Liber Esdræ
1In anno primo Cyri regis Persarum, ut compleretur verbum Domini ex ore
Jeremiæ, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum : et traduxit
vocem in omni regno suo, etiam per scripturam, dicens : 2 Hæc dicit Cyrus
rex Persarum : Omnia regna terræ dedit mihi Dominus Deus cæli, et ipse præcepit
mihi ut ædificarem ei domum in Jerusalem, quæ est in Judæa. 3 Quis
est in vobis de universo populo ejus ? Sit Deus illius cum ipso. Ascendat in
Jerusalem, quæ est in Judæa, et ædificet domum Domini Dei Isra¨el : ipse est
Deus qui est in Jerusalem. 4 Et omnes reliqui in cunctis locis ubicumque habitant,
adjuvent eum viri de loco suo argento et auro, et substantia, et pecoribus,
excepto quod voