accedens autem
Elias ad omnem populum, ait : Usquequo claudicatis in duas partes ? si
Dominus est Deus, sequimini eum : si autem Baal, sequimini illum. Et non
respondit ei populus verbum. 22 Et ait rursus Elias ad populum : Ego remansi
propheta Domini solus : prophetæ autem Baal quadringenti et quinquaginta
viri sunt. 23 Dentur nobis duo boves, et illi eligant sibi bovem unum, et in
frusta cædentes ponant super ligna, ignem autem non supponant : et ego faciam
bovem alterum, et imponam super ligna, ignem autem non supponam.
24 Invocate nomina deorum vestrorum, et ego invocabo nomen Domini mei :
et Deus qui exaudierit per ignem, ipse sit Deus. Respondens omnis populus
ait : Optima propositio. 25 Dixit ergo Elias prophetis Baal : Eligite vobis
bovem unum, et facite primi, quia vos plures estis : et invocate nomina deorum
vestrorum, ignemque non supponatis. 26 Qui cum tulissent bovem quem
dederat eis, fecerunt : et invocabant nomen Baal de mane usque ad meridiem,
dicentes : Baal, exaudi nos. Et non erat vox, nec qui responderet : transiliebantque
altare quod fecerant. 27 Cumque esset jam meridies, illudebat illis Elias,
dicens : Clamate voce majore : deus enim est, et forsitan loquitur, aut in diversorio
est, aut in itinere, aut certe dormit, ut excitetur. 28 Clamabant ergo voce
magna, et incidebant se juxta ritum suum cultris et lanceolis, donec perfunder-
336
Regum III
entur sanguine. 29 Postquam autem transiit meridies, et illis prophetantibus
venerat tempus quo sacrificium offerri solet, nec audiebatur vox, nec aliquis
respondebat, nec attendebat orantes, 30 dixit Elias omni populo : Venite ad
me.
Et accedente ad se populo, curavit altare Domini quod destructum fuerat.
31 Et tulit duodecim lapides juxta numerum tribuum filiorum Jacob, ad quem
factus est sermo Domini, dicens : Isra¨el erit nomen tuum. 32 Et ædificavit de
lapidibus altare in nomine Domini : fecitque aquæductum, quasi per duas
aratiunculas in circuitu altaris, 33 et composuit ligna : divisitque per membra
bovem, et posuit super ligna, 34 et ait : Implete quatuor hydrias aqua, et fundite
super holocaustum et super ligna. Rursumque dixit : Etiam secundo hoc
facite. Qui cum fecissent secundo, ait : Etiam tertio idipsum facite. Feceruntque
tertio, 35 et currebant aquæ circum altare, et fossa aquæductus repleta
est. 36 Cumque jam tempus esset ut offerretur holocaustum, accedens Elias
propheta ait : Domine Deus Abraham, et Isaac, et Isra¨el, ostende hodie quia
tu es Deus Isra¨el, et ego servus tuus, et juxta præceptum tuum feci omnia
verba hæc. 37 Exaudi me, Domine, exaudi me : ut discat populus iste quia
tu es Dominus Deus, et tu convertisti cor eorum iterum. 38 Cecidit autem ignis
Domini, et voravit holocaustum, et ligna, et lapides, pulverem quoque, et
aquam quæ erat in aquæductu lambens. 39 Quod cum vidisset omnis populus,
cecidit in faciem suam, et ait : Dominus ipse est Deus, Dominus ipse est
Deus. 40 Dixitque Elias ad eos : Apprehendite prophetas Baal, et ne unus quidem
effugiat ex eis. Quos cum apprehendissent, duxit eos Elias ad torrentem
Cison, et interfecit eos ibi.
41 Et ait Elias ad Achab : Ascende, comede, et bibe, quia sonus multæ
pluviæ est. 42 Ascendit Achab ut comederet et biberet : Elias autem ascendit
in verticem Carmeli, et pronus in terram posuit faciem suam inter genua sua,
43 et dixit ad puerum suum : Ascende, et prospice contra mare. Qui cum
ascendisset, et contemplatus esset, ait : Non est quidquam. Et rursum ait illi :
Revertere septem vicibus. 44 In septima autem vice, ecce nubecula parva quasi
vestigium hominis ascendebat de mari. Qui ait : Ascende, et dic Achab : Junge
currum tuum et descende, ne occupet te pluvia. 45 Cumque se verteret huc
atque illuc, ecce cæli contenebrati sunt, et nubes, et ventus, et facta est pluvia
grandis. Ascendens itaque Achab, abiit in Jezrahel : 46 et manus Domini facta
est super Eliam, accinctisque lumbis currebat ante Achab, donec veniret in
Jezrahel.
19 Nuntiavit autem Achab Jezabel omnia quæ fecerat Elias, et quomodo
occidisset universos prophetas gladio. 2 Misitque Jezabel nuntium ad
Eliam, dicens : Hæc mihi faciant dii, et hæc addant, nisi hac hora cras posuero
animam tuam sicut animam unius ex illis. 3 Timuit ergo Elias, et surgens abiit
quocumque eum ferebat voluntas : venitque in Bersabee Juda, et dimisit ibi
puerum suum, 4 et perrexit in desertum, viam unius diei. Cumque venisset,
et sederet subter unam juniperum, petivit animæ suæ ut moreretur, et ait :
Sufficit mihi, Domine : tolle animam meam : neque enim melior sum quam
patres mei. 5 Projecitque se, et obdormivit in umbra juniperi : et ecce angelus
Domini tetigit eum, et dixit illi : Surge, et comede. 6 Respexit, et ecce ad caput
suum subcinericius panis, et vas aquæ : comedit ergo, et bibit, et rursum
obdormivit. 7 Reversusque est angelus Domini secundo, et tetigit eum, dixitque
illi : Surge, comede : grandis enim tibi restat via. 8 Qui cum surrexisset,
337
Regum III
comedit et bibit, et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et
quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb.
9 Cumque venisset illuc, mansit in spelunca : et ecce sermo Domini ad
eum, dixitque illi : Quid hic agis, Elia ? 10 At ille respondit : Zelo zelatus sum
pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Isra¨el :
altaria tua destruxerunt, prophetas tuos occiderunt gladio, derelictus sum ego
solus, et quærunt animam meam ut auferant eam. 11 Et ait ei : Egredere, et
sta in monte coram Domino : et ecce Dominus transit. Et spiritus grandis et
fortis subvertens montes, et conterens petras, ante Dominum : non in spiritu
Dominus. Et post spiritum commotio : non in commotione Dominus. 12 Et
post commotionem ignis : non in igne Dominus. Et post ignem sibilus auræ
tenuis. 13 Quod cum audisset Elias, operuit vultum suum pallio, et egressus
stetit in ostio speluncæ. Et ecce vox ad eum dicens : Quid hic agis, Elia ?
Et ille respondit : 14 Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia
dereliquerunt pactum tuum filii Isra¨el : altaria tua destruxerunt, prophetas
tuos occiderunt gladio, derelictus sum ego solus, et quærunt animam meam
ut auferant eam. 15 Et ait Dominus ad eum : Vade, et revertere in viam tuam
per desertum in Damascum : cumque perveneris illuc, unges Haza¨el regem
super Syriam, 16 et Jehu filium Namsi unges regem super Isra¨el : Eliseum
autem filium Saphat, qui est de Abelmehula, unges prophetam pro te. 17 Et
erit : quicumque fugerit gladium Haza¨el, occidet eum Jehu : et quicumque
fugerit gladium Jehu, interficiet eum Eliseus. 18 Et derelinquam mihi in Isra¨el
septem millia virorum, quorum genua non sunt incurvata ante Baal, et omne
os quod non adoravit eum osculans manus.
19 Profectus ergo inde Elias, reperit Eliseum filium Saphat, arantem in
duodecim jugis boum. Et ipse in duodecim jugis boum arantibus unus erat
: cumque venisset Elias ad eum, misit pallium suum super illum. 20 Qui
statim relictis bobus cucurrit post Eliam, et ait : Osculer, oro, patrem meum,
et matrem meam, et sic sequar te. Dixitque ei : Vade, et revertere : quod
enim meum erat, feci tibi. 21 Reversus autem ab eo, tulit par boum, et mactavit
illud, et in aratro boum coxit carnes, et dedit populo, et comederunt :
consurgensque abiit, et secutus est Eliam, et ministrabat ei.
20Porro Benadad rex Syriæ congregavit omnem exercitum suum, et triginta
duos reges secum, et equos, et currus : et ascendens pugnabat contra
Samariam, et obsidebat eam. 2 Mittensque nuntios ad Achab regem Isra¨el in
civitatem, 3 ait : Hæc dicit Benadad : Argentum tuum, et aurum tuum meum
est : et uxores tuæ, et filii tui optimi, mei sunt. 4 Responditque rex Isra¨el :
Juxta verbum tuum, domine mi rex, tuus sum ego, et omnia mea. 5 Revertentesque
nuntii, dixerunt : Hæc dicit Benadad, qui misit nos ad te : Argentum
tuum, et aurum tuum, et uxores tuas, et filios tuos, dabis mihi. 6 Cras igitur
hac eadem hora mittam servos meos ad te, et scrutabuntur domum tuam, et
domum servorum tuorum : et omne quod eis placuerit, ponent in manibus
suis, et auferent. 7 Vocavit autem rex Isra¨el omnes seniores terræ, et ait :
Animadvertite, et videte quoniam insidietur nobis : misit enim ad me pro
uxoribus meis, et filiis, et pro argento et auro : et non abnui. 8 Dixeruntque
omnes majores natu, et universus populus, ad eum : Non audias, neque acquiescas
illi. 9 Respondit itaque nuntiis Benadad : Dicite domino meo regi :
Omnia propter quæ misisti ad me servum tuum in initio, faciam : hanc autem
rem facere non possum. 10 Reversique nuntii retulerunt ei. Qui remisit, et
338
Regum III
ait : Hæc faciant mihi dii, et hæc addant, si suffecerit pulvis Samariæ pugillis
omnis populi qui sequitur me. 11 Et respondens rex Isra¨el, ait : Dicite ei :
Ne glorietur, accinctus æque ut discinctus. 12 Factum est autem cum audisset
Benadad verbum istud, bibebat ipse et reges in umbraculis : et ait servis suis :
Circumdate civitatem. Et circumdederunt eam.
13 Et ecce propheta unus accedens ad Achab regem Isra¨el, ait ei : Hæc dicit
Dominus : Certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam ? ecce ego tradam
eam in manu tua hodie, ut scias quia ego sum Dominus. 14 Et ait Achab :
Per quem ? Dixitque ei : Hæc dicit Dominus : Per pedissequos principum
provinciarum. Et ait : Quis incipiet præliari ? Et ille dixit : Tu. 15 Recensuit ergo
pueros principum provinciarum, et reperit numerum ducentorum triginta
duorum : et recensuit post eos populum, omnes filios Isra¨el, septem millia.
16 Et egressi sunt meridie. Benadad autem bibebat temulentus in umbraculo
suo, et reges triginta duo cum eo, qui ad auxilium ejus venerant. 17 Egressi
sunt autem pueri principum provinciarum in prima fronte. Misit itaque Benadad
: qui nuntiaverunt ei, dicentes : Viri egressi sunt de Samaria. 18 Et ille
ait : Sive pro pace veniunt, apprehendite eos vivos : sive ut prælientur, vivos
eos capite. 19 Egressi sunt ergo pueri principum provinciarum, ac reliquus exercitus
sequebatur : 20 et percussit unusquisque virum qui contra se veniebat :
fugeruntque Syri, et persecutus est eos Isra¨el. Fugit quoque Benadad rex
Syriæ in equo cum equitibus suis. 21 Necnon egressus rex Isra¨el percussit equos
et currus, et percussit Syriam plaga magna. 22 Accedens autem propheta
ad regem Isra¨el, dixit ei : Vade, et confortare, et scito, et vide quid facias :
sequenti enim anno rex Syriæ ascendet contra te.
23 Servi vero regis Syriæ dixerunt ei : Dii montium sunt dii eorum, ideo
superaverunt nos : sed melius est ut pugnemus contra eos in campestribus, et
obtinebimus eos. 24 Tu ergo verbum hoc fac : amove reges singulos ab exercitu
tuo, et pone principes pro eis : 25 et instaura numerum militum qui ceciderunt
de tuis, et equos secundum equos pristinos, et currus secundum currus quos
ante habuisti : et pugnabimus contra eos in campestribus, et videbis quod
obtinebimus eos. Credidit consilio eorum, et fecit ita. 26 Igitur postquam
annus transierat, recensuit Benadad Syros, et ascendit in Aphec ut pugnaret
contra Isra¨el. 27 Porro filii Isra¨el recensiti sunt, et acceptis cibariis profecti ex
adverso, castraque metati sunt contra eos, quasi duo parvi greges caprarum :
Syri autem repleverunt terram. 28 (Et accedens unus vir Dei, dixit ad regem
Isra¨el : Hæc dicit Dominus : Quia dixerunt Syri : Deus montium est Dominus,
et non est Deus vallium : dabo omnem multitudinem hanc grandem in
manu tua, et scietis quia ego sum Dominus.) 29 Dirigebantque septem diebus
ex adverso hi atque illi acies, septima autem die commissum est bellum : percusseruntque
filii Isra¨el de Syris centum millia peditum in die una. 30 Fugerunt
autem qui remanserant in Aphec, in civitatem : et cecidit murus super viginti
septem millia hominum qui remanserant. Porro Benadad fugiens ingressus
est civitatem, in cubiculum quod erat intra cubiculum. 31 Dixeruntque ei servi
sui : Ecce, audivimus quod reges domus Isra¨el clementes sint : ponamus
itaque saccos in lumbis nostris, et funiculos in capitibus nostris, et egrediamur
ad regem Isra¨el : forsitan salvabit animas nostras. 32 Accinxerunt saccis
lumbos suos, et posuerunt funiculos in capitibus suis, veneruntque ad regem
Isra¨el, et dixerunt ei : Servus tuus Benadad dicit : Vivat, oro te, anima mea.
Et ille ait : Si adhuc vivit, frater meus est. 33 Quod acceperunt viri pro omine :
et festinantes rapuerunt verbum ex ore ejus, atque dixerunt : Frater tuus Be-
339
Regum III
nadad. Et dixit eis : Ite, et adducite eum ad me. Egressus est ergo ad eum
Benadad, et levavit eum in currum suum. 34 Qui dixit ei : Civitates quas tulit
pater meus a patre tuo, reddam : et plateas fac tibi in Damasco, sicut fecit
pater meus in Samaria, et ego foederatus recedam a te. Pepigit ergo foedus, et
dimisit eum.
35 Tunc vir quidam de filiis prophetarum dixit ad socium suum in sermone
Domini : Percute me. At ille noluit percutere. 36 Cui ait : Quia noluisti audire
vocem Domini, ecce recedes a me, et percutiet te leo. Cumque paululum
recessisset ab eo, invenit eum leo, atque percussit. 37 Sed et alterum inveniens
virum, dixit ad eum : Percute me. Qui percussit eum, et vulneravit. 38 Abiit
ergo propheta, et occurrit regi in via, et mutavit aspersione pulveris os et
oculos suos. 39 Cumque rex transisset, clamavit ad regem, et ait : Servus tuus
egressus est ad præliandum cominus : cumque fugisset vir unus, adduxit
eum quidam ad me, et ait : Custodi virum istum : qui si lapsus fuerit, erit
anima tua pro anima ejus, aut talentum argenti appendes. 40 Dum autem ego
turbatus huc illucque me verterem, subito non comparuit. Et ait rex Isra¨el ad
eum : Hoc est judicium tuum, quod ipse decrevisti. 41 At ille statim abstersit
pulverem de facie sua, et cognovit eum rex Isra¨el, quod esset de prophetis.
42 Qui ait ad eum : Hæc dicit Dominus : Quia dimisisti virum dignum morte
de manu tua, erit anima tua pro anima ejus, et populus tuus pro populo
ejus. 43 Reversus est igitur rex Isra¨el in domum suam, audire contemnens, et
furibundus venit in Samariam.
21Post verba autem hæc, tempore illo vinea erat Naboth Jezrahelitæ, quæ
erat in Jezrahel, juxta palatium Achab regis Samariæ. 2 Locutus est ergo
Achab ad Naboth, dicens : Da mihi vineam tuam, ut faciam mihi hortum
olerum, quia vicina est, et prope domum meam : daboque tibi pro ea vineam
meliorem, aut si commodius tibi putas, argenti pretium, quanto digna est.
3 Cui respondit Naboth : Propitius sit mihi Dominus, ne dem hæreditatem
patrum meorum tibi. 4 Venit ergo Achab in domum suam indignans, et frendens
super verbo quod locutus fuerat ad eum Naboth Jezrahelites, dicens :
Non dabo tibi hæreditatem patrum meorum. Et projiciens se in lectulum suum,
avertit faciem suam ad parietem, et non comedit panem. 5 Ingressa est
autem ad eum Jezabel uxor sua, dixitque ei : Quid est hoc, unde anima tua
contristata est ? et quare non comedis panem ? 6 Qui respondit ei : Locutus
sum Naboth Jezrahelitæ, et dixi ei : Da mihi vineam tuam, accepta pecunia :
aut, si tibi placet, dabo tibi vineam meliorem pro ea. Et ille ait : Non dabo tibi
vineam meam. 7 Dixit ergo ad eum Jezabel uxor ejus : Grandis auctoritatis es,
et bene regis regnum Isra¨el. Surge, et comede panem, et æquo animo esto :
ego dabo tibi vineam Naboth Jezrahelitæ.
8 Scripsit itaque litteras ex nomine Achab, et signavit eas annulo ejus, et
misit ad majores natu, et optimates, qui erant in civitate ejus, et habitabant
cum Naboth. 9 Litterarum autem hæc erat sententia : Prædicate jejunium, et
sedere facite Naboth inter primos populi : 10 et submittite duos viros filios Belial
contra eum, et falsum testimonium dicant : Benedixit Deum et regem : et
educite eum, et lapidate, sicque moriatur. 11 Fecerunt ergo cives ejus majores
natu et optimates, qui habitabant cum eo in urbe, sicut præceperat eis Jezabel,
et sicut scriptum erat in litteris quas miserat ad eos : 12 prædicaverunt jejunium,
et sedere fecerunt Naboth inter primos populi. 13 Et adductis duobus
viris filiis diaboli, fecerunt eos sedere contra eum : at illi, scilicet ut viri diabol-
340
Regum III
ici, dixerunt contra eum testimonium coram multitudine : Benedixit Naboth
Deum et regem : quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem, et lapidibus
interfecerunt. 14 Miseruntque ad Jezabel, dicentes : Lapidatus est Naboth, et
mortuus est. 15 Factum est autem, cum audisset Jezabel lapidatum Naboth et
mortuum, locuta est ad Achab : Surge, et posside vineam Naboth Jezrahelitæ,
qui noluit tibi acquiescere, et dare eam accepta pecunia : non enim vivit
Naboth, sed mortuus est. 16 Quod cum audisset Achab, mortuum videlicet
Naboth, surrexit, et descendebat in vineam Naboth Jezrahelitæ, ut possideret
eam.
17 Factum est igitur sermo Domini ad Eliam Thesbiten, dicens : 18 Surge, et
descende in occursum Achab regis Isra¨el, qui est in Samaria : ecce ad vineam
Naboth descendit, ut possideat eam. 19 Et loqueris ad eum, dicens : Hæc dicit
Dominus : Occidisti, insuper et possedisti. Et post hæc addes : Hæc dicit
Dominus : In loco hoc, in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, lambent
quoque sanguinem tuum. 20 Et ait Achab ad Eliam : Num invenisti me inimicum
tibi ? Qui dixit : Inveni, eo quod venundatus sis, ut faceres malum in
conspectu Domini. 21 Ecce ego inducam super te malum, et demetam posteriora
tua, et interficiam de Achab mingentem ad parietem, et clausum et ultimum
in Isra¨el. 22 Et dabo domum tuam sicut domum Jeroboam filii Nabat,
et sicut domum Baasa filii Ahia : quia egisti ut me ad iracundiam provocares,
et peccare fecisti Isra¨el. 23 Sed et de Jezabel locutus est Dominus, dicens :
Canes comedent Jezabel in agro Jezrahel. 24 Si mortuus fuerit Achab in civitate,
comedent eum canes : si autem mortuus fuerit in agro, comedent eum
volucres cæli. 25 Igitur non fuit alter talis sicut Achab, qui venundatus est ut
faceret malum in conspectu Domini : concitavit enim eum Jezabel uxor sua,
26 et abominabilis factus est, in tantum ut sequeretur idola quæ fecerant Amorrhæi,
quos consumpsit Dominus a facie filiorum Isra¨el. 27 Itaque cum audisset
Achab sermones istos, scidit vestimenta sua, et operuit cilicio carnem suam,
jejunavitque et dormivit in sacco, et ambulavit demisso capite. 28 Et factus
est sermo Domini ad Eliam Thesbiten, dicens : 29 Nonne vidisti humiliatum
Achab coram me ? quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum
in diebus ejus, sed in diebus filii sui inferam malum domui ejus.
22Transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et Isra¨el. 2 In anno
autem tertio, descendit Josaphat rex Juda ad regem Isra¨el. 3 (Dixitque
rex Isra¨el ad servos suos : Ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad, et negligimus
tollere eam de manu regis Syriæ ?) 4 Et ait ad Josaphat : Veniesne
mecum ad præliandum in Ramoth Galaad ? 5 Dixitque Josaphat ad regem
Isra¨el : Sicut ego sum, ita et tu : populus meus et populus tuus unum sunt :
et equites mei, equites tui. Dixitque Josaphat ad regem Isra¨el : Quære, oro te,
hodie sermonem Domini. 6 Congregavit ergo rex Isra¨el prophetas, quadringentos
circiter viros, et ait ad eos : Ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum,
an quiescere ? Qui responderunt : Ascende, et dabit eam Dominus in manu
regis. 7 Dixit autem Josaphat : Non est hic propheta Domini quispiam, ut
interrogemus per eum ? 8 Et ait rex Isra¨el ad Josaphat : Remansit vir unus
per quem possumus interrogare Dominum : sed ego odi eum, quia non
prophetat mihi bonum, sed malum : Michæas filius Jemla. Cui Josaphat ait :
Ne loquaris ita, rex. 9 Vocavit ergo rex Isra¨el eunuchum quemdam, et dixit ei :
Festina adducere Michæam filium Jemla.
10 Rex autem Isra¨el, et Josaphat rex Juda, sedebant unusquisque in so-
341
Regum III
lio suo, vestiti cultu regio, in area juxta ostium portæ Samariæ : et universi
prophetæ prophetabant in conspectu eorum. 11 Fecit quoque sibi Sedecias
filius Chanaana cornua ferrea, et ait : Hæc dicit Dominus : His ventilabis
Syriam, donec deleas eam. 12 Omnesque prophetæ similiter prophetabant,
dicentes : Ascende in Ramoth Galaad, et vade prospere, et tradet Dominus
in manus regis. 13 Nuntius vero qui ierat ut vocaret Michæam, locutus est
ad eum, dicens : Ecce sermones prophetarum ore uno regi bona prædicant :
sit ergo sermo tuus similis eorum, et loquere bona. 14 Cui Michæas ait : Vivit
Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Dominus, hoc loquar. 15 Venit itaque
ad regem, et ait illi rex : Michæa, ire debemus in Ramoth Galaad ad præliandum,
an cessare ? Cui ille respondit : Ascende, et vade prospere, et tradet eam
Dominus in manus regis. 16 Dixit autem rex ad eum : Iterum atque iterum adjuro
te, ut non loquaris mihi nisi quod verum est, in nomine Domini. 17 Et ille
ait : Vidi cunctum Isra¨el dispersum in montibus, quasi oves non habentes pastorem.
Et ait Dominus : Non habent isti dominum : revertatur unusquisque
in domum suam in pace. 18 (Dixit ergo rex Isra¨el ad Josaphat : Numquid non
dixi tibi, quia non prophetat mihi bonum, sed semper malum ?) 19 Ille vero addens,
ait : Propterea audi sermonem Domini : vidi Dominum sedentem super
solium suum, et omnem exercitum cæli assistentem ei a dextris et a sinistris :
20 et ait Dominus : Quis decipiet Achab regem Isra¨el, ut ascendat, et cadat in
Ramoth Galaad ? Et dixit unus verba hujuscemodi, et alius aliter. 21 Egressus
est autem spiritus, et stetit coram Domino, et ait : Ego decipiam illum. Cui
locutus est Dominus : In quo ? 22 Et ille ait : Egrediar, et ero spiritus mendax
in ore omnium prophetarum ejus. Et dixit Dominus : Decipies, et prævalebis :
egredere, et fac ita. 23 Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in
ore omnium prophetarum tuorum, qui hic sunt, et Dominus locutus est contra
te malum. 24 Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Michæam
in maxillam, et dixit : Mene ergo dimisit spiritus Domini, et locutus est tibi ?
25 Et ait Michæas : Visurus es in die illa quando ingredieris cubiculum intra
cubiculum ut abscondaris. 26 Et ait rex Isra¨el : Tollite Michæam, et maneat
apud Amon principem civitatis, et apud Joas filium Amelech, 27 et dicite eis :
Hæc dicit rex : Mittite virum istum in carcerem, et sustentate eum pane tribulationis,
et aqua angustiæ, donec revertar in pace. 28 Dixitque Michæas : Si
reversus fueris in pace, non est locutus in me Dominus. Et ait : Audite, populi
omnes. 29 Ascendit itaque rex Isra¨el, et Josaphat rex Juda, in Ramoth Galaad.
30 Dixit itaque rex Isra¨el ad Josaphat : Sume arma, et ingredere prælium, et
induere vestibus tuis. Porro rex Isra¨el mutavit habitum suum, et ingressus est
bellum. 31 Rex autem Syriæ præceperat principibus curruum triginta duobus,
dicens : Non pugnabitis contra minorem et majorem quempiam, nisi contra
regem Isra¨el solum. 32 Cum ergo vidissent principes curruum Josaphat, suspicati
sunt quod ipse esset rex Isra¨el, et impetu facto pugnabant contra eum :
et exclamavit Josaphat. 33 Intellexeruntque principes curruum quod non esset
rex Isra¨el, et cessaverunt ab eo. 34 Vir autem quidam tetendit arcum, in
incertum sagittam dirigens, et casu percussit regem Isra¨el inter pulmonem et
stomachum. At ille dixit aurigæ suo : Verte manum tuam, et ejice me de
exercitu, quia graviter vulneratus sum. 35 Commissum est ergo prælium in
die illa, et rex Isra¨el stabat in curru suo contra Syros, et mortuus est vespere
: fluebat autem sanguis plagæ in sinum currus, 36 et præco insonuit in
universo exercitu antequam sol occumberet, dicens : Unusquisque revertatur
in civitatem, et in terram suam. 37 Mortuus est autem rex, et perlatus est in
342
Regum III
Samariam : sepelieruntque regem in Samaria, 38 et laverunt currum ejus in
piscina Samariæ : et linxerunt canes sanguinem ejus, et habenas laverunt, juxta
verbum Domini quod locutus fuerat. 39 Reliqua autem sermonum Achab, et
universa quæ fecit, et domus eburnea quam ædificavit, cunctarumque urbium
quas exstruxit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Isra
¨el ? 40 Dormivit ergo Achab cum patribus suis, et regnavit Ochozias filius
ejus pro eo.
41 Josaphat vero filius Asa regnare coeperat super Judam anno quarto
Achab regis Isra¨el. 42 Triginta quinque annorum erat cum regnare coepisset,
et viginti quinque annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Azuba
filia Salai. 43 Et ambulavit in omni via Asa patris sui, et non declinavit ex
ea : fecitque quod rectum erat in conspectu Domini. 44 Verumtamen excelsa
non abstulit : adhuc enim populus sacrificabat, et adolebat incensum in
excelsis. 45 Pacemque habuit Josaphat cum rege Isra¨el. 46 Reliqua autem verborum
Josaphat, et opera ejus quæ gessit, et prælia, nonne hæc scripta sunt
in libro verborum dierum regum Juda ? 47 Sed et reliquias effeminatorum qui
remanserant in diebus Asa patris ejus, abstulit de terra. 48 Nec erat tunc rex
constitutus in Edom. 49 Rex vero Josaphat fecerat classes in mari, quæ navigarent
in Ophir propter aurum : et ire non potuerunt, quia confractæ sunt in
Asiongaber. 50 Tunc ait Ochozias filius Achab ad Josaphat : Vadant servi mei
cum servis tuis in navibus. Et noluit Josaphat. 51 Dormivitque Josaphat cum
patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David patris sui : regnavitque
Joram filius ejus pro eo.
52 Ochozias autem filius Achab regnare coeperat super Isra¨el in Samaria,
anno septimodecimo Josaphat regis Juda : regnavitque super Isra¨el duobus
annis. 53 Et fecit malum in conspectu Domini, et ambulavit in via patris sui et
matris suæ, et in via Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Isra¨el. 54 Servivit
quoque Baal, et adoravit eum, et irritavit Dominum Deum Isra¨el, juxta omnia
quæ fecerat pater ejus.
343
Liber Quartus Regum
1Prævaricatus est autem Moab in Isra¨el, postquam mortuus est Achab. 2 Ceciditque
Ochozias per cancellos coenaculi sui, quod habebat in Samaria, et
ægrotavit : misitque nuntios, dicens ad eos : Ite, consulite Beelzebub deum
Accaron, utrum vivere queam de infirmitate mea hac. 3 Angelus autem Domini
locutus est ad Eliam Thesbiten, dicens : Surge, et ascende in occursum
nuntiorum regis Samariæ, et dices ad eos : Numquid non est Deus in Isra¨el,
ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron ? 4 Quam ob rem hæc
dicit Dominus : De lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte
morieris. Et abiit Elias. 5 Reversique sunt nuntii ad Ochoziam. Qui dixit eis :
Quare reversi estis ? 6 At illi responderunt ei : Vir occurrit nobis, et dixit ad
nos : Ite, et revertimini ad regem qui misit vos, et dicetis ei : Hæc dicit Dominus
: Numquid quia non erat Deus in Isra¨el, mittis ut consulatur Beelzebub
deus Accaron ? idcirco de lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed
morte morieris. 7 Qui dixit eis : Cujus figuræ et habitus est vir ille, qui occurrit
vobis, et locutus est verba hæc ? 8 At illi dixerunt : Vir pilosus, et zona pellicea
accinctus renibus. Qui ait : Elias Thesbites est.
9 Misitque ad eum quinquagenarium principem, et quinquaginta qui erant
sub eo. Qui ascendit ad eum : sedentique in vertice montis, ait : Homo Dei,
rex præcepit ut descendas. 10 Respondensque Elias, dixit quinquagenario : Si
homo Dei sum, descendat ignis de cælo, et devoret te, et quinquaginta tuos.
Descendit itaque ignis de cælo, et devoravit eum, et quinquaginta qui erant
cum eo. 11 Rursumque misit ad eum principem quinquagenarium alterum, et
quinquaginta cum eo. Qui locutus est illi : Homo Dei, hæc dicit rex : Festina,
descende. 12 Respondens Elias, ait : Si homo Dei ego sum, descendat ignis
de cælo, et devoret te, et quinquaginta tuos. Descendit ergo ignis de cælo, et
devoravit illum, et quinquaginta ejus. 13 Iterum misit principem quinquagenarium
tertium, et quinquaginta qui erant cum eo. Qui cum venisset, curvavit
genua contra Eliam, et precatus est eum, et ait : Homo Dei, noli despicere animam
meam, et animas servorum tuorum qui mecum sunt. 14 Ecce descendit
ignis de cælo, et devoravit duos principes quinquagenarios primos, et quinquagenos
qui cum eis erant : sed nunc obsecro ut miserearis animæ meæ.
15 Locutus est autem angelus Domini ad Eliam, dicens : Descende cum eo :
ne timeas. Surrexit igitur, et descendit cum eo ad regem, 16 et locutus est ei :
Hæc dicit Dominus : Quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum
Accaron, quasi non esset Deus in Isra¨el a quo posses interrogare sermonem,
ideo de lectulo super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris.
17 Mortuus est ergo juxta sermonem Domini quem locutus est Elias, et regnavit
Joram frater ejus pro eo, anno secundo Joram filii Josaphat regis Judæ :
non enim habebat filium. 18 Reliqua autem verborum Ochoziæ quæ operatus
est, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Isra¨el ?
2 Factum est autem cum levare vellet Dominus Eliam per turbinem in
cælum, ibant Elias et Eliseus de Galgalis. 2 Dixitque Elias ad Eliseum :
Sede hic, quia Dominus misit me usque in Bethel. Cui ait Eliseus : Vivit
Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Cumque descendissent
Bethel, 3 egressi sunt filii prophetarum qui erant in Bethel, ad Eliseum, et
dixerunt ei : Numquid nosti quia hodie Dominus tollet dominum tuum a te ?
Qui respondit : Et ego novi : silete. 4 Dixit autem Elias ad Eliseum : Sede hic,
Regum IV
quia Dominus misit me in Jericho. Et ille ait : Vivit Dominus, et vivit anima
tua, quia non derelinquam te. Cumque venissent Jericho, 5 accesserunt filii
prophetarum qui erant in Jericho, ad Eliseum, et dixerunt ei : Numquid nosti
quia Dominus hodie tollet dominum tuum a te ? Et ait : Et ego novi : silete.
6 Dixit autem ei Elias : Sede hic, quia Dominus misit me usque ad Jordanem.
Qui ait : Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Ierunt
igitur ambo pariter, 7 et quinquaginta viri de filiis prophetarum secuti sunt
eos, qui et steterunt e contra, longe : illi autem ambo stabant super Jordanem.
8 Tulitque Elias pallium suum, et involvit illud, et percussit aquas : quæ divisæ
sunt in utramque partem, et transierunt ambo per siccum. 9 Cumque
transissent, Elias dixit ad Eliseum : Postula quod vis ut faciam tibi, antequam
tollar a te. Dixitque Eliseus : Obsecro ut fiat in me duplex spiritus tuus. 10 Qui
respondit : Rem difficilem postulasti : attamen si videris me quando tollar a
te, erit tibi quod petisti : si autem non videris, non erit.
11 Cumque pergerent, et incedentes sermocinarentur, ecce currus igneus,
et equi ignei diviserunt utrumque : et ascendit Elias per turbinem in cælum.
12 Eliseus autem videbat, et clamabat : Pater mi, pater mi, currus Isra¨el, et auriga
ejus. Et non vidit eum amplius : apprehenditque vestimenta sua, et scidit
illa in duas partes. 13 Et levavit pallium Eliæ, quod ceciderat ei : reversusque
stetit super ripam Jordanis, 14 et pallio Eliæ, quod ceciderat ei, percussit aquas,
et non sunt divisæ : et dixit : Ubi est Deus Eliæ etiam nunc ? Percussitque
aquas, et divisæ sunt huc atque illuc, et transiit Eliseus. 15 Videntes autem
filii prophetarum qui erant in Jericho e contra, dixerunt : Requievit spiritus
Eliæ super Eliseum. Et venientes in occursum ejus, adoraverunt eum proni in
terram, 16 dixeruntque illi : Ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes
qui possunt ire, et quærere dominum tuum, ne forte tulerit eum spiritus Domini,
et projecerit eum in unum montium, aut in unam vallium. Qui ait :
Nolite mittere. 17 Co¨egeruntque eum donec acquiesceret, et diceret : Mittite.
Et miserunt quinquaginta viros : qui cum quæsissent tribus diebus, non invenerunt.
18 Et reversi sunt ad eum : at ille habitabat in Jericho, et dixit eis :
Numquid non dixi vobis : Nolite mittere ? 19 Dixerunt quoque viri civitatis
ad Eliseum : Ecce habitatio civitatis hujus optima est, sicut tu ipse, domine,
perspicis : sed aquæ pessimæ sunt, et terra sterilis. 20 At ille ait : Afferte mihi
vas novum, et mittite in illud sal. Quod cum attulissent, 21 egressus ad fontem
aquarum misit in illum sal, et ait : Hæc dicit Dominus : Sanavi aquas has, et
non erit ultra in eis mors, neque sterilitas. 22 Sanatæ sunt ergo aquæ usque in
diem hanc, juxta verbum Elisei quod locutus est. 23 Ascendit autem inde in
Bethel : cumque ascenderet per viam, pueri parvi egressi sunt de civitate, et
illudebant ei, dicentes : Ascende calve, ascende calve. 24 Qui cum respexisset,
vidit eos, et maledixit eis in nomine Domini : egressique sunt duo ursi de
saltu, et laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros. 25 Abiit autem inde in
montem Carmeli, et inde reversus est in Samariam.
3 Joram vero filius Achab regnavit super Isra¨el in Samaria anno decimooctavo
Josaphat regis Judæ : regnavitque duodecim annis. 2 Et fecit malum
coram Domino, sed non sicut pater suus et mater : tulit enim statuas Baal
quas fecerat pater ejus. 3 Verumtamen in peccatis Jeroboam filii Nabat, qui
peccare fecit Isra¨el, adhæsit, nec recessit ab eis. 4 Porro Mesa rex Moab nutriebat
pecora multa, et solvebat regi Isra¨el centum millia agnorum, et centum
millia arietum cum velleribus suis. 5 Cumque mortuus fuisset Achab, prævar-
345
Regum IV
icatus est foedus quod habebat cum rege Isra¨el. 6 Egressus est igitur rex Joram
in die illa de Samaria, et recensuit universum Isra¨el. 7 Misitque ad Josaphat
regem Juda, dicens : Rex Moab recessit a me : veni mecum contra eum ad
prælium. Qui respondit : Ascendam : qui meus est, tuus est : populus meus,
populus tuus, et equi mei, equi tui. 8 Dixitque : Per quam viam ascendemus ?
At ille respondit : Per desertum Idumææ. 9 Perrexerunt igitur rex Isra¨el, et
rex Juda, et rex Edom, et circuierunt per viam septem dierum, nec erat aqua
exercitui et jumentis quæ sequebantur eos. 10 Dixitque rex Isra¨el : Heu ! heu !
heu ! congregavit nos Dominus tres reges ut traderet in manus Moab. 11 Et
ait Josaphat : Estne hic propheta Domini, ut deprecemur Dominum per eum ?
Et respondit unus de servis regis Isra¨el : Est hic Eliseus filius Saphat, qui
fundebat aquam super manus Eliæ. 12 Et ait Josaphat : Est apud eum sermo
Domini. Descenditque ad eum rex Isra¨el, et Josaphat rex Juda, et rex Edom.
13 Dixit autem Eliseus ad regem Isra¨el : Quid mihi et tibi est ? vade ad
prophetas patris tui et matris tuæ. Et ait illi rex Isra¨el : Quare congregavit
Dominus tres reges hos ut traderet eos in manus Moab ? 14 Dixitque ad
eum Eliseus : Vivit Dominus exercituum, in cujus conspectu sto, quod si non
vultum Josaphat regis Judæ erubescerem, non attendissem quidem te, nec respexissem.
15 Nunc autem adducite mihi psaltem. Cumque caneret psaltes,
facta est super eum manus Domini, et ait : 16 Hæc dicit Dominus : Facite
alveum torrentis hujus fossas et fossas. 17 Hæc enim dicit Dominus : Non
videbitis ventum, neque pluviam : et alveus iste replebitur aquis, et bibetis
vos, et familiæ vestræ, et jumenta vestra. 18 Parumque est hoc in conspectu
Domini : insuper tradet etiam Moab in manus vestras. 19 Et percutietis omnem
civitatem munitam, et omnem urbem electam, et universum lignum fructiferum
succidetis, cunctosque fontes aquarum obturabitis, et omnem agrum
egregium operietis lapidibus. 20 Factum est igitur mane, quando sacrificium
offerri solet, et ecce aquæ veniebant per viam Edom, et repleta est terra
aquis. 21 Universi autem Moabitæ audientes quod ascendissent reges ut
pugnarent adversum eos, convocaverunt omnes qui accincti erant balteo desuper,
et steterunt in terminis. 22 Primoque mane surgentes, et orto jam sole ex
adverso aquarum, viderunt Moabitæ e contra aquas rubras quasi sanguinem,
23 dixeruntque : Sanguis gladii est : pugnaverunt reges contra se, et cæsi sunt
mutuo : nunc perge ad prædam, Moab. 24 Perrexeruntque in castra Isra¨el :
porro consurgens Isra¨el, percussit Moab : at illi fugerunt coram eis. Venerunt
igitur qui vicerant, et percusserunt Moab, 25 et civitates destruxerunt : et omnem
agrum optimum, mittentes singuli lapides, repleverunt : et universos
fontes aquarum obturaverunt : et omnia ligna fructifera succiderunt, ita ut
muri tantum fictiles remanerent : et circumdata est civitas a fundibulariis, et
magna ex parte percussa. 26 Quod cum vidisset rex Moab, prævaluisse scilicet
hostes, tulit secum septingentos viros educentes gladium, ut irrumperent ad
regem Edom : et non potuerunt. 27 Arripiensque filium suum primogenitum,
qui regnaturus erat pro eo, obtulit holocaustum super murum : et facta est indignatio
magna in Isra¨el, statimque recesserunt ab eo, et reversi sunt in terram
suam.
4 Mulier autem quædam de uxoribus prophetarum clamabat ad Eliseum,
dicens : Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus tuus
fuit timens Dominum : et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad
serviendum sibi. 2 Cui dixit Eliseus : Quid vis ut faciam tibi ? dic mihi, quid
346
Regum IV
habes in domo tua ? At illa respondit : Non habeo ancilla tua quidquam
in domo mea, nisi parum olei quo ungar. 3 Cui ait : Vade, pete mutuo ab
omnibus vicinis tuis vasa vacua non pauca, 4 et ingredere, et claude ostium
tuum cum intrinsecus fueris tu, et filii tui : et mitte inde in omnia vasa hæc,
et cum plena fuerint, tolles. 5 Ivit itaque mulier, et clausit ostium super se,
et super filios suos : illi offerebant vasa, et illa infundebat. 6 Cumque plena
fuissent vasa, dixit ad filium suum : Affer mihi adhuc vas. Et ille respondit :
Non habeo. Stetitque oleum. 7 Venit autem illa, et indicavit homini Dei. Et
ille : Vade, inquit, vende oleum, et redde creditori tuo : tu autem, et filii tui
vivite de reliquo.
8 Facta est autem quædam dies, et transibat Eliseus per Sunam : erat autem
ibi mulier magna, quæ tenuit eum ut comederet panem : cumque frequenter
inde transiret, divertebat ad eam ut comederet panem. 9 Quæ dixit ad virum
suum : Animadverto quod vir Dei sanctus est iste, qui transit per nos frequenter.
10 Faciamus ergo ei coenaculum parvum, et ponamus ei in eo lectulum,
et mensam, et sellam, et candelabrum, ut cum venerit ad nos, maneat ibi.
11 Facta est ergo dies quædam, et veniens divertit in coenaculum, et requievit
ibi. 12 Dixitque ad Giezi puerum suum : Voca Sunamitidem istam. Qui cum
vocasset eam, et illa stetisset coram eo, 13 dixit ad puerum suum : Loquere
ad eam : Ecce, sedule in omnibus ministrasti nobis : quid vis ut faciam tibi ?
numquid habes negotium, et vis ut loquar regi, sive principi militiæ ? Quæ
respondit : In medio populi mei habito. 14 Et ait : Quid ergo vult ut faciam
ei ? Dixitque Giezi : Ne quæras : filium enim non habet, et vir ejus senex
est. 15 Præcepit itaque ut vocaret eam : quæ cum vocata fuisset, et stetisset
ante ostium, 16 dixit ad eam : In tempore isto, et in hac eadem hora, si vita
comes fuerit, habebis in utero filium. At illa respondit : Noli quæso, domine
mi vir Dei, noli mentiri ancillæ tuæ. 17 Et concepit mulier, et peperit filium in
tempore, et in hora eadem, qua dixerat Eliseus.
18 Crevit autem puer : et cum esset quædam dies, et egressus isset ad
patrem suum, ad messores, 19 ait patri suo : Caput meum doleo, caput meum
doleo. At ille dixit puero : Tolle, et duc eum ad matrem suam. 20 Qui cum
tulisset, et duxisset eum ad matrem suam, posuit eum illa super genua sua
usque ad meridiem, et mortuus est. 21 Ascendit autem, et collocavit eum
super lectulum hominis Dei, et clausit ostium : et egressa, 22 vocavit virum
suum, et ait : Mitte mecum, obsecro, unum de pueris, et asinam, ut excurram
usque ad hominem Dei, et revertar. 23 Qui ait illi : Quam ob causam vadis ad
eum ? hodie non sunt calendæ, neque sabbatum. Quæ respondit : Vadam.
24 Stravitque asinam, et præcepit puero : Mina, et propera : ne mihi moram
facias in eundo : et hoc age quod præcipio tibi. 25 Profecta est igitur, et venit
ad virum Dei in montem Carmeli : cumque vidisset eam vir Dei e contra,
ait ad Giezi puerum suum : Ecce Sunamitis illa. 26 Vade ergo in occursum
ejus, et dic ei : Recte ne agitur circa te, et circa virum tuum, et circa filium
tuum ? Quæ respondit : Recte. 27 Cumque venisset ad virum Dei in montem,
apprehendit pedes ejus : et accessit Giezi ut amoveret eam. Et ait homo Dei :
Dimitte illam : anima enim ejus in amaritudine est, et Dominus celavit a me,
et non indicavit mihi. 28 Quæ dixit illi : Numquid petivi filium a domino
meo ? numquid non dixi tibi : Ne illudas me ? 29 Et ille ait ad Giezi : Accinge
lumbos tuos, et tolle baculum meum in manu tua, et vade. Si occurrerit tibi
homo, non salutes eum : et si salutaverit te quispiam, non respondeas illi :
et pones baculum meum super faciem pueri. 30 Porro mater pueri ait : Vivit
347
Regum IV
Dominus, et vivit anima tua, non dimittam te. Surrexit ergo, et secutus est
eam. 31 Giezi autem præcesserat ante eos, et posuerat baculum super faciem
pueri, et non erat vox, neque sensus : reversusque est in occursum ejus, et
nuntiavit ei, dicens : Non surrexit puer. 32 Ingressus est ergo Eliseus domum,
et ecce puer mortuus jacebat in lectulo ejus : 33 ingressusque clausit ostium
super se et super puerum, et oravit ad Dominum. 34 Et ascendit, et incubuit
super puerum : posuitque os suum super os ejus, et oculos suos super oculos
ejus, et manus suas super manus ejus : et incurvavit se super eum, et calefacta
est caro pueri. 35 At ille reversus, deambulavit in domo, semel huc atque
illuc : et ascendit, et incubuit super eum : et oscitavit puer septies, aperuitque
oculos. 36 At ille vocavit Giezi, et dixit ei : Voca Sunamitidem hanc. Quæ
vocata, ingressa est ad eum. Qui ait : Tolle filium tuum. 37 Venit illa, et corruit
ad pedes ejus, et adoravit super terram : tulitque filium suum, et egressa est.
38 Et Eliseus reversus est in Galgala. Erat autem fames in terra, et filii
prophetarum habitabant coram eo. Dixitque uni de pueris suis : Pone ollam
grandem, et coque pulmentum filiis prophetarum. 39 Et egressus est unus in
agrum ut colligeret herbas agrestes : invenitque quasi vitem silvestrem, et collegit
ex ea colocynthidas agri, et implevit pallium suum, et reversus concidit
in ollam pulmenti : nesciebat enim quid esset. 40 Infuderunt ergo sociis ut
comederent : cumque gustassent de coctione, clamaverunt, dicentes : Mors in
olla, vir Dei. Et non potuerunt comedere. 41 At ille : Afferte, inquit, farinam.
Cumque tulissent, misit in ollam, et ait : Infunde turbæ, ut comedant. Et non
fuit amplius quidquam amaritudinis in olla. 42 Vir autem quidam venit de
Baalsalisa deferens viro Dei panes primitiarum, viginti panes hordeaceos, et
frumentum novum in pera sua. At ille dixit : Da populo, ut comedat. 43 Responditque
ei minister ejus : Quantum est hoc, ut apponam centum viris ?
Rursum ille ait : Da populo, ut comedat : hæc enim dicit Dominus : Comedent,
et supererit. 44 Posuit itaque coram eis : qui comederunt, et superfuit
juxta verbum Domini.
5Naaman princeps militiæ regis Syriæ erat vir magnus apud dominum suum,
et honoratus : per illum enim dedit Dominus salutem Syriæ : erat
autem vir fortis et dives, sed leprosus. 2 Porro de Syria egressi fuerant latrunculi,
et captivam duxerant de terra Isra¨el puellam parvulam, quæ erat
in obsequio uxoris Naaman : 3 quæ ait ad dominam suam : Utinam fuisset
dominus meus ad prophetam qui est in Samaria, profecto curasset eum a
lepra quam habet. 4 Ingressus est itaque Naaman ad dominum suum, et nuntiavit
ei, dicens : Sic et sic locuta est puella de terra Isra¨el. 5 Dixitque ei rex
Syriæ : Vade, et mittam litteras ad regem Isra¨el. Qui cum profectus esset, et
tulisset secum decem talenta argenti, et sex millia aureos, et decem mutatoria
vestimentorum, 6 detulit litteras ad regem Isra¨el in hæc verba : Cum acceperis
epistolam hanc, scito quod miserim ad te Naaman servum meum, ut cures
eum a lepra sua. 7 Cumque legisset rex Isra¨el litteras, scidit vestimenta sua, et
ait : Numquid deus ego sum, ut occidere possim et vivificare, quia iste misit
ad me ut curem hominem a lepra sua ? animadvertite, et videte quod occasiones
quærat adversum me. 8 Quod cum audisset Eliseus vir Dei, scidisse
videlicet regem Isra¨el vestimenta sua, misit ad eum, dicens : Quare scidisti
vestimenta tua ? veniat ad me, et sciat esse prophetam in Isra¨el. 9 Venit ergo
Naaman cum equis et curribus, et stetit ad ostium domus Elisei : 10 misitque
ad eum Eliseus nuntium, dicens : Vade, et lavare septies in Jordane, et recipiet
348
Regum IV
sanitatem caro tua, atque mundaberis. 11 Iratus Naaman recedebat, dicens :
Putabam quod egrederetur ad me, et stans invocaret nomen Domini Dei sui,
et tangeret manu sua locum lepræ, et curaret me. 12 Numquid non meliores
sunt Abana et Pharphar fluvii Damasci, omnibus aquis Isra¨el, ut laver in eis,
et munder ? Cum ergo vertisset se, et abiret indignans, 13 accesserunt ad eum
servi sui, et locuti sunt ei : Pater, etsi rem grandem dixisset tibi propheta, certe
facere debueras : quanto magis quia nunc dixit tibi : Lavare, et mundaberis ?
14 Descendit, et lavit in Jordane septies juxta sermonem viri Dei : et restituta
est caro ejus sicut caro pueri parvuli, et mundatus est. 15 Reversusque ad
virum Dei cum universo comitatu suo, venit, et stetit coram eo, et ait : Vere
scio quod non sit alius deus in universa terra, nisi tantum in Isra¨el. Obsecro
itaque ut accipias benedictionem a servo tuo. 16 At ille respondit : Vivit
Dominus, ante quem sto, quia non accipiam. Cumque vim faceret, penitus
non acquievit. 17 Dixitque Naaman : Ut vis : sed, obsecro, concede mihi servo
tuo ut tollam onus duorum burdonum de terra : non enim faciet ultra servus
tuus holocaustum aut victimam diis alienis, nisi Domino. 18 Hoc autem solum
est, de quo depreceris Dominum pro servo tuo, quando ingredietur dominus
meus templum Remmon ut adoret : et illo innitente super manum meam, si
adoravero in templo Remmon, adorante eo in eodem loco, ut ignoscat mihi
Dominus servo tuo pro hac re. 19 Qui dixit ei : Vade in pace. Abiit ergo ab eo
electo terræ tempore.
20 Dixitque Giezi puer viri Dei : Pepercit dominus meus Naaman Syro
isti, ut non acciperet ab eo quæ attulit : vivit Dominus, quia curram post
eum, et accipiam ab eo aliquid. 21 Et secutus est Giezi post tergum Naaman :
quem cum vidisset ille currentem ad se, desiliit de curru in occursum ejus,
et ait : Rectene sunt omnia ? 22 Et ille ait : Recte. Dominus meus misit me
ad te dicens : Modo venerunt ad me duo adolescentes de monte Ephraim,
ex filiis prophetarum : da eis talentum argenti, et vestes mutatorias duplices.
23 Dixitque Naaman : Melius est ut accipias duo talenta. Et co¨egit eum, ligavitque
duo talenta argenti in duobus saccis, et duplicia vestimenta, et imposuit
duobus pueris suis, qui et portaverunt coram eo. 24 Cumque venisset jam vesperi,
tulit de manu eorum, et reposuit in domo, dimisitque viros, et abierunt.
25 Ipse autem ingressus, stetit coram domino suo. Et dixit Eliseus : Unde venis,
Giezi ? Qui respondit : Non ivit servus tuus quoquam. 26 At ille ait :
Nonne cor meum in præsenti erat, quando reversus est homo de curru suo
in occursum tui ? nunc igitur accepisti argentum, et accepisti vestes ut emas
oliveta, et vineas, et oves, et boves, et servos, et ancillas. 27 Sed et lepra Naaman
adhærebit tibi, et semini tuo usque in sempiternum. Et egressus est ab
eo leprosus quasi nix.
6 Dixerunt autem filii prophetarum ad Eliseum : Ecce locus in quo habitamus
coram te, angustus est nobis. 2 Eamus usque ad Jordanem, et tollant
singuli de silva materias singulas, ut ædificemus nobis ibi locum ad habitandum.
Qui dixit : Ite. 3 Et ait unus ex illis : Veni ergo et tu cum servis tuis.
Respondit : Ego veniam. 4 Et abiit cum eis. Cumque venissent ad Jordanem,
cædebant ligna. 5 Accidit autem ut cum unus materiam succidisset, caderet
ferrum securis in aquam : exclamavitque ille, et ait : Heu ! heu ! heu ! domine
mi : et hoc ipsum mutuo acceperam. 6 Dixit autem homo Dei : Ubi cecidit ?
At ille monstravit ei locum. Præcidit ergo lignum, et misit illuc : natavitque
ferrum, 7 et ait : Tolle. Qui extendit manum, et tulit illud.
349
Regum IV
8 Rex autem Syriæ pugnabat contra Isra¨el, consiliumque iniit cum servis
suis, dicens : In loco illo et illo ponamus insidias. 9 Misit itaque vir Dei ad
regem Isra¨el, dicens : Cave ne transeas in locum illum : quia ibi Syri in insidiis
sunt. 10 Misit itaque rex Isra¨el ad locum quem dixerat ei vir Dei, et præoccupavit
eum, et observavit se ibi non semel neque bis. 11 Conturbatumque est cor
regis Syriæ pro hac re : et convocatis servis suis, ait : Quare non indicatis mihi
quis proditor mei sit apud regem Isra¨el ? 12 Dixitque unus servorum ejus :
Nequaquam, domine mi rex, sed Eliseus propheta qui est in Isra¨el, indicat
regi Isra¨el omnia verba quæcumque locutus fueris in conclavi tuo. 13 Dixitque
eis : Ite, et videte ubi sit, ut mittam, et capiam eum. Annuntiaveruntque ei,
dicentes : Ecce in Dothan. 14 Misit ergo illuc equos et currus, et robur exercitus
: qui cum venissent nocte, circumdederunt civitatem. 15 Consurgens
autem diluculo minister viri Dei, egressus vidit exercitum in circuitu civitatis,
et equos et currus : nuntiavitque ei, dicens : Heu ! heu ! heu ! domine mi :
quid faciemus ? 16 At ille respondit : Noli timere : plures enim nobiscum sunt,
quam cum illis. 17 Cumque orasset Eliseus, ait : Domine, aperi oculos hujus,
ut videat. Et aperuit Dominus oculos pueri, et vidit : et ecce mons plenus
equorum et curruum igneorum in circuitu Elisei. 18 Hostes vero descenderunt
ad eum : porro Eliseus oravit ad Dominum, dicens : Percute, obsecro, gentem
hanc cæcitate. Percussitque eos Dominus ne viderent, juxta verbum Elisei.
19 Dixit autem ad eos Eliseus : Non est hæc via, neque ista est civitas : sequimini
me, et ostendam vobis virum quem quæritis. Duxit ergo eos in Samariam
: 20 cumque ingressi fuissent in Samariam, dixit Eliseus : Domine, aperi
oculos istorum, ut videant. Aperuitque Dominus oculos eorum, et viderunt
se esse in medio Samariæ. 21 Dixitque rex Isra¨el ad Eliseum, cum vidisset eos :
Numquid percutiam eos, pater mi ? 22 At ille ait : Non percuties : neque
enim cepisti eos gladio et arcu tuo, ut percutias : sed pone panem et aquam
coram eis, ut comedant et bibant, et vadant ad dominum suum. 23 Appositaque
est eis ciborum magna præparatio, et comederunt et biberunt, et dimisit
eos, abieruntque ad dominum suum, et ultra non venerunt latrones Syriæ in
terram Isra¨el.
24 Factum est autem post hæc, congregavit Benadad rex Syriæ universum
exercitum suum, et ascendit, et obsidebat Samariam. 25 Factaque est fames
magna in Samaria : et tamdiu obsessa est, donec venundaretur caput asini
octoginta argenteis, et quarta pars cabi stercoris columbarum quinque argenteis.
26 Cumque rex Isra¨el transiret per murum, mulier quædam exclamavit ad
eum, dicens : Salva me, domine mi rex. 27 Qui ait : Non te salvat Dominus :
unde te possum salvare ? de area, vel de torculari ? Dixitque ad eam rex :
Quid tibi vis ? Quæ respondit : 28 Mulier ista dixit mihi : Da filium tuum,
ut comedamus eum hodie, et filium meum comedemus cras. 29 Coximus ergo
filium meum, et comedimus. Dixique ei die altera : Da filium tuum, ut
comedamus eum. Quæ abscondit filium suum. 30 Quod cum audisset rex,
scidit vestimenta sua, et transibat per murum. Viditque omnis populus cilicium
quo vestitus erat ad carnem intrinsecus. 31 Et ait rex : Hæc mihi faciat
Deus, et hæc addat, si steterit caput Elisei filii Saphat super ipsum hodie.
32 Eliseus autem sedebat in domo sua, et senes sedebant cum eo. Præmisit
itaque virum : et antequam veniret nuntius ille, dixit ad senes : Numquid
scitis quod miserit filius homicidæ hic, ut præcidatur caput meum ? videte
ergo : cum venerit nuntius, claudite ostium, et non sinatis eum introire : ecce
enim sonitus pedum domini ejus post eum est. 33 Adhuc illo loquente eis,
350
Regum IV
apparuit nuntius qui veniebat ad eum. Et ait : Ecce, tantum malum a Domino
est : quid amplius expectabo a Domino ?
7Dixit autem Eliseus : Audite verbum Domini : Hæc dicit Dominus : In tempore
hoc cras modius similæ uno statere erit, et duo modii hordei statere
uno, in porta Samariæ. 2 Respondens unus de ducibus, super cujus manum
rex incumbebat, homini Dei, ait : Si Dominus fecerit etiam cataractas in cælo,
numquid poterit esse quod loqueris ? Qui ait : Videbis oculis tuis, et inde non
comedes. 3 Quatuor ergo viri erant leprosi juxta introitum portæ : qui dixerunt
ad invicem : Quid hic esse volumus donec moriamur ? 4 sive ingredi voluerimus
civitatem, fame moriemur : sive manserimus hic, moriendum nobis est :
venite ergo, et transfugiamus ad castra Syriæ : si pepercerint nobis, vivemus :
si autem occidere voluerint, nihilominus moriemur. 5 Surrexerunt ergo vesperi,
ut venirent ad castra Syriæ. Cumque venissent ad principium castrorum
Syriæ, nullum ibidem repererunt. 6 Siquidem Dominus sonitum audiri fecerat
in castris Syriæ, curruum, et equorum, et exercitus plurimi : dixeruntque ad
invicem : Ecce mercede conduxit adversum nos rex Isra¨el reges Hethæorum
et Ægyptiorum, et venerunt super nos. 7 Surrexerunt ergo, et fugerunt in
tenebris, et dereliquerunt tentoria sua, et equos et asinos, in castris, fugeruntque
animas tantum suas salvare cupientes. 8 Igitur cum venissent leprosi illi
ad principium castrorum, ingressi sunt unum tabernaculum, et comederunt
et biberunt : tuleruntque inde argentum, et aurum, et vestes, et abierunt, et
absconderunt : et rursum reversi sunt ad aliud tabernaculum, et inde similiter
auferentes absconderunt. 9 Dixeruntque ad invicem : Non recte facimus : hæc
enim dies boni nuntii est. Si tacuerimus et noluerimus nuntiare usque mane,
sceleris arguemur : venite, eamus, et nuntiemus in aula regis. 10 Cumque
venissent ad portam civitatis, narraverunt eis, dicentes : Ivimus ad castra
Syriæ, et nullum ibidem reperimus hominem, nisi equos et asinos alligatos,
et fixa tentoria. 11 Ierunt ergo portarii, et nuntiaverunt in palatio regis intrinsecus.
12 Qui surrexit nocte, et ait ad servos suos : Dico vobis quid fecerint
nobis Syri : sciunt quia fame laboramus, et idcirco egressi sunt de castris, et
latitant in agris, dicentes : Cum egressi fuerint de civitate, capiemus eos vivos,
et tunc civitatem ingredi poterimus. 13 Respondit autem unus servorum ejus :
Tollamus quinque equos qui remanserunt in urbe (quia ipsi tantum sunt in
universa multitudine Isra¨el, alii enim consumpti sunt), et mittentes, explorare
poterimus. 14 Adduxerunt ergo duos equos, misitque rex in castra Syrorum,
dicens : Ite, et videte. 15 Qui abierunt post eos usque ad Jordanem : ecce
autem omnis via plena erat vestibus et vasis quæ projecerant Syri cum turbarentur
: reversique nuntii indicaverunt regi. 16 Et egressus populus diripuit
castra Syriæ : factusque est modius similæ statere uno, et duo modii hordei
statere uno, juxta verbum Domini. 17 Porro rex ducem illum, in cujus manu
incumbebat, constituit ad portam : quem conculcavit turba in introitu portæ,
et mortuus est, juxta quod locutus fuerat vir Dei, quando descenderat rex ad
eum. 18 Factumque est secundum sermonem viri Dei quem dixerat regi, quando
ait : Duo modii hordei statere uno erunt, et modius similæ statere uno, hoc
eodem tempore cras in porta Samariæ : 19 quando responderat dux ille viro
Dei, et dixerat : Etiamsi Dominus fecerit cataractas in cælo, numquid poterit
fieri quod loqueris ? Et dixit ei : Videbis oculis tuis, et inde non comedes.
20 Evenit ergo ei sicut prædictum fuerat, et conculcavit eum populus in porta,
et mortuus est.
351
Regum IV
8Eliseus autem locutus est ad mulierem cujus vivere fecerat filium, dicens :
Surge, vade tu et domus tua, et peregrinare ubicumque repereris : vocavit
enim Dominus famem, et veniet super terram septem annis. 2 Quæ surrexit,
et fecit juxta verbum hominis Dei : et vadens cum domo sua, peregrinata est
in terra Philisthiim diebus multis. 3 Cumque finiti essent anni septem, reversa
est mulier de terra Philisthiim : et egressa est ut interpellaret regem pro domo
sua, et pro agris suis. 4 Rex autem loquebatur cum Giezi puero viri Dei,
dicens : Narra mihi omnia magnalia quæ fecit Eliseus. 5 Cumque ille narraret
regi quomodo mortuum suscitasset, apparuit mulier cujus vivificaverat filium,
clamans ad regem pro domo sua, et pro agris suis. Dixitque Giezi : Domine
mi rex, hæc est mulier, et hic est filius ejus quem suscitavit Eliseus. 6 Et
interrogavit rex mulierem : quæ narravit ei. Deditque ei rex eunuchum unum,
dicens : Restitue ei omnia quæ sua sunt, et universos reditus agrorum, a die
qua reliquit terram usque ad præsens.
7 Venit quoque Eliseus Damascum, et Benadad rex Syriæ ægrotabat : nuntiaveruntque
ei, dicentes : Venit vir Dei huc. 8 Et ait rex ad Haza¨el : Tolle
tecum munera, et vade in occursum viri Dei, et consule Dominum per eum,
dicens : Si evadere potero de infirmitate mea hac ? 9 Ivit igitur Haza¨el in occursum
ejus, habens secum munera, et omnia bona Damasci, onera quadraginta
camelorum. Cumque stetisset coram eo, ait : Filius tuus Benadad rex Syriæ
misit me ad te, dicens : Si sanari potero de infirmitate mea hac ? 10 Dixitque
ei Eliseus : Vade, dic ei : Sanaberis : porro ostendit mihi Dominus quia morte
morietur. 11 Stetique cum eo, et conturbatus est usque ad suffusionem vultus :
flevitque vir Dei. 12 Cui Haza¨el ait : Quare dominus meus flet ? At ille dixit :
Quia scio quæ facturus sis filiis Isra¨el mala. Civitates eorum munitas igne
succendes, et juvenes eorum interficies gladio, et parvulos eorum elides, et
prægnantes divides. 13 Dixitque Haza¨el : Quid enim sum servus tuus canis,
ut faciam rem istam magnam ? Et ait Eliseus : Ostendit mihi Dominus te
regem Syriæ fore. 14 Qui cum recessisset ab Eliseo, venit ad dominum suum.
Qui ait ei : Quid dixit tibi Eliseus ? At ille respondit : Dixit mihi : Recipies
sanitatem. 15 Cumque venisset dies altera, tulit stragulum, et infudit aquam,
et expandit super faciem ejus : quo mortuo, regnavit Haza¨el pro eo.
16 Anno quinto Joram filii Achab regis Isra¨el, et Josaphat regis Juda, regnavit
Joram filius Josaphat rex Juda. 17 Triginta duorum annorum erat cum
regnare coepisset, et octo annis regnavit in Jerusalem. 18 Ambulavitque in viis
regum Isra¨el, sicut ambulaverat domus Achab : filia enim Achab erat uxor
ejus : et fecit quod malum est in conspectu Domini. 19 Noluit autem Dominus
disperdere Judam, propter David servum suum, sicut promiserat ei, ut daret
illi lucernam, et filiis ejus cunctis diebus. 20 In diebus ejus recessit Edom ne esset
sub Juda, et constituit sibi regem. 21 Venitque Joram Seira, et omnes currus
cum eo : et surrexit nocte, percussitque Idumæos qui eum circumdederant, et
principes curruum : populus autem fugit in tabernacula sua. 22 Recessit ergo
Edom ne esset sub Juda, usque ad diem hanc. Tunc recessit et Lobna in tempore
illo. 23 Reliqua autem sermonum Joram, et universa quæ fecit, nonne hæc
scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ? 24 Et dormivit Joram cum
patribus suis, sepultusque est cum eis in civitate David, et regnavit Ochozias
filius ejus pro eo.
25 Anno duodecimo Joram filii Achab regis Isra¨el regnavit Ochozias filius
Joram regis Judæ. 26 Viginti duorum annorum erat Ochozias cum regnare
coepisset, et uno anno regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Athalia filia
352
Regum IV
Amri regis Isra¨el. 27 Et ambulavit in viis domus Achab : et fecit quod malum
est coram Domino, sicut domus Achab : gener enim domus Achab fuit. 28 Abiit
quoque cum Joram filio Achab ad præliandum contra Haza¨el regem Syriæ
in Ramoth Galaad, et vulneraverunt Syri Joram. 29 Qui reversus est ut curaretur
in Jezrahel, quia vulneraverant eum Syri in Ramoth præliantem contra
Haza¨el regem Syriæ. Porro Ochozias filius Joram rex Juda descendit invisere
Joram filium Achab in Jezrahel, quia ægrotabat ibi.
9 Eliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum, et ait illi :
Accinge lumbos tuos, et tolle lenticulam olei hanc in manu tua, et vade
in Ramoth Galaad. 2 Cumque veneris illuc, videbis Jehu filium Josaphat filii
Namsi : et ingressus suscitabis eum de medio fratrum suorum, et introduces
in interius cubiculum. 3 Tenensque lenticulam olei, fundes super caput ejus, et
dices : Hæc dicit Dominus : Unxi te regem super Isra¨el. Aperiesque ostium, et
fugies, et non ibi subsistes. 4 Abiit ergo adolescens puer prophetæ in Ramoth
Galaad, 5 et ingressus est illuc : ecce autem principes exercitus sedebant : et
ait : Verbum mihi ad te, o princeps. Dixitque Jehu : Ad quem ex omnibus
nobis ? At ille dixit : Ad te, o princeps. 6 Et surrexit, et ingressus est cubiculum
: at ille fudit oleum super caput ejus, et ait : Hæc dicit Dominus Deus
Isra¨el : Unxi te regem super populum Domini Isra¨el, 7 et percuties domum
Achab domini tui, et ulciscar sanguinem servorum meorum prophetarum, et
sanguinem omnium servorum Domini de manu Jezabel. 8 Perdamque omnem
domum Achab : et interficiam de Achab mingentem ad parietem, et clausum
et novissimum in Isra¨el. 9 Et dabo domum Achab sicut domum Jeroboam filii
Nabat, et sicut domum Baasa filii Ahia. 10 Jezabel quoque comedent canes in
agro Jezrahel, nec erit qui sepeliat eam. Aperuitque ostium, et fugit. 11 Jehu
autem egressus est ad servos domini sui : qui dixerunt ei : Rectene sunt omnia
? quid venit insanus iste ad te ? Qui ait eis : Nostis hominem, et quid
locutus sit. 12 At ille responderunt : Falsum est, sed magis narra nobis. Qui
ait eis : Hæc et hæc locutus est mihi, et ait : Hæc dicit Dominus : Unxi te
regem super Isra¨el. 13 Festinaverunt itaque, et unusquisque tollens pallium
suum posuerunt sub pedibus ejus in similitudinem tribunalis, et cecinerunt
tuba, atque dixerunt : Regnavit Jehu.
14 Conjuravit ergo Jehu filius Josaphat filii Namsi contra Joram : porro
Joram obsederat Ramoth Galaad, ipse et omnis Isra¨el contra Haza¨el regem
Syriæ : 15 et reversus fuerat ut curaretur in Jezrahel propter vulnera, quia percusserant
eum Syri præliantem contra Haza¨el regem Syriæ. Dixitque Jehu :
Si placet vobis, nemo egrediatur profugus de civitate, ne vadat, et nuntiet in
Jezrahel. 16 Et ascendit, et profectus est in Jezrahel : Joram enim ægrotabat ibi,
et Ochozias rex Juda descenderat ad visitandum Joram. 17 Igitur speculator
qui stabat super turrim Jezrahel, vidit globum Jehu venientis, et ait : Video
ego globum. Dixitque Joram : Tolle currum, et mitte in occursum eorum, et
dicat vadens : Rectene sunt omnia ? 18 Abiit ergo qui ascenderat currum, in
occursum ejus, et ait : Hæc dicit rex : Pacatane sunt omnia ? Dixitque Jehu :
Quid tibi et paci ? transi, et sequere me. Nuntiavit quoque speculator, dicens
: Venit nuntius ad eos, et non revertitur. 19 Misit etiam currum equorum
secundum : venitque ad eos, et ait : Hæc dicit rex : Numquid pax est ? Et ait
Jehu : Quid tibi et paci ? transi, et sequere me. 20 Nuntiavit autem speculator,
dicens : Venit usque ad eos, et non revertitur : est autem incessus quasi incessus
Jehu filii Namsi, præceps enim graditur. 21 Et ait Joram : Junge currum.
353
Regum IV
Junxeruntque currum ejus, et egressus est Joram rex Isra¨el, et Ochozias rex
Juda, singuli in curribus suis, egressique sunt in occursum Jehu, et invenerunt
eum in agro Naboth Jezrahelitæ. 22 Cumque vidisset Joram Jehu, dixit : Pax
est, Jehu ? At ille respondit : Quæ pax ? adhuc fornicationes Jezabel matris
tuæ, et veneficia ejus multa, vigent. 23 Convertit autem Joram manum suam,
et fugiens ait ad Ochoziam : Insidiæ, Ochozia. 24 Porro Jehu tetendit arcum
manu, et percussit Joram inter scapulas : et egressa est sagitta per cor ejus,
statimque corruit in curru suo. 25 Dixitque Jehu ad Badacer ducem : Tolle, projice
eum in agro Naboth Jezrahelitæ : memini enim quando ego et tu sedentes
in curru sequebamur Achab patrem hujus, quod Dominus onus hoc levaverit
super eum, dicens : 26 Si non pro sanguine Naboth, et pro sanguine filiorum
ejus, quem vidi heri, ait Dominus, reddam tibi in agro isto, dicit Dominus.
Nunc ergo tolle, et projice eum in agrum juxta verbum Domini.
27 Ochozias autem rex Juda videns hoc, fugit per viam domus horti : persecutusque
est eum Jehu, et ait : Etiam hunc percutite in curru suo. Et percusserunt
eum in ascensu Gaver, qui est juxta Jeblaam : qui fugit in Mageddo,
et mortuus est ibi. 28 Et imposuerunt eum servi ejus super currum suum, et
tulerunt in Jerusalem : sepelieruntque eum in sepulchro cum patribus suis in
civitate David.
29 Anno undecimo Joram filii Achab, regnavit Ochozias super Judam,
30 venitque Jehu in Jezrahel. Porro Jezabel, introitu ejus audito, depinxit oculos
suos stibio, et ornavit caput suum, et respexit per fenestram 31 ingredientem
Jehu per portam, et ait : Numquid pax potest esse Zambri, qui interfecit
dominum suum ? 32 Levavitque Jehu faciem suam ad fenestram, et ait : Quæ
est ista ? et inclinaverunt se ad eum duo vel tres eunuchi. 33 At ille dixit eis :
Præcipitate eam deorsum : et præcipitaverunt eam, aspersusque est sanguine
paries, et equorum ungulæ conculcaverunt eam. 34 Cumque introgressus esset
ut comederet biberetque, ait : Ite, et videte maledictam illam, et sepelite eam :
quia filia regis est. 35 Cumque issent ut sepelirent eam, non invenerunt nisi
calvariam, et pedes, et summas manus. 36 Reversique nuntiaverunt ei. Et ait Jehu
: Sermo Domini est, quem locutus est per servum suum Eliam Thesbiten,
dicens : In agro Jezrahel comedent canes carnes Jezabel, 37 et erunt carnes
Jezabel sicut stercus super faciem terræ in agro Jezrahel, ita ut prætereuntes
dicant : Hæccine est illa Jezabel ?
10 Erant autem Achab septuaginta filii in Samaria : scripsit ergo Jehu litteras,
et misit in Samariam, ad optimates civitatis, et ad majores natu,
et ad nutritios Achab, dicens : 2 Statim ut acceperitis litteras has, qui habetis
filios domini vestri, et currus, et equos, et civitates firmas, et arma, 3 eligite
meliorem, et eum qui vobis placuerit de filiis domini vestri, et eum ponite
super solium patris sui, et pugnate pro domo domini vestri. 4 Timuerunt illi
vehementer, et dixerunt : Ecce duo reges non potuerunt stare coram eo, et
quomodo nos valebimus resistere ? 5 Miserunt ergo præpositi domus, et præfecti
civitatis, et majores natu, et nutritii, ad Jehu, dicentes : Servi tui sumus :
quæcumque jusseris faciemus, nec constituemus nobis regem : quæcumque
tibi placent, fac. 6 Rescripsit autem eis litteras secundo, dicens : Si mei estis,
et obeditis mihi, tollite capita filiorum domini vestri, et venite ad me hac eadem
hora cras in Jezrahel. Porro filii regis, septuaginta viri, apud optimates
civitates nutriebantur. 7 Cumque venissent litteras ad eos, tulerunt filios regis,
et occiderunt septuaginta viros, et posuerunt capita eorum in cophinis, et
354
Regum IV
miserunt ad eum in Jezrahel. 8 Venit autem nuntius, et indicavit ei, dicens :
Attulerunt capita filiorum regis. Qui respondit : Ponite ea ad duos acervos
juxta introitum portæ usque mane. 9 Cumque diluxisset, egressus est, et stans
dixit ad omnem populum : Justi estis : si ego conjuravi contra dominum
meum et interfeci eum, quis percussit omnes hos ? 10 videte ergo nunc quoniam
non cecidit de sermonibus Domini in terram, quos locutus est Dominus
super domum Achab : et Dominus fecit quod locutus est in manu servi sui
Eliæ. 11 Percussit igitur Jehu omnes qui reliqui erant de domo Achab in Jezrahel,
et universos optimates ejus, et notos, et sacerdotes, donec non remanerent
ex eo reliquiæ.
12 Et surrexit, et venit in Samariam : cumque venisset ad Cameram pastorum
in via, 13 invenit fratres Ochoziæ regis Juda : dixitque ad eos : Quinam
estis vos ? Qui responderunt : Fratres Ochoziæ sumus, et descendimus ad
salutandos filios regis, et filios reginæ. 14 Qui ait : Comprehendite eos vivos.
Quos cum comprehendissent vivos, jugulaverunt eos in cisterna juxta Cameram,
quadraginta duos viros : et non reliquit ex eis quemquam. 15 Cumque
abiisset inde, invenit Jonadab filium Rechab in occursum sibi, et benedixit ei.
Et ait ad eum : Numquid est cor tuum rectum, sicut cor meum cum corde
tuo ? Et ait Jonadab : Est. Si est, inquit, da manum tuam. Qui dedit ei manum
suam. At ille levavit eum ad se in currum : 16 dixitque ad eum : Veni mecum,
et vide zelum meum pro Domino. Et impositum in curru suo 17 duxit in
Samariam. Et percussit omnes qui reliqui fuerant de Achab in Samaria usque
ad unum, juxta verbum Domini quod locutus est per Eliam.
18 Congregavit ergo Jehu omnem populum, et dixit ad eos : Achab coluit
Baal parum, ego autem colam eum amplius. 19 Nunc igitur omnes prophetas
Baal, et universos servos ejus, et cunctos sacerdotes ipsius vocate ad me :
nullus sit qui non veniat : sacrificium enim grande est mihi Baal : quicumque
defuerit, non vivet. Porro Jehu faciebat hoc insidiose, ut disperderet cultores
Baal. 20 Et dixit : Sanctificate diem solemnem Baal. Vocavitque, 21 et misit in
universos terminos Isra¨el, et venerunt cuncti servi Baal : non fuit residuus ne
unus quidem qui non veniret. Et ingressi sunt templum Baal : et repleta est
domus Baal, a summo usque ad summum. 22 Dixitque his qui erant super
vestes : Proferte vestimenta universis servis Baal. Et protulerunt eis vestes.
23 Ingressusque Jehu, et Jonadab filius Rechab, templum Baal, ait cultoribus
Baal : Perquirite, et videte, ne quis forte vobiscum sit de servis Domini, sed ut
sint servi Baal soli. 24 Ingressi sunt igitur ut facerent victimas et holocausta :
Jehu autem præparaverat sibi foris octoginta viros, et dixerat eis : Quicumque
fugerit de hominibus his, quos ego adduxero in manus vestras, anima ejus
erit pro anima illius. 25 Factum est autem, cum completum esset holocaustum,
præcepit Jehu militibus et ducibus suis : Ingredimini, et percutite eos : nullus
evadat. Percusseruntque eos in ore gladii, et projecerunt milites et duces :
et ierunt in civitatem templi Baal, 26 et protulerunt statuam de fano Baal, et
combusserunt, 27 et comminuerunt eam. Destruxerunt quoque ædem Baal, et
fecerunt pro ea latrinas usque in diem hanc.
28 Delevit itaque Jehu Baal de Isra¨el : 29 verumtamen a peccatis Jeroboam
filii Nabat, qui peccare fecit Isra¨el, non recessit, nec dereliquit vitulos aureos
qui erant in Bethel et in Dan. 30 Dixit autem Dominus ad Jehu : Quia studiose
egisti quod rectum erat, et placebat in oculis meis, et omnia quæ erant in corde
meo fecisti contra domum Achab : filii tui usque ad quartam generationem
sedebunt super thronum Isra¨el. 31 Porro Jehu non custodivit ut ambularet in
355
Regum IV
lege Domini Dei Isra¨el in toto corde suo : non enim recessit a peccatis Jeroboam,
qui peccare fecerat Isra¨el. 32 In diebus illis coepit Dominus tædere
super Isra¨el : percussitque eos Haza¨el in universis finibus Isra¨el, 33 a Jordane
contra orientalem plagam, omnem terram Galaad, et Gad, et Ruben, et Manasse,
ab Aro¨er, quæ est super torrentem Arnon, et Galaad, et Basan. 34 Reliqua
autem verborum Jehu, et universa quæ fecit, et fortitudo ejus, nonne hæc
scripta sunt in libro verborum dierum regum Isra¨el ? 35 Et dormivit Jehu cum
patribus suis, sepelieruntque eum in Samaria : et regnavit Joachaz filius ejus
pro eo. 36 Dies autem quos regnavit Jehu super Isra¨el, viginti et octo anni sunt
in Samaria.
11 Athalia vero mater Ochoziæ, videns mortuum filium suum, surrexit,
et interfecit omne semen regium. 2 Tollens autem Josaba filia regis
Joram, soror Ochoziæ, Joas filium Ochoziæ, furata est eum de medio filiorum
regis qui interficiebantur, et nutricem ejus de triclinio : et abscondit eum a
facie Athaliæ ut non interficeretur. 3 Eratque cum ea sex annis clam in domo
Domini : porro Athalia regnavit super terram.
4 Anno autem septimo misit Jojada, et assumens centuriones et milites, introduxit
ad se in templum Domini, pepigitque cum eis foedus : et adjurans eos
in domo Domini, ostendit eis filium regis : 5 et præcepit illis, dicens : Iste est
sermo, quem facere debetis : 6 tertia pars vestrum intro¨eat sabbato, et observet
excubias domus regis. Tertia autem pars sit ad portam Sur, et tertia pars sit
ad portam quæ est post habitaculum scutariorum : et custodietis excubias domus
Messa. 7 Duæ vero partes e vobis, omnes egredientes sabbato, custodiant
excubias domus Domini circa regem. 8 Et vallabitis eum, habentes arma in
manibus vestris : si quis autem ingressus fuerit septum templi, interficiatur :
eritisque cum rege intro¨eunte et egrediente. 9 Et fecerunt centuriones juxta
omnia quæ præceperat eis Jojada sacerdos : et assumentes singuli viros suos
qui ingrediebantur sabbatum, cum his qui egrediebantur sabbato, venerunt
ad Jojadam sacerdotem. 10 Qui dedit eis hastas et arma regis David, quæ erant
in domo Domini. 11 Et steterunt singuli habentes arma in manu sua, a
parte templi dextera usque ad partem sinistram altaris et ædis, circum regem.
12 Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema et testimonium :
feceruntque eum regem, et unxerunt : et plaudentes manu, dixerunt : Vivat
rex. 13 Audivit autem Athalia vocem populi currentis : et ingressa ad turbas in
templum Domini, 14 vidit regem stantem super tribunal juxta morem, et cantores,
et tubas prope eum, omnemque populum terræ lætantem, et canentem
tubis : et scidit vestimenta sua, clamavitque : Conjuratio, conjuratio. 15 Præcepit
autem Jojada centurionibus qui erant super exercitum, et ait eis : Educite
eam extra septa templi, et quicumque eam secutus fuerit, feriatur gladio. Dixerat
enim sacerdos : Non occidatur in templo Domini. 16 Imposueruntque
ei manus, et impegerunt eam per viam introitus equorum, juxta palatium, et
interfecta est ibi. 17 Pepigit ergo Jojada foedus inter Dominum, et inter regem,
et inter populum, ut esset populus Domini : et inter regem et populum. 18 Ingressusque
est omnis populus terræ templum Baal, et destruxerunt aras ejus,
et imagines contriverunt valide : Mathan quoque sacerdotem Baal occiderunt
coram altari. Et posuit sacerdos custodias in domo Domini. 19 Tulitque centuriones,
et Cerethi et Phelethi legiones, et omnem populum terræ, deduxeruntque
regem de domo Domini : et venerunt per viam portæ scutariorum in
palatium, et sedit super thronum regum. 20 Lætatusque est omnis populus
356
Regum IV
terræ, et civitas conquievit : Athalia autem occisa est gladio in domo regis.
21 Septemque annorum erat Joas, cum regnare coepisset.
12 Anno septimo Jehu, regnavit Joas : et quadraginta annis regnavit in
Jerusalem. Nomen matris ejus Sebia de Bersabee. 2 Fecitque Joas
rectum coram Domino cunctis diebus quibus docuit eum Jojada sacerdos.
3 Verumtamen excelsa non abstulit : adhuc enim populus immolabat, et
adolebat in excelsis incensum.
4 Dixitque Joas ad sacerdotes : Omnem pecuniam sanctorum, quæ illata
fuerit in templum Domini a prætereuntibus, quæ offertur pro pretio animæ,
et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum Domini : 5 accipiant
illam sacerdotes juxta ordinem suum, et instaurent sartatecta domus, si quid
necessarium viderint instauratione. 6 Igitur usque ad vigesimum tertium annum
regis Joas, non instauraverunt sacerdotes sartatecta templi. 7 Vocavitque
rex Joas Jojadam pontificem et sacerdotes, dicens eis : Quare sartatecta non
instauratis templi ? nolite ergo amplius accipere pecuniam juxta ordinem
vestrum, sed ad instaurationem templi reddite eam. 8 Prohibitique sunt sacerdotes
ultra accipere pecuniam a populo, et instaurare sartatecta domus. 9 Et
tulit Jojada pontifex gazophylacium unum, aperuitque foramen desuper, et
posuit illud juxta altare ad dexteram ingredientium domum Domini : mittebantque
in eo sacerdotes qui custodiebant ostia, omnem pecuniam quæ deferebatur
ad templum Domini. 10 Cumque viderent nimiam pecuniam esse in
gazophylacio, ascendebat scriba regis, et pontifex, effundebantque et numerabant
pecuniam quæ inveniebatur in domo Domini : 11 et dabant eam juxta
numerum atque mensuram in manu eorum qui præerant cæmentariis domus
Domini : qui impendebant eam in fabris lignorum et in cæmentariis, iis qui
operabantur in domo Domini, 12 et sartatecta faciebant : et in iis qui cædebant
saxa, et ut emerent ligna, et lapides, qui excidebantur, ita ut impleretur instauratio
domus Domini in universis quæ indigebant expensa ad muniendam
domum. 13 Verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriæ templi Domini,
et fuscinulæ, et thuribula, et tubæ, et omne vas aureum et argenteum,
de pecunia quæ inferebatur in templum Domini. 14 Iis enim qui faciebant
opus, dabatur ut instauraretur templum Domini : 15 et non fiebat ratio iis hominibus
qui accipiebant pecuniam ut distribuerent eam artificibus, sed in fide
tractabant eam. 16 Pecuniam vero pro delicto, et pecuniam pro peccatis non
inferebant in templum Domini, quia sacerdotum erat.
17 Tunc ascendit Haza¨el rex Syriæ, et pugnabat contra Geth, cepitque eam :
et direxit faciem suam ut ascenderet in Jerusalem. 18 Quam ob rem tulit
Joas rex Juda omnia sanctificata quæ consecraverant Josaphat, et Joram, et
Ochozias, patres ejus reges Juda, et quæ ipse obtulerat : et universum argentum
quod inveniri potuit in thesauris templi Domini et in palatio regis :
misitque Haza¨eli regi Syriæ, et recessit ab Jerusalem. 19 Reliqua autem sermonum
Joas, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum
dierum regum Juda ? 20 Surrexerunt autem servi ejus, et conjuraverunt inter
se, percusseruntque Joas in domo Mello in descensu Sella. 21 Josachar namque
filius Semaath, et Jozabad filius Somer servi ejus, percusserunt eum, et mortuus
est : et sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David : regnavitque
Amasias filius ejus pro eo.
13 Anno vigesimo tertio Joas filii Ochoziæ regis Juda, regnavit Joachaz
filius Jehu super Isra¨el in Samaria decem et septem annis. 2 Et fecit
357
Regum IV
malum coram Domino, secutusque est peccata Jeroboam filii Nabat, qui peccare
fecit Isra¨el, et non declinavit ab eis. 3 Iratusque est furor Domini contra
Isra¨el, et tradidit eos in manu Haza¨el regis Syriæ, et in manu Benadad filii
Haza¨el, cunctis diebus. 4 Deprecatus est autem Joachaz faciem Domini, et
audivit eum Dominus : vidit enim angustiam Isra¨el, quia attriverat eos rex
Syriæ : 5 et dedit Dominus salvatorem Isra¨eli, et liberatus est de manu regis
Syriæ : habitaveruntque filii Isra¨el in tabernaculis suis sicut heri et nudiustertius.
6 Verumtamen non recesserunt a peccatis domus Jeroboam, qui peccare
fecit Isra¨el, sed in ipsis ambulaverunt : siquidem et lucus permansit in
Samaria. 7 Et non sunt derelicti Joachaz de populo nisi quinquaginta equites,
et decem currus, et decem millia peditum : interfecerat enim eos rex Syriæ,
et redegerat quasi pulverem in tritura areæ. 8 Reliqua autem sermonum Joachaz,
et universa quæ fecit, et fortitudo ejus, nonne hæc scripta sunt in libro
sermonum dierum regum Isra¨el ? 9 Dormivitque Joachaz cum patribus suis,
et sepelierunt eum in Samaria : regnavitque Joas filius ejus pro eo. 10 Anno
trigesimo septimo Joas regis Juda, regnavit Joas filius Joachaz super Isra¨el in
Samaria sedecim annis. 11 Et fecit quod malum est in conspectu Domini :
non declinavit ab omnibus peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Isra
¨el, sed in ipsis ambulavit. 12 Reliqua autem sermonum Joas, et universa
quæ fecit, et fortitudo ejus, quomodo pugnaverit contra Amasiam regem Juda,
nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Isra¨el ? 13 Et
dormivit Joas cum patribus suis : Jeroboam autem sedit super solium ejus.
Porro Joas sepultus est in Samaria cum regibus Isra¨el.
14 Eliseus autem ægrotabat infirmitate, qua et mortuus est : descenditque
ad eum Joas rex Isra¨el, et flebat coram eo, dicebatque : Pater mi, pater mi,
currus Isra¨el et auriga ejus. 15 Et ait illi Eliseus : Affer arcum et sagittas.
Cumque attulisset ad eum arcum et sagittas, 16 dixit ad regem Isra¨el : Pone
manum tuam super arcum. Et cum posuisset ille manum suam, superposuit
Eliseus manus suas manibus regis, 17 et ait : Aperi fenestram orientalem.
Cumque aperuisset, dixit Eliseus : Jace sagittam. Et jecit. Et ait Eliseus :
Sagitta salutis Domini, et sagitta salutis contra Syriam : percutiesque Syriam
in Aphec, donec consumas eam. 18 Et ait : Tolle sagittas. Qui cum tulisset,
rursum dixit ei : Percute jaculo terram. Et cum percussisset tribus vicibus,
et stetisset, 19 iratus est vir Dei contra eum, et ait : Si percussisses quinquies,
aut sexies, sive septies, percussisses Syriam usque ad consumptionem : nunc
autem tribus vicibus percuties eam. 20 Mortuus est ergo Eliseus, et sepelierunt
eum. Latrunculi autem de Moab venerunt in terram in ipso anno. 21 Quidam
autem sepelientes hominem, viderunt latrunculos, et projecerunt cadaver in
sepulchro Elisei. Quod cum tetigisset ossa Elisei, revixit homo, et stetit super
pedes suos.
22 Igitur Haza¨el rex Syriæ afflixit Isra¨el cunctis diebus Joachaz : 23 et misertus
est Dominus eorum, et reversus est ad eos propter pactum suum, quod
habebat cum Abraham, et Isaac, et Jacob : et noluit disperdere eos, neque
projicere penitus usque in præsens tempus. 24 Mortuus est autem Haza¨el rex
Syriæ, et regnavit Benadad filius ejus pro eo. 25 Porro Joas filius Joachaz tulit
urbes de manu Benadad filii Haza¨el, quas tulerat de manu Joachaz patris sui
jure prælii : tribus vicibus percussit eum Joas, et reddidit civitates Isra¨el.
14 In anno secundo Joas filii Joachaz regis Isra¨el, regnavit Amasias filius
Joas regis Juda. 2 Viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset :
358
Regum IV
viginti autem et novem annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Joadan
de Jerusalem. 3 Et fecit rectum coram Domino, verumtamen non ut David
pater ejus. Juxta omnia quæ fecit Joas pater suus, fecit : 4 nisi hoc tantum,
quod excelsa non abstulit : adhuc enim populus immolabat, et adolebat incensum
in excelsis. 5 Cumque obtinuisset regnum, percussit servos suos, qui
interfecerant regem patrem suum : 6 filios autem eorum qui occiderant, non
occidit, juxta quod scriptum est in libro legis Moysi, sicut præcepit Dominus,
dicens : Non morientur patres pro filiis, neque filii morientur pro patribus :
sed unusquisque in peccato suo morietur. 7 Ipse percussit Edom in valle Salinarum
decem millia, et apprehendit petram in prælio, vocavitque nomen ejus
Jectehel usque in præsentem diem.
8 Tunc misit Amasias nuntios ad Joas filium Joachaz filii Jehu regis Isra¨el,
dicens : Veni, et videamus nos. 9 Remisitque Joas rex Isra¨el ad Amasiam
regem Juda, dicens : Carduus Libani misit ad cedrum quæ est in Libano,
dicens : Da filiam tuam filio meo uxorem. Transieruntque bestiæ saltus quæ
sunt in Libano, et conculcaverunt carduum. 10 Percutiens invaluisti super
Edom, et sublevavit te cor tuum : contentus esto gloria, et sede in domo
tua : quare provocas malum, ut cadas tu et Judas tecum ? 11 Et non acquievit
Amasias. Ascenditque Joas rex Isra¨el, et viderunt se, ipse et Amasias rex Juda,
in Bethsames oppido Judæ. 12 Percussusque est Juda coram Isra¨el, et fugerunt
unusquisque in tabernacula sua. 13 Amasiam vero regem Juda, filium Joas filii
Ochoziæ, cepit Joas rex Isra¨el in Bethsames, et adduxit eum in Jerusalem :
et interrupit murum Jerusalem, a porta Ephraim usque ad portam anguli,
quadringentis cubitis. 14 Tulitque omne aurum et argentum, et universa vasa
quæ inventa sunt in domo Domini et in thesauris regis, et obsides, et reversus
est in Samariam.
15 Reliqua autem verborum Joas quæ fecit, et fortitudo ejus qua pugnavit
contra Amasiam regem Juda, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum
dierum regum Isra¨el ? 16 Dormivitque Joas cum patribus suis, et sepultus est
in Samaria cum regibus Isra¨el, et regnavit Jeroboam filius ejus pro eo. 17 Vixit
autem Amasias filius Joas rex Juda postquam mortuus est Joas filius Joachaz
regis Isra¨el, quindecim annis. 18 Reliqua autem sermonum Amasiæ, nonne
hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda ? 19 Factaque est contra
eum conjuratio in Jerusalem : at ille fugit in Lachis. Miseruntque post eum
in Lachis, et interfecerunt eum ibi : 20 et asportaverunt in equis, sepultusque
est in Jerusalem cum patribus suis in civitate David. 21 Tulit autem universus
populus Judæ Azariam annos natum sedecim, et constituerunt eum regem pro
patre ejus Amasia. 22 Ipse ædificavit Ælath, et restituit eam Judæ, postquam
dormivit rex cum patribus suis.
23 Anno quintodecimo Amasiæ filii Joas regis Juda, regnavit Jeroboam filius
Joas regis Isra¨el in Samaria, quadraginta et uno anno. 24 Et fecit quod malum
est coram Domino : non recessit ab omnibus peccatis Jeroboam filii Nabat,
qui peccare fecit Isra¨el. 25 Ipse restituit terminos Isra¨el ab introitu Emath
usque ad mare solitudinis, juxta sermonem Domini Dei Isra¨el quem locutus
est per servum suum Jonam filium Amathi prophetam, qui erat de Geth, quæ
est in Opher. 26 Vidit enim Dominus afflictionem Isra¨el amaram nimis, et
quod consumpti essent usque ad clausos carcere et extremos, et non esset
qui auxiliaretur Isra¨eli. 27 Nec locutus est Dominus ut deleret nomen Isra¨el
de sub cælo, sed salvavit eos in manu Jeroboam filii Joas. 28 Reliqua autem
sermonum Jeroboam, et universa quæ fecit, et fortitudo ejus qua præliatus est,
359
Regum IV
et quomodo restituit Damascum et Emath Judæ in Isra¨el, nonne hæc scripta
sunt in libro sermonum dierum regum Isra¨el ? 29 Dormivitque Jeroboam cum
patribus suis regibus Isra¨el, et regnavit Zacharias filius ejus pro eo.
15 Anno vigesimo septimo Jeroboam regis Isra¨el, regnavit Azarias filius
Amasiæ regis Juda. 2 Sedecim annorum erat cum regnare coepisset, et
quinquaginta duobus annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Jechelia
de Jerusalem. 3 Fecitque quod erat placitum coram Domino, juxta omnia
quæ fecit Amasias pater ejus. 4 Verumtamen excelsa non est demolitus : adhuc
populus sacrificabat, et adolebat incensum in excelsis. 5 Percussit autem
Dominus regem, et fuit leprosus usque in diem mortis suæ, et habitabat in
domo libera seorsum : Joatham vero filius regis gubernabat palatium, et judicabit
populum terræ. 6 Reliqua autem sermonum Azariæ, et universa quæ
fecit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ? 7 Et
dormivit Azarias cum patribus suis : sepelieruntque eum cum majoribus suis
in civitate David, et regnavit Joatham filius ejus pro eo.
8 Anno trigesimo octavo Azariæ regis Juda, regnavit Zacharias filius Jeroboam
super Isra¨el in Samaria sex mensibus. 9 Et fecit quod malum est
coram Domino, sicut fecerant patres ejus : non recessit a peccatis Jeroboam
filii Nabat, qui peccare fecit Isra¨el. 10 Conjuravit autem contra eum Sellum
filius Jabes : percussitque eum palam, et interfecit, regnavitque pro eo. 11 Reliqua
autem verborum Zachariæ, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum
dierum regum Isra¨el ? 12 Iste est sermo Domini quem locutus est ad Jehu,
dicens : Filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum
Isra¨el. Factumque est ita.
13 Sellum filius Jabes regnavit trigesimo novo anno Azariæ regis Juda :
regnavit autem uno mense in Samaria. 14 Et ascendit Manahem filius Gadi
de Thersa, venitque in Samariam, et percussit Sellum filium Jabes in Samaria,
et interfecit eum : regnavitque pro eo. 15 Reliqua autem verborum Sellum,
et conjuratio ejus, per quam tetendit insidias, nonne hæc scripta sunt in libro
sermonum dierum regum Isra¨el ? 16 Tunc percussit Manahem Thapsam, et
omnes qui erant in ea, et terminos ejus de Thersa : noluerant enim aperire ei :
et interfecit omnes prægnantes ejus, et scidit eas.
17 Anno trigesimo nono Azariæ regis Juda, regnavit Manahem filius Gadi
super Isra¨el decem annis in Samaria. 18 Fecitque quod erat malum coram
Domino : non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Isra
¨el, cunctis diebus ejus. 19 Veniebat Phul rex Assyriorum in terram, et dabat
Manahem Phul mille talenta argenti, ut esset ei in auxilium, et firmaret regnum
ejus. 20 Indixitque Manahem argentum super Isra¨el cunctis potentibus et
divitibus, ut daret regi Assyriorum quinquaginta siclos argenti per singulos :
reversusque est rex Assyriorum, et non est moratus in terra. 21 Reliqua autem
sermonum Manahem, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro
sermonum dierum regum Isra¨el ? 22 Et dormivit Manahem cum patribus suis :
regnavitque Phaceia filius ejus pro eo.
23 Anno quinquagesimo Azariæ regis Juda, regnavit Phaceia filius Manahem
super Isra¨el in Samaria biennio. 24 Et fecit quod erat malum coram
Domino : non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Isra¨el.
25 Conjuravit autem adversus eum Phacee filius Romeliæ, dux ejus, et percussit
eum in Samaria in turre domus regiæ, juxta Argob et juxta Arie, et cum
eo quinquaginta viros de filiis Galaaditarum : et interfecit eum, regnavitque
360
Regum IV
pro eo. 26 Reliqua autem sermonum Phaceia, et universa quæ fecit, nonne hæc
scripta sunt in libro sermonum dierum regum Isra¨el ?
27 Anno quinquagesimo secundo Azariæ regis Juda, regnavit Phacee filius
Romeliæ super Isra¨el in Samaria viginti annis. 28 Et fecit quod erat malum
coram Domino : non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit
Isra¨el. 29 In diebus Phacee regis Isra¨el, venit Theglathphalasar rex Assur, et
cepit Ajon, et Abel Domum, Maacha et Jano¨e, et Cedes, et Asor, et Galaad,
et Galilæam, et universam terram Nephthali : et transtulit eos in Assyrios.
30 Conjuravit autem et tetendit insidias Osee filius Ela contra Phacee filium
Romeliæ, et percussit eum, et interfecit : regnavitque pro eo vigesimo anno
Joatham filii Oziæ. 31 Reliqua autem sermonum Phacee, et universa quæ fecit,
nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Isra¨el ?
32 Anno secundo Phacee filii Romeliæ regis Isra¨el, regnavit Joatham filius
Oziæ regis Juda. 33 Viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset, et
sedecim annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Jerusa filia Sadoc.
34 Fecitque quod erat placitum coram Domino : juxta omnia quæ fecerat Ozias
pater suus, operatus est. 35 Verumtamen excelsa non abstulit : adhuc populus
immolabat, et adolebat incensum in excelsis. Ipse ædificavit portam domus
Domini sublimissimam. 36 Reliqua autem sermonum Joatham, et universa
quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ? 37 In
diebus illis coepit Dominus mittere in Judam Rasin regem Syriæ, et Phacee
filium Romeliæ. 38 Et dormivit Joatham cum patribus suis, sepultusque est
cum eis in civitate David patris sui : et regnavit Achaz filius ejus pro eo.
16 Anno decimoseptimo Phacee filii Romeliæ, regnavit Achaz filius
Joatham regis Juda. 2 Viginti annorum erat Achaz cum regnare coepisset,
et sedecim annis regnavit in Jerusalem. Non fecit quod erat placitum
in conspectu Domini Dei sui sicut David pater ejus, 3 sed ambulavit in via
regum Isra¨el : insuper et filium suum consecravit, transferens per ignem secundum
idola gentium, quæ dissipavit Dominus coram filiis Isra¨el. 4 Immolabat
quoque victimas, et adolebat incensum in excelsis, et in collibus, et sub
omni ligno frondoso.
5 Tunc ascendit Rasin rex Syriæ, et Phacee filius Romeliæ rex Isra¨el, in
Jerusalem ad præliandum : cumque obsiderent Achaz, non valuerunt superare
eum. 6 In tempore illo restituit Rasin rex Syriæ, Ailam Syriæ, et ejecit
Judæos de Aila : et Idumæi venerunt in Ailam, et habitaverunt ibi usque in
diem hanc.
7 Misit autem Achaz nuntios ad Theglathphalasar regem Assyriorum, dicens
: Servus tuus, et filius tuus ego sum : ascende, et salvum me fac de manu
regis Syriæ, et de manu regis Isra¨el, qui consurrexerunt adversum me. 8 Et
cum collegisset argentum et aurum quod inveniri potuit in domo Domini et
in thesauris regis, misit regi Assyriorum munera. 9 Qui et acquievit voluntati
ejus : ascendit enim rex Assyriorum in Damascum, et vastavit eam, et transtulit
habitatores ejus Cyrenen : Rasin autem interfecit. 10 Perrexitque rex Achaz
in occursum Theglathphalasar regis Assyriorum in Damascum : cumque
vidisset altare Damasci, misit rex Achaz ad Uriam sacerdotem exemplar ejus,
et similitudinem juxta omne opus ejus. 11 Exstruxitque Urias sacerdos altare :
juxta omnia quæ præceperat rex Achaz de Damasco, ita fecit sacerdos Urias
donec veniret rex Achaz de Damasco. 12 Cumque venisset rex de Damasco,
vidit altare, et veneratus est illud : ascenditque et immolavit holocausta et
361
Regum IV
sacrificium suum, 13 et libavit libamina, et fudit sanguinem pacificorum quæ
obtulerat super altare. 14 Porro altare æreum quod erat coram Domino, transtulit
de facie templi, et de loco altaris, et de loco templi Domini : posuitque
illud ex latere altaris ad aquilonem. 15 Præcepit quoque rex Achaz Uriæ sacerdoti,
dicens : Super altare majus offer holocaustum matutinum, et sacrificium
vespertinum, et holocaustum regis, et sacrificium ejus, et holocaustum universi
populi terræ, et sacrificia eorum, et libamina eorum : et omnem sanguinem
holocausti, et universum sanguinem victimæ super illud effundes : altare vero
æreum erit paratum ad voluntatem meam. 16 Fecit igitur Urias sacerdos juxta
omnia quæ præceperat rex Achaz. 17 Tulit autem rex Achaz cælatas bases, et
luterem qui erat desuper : et mare deposuit de bobus æreis qui sustentabant
illud, et posuit super pavimentum stratum lapide. 18 Musach quoque sabbati
quod ædificaverat in templo : et ingressum regis exterius convertit in templum
Domini propter regem Assyriorum. 19 Reliqua autem verborum Achaz
quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda ?
20 Dormivitque Achaz cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate
David : et regnavit Ezechias filius ejus pro eo.
17 Anno duodecimo Achaz regis Juda, regnavit Osee filius Ela in Samaria
super Isra¨el novem annis. 2 Fecitque malum coram Domino, sed non
sicut reges Isra¨el qui ante eum fuerant. 3 Contra hunc ascendit Salmanasar rex
Assyriorum, et factus est ei Osee servus, reddebatque illi tributa. 4 Cumque
deprehendisset rex Assyriorum Osee, quod rebellare nitens misisset nuntios
ad Sua regem Ægypti ne præstaret tributa regi Assyriorum sicut singulis annis
solitus erat, obsedit eum, et vinctum misit in carcerem. 5 Pervagatusque
est omnem terram : et ascendens Samariam, obsedit eam tribus annis. 6 Anno
autem nono Osee, cepit rex Assyriorum Samariam, et transtulit Isra¨el in Assyrios
: posuitque eos in Hala et in Habor juxta fluvium Gozan, in civitatibus
Medorum.
7 Factum est enim, cum peccassent filii Isra¨el Domino Deo suo, qui eduxerat
eos de terra Ægypti, de manu Pharaonis regis Ægypti, coluerunt deos
alienos. 8 Et ambulaverunt juxta ritum gentium quas consumpserat Dominus
in conspectu filiorum Isra¨el et regum Isra¨el, quia similiter fecerant. 9 Et
offenderunt filii Isra¨el verbis non rectis Dominum Deum suum : et ædificaverunt
sibi excelsa in cunctis urbibus suis, a turre custodum usque ad civitatem
munitam. 10 Feceruntque sibi statuas et lucos in omni colle sublimi, et
subter omne lignum nemorosum : 11 et adolebant ibi incensum super aras in
morem gentium quas transtulerat Dominus a facie eorum : feceruntque verba
pessima irritantes Dominum. 12 Et coluerunt immunditias de quibus præcepit
eis Dominus ne facerent verbum hoc. 13 Et testificatus est Dominus in Isra¨el
et in Juda per manum omnium prophetarum et videntium, dicens : Revertimini
a viis vestris pessimis, et custodite præcepta mea et cæremonias, juxta
omnem legem quam præcepi patribus vestris, et sicut misi ad vos in manu
servorum meorum prophetarum. 14 Qui non audierunt, sed induraverunt cervicem
suam juxta cervicem patrum suorum, qui noluerunt obedire Domino
Deo suo. 15 Et abjecerunt legitima ejus, et pactum quod pepigit cum patribus
eorum, et testificationes quibus contestatus est eos : secutique sunt vanitates,
et vane egerunt : et secuti sunt gentes quæ erant per circuitum eorum, super
quibus præceperat Dominus eis ut non facerent sicut et illæ faciebant. 16 Et
dereliquerunt omnia præcepta Domini Dei sui : feceruntque sibi conflatiles
362
Regum IV
duos vitulos, et lucos, et adoraverunt universam militiam cæli : servieruntque
Baal, 17 et consecraverunt filios suos et filias suas per ignem : et divinationibus
inserviebant, et auguriis : et tradiderunt se ut facerent malum coram
Domino, ut irritarent eum. 18 Iratusque est Dominus vehementer Isra¨eli, et
abstulit eos a conspectu suo, et non remansit nisi tribus Juda tantummodo.
19 Sed nec ipse Juda custodivit mandata Domini Dei sui : verum ambulavit
in erroribus Isra¨el, quos operatus fuerat. 20 Projecitque Dominus omne semen
Isra¨el, et afflixit eos, et tradidit eos in manu diripientium, donec projiceret
eos a facie sua : 21 ex eo jam tempore quo scissus est Isra¨el a domo David,
et constituerunt sibi regem Jeroboam filium Nabat : separavit enim Jeroboam
Isra¨el a Domino, et peccare eos fecit peccatum magnum. 22 Et ambulaverunt
filii Isra¨el in universis peccatis Jeroboam quæ fecerat : et non recesserunt ab
eis, 23 usquequo Dominus auferret Isra¨el a facie sua, sicut locutus fuerat in
manu omnium servorum suorum prophetarum : translatusque est Isra¨el de
terra sua in Assyrios, usque in diem hanc.
24 Adduxit autem rex Assyriorum de Babylone, et de Cutha, et de Avah, et
de Emath, et de Sepharvaim : et collocavit eos in civitatibus Samariæ pro filiis
Isra¨el : qui possederunt Samariam, et habitaverunt in urbibus ejus. 25 Cumque
ibi habitare coepissent, non timebant Dominum : et immisit in eos Dominus
leones, qui interficiebant eos. 26 Nuntiatumque est regi Assyriorum, et dictum
: Gentes quas transtulisti, et habitare fecisti in civitatibus Samariæ, ignorant
legitima Dei terræ : et immisit in eos Dominus leones, et ecce interficiunt
eos, eo quod ignorent ritum Dei terræ. 27 Præcepit autem rex Assyriorum,
dicens : Ducite illuc unum de sacerdotibus quos inde captivos adduxistis, et
vadat, et habitet cum eis : et doceat eos legitima Dei terræ. 28 Igitur cum venisset
unus de sacerdotibus his qui captivi ducti fuerant de Samaria, habitavit in
Bethel, et docebat eos quomodo colerent Dominum. 29 Et unaquæque gens
fabricata est deum suum : posueruntque eos in fanis excelsis quæ fecerant
Samaritæ, gens et gens in urbibus suis, in quibus habitabat. 30 Viri enim Babylonii
fecerunt Sochothbenoth : viri autem Cuthæi fecerunt Nergel : et viri
de Emath fecerunt Asima. 31 Porro Hevæi fecerunt Nebahaz et Tharthac. Hi
autem qui erant de Sepharvaim, comburebant filios suos igni, Adramelech et
Anamelech diis Sepharvaim, 32 et nihilominus colebant Dominum. Fecerunt
autem sibi de novissimis sacerdotes excelsorum, et ponebant eos in fanis
sublimibus. 33 Et cum Dominum colerent, diis quoque suis serviebant juxta
consuetudinem gentium, de quibus translati fuerant Samariam. 34 Usque in
præsentem diem morem sequuntur antiquum : non timent Dominum, neque
custodiunt cæremonias ejus, judicia, et legem, et mandatum, quod præceperat
Dominus filiis Jacob, quem cognominavit Isra¨el : 35 et percusserat cum eis
pactum, et mandaverat eis, dicens : Nolite timere deos alienos, et non adoretis
eos, neque colatis eos, et non immoletis eis : 36 sed Dominum Deum vestrum,
qui eduxit vos de terra Ægypti in fortitudine magna et in brachio extento,
ipsum timete, et illum adorate, et ipsi immolate. 37 Cæremonias quoque,
et judicia, et legem, et mandatum, quod scripsit vobis, custodite ut faciatis
cunctis diebus : et non timeatis deos alienos. 38 Et pactum quod percussit
vobiscum, nolite oblivisci : nec colatis deos alienos, 39 sed Dominum Deum
vestrum timete, et ipse eruet vos de manu omnium inimicorum vestrorum.
40 Illi vero non audierunt, sed juxta consuetudinem suam pristinam perpetrabant.
41 Fuerunt igitur gentes istæ timentes quidem Dominum, sed nihilomi-
363
Regum IV
nus et idolis suis servientes : nam et filii eorum, et nepotes, sicut fecerunt
patres sui, ita faciunt usque in præsentem diem.
18Anno tertio Osee filii Ela regis Isra¨el, regnavit Ezechias filius Achaz regis
Juda. 2 Viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset, et viginti
novem annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Abi filia Zachariæ.
3 Fecitque quod erat bonum coram Domino, juxta omnia quæ fecerat David
pater ejus. 4 Ipse dissipavit excelsa, et contrivit statuas, et succidit lucos, confregitque
serpentem æneum quem fecerat Moyses : siquidem usque ad illud
tempus filii Isra¨el adolebant ei incensum : vocavitque nomen ejus Nohestan.
5 In Domino Deo Isra¨el speravit : itaque post eum non fuit similis ei de cunctis
regibus Juda, sed neque in his qui ante eum fuerunt : 6 et adhæsit Domino, et
non recessit a vestigiis ejus, fecitque mandata ejus, quæ præceperat Dominus
Moysi. 7 Unde et erat Dominus cum eo, et in cunctis ad quæ procedebat, sapienter
se agebat. Rebellavit quoque contra regem Assyriorum, et non servivit
ei. 8 Ipse percussit Philisthæos usque ad Gazam, et omnes terminos eorum,
a turre custodum usque ad civitatem munitam. 9 Anno quarto regis Ezechiæ,
qui erat annus septimus Osee filii Ela regis Isra¨el, ascendit Salmanasar rex Assyriorum
in Samariam, et oppugnavit eam, 10 et cepit. Nam post annos tres,
anno sexto Ezechiæ, id est nono anno Osee regis Isra¨el, capta est Samaria :
11 et transtulit rex Assyriorum Isra¨el in Assyrios, collocavitque eos in Hala et
in Habor fluviis Gozan in civitatibus Medorum : 12 quia non audierunt vocem
Domini Dei sui, sed prætergressi sunt pactum ejus : omnia quæ præceperat
Moyses servus Domini non audierunt, neque fecerunt.
13 Anno quartodecimo regis Ezechiæ, ascendit Sennacherib rex Assyriorum
ad universas civitates Juda munitas, et cepit eas. 14 Tunc misit Ezechias
rex Juda nuntios ad regem Assyriorum in Lachis, dicens : Peccavi : recede
a me, et omne quod imposueris mihi, feram. Indixit itaque rex Assyriorum
Ezechiæ regi Judæ trecenta talenta argenti, et triginta talenta auri. 15 Deditque
Ezechias omne argentum quod repertum fuerat in domo Domini et in
thesauris regis. 16 In tempore illo confregit Ezechias valvas templi Domini, et
laminas auri quas ipse affixerat, et dedit eas regi Assyriorum. 17 Misit autem
rex Assyriorum Tharthan, et Rabsaris, et Rabsacen de Lachis ad regem Ezechiam
cum manu valida Jerusalem : qui cum ascendissent, venerunt Jerusalem,
et steterunt juxta aquæductum piscinæ superioris, quæ est in via Agrifullonis.
18 Vocaveruntque regem : egressus est autem ad eos Eliacim filius Helciæ
præpositus domus, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph a commentariis.
19 Dixitque ad eos Rabsaces : Loquimini Ezechiæ : Hæc dicit rex magnus, rex
Assyriorum : Quæ est ista fiducia, qua niteris ? 20 forsitan inisti consilium, ut
præpares te ad prælium. In quo confidis, ut audeas rebellare ? 21 an speras in
baculo arundineo atque confracto Ægypto, super quem, si incubuerit homo,
comminutus ingredietur manum ejus, et perforabit eam ? sic est Pharao rex
Ægypti omnibus qui confidunt in se. 22 Quod si dixeritis mihi : In Domino Deo
nostro habemus fiduciam : nonne iste est, cujus abstulit Ezechias excelsa et altaria,
et præcepit Judæ et Jerusalem : Ante altare hoc adorabitis in Jerusalem ?
23 Nunc igitur transite ad dominum meum regem Assyriorum, et dabo vobis
duo millia equorum, et videte an habere valeatis ascensores eorum. 24 Et quomodo
potestis resistere ante unum satrapam de servis domini mei minimis ?
an fiduciam habes in Ægypto propter currus et equites ? 25 Numquid sine
Domini voluntate ascendi ad locum istum, ut demolirer eum ? Dominus dixit
364
Regum IV
mihi : Ascende ad terram hanc, et demolire eam. 26 Dixerunt autem Eliacim
filius Helciæ, et Sobna, et Joahe Rabsaci : Precamur ut loquaris nobis servis tuis
syriace : siquidem intelligimus hanc linguam : et non loquaris nobis judaice,
audiente populo qui est super murum. 27 Responditque eis Rabsaces, dicens :
Numquid ad dominum tuum, et ad te misit me dominus meus, ut loquerer
sermones hos, et non potius ad viros qui sedent super murum, ut comedant
stercora sua, et bibant urinam suam vobiscum ? 28 Stetit itaque Rabsaces, et
exclamavit voce magna judaice, et ait : Audite verba regis magni, regis Assyriorum.
29 Hæc dicit rex : Non vos seducat Ezechias : non enim poterit eruere
vos de manu mea : 30 neque fiduciam vobis tribuat super Dominum, dicens :
Eruens liberabit nos Dominus, et non tradetur civitas hæc in manu regis Assyriorum.
31 Nolite audire Ezechiam. Hæc enim dicit rex Assyriorum : Facite
mecum quod vobis est utile, et egredimini ad me : et comedet unusquisque de
vinea sua, et de ficu sua : et bibetis aquas de cisternis vestris, 32 donec veniam,
et transferam vos in terram quæ similis est terræ vestræ, in terram fructiferam,
et fertilem vini, terram panis et vinearum, terram olivarum et olei ac mellis :
et vivetis, et non moriemini. Nolite audire Ezechiam, qui vos decipit, dicens :
Dominus liberabit nos. 33 Numquid liberaverunt dii gentium terram suam de
manu regis Assyriorum ? 34 ubi est deus Emath, et Arphad ? ubi est deus
Sepharvaim, Ana, et Ava ? numquid liberaverunt Samariam de manu mea ?
35 Quinam illi sunt in universis diis terrarum, qui eruerunt regionem suam
de manu mea, ut possit eruere Dominus Jerusalem de manu mea ? 36 Tacuit
itaque populus, et non respondit ei quidquam : siquidem præceptum regis
acceperant ut non responderent ei. 37 Venitque Eliacim filius Helciæ, præpositus
domus, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph a commentariis ad Ezechiam
scissis vestibus, et nuntiaverunt ei verba Rabsacis.
19 Quæ cum audisset Ezechias rex, scidit vestimenta sua, et opertus est
sacco, ingressusque est domum Domini. 2 Et misit Eliacim præpositum
domus, et Sobnam scribam, et senes de sacerdotibus, opertos saccis, ad
Isaiam prophetam filium Amos. 3 Qui dixerunt : Hæc dicit Ezechias : Dies
tribulationis, et increpationis, et blasphemiæ dies iste : venerunt filii usque
ad partum, et vires non habet parturiens. 4 Si forte audiat Dominus Deus
tuus universa verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus ut
exprobraret Deum viventem et argueret verbis, quæ audivit Dominus Deus
tuus : et fac orationem pro reliquiis quæ repertæ sunt. 5 Venerunt ergo servi
regis Ezechiæ ad Isaiam. 6 Dixitque eis Isaias : Hæc dicetis domino vestro :
Hæc dicit Dominus : Noli timere a facie sermonum quos audisti, quibus blasphemaverunt
pueri regis Assyriorum me. 7 Ecce ego immittam ei spiritum, et
audiet nuntium, et revertetur in terram suam, et dejiciam eum gladio in terra
sua.
8 Reversus est ergo Rabsaces, et invenit regem Assyriorum expugnantem
Lobnam : audierat enim quod recessisset de Lachis. 9 Cumque audisset de
Tharaca rege Æthiopiæ, dicentes : Ecce egressus est ut pugnet adversum te :
et iret contra eum, misit nuntios ad Ezechiam, dicens : 10 Hæc dicite Ezechiæ
regi Juda : Non te seducat Deus tuus in quo habes fiduciam, neque dicas : Non
tradetur Jerusalem in manus regis Assyriorum. 11 Tu enim ipse audisti quæ
fecerunt reges Assyriorum universis terris, quomodo vastaverunt eas : num
ergo solus poteris liberari ? 12 Numquid liberaverunt dii gentium singulos
quos vastaverunt patres mei, Gozan videlicet, et Haran, et Reseph, et filios
365
Regum IV
Eden qui erant in Thelassar ? 13 ubi est rex Emath, et rex Arphad, et rex
civitatis Sepharvaim, Ana, et Ava ? 14 Itaque cum accepisset Ezechias litteras
de manu nuntiorum, et legisset eas, ascendit in domum Domini, et expandit
eas coram Domino, 15 et oravit in conspectu ejus, dicens : Domine Deus Isra¨el,
qui sedes super cherubim, tu es Deus solus regum omnium terræ : tu fecisti
cælum et terram. 16 Inclina aurem tuam, et audi : aperi, Domine, oculos
tuos, et vide : audi omnia verba Sennacherib, qui misit ut exprobraret nobis
Deum viventem. 17 Vere, Domine, dissipaverunt reges Assyriorum gentes, et
terras omnium. 18 Et miserunt deos eorum in ignem : non enim erant dii,
sed opera manuum hominum, ex ligno et lapide : et perdiderunt eos. 19 Nunc
igitur Domine Deus noster, salvos nos fac de manu ejus, ut sciant omnia regna
terræ quia tu es Dominus Deus solus. 20 Misit autem Isaias filius Amos ad
Ezechiam, dicens : Hæc dicit Dominus Deus Isra¨el : Quæ deprecatus es me
super Sennacherib rege Assyriorum, audivi.
21 Iste est sermo, quem locutus est Dominus de eo :
Sprevit te, et subsannavit te, virgo filia Sion :
post tergum tuum caput movit, filia Jerusalem.
22 Cui exprobrasti, et quem blasphemasti ?
contra quem exaltasti vocem tuam, et elevasti in excelsum oculos
tuos ?
Contra Sanctum Isra¨el.
23 Per manum servorum tuorum exprobrasti Domino, et dixisti :
In multitudine curruum meorum ascendi excelsa montium in
summitate Libani,
et succidi sublimes cedros ejus, et electas abietes illius.
Et ingressus sum usque ad terminos ejus,
et saltum Carmeli ejus 24 ego succidi.
Et bibi aquas alienas, et siccavi vestigiis pedum meorum omnes
aquas clausas.
25 Numquid non audisti quid ab initio fecerim ?
ex diebus antiquis plasmavi illud, et nunc adduxi :
eruntque in ruinam collium pugnantium civitates munitæ.
26 Et qui sedent in eis, humiles manu, contremuerunt et confusi
sunt :
facti sunt velut foenum agri, et virens herba tectorum,
quæ arefacta est antequam veniret ad maturitatem.
27 Habitaculum tuum, et egressum tuum, et introitum tuum, et
viam tuam ego præscivi,
et furorem tuum contra me.
28 Insanisti in me, et superbia tua ascendit in aures meas :
ponam itaque circulum in naribus tuis, et camum in labiis tuis,
et reducam te in viam per quam venisti.
29 Tibi autem, Ezechia, hoc erit signum :
comede hoc anno quæ repereris :
in secundo autem anno, quæ sponte nascuntur :
porro in tertio anno seminate et metite :
plantate vineas, et comedite fructum earum.
30 Et quodcumque reliquum fuerit de domo Juda, mittet radicem
deorsum,
et faciet fructum sursum.
366
Regum IV
31 De Jerusalem quippe egredientur reliquiæ,
et quod salvetur de monte Sion :
zelus Domini exercituum faciet hoc.
32 Quam ob rem hæc dicit Dominus de rege Assyriorum :
Non ingredietur urbem hanc, nec mittet in eam sagittam,
nec occupabit eam clypeus, nec circumdabit eam munitio.
33 Per viam qua venit, revertetur :
et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus.
34 Protegamque urbem hanc, et salvabo eam propter me,
et propter David servum meum.
35 Factum est igitur in nocte illa, venit angelus Domini, et percussit in
castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Cumque diluculo surrexisset,
vidit omnia corpora mortuorum : et recedens abiit, 36 et reversus est
Sennacherib rex Assyriorum, et mansit in Ninive. 37 Cumque adoraret in templo
Nesroch deum suum, Adramelech et Sarasar filii ejus percusserunt eum
gladio, fugeruntque in terram Armeniorum : et regnavit Asarhaddon filius
ejus pro eo.
20 In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem : et venit ad eum
Isaias filius Amos propheta, dixitque ei : Hæc dicit Dominus Deus :
Præcipe domui tuæ : morieris enim tu, et non vives. 2 Qui convertit faciem
suam ad parietem, et oravit Dominum, dicens : 3 Obsecro, Domine : memento,
quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto, et
quod placitum est coram te fecerim. Flevit itaque Ezechias fletu magno. 4 Et
antequam egrederetur Isaias mediam partem atrii, factus est sermo Domini ad
eum, dicens : 5 Revertere, et dic Ezechiæ duci populi mei : Hæc dicit Dominus
Deus David patris tui : Audivi orationem tuam, et vidi lacrimas tuas,
et ecce sanavi te : die tertio ascendes templum Domini. 6 Et addam diebus
tuis quindecim annos : sed et de manu regis Assyriorum liberabo te, et civitatem
hanc : et protegam urbem istam propter me, et propter David servum
meum. 7 Dixitque Isaias : Afferte massam ficorum. Quam cum attulissent,
et posuissent super ulcus ejus, curatus est. 8 Dixerat autem Ezechias ad Isaiam
: Quod erit signum, quia Dominus me sanabit, et quia ascensurus sum
die tertia templum Domini ? 9 Cui ait Isaias : Hoc erit signum a Domino quod
facturus sit Dominus sermonem quem locutus est : vis ut ascendat umbra
decem lineis, an ut revertatur totidem gradibus ? 10 Et ait Ezechias : Facile est
umbram crescere decem lineis : nec hoc volo ut fiat, sed ut revertatur retrorsum
decem gradibus. 11 Invocavit itaque Isaias propheta Dominum, et reduxit
umbram per lineas quibus jam descenderat in horologio Achaz, retrorsum
decem gradibus.
12 In tempore illo misit Berodach Baladan, filius Baladan, rex Babyloniorum,
litteras et munera ad Ezechiam : audierat enim quod ægrotasset
Ezechias. 13 Lætatus est autem in adventu eorum Ezechias, et ostendit eis domum
aromatum, et aurum et argentum, et pigmenta varia, unguenta quoque,
et domum vasorum suorum, et omnia quæ habere poterat in thesauris suis.
Non fuit quod non monstraret eis Ezechias in domo sua, et in omni potestate
sua. 14 Venit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam, dixitque ei : Quid
dixerunt viri isti ? aut unde venerunt ad te ? Cui ait Ezechias : De terra longinqua
venerunt ad me, de Babylone. 15 At ille respondit : Quid viderunt in
domo tua ? Ait Ezechias : Omnia quæcumque sunt in domo mea, viderunt :
367
Regum IV
nihil est quod non monstraverim eis in thesauris meis. 16 Dixit itaque Isaias
Ezechiæ : Audi sermonem Domini : 17 Ecce dies venient, et auferentur omnia
quæ sunt in domo tua, et quæ condiderunt patres tui usque in diem hanc, in
Babylonem : non remanebit quidquam, ait Dominus. 18 Sed et de filiis tuis qui
egredientur ex te, quos generabis, tollentur, et erunt eunuchi in palatio regis
Babylonis. 19 Dixit Ezechias ad Isaiam : Bonus sermo Domini quem locutus
es : sit pax et veritas in diebus meis.
20 Reliqua autem sermonum Ezechiæ, et omnis fortitudo ejus, et quomodo
fecerit piscinam et aquæductum, et introduxerit aquas in civitatem, nonne
hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda ? 21 Dormivitque
Ezechias cum patribus suis, et regnavit Manasses filius ejus pro eo.
21Duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset, et quinquaginta
quinque annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Haphsiba.
2 Fecitque malum in conspectu Domini, juxta idola gentium quas delevit
Dominus a facie filiorum Isra¨el. 3 Conversusque est, et ædificavit excelsa
quæ dissipaverat Ezechias pater ejus : et erexit aras Baal, et fecit lucos sicut
fecerat Achab rex Isra¨el, et adoravit omnem militiam cæli, et coluit eam.
4 Exstruxitque aras in domo Domini, de qua dixit Dominus : In Jerusalem
ponam nomen meum. 5 Et exstruxit altaria universæ militiæ cæli in duobus
atriis templi Domini. 6 Et traduxit filium suum per ignem : et ariolatus est,
et observavit auguria, et fecit pythones, et aruspices multiplicavit, ut faceret
malum coram Domino, et irritaret eum. 7 Posuit quoque idolum luci quem
fecerat, in templo Domini, super quod locutus est Dominus ad David, et ad
Salomonem filium ejus : In templo hoc, et in Jerusalem quam elegi de cunctis
tribubus Isra¨el, ponam nomen meum in sempiternum. 8 Et ultra non faciam
commoveri pedem Isra¨el de terra quam dedi patribus eorum : si tamen custodierint
opere omnia quæ præcepi eis, et universam legem quam mandavit
eis servus meus Moyses. 9 Illi vero non audierunt : sed seducti sunt a Manasse,
ut facerent malum super gentes quas contrivit Dominus a facie filiorum
Isra¨el. 10 Locutusque est Dominus in manu servorum suorum prophetarum,
dicens : 11 Quia fecit Manasses rex Juda abominationes istas pessimas, super
omnia quæ fecerunt Amorrhæi ante eum, et peccare fecit etiam Judam in
immunditiis suis : 12 propterea hæc dicit Dominus Deus Isra¨el : Ecce ego inducam
mala super Jerusalem et Judam, ut quicumque audierit, tinniant ambæ
aures ejus. 13 Et extendam super Jerusalem funiculum Samariæ, et pondus
domus Achab : et delebo Jerusalem, sicut deleri solent tabulæ : et delens vertam,
et ducam crebrius stylum super faciem ejus. 14 Dimittam vero reliquias
hæreditatis meæ, et tradam eas in manus inimicorum ejus, eruntque in vastitatem,
et in rapinam cunctis adversariis suis : 15 eo quod fecerint malum coram
me, et perseveraverint irritantes me, ex die qua egressi sunt patres eorum ex
Ægypto usque ad hanc diem. 16 Insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses
multum nimis, donec impleret Jerusalem usque ad os : absque peccatis
suis quibus peccare fecit Judam, ut faceret malum coram Domino. 17 Reliqua
autem sermonum Manasse, ut universa quæ fecit, et peccatum ejus quod
peccavit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda ?
18 Dormivitque Manasses cum patribus suis, et sepultus est in horto domus
suæ, in horto Oza : et regnavit Amon filius ejus pro eo.
19 Viginti duorum annorum erat Amon cum regnare coepisset : duobus
quoque annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Messalemeth filia
368
Regum IV
Harus de Jeteba. 20 Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses
pater ejus. 21 Et ambulavit in omni via per quam ambulaverat pater
ejus, servivitque immunditiis quibus servierat pater ejus, et adoravit eas :
22 et dereliquit Dominum Deum patrum suorum, et non ambulavit in via Domini.
23 Tetenderuntque ei insidias servi sui, et interfecerunt regem in domo
sua. 24 Percussit autem populus terræ omnes qui conjuraverant contra
regem Amon, et constituerunt sibi regem Josiam filium ejus pro eo. 25 Reliqua
autem sermonum Amon quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum
dierum regum Juda ? 26 Sepelieruntque eum in sepulchro suo, in horto Oza :
et regnavit Josias filius ejus pro eo.
22 Octo annorum erat Josias cum regnare coepisset : triginta et uno anno
regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Idida filia Hadaia de Besecath.
2 Fecitque quod placitum erat coram Domino, et ambulavit per omnes
vias David patris sui : non declinavit ad dexteram, sive ad sinistram. 3 Anno
autem octavodecimo regis Josiæ, misit rex Saphan filium Aslia filii Messulam
scribam templi Domini, dicens ei : 4 Vade ad Helciam sacerdotem magnum,
ut confletur pecunia quæ illata est in templum Domini, quam collegerunt janitores
templi a populo : 5 deturque fabris per præpositos domus Domini, qui et
distribuant eam his qui operantur in templo Domini, ad instauranda sartatecta
templi : 6 tignariis videlicet et cæmentariis, et iis qui interrupta componunt :
et ut emantur ligna, et lapides de lapicidinis, ad instaurandum templum Domini.
7 Verumtamen non supputetur eis argentum quod accipiunt, sed in
potestate habeant, et in fide.
8 Dixit autem Helcias pontifex ad Saphan scribam : Librum legis reperi in
domo Domini. Deditque Helcias volumen Saphan, qui et legit illud. 9 Venit
quoque Saphan scriba ad regem, et renuntiavit ei quod præceperat, et ait :
Conflaverunt servi tui pecuniam quæ reperta est in domo Domini, et dederunt
ut distribueretur fabris a præfectis operum templi Domini. 10 Narravit quoque
Saphan scriba regi, dicens : Librum dedit mihi Helcias sacerdos. Quem cum
legisset Saphan coram rege, 11 et audisset rex verba libri legis Domini, scidit
vestimenta sua. 12 Et præcepit Helciæ sacerdoti, et Ahicam filio Saphan, et
Achobor filio Micha, et Saphan scribæ, et Asaiæ servo regis, dicens : 13 Ite
et consulite Dominum super me, et super populo, et super omni Juda, de
verbis voluminis istius, quod inventum est : magna enim ira Domini succensa
est contra nos, quia non audierunt patres nostri verba libri hujus, ut facerent
omne quod scriptum est nobis. 14 Ierunt itaque Helcias sacerdos, et Ahicam, et
Achobor, et Sapham, et Asaia, ad Holdam prophetidem, uxorem Sellum filii
Thecuæ filii Araas custodis vestium, quæ habitabat in Jerusalem in Secunda :
locutique sunt ad eam. 15 Et illa respondit eis : Hæc dicit Dominus Deus
Isra¨el : Dicite viro qui misit vos ad me : 16 Hæc dicit Dominus : Ecce ego
adducam mala super locum istum, et super habitatores ejus, omnia verba legis
quæ legit rex Juda : 17 quia dereliquerunt me, et sacrificaverunt diis alienis,
irritantes me in cunctis operibus manuum suarum : et succendetur indignatio
mea in loco hoc, et non extinguetur. 18 Regi autem Juda, qui misit vos ut
consuleretis Dominum, sic dicetis : Hæc dicit Dominus Deus Isra¨el : Pro eo
quod audisti verba voluminis, 19 et perterritum est cor tuum, et humiliatus
es coram Domino, auditis sermonibus contra locum istum et habitatores ejus,
quod videlicet fierent in stuporem et in maledictum : et scidisti vestimenta
tua, et flevisti coram me, et ego audivi, ait Dominus : 20 idcirco colligam te ad
369
Regum IV
patres tuos, et colligeris ad sepulchrum tuum in pace, ut non videant oculi tui
omnia mala quæ inducturus sum super locum istum.
23 Et renuntiaverunt regi quod dixerat. Qui misit : et congregati sunt
ad eum omnes senes Juda et Jerusalem. 2 Ascenditque rex templum
Domini, et omnes viri Juda, universique qui habitabant in Jerusalem cum eo
sacerdotes et prophetæ, et omnis populus a parvo usque ad magnum : legitque,
cunctis audientibus, omnia verba libri foederis, qui inventus est in domo
Domini. 3 Stetitque rex super gradum : et foedus percussit coram Domino,
ut ambularent post Dominum, et custodirent præcepta ejus, et testimonia, et
cæremonias in omni corde, et in tota anima, et suscitarent verba foederis hujus,
quæ scripta erant in libro illo : acquievitque populus pacto. 4 Et præcepit
rex Helciæ pontifici, et sacerdotibus secundi ordinis, et janitoribus, ut projicerent
de templo Domini omnia vasa quæ facta fuerant Baal, et in luco, et
universæ militiæ cæli : et combussit ea foris Jerusalem in convalle Cedron, et
tulit pulverem eorum in Bethel. 5 Et delevit aruspices quos posuerant reges
Juda ad sacrificandum in excelsis per civitates Juda, et in circuitu Jerusalem :
et eos qui adolebant incensum Baal, et soli, et lunæ, et duodecim signis, et
omni militiæ cæli. 6 Et efferri fecit lucum de domo Domini foras Jerusalem
in convalle Cedron, et combussit eum ibi, et redegit in pulverem, et projecit
super sepulchra vulgi. 7 Destruxit quoque ædiculas effeminatorum quæ erant
in domo Domini, pro quibus mulieres texebant quasi domunculas luci. 8 Congregavitque
omnes sacerdotes de civitatibus Juda, et contaminavit excelsa ubi
sacrificabant sacerdotes de Gabaa usque Bersabee, et destruxit aras portarum
in introitu ostii Josue principis civitatis, quod erat ad sinistram portæ civitatis.
9 Verumtamen non ascendebant sacerdotes excelsorum ad altare Domini
in Jerusalem : sed tantum comedebant azyma in medio fratrum suorum.
10 Contaminavit quoque Topheth, quod est in convalle filii Ennom, ut nemo
consecraret filium suum aut filiam per ignem, Moloch. 11 Abstulit quoque
equos quos dederant reges Juda soli in introitu templi Domini juxta exedram
Nathanmelech eunuchi, qui erat in Pharurim : currus autem solis combussit
igni. 12 Altaria quoque quæ erant super tecta coenaculi Achaz, quæ fecerant
reges Juda, et altaria quæ fecerat Manasses in duobus atriis templi Domini,
destruxit rex, et cucurrit inde, et dispersit cinerem eorum in torrentem Cedron.
13 Excelsa quoque, quæ erant in Jerusalem ad dexteram partem montis
offensionis, quæ ædificaverat Salomon rex Isra¨el Astaroth idolo Sidoniorum,
et Chamos offensioni Moab, et Melchom abominationi filiorum Ammon, polluit
rex. 14 Et contrivit statuas, et succidit lucos : replevitque loca eorum
ossibus mortuorum. 15 Insuper et altare quod erat in Bethel, et excelsum quod
fecerat Jeroboam filius Nabat, qui peccare fecit Isra¨el : et altare illud, et excelsum
destruxit, atque combussit, et comminuit in pulverem, succenditque
etiam lucum. 16 Et conversus Josias, vidit ibi sepulchra quæ erant in monte :
misitque et tulit ossa de sepulchris, et combussit ea super altare, et polluit illud
juxta verbum Domini quod locutus est vir Dei, qui prædixerat verba hæc.
17 Et ait : Quis est titulus ille, quem video ? Responderuntque ei cives urbis
illius : Sepulchrum est hominis Dei, qui venit de Juda, et prædixit verba hæc,
quæ fecisti super altare Bethel. 18 Et ait : Dimitte eum : nemo commoveat ossa
ejus. Et intacta manserunt ossa illius cum ossibus prophetæ qui venerat de
Samaria. 19 Insuper et omnia fana excelsorum quæ erant in civitatibus Samariæ,
quæ fecerant reges Isra¨el ad irritandum Dominum, abstulit Josias : et fecit
370
Regum IV
eis secundum omnia opera quæ fecerat in Bethel. 20 Et occidit universos sacerdotes
excelsorum qui erant ibi super altaria, et combussit ossa humana super
ea : reversusque est Jerusalem. 21 Et præcepit omni populo, dicens : Facite
Phase Domino Deo vestro, secundum quod scriptum est in libro foederis hujus.
22 Nec enim factum est Phase tale a diebus judicum qui judicaverunt Isra¨el,
et omnium dierum regum Isra¨el et regum Juda, 23 sicut in octavodecimo anno
regis Josiæ factum est Phase istud Domino in Jerusalem. 24 Sed et pythones,
et ariolos, et figuras idolorum, et immunditias, et abominationes, quæ fuerant
in terra Juda et Jerusalem, abstulit Josias : ut statueret verba legis quæ scripta
sunt in libro quem invenit Helcias sacerdos in templo Domini. 25 Similis illi
non fuit ante eum rex, qui reverteretur ad Dominum in omni corde suo, et in
tota anima sua, et in universa virtute sua juxta omnem legem Moysi : neque
post eum surrexit similis illi. 26 Verumtamen non est aversus Dominus ab ira
furoris sui magni quo iratus est furor ejus contra Judam propter irritationes
quibus provocaverat eum Manasses. 27 Dixit itaque Dominus : Etiam Judam
auferam a facie mea, sicut abstuli Isra¨el : et projiciam civitatem hanc quam
elegi Jerusalem, et domum de qua dixi : Erit nomen meum ibi.
28 Reliqua autem sermonum Josiæ, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta
sunt in libro verborum dierum regum Juda ? 29 In diebus ejus ascendit Pharao
Nechao rex Ægypti contra regem Assyriorum ad flumen Euphraten, et abiit
Josias rex in occursum ejus : et occisus est in Mageddo cum vidisset eum. 30 Et
portaverunt eum servi sui mortuum de Mageddo : et pertulerunt in Jerusalem,
et sepelierunt eum in sepulchro suo. Tulitque populus terræ Joachaz filium
Josiæ : et unxerunt eum, et constituerunt eum regem pro patre suo.
31 Viginti trium annorum erat Joachaz cum regnare coepisset, et tribus mensibus
regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Amital filia Jeremiæ de Lobna.
32 Et fecit malum coram Domino, juxta omnia quæ fecerant patres ejus.
33 Vinxitque eum Pharao Nechao in Rebla, quæ est in terra Emath, ne regnaret
in Jerusalem : et imposuit mulctam terræ centum talentis argenti, et talento
auri.
34 Regemque constituit Pharao Nechao Eliacim filium Josiæ pro Josia patre
ejus : vertitque nomen ejus Joakim. Porro Joachaz tulit, et duxit in Ægyptum,
et mortuus est ibi. 35 Argentum autem et aurum dedit Joakim Pharaoni, cum
indixisset terræ per singulos, ut conferretur juxta præceptum Pharaonis : et
unumquemque juxta vires suas exegit, tam argentum quam aurum, de populo
terræ, ut daret Pharaoni Nechao. 36 Viginti quinque annorum erat Joakim cum
regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus
Zebida filia Phadaia de Ruma. 37 Et fecit malum coram Domino juxta omnia
quæ fecerant patres ejus.
24 In diebus ejus ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis, et factus est ei
Joakim servus tribus annis : et rursum rebellavit contra eum. 2 Immisitque
ei Dominus latrunculos Chaldæorum, et latrunculos Syriæ, et latrunculos
Moab, et latrunculos filiorum Ammon : et immisit eos in Judam
ut disperderent eum, juxta verbum Domini quod locutus fuerat per servos
suos prophetas. 3 Factum est autem hoc per verbum Domini contra Judam,
ut auferret eum coram se propter peccata Manasse universa quæ fecit, 4 et
propter sanguinem innoxium quem effudit, et implevit Jerusalem cruore innocentium
: et ob hanc rem noluit Dominus propitiari. 5 Reliqua autem sermonum
Joakim, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum
371
Regum IV
dierum regum Juda ? Et dormivit Joakim cum patribus suis : 6 et regnavit
Joachin filius ejus pro eo. 7 Et ultra non addidit rex Ægypti ut egrederetur
de terra sua : tulerat enim rex Babylonis, a rivo Ægypti usque ad fluvium
Euphraten, omnia quæ fuerant regis Ægypti.
8 Decem et octo annorum erat Joachin cum regnare coepisset, et tribus
mensibus regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Nohesta filia Elnathan
de Jerusalem. 9 Et fecit malum coram Domino, juxta omnia quæ fecerat pater
ejus. 10 In tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis in
Jerusalem, et circumdata est urbs munitionibus. 11 Venitque Nabuchodonosor
rex Babylonis ad civitatem cum servis suis ut oppugnarent eam. 12 Egressusque
est Joachin rex Juda ad regem Babylonis, ipse et mater ejus, et servi
ejus, et principes ejus, et eunuchi ejus : et suscepit eum rex Babylonis anno
octavo regni sui. 13 Et protulit inde omnes thesauros domus Domini, et thesauros
domus regiæ : et concidit universa vasa aurea quæ fecerat Salomon rex
Isra¨el in templo Domini juxta verbum Domini.
14 Et transtulit omnem Jerusalem, et universos principes, et omnes fortes
exercitus, decem millia, in captivitatem, et omnem artificem et clusorem : nihilque
relictum est, exceptis pauperibus populi terræ. 15 Transtulit quoque
Joachin in Babylonem, et matrem regis, et uxores regis, et eunuchos ejus : et
judices terræ duxit in captivitatem de Jerusalem in Babylonem. 16 Et omnes viros
robustos, septem millia, et artifices, et clusores mille, omnes viros fortes et
bellatores : duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem. 17 Et constituit
Matthaniam patruum ejus pro eo : imposuitque nomen ei Sedeciam.
18 Vigesimum et primum annum ætatis habebat Sedecias cum regnare
coepisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus erat
Amital filia Jeremiæ de Lobna. 19 Et fecit malum coram Domino, juxta omnia
quæ fecerat Joakim. 20 Irascebatur enim Dominus contra Jerusalem et contra
Judam, donec projiceret eos a facie sua : recessitque Sedecias a rege Babylonis.
25 Factum est autem anno nono regni ejus, mense decimo, decima die
mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus
ejus, in Jerusalem, et circumdederunt eam : et exstruxerunt in circuitu ejus
munitiones. 2 Et clausa est civitas atque vallata usque ad undecimum annum
regis Sedeciæ, 3 nona die mensis : prævaluitque fames in civitate, nec
erat panis populo terræ. 4 Et interrupta est civitas : et omnes viri bellatores
nocte fugerunt per viam portæ quæ est inter duplicem murum ad hortum
regis. Porro Chaldæi obsidebant in circuitu civitatem. Fugit itaque Sedecias
per viam quæ ducit ad campestria solitudinis. 5 Et persecutus est exercitus
Chaldæorum regem, comprehenditque eum in planitie Jericho : et omnes bellatores
qui erant cum eo, dispersi sunt, et reliquerunt eum. 6 Apprehensum
ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha : qui locutus est cum
eo judicium. 7 Filios autem Sedeciæ occidit coram eo, et oculos ejus effodit,
vinxitque eum catenis, et adduxit in Babylonem.
8 Mense quinto, septima die mensis, ipse est annus nonusdecimus regis
Babylonis, venit Nabuzardan princeps exercitus, servus regis Babylonis,
in Jerusalem. 9 Et succendit domum Domini, et domum regis : et domos
Jerusalem, omnemque domum combussit igni. 10 Et muros Jerusalem in circuitu
destruxit omnis exercitus Chaldæorum, qui erat cum principe militum.
11 Reliquam autem populi partem quæ remanserat in civitate, et perfugas qui
transfugerant ad regem Babylonis, et reliquum vulgus transtulit Nabuzardan
372
Regum IV
princeps militiæ. 12 Et de pauperibus terræ reliquit vinitores et agricolas.
13 Columnas autem æreas quæ erant in templo Domini, et bases, et mare
æreum quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldæi, et transtulerunt æs
omne in Babylonem. 14 Ollas quoque æreas, et trullas, et tridentes, et scyphos,
et mortariola, et omnia vasa ærea, in quibus ministrabant, tulerunt. 15 Necnon
et thuribula, et phialas : quæ aurea, aurea, et quæ argentea, argentea tulit
princeps militiæ, 16 id est, columnas duas, mare unum, et bases quas fecerat
Salomon in templo Domini : non erat pondus æris omnium vasorum. 17 Decem
et octo cubitos altitudinis habebat columna una : et capitellum æreum
super se altitudinis trium cubitorum : et retiaculum, et malogranata super
capitellum columnæ, omnia ærea : similem et columna secunda habebat ornatum.
18 Tulit quoque princeps militiæ Saraiam sacerdotem primum, et Sophoniam
sacerdotem secundum, et tres janitores. 19 Et de civitate eunuchum
unum, qui erat præfectus super bellatores viros : et quinque viros de his qui
steterant coram rege, quos reperit in civitate : et Sopher principem exercitus,
qui probabat tyrones de populo terræ : et sexaginta viros e vulgo, qui inventi
fuerant in civitate. 20 Quos tollens Nabuzardan princeps militum, duxit ad
regem Babylonis in Reblatha. 21 Percussitque eos rex Babylonis, et interfecit
eos in Reblatha in terra Emath : et translatus est Juda de terra sua.
22 Populo autem qui relictus erat in terra Juda, quem dimiserat Nabuchodonosor
rex Babylonis, præfecit Godoliam filium Ahicam filii Saphan.
23 Quod cum audissent omnes duces militum, ipsi et viri qui erant cum eis,
videlicet quod constituisset rex Babylonis Godoliam, venerunt ad Godoliam
in Maspha, Ismahel filius Nathaniæ, et Johanan filius Caree, et Saraia filius
Thanehumeth Netophathites, et Jezonias filius Maachathi, ipsi et socii eorum.
24 Juravitque Godolias ipsis et sociis eorum, dicens : Nolite timere servire
Chaldæis : manete in terra, et servite regi Babylonis, et bene erit vobis. 25 Factum
est autem in mense septimo, venit Ismahel filius Nathaniæ filii Elisama
de semine regio, et decem viri cum eo : percusseruntque Godoliam, qui et
mortuus est : sed et Judæos et Chaldæos qui erant cum eo in Maspha.
26 Consurgensque omnis populus a parvo usque ad magnum, et principes
militum, venerunt in Ægyptum timentes Chaldæos. 27 Factum est vero in anno
trigesimo septimo transmigrationis Joachin regis Juda, mense duodecimo,
vigesima septima die mensis : sublevavit Evilmerodach rex Babylonis, anno
quo regnare coeperat, caput Joachin regis Juda de carcere. 28 Et locutus est
ei benigne, et posuit thronum ejus super thronum regum qui erant cum eo
in Babylone. 29 Et mutavit vestes ejus quas habuerat in carcere, et comedebat
panem semper in conspectu ejus cunctis diebus vitæ suæ. 30 Annonam
quoque constituit ei sine intermissione, quæ et dabatur ei a rege per singulos
dies omnibus diebus vitæ suæ.
373

3 comentários:

  1. munera tanta amoris pulcris mendicans.
    Amo mihi maritus tantum. Solvite illum ad alterius non potui fecisse sentiat nocendi vel mali voluit me iam domi .. Ego amare aeternus. Mea mihi explicavit hanc necessitudinem discrimen est, ut potius amici mei contact me consilium et auxilium amoris incantatores triae dicitur Dr.Oduduwa afrikana de gente, et non habet leporem Powerful donari amore et fide in omnibus pergebam ut adducerem inde necessitudo nuptias, et non credebant dedit eum experiri, Oduduwa ego mitto ad inscriptio quae data est mihi a amicus quod (dr.oduduwaspellcaster@gmail. com), et respondit mihi et dixit mail potest adducere mihi maritus meus reversus est in domum suam diligis me plus quam umquam ante hoc non fuit qui adjuvaret felicem me facias omnia mandata eius et dicebant quid amor pars orationis noctu domi activation. procedure diligenter feci omnia amoris orthographiam incantatio et laboro in me. Vir meus reversus est in domum deprecarentur ad me: ille autem dixit quia contristati sic fallere et nocere affectus meus, quo eram, mirum est amor magicae est operantes in agro maritus meus missis praeiudicatis opinionibus, hodie tam vivendo sumus feliciter illi amant together.i multa. Meum punctum est, me huic magno viro Dr.Oduduwa greateful ea in gratiarum actione. Ego autem primum metu quidem ego operam meam et experimentum. Im 'certus is mos opus multo melius, si te bene ut vos can tribuo is a attentent communi Dr.Oduduwa hodie instant eventus C% pignus amoris, et per mutationem curant de tua particeps amoris.
    contact per propria ejus amail {sagittis bibendum erat. @ Gmail invenias. .com}
    Sicut pater et oraculi Dr.Oduduwa est mihi et dixit ad me, et non restituet relatione proventus sequentibus: -
    * Amor socium amans ex Spells Win-Back in diebus II
    * Magicae Lepor lepos (fers annulum pro Success & promotionem)
    * Amor partem invenire verus amor,
    * Ubertatem magicae - fructus MULIERIBUS CONSECRATIS
    * Magicae scripti privilegio communimus, Lotto, & LOTTERY FERO-Venatus SPATIUM
    Potestas notitia, notitia placere participes in socialis instrumentis, quam auxilium ad restituere aliquis retro amore et fide in matrimonium / necessitudo quae in discrimine statim cum caritas venuste spell una. operatur in me: ego autem fides facturus est hodie si vos tribuo is a attentent.
    Dr.ejakhianghe personalis inscriptio: {dr.oduduwaspellcaster@gmail. .com}

    ResponderExcluir
  2. Heus, ego ita excitatur & restaurata est conjugium rumpitur mihi maritus meus reversus est ad me, et reliquit post se de altera matre generatus es nobis II haedos. VIII annos post nuptias, et fuit mihi maritus in unam litem, vel alia, donec tandem reliquit eum ad me, et esse cum alio mulier California. sensi animam meam et factum est pellentesque suarum existimantes essent visuri. ego conatus est non solum fortis sed pro haedos posset tenere non de poenis innocentum tormentorum cor meum, et dolores mei impleta vincula et tribulationes me quia ego eram vere amare virum. Omni die ac nocte Puto eius et semper velit se essent reversus est ad me, et ego eram vere pacem turbaret, et ego opus auxilium, sic ego searched auxilium online et venerunt trans a website ut suggesserant est, Doctorem Mahumedes potest auxilium adepto ex retro celeriter . Ita sensi dandum conantur. Et dixit ad me quid ego faciam illum vocantis et ego feci eum et feci eum et (amor spell) pro me. XXVIII horas post, vocavit me, et vere vir meus ad me, ut per me fallunt, tam haedos, Mirabile est !! Erat ut eodem die venit cum multis amor et gaudium et defendit errorem et cibavit me dolor accumsan. Ab illo ergo die autem fortior quam ante nuptias, gratias Mahometis Dr. quia tam potens et ego voluit ad participes meis fabulam in interrete est, Doctorem Mahumedis sint vera et potens incantatores triae et ego semper orare, ut longo vivas tempore ad auxilium filii eius in tempore tribulationis: Si tu es hic et opus vestrum ex retrorsum et ad virum tuum altera mulier: non plorans nequaquam plorabis: contactu huius potentes incantatores triae nunc. Hic est contactu suo: Email ad eum: monicaspiritualtemple@gmail.com potes aut illi addere etiam ipsum appellare de app-agis: +2348134493948

    ResponderExcluir
  3. Heus, ego ita excitatur & restaurata est conjugium rumpitur mihi maritus meus reversus est ad me, et reliquit post se de altera matre generatus es nobis II haedos. VIII annos post nuptias, et fuit mihi maritus in unam litem, vel alia, donec tandem reliquit eum ad me, et esse cum alio mulier California. sensi animam meam et factum est pellentesque suarum existimantes essent visuri. ego conatus est non solum fortis sed pro haedos posset tenere non de poenis innocentum tormentorum cor meum, et dolores mei impleta vincula et tribulationes me quia ego eram vere amare virum. Omni die ac nocte Puto eius et semper velit se essent reversus est ad me, et ego eram vere pacem turbaret, et ego opus auxilium, sic ego searched auxilium online et venerunt trans a website ut suggesserant est, Doctorem Mahumedes potest auxilium adepto ex retro celeriter . Ita sensi dandum conantur. Et dixit ad me quid ego faciam illum vocantis et ego feci eum et feci eum et (amor spell) pro me. XXVIII horas post, vocavit me, et vere vir meus ad me, ut per me fallunt, tam haedos, Mirabile est !! Erat ut eodem die venit cum multis amor et gaudium et defendit errorem et cibavit me dolor accumsan. Ab illo ergo die autem fortior quam ante nuptias, gratias Mahometis Dr. quia tam potens et ego voluit ad participes meis fabulam in interrete est, Doctorem Mahumedis sint vera et potens incantatores triae et ego semper orare, ut longo vivas tempore ad auxilium filii eius in tempore tribulationis: Si tu es hic et opus vestrum ex retrorsum et ad virum tuum altera mulier: non plorans nequaquam plorabis: contactu huius potentes incantatores triae nunc. Hic est contactu suo: Email ad eum: monicaspiritualtemple@gmail.com potes aut illi addere etiam ipsum appellare de app-agis: +2348134493948

    ResponderExcluir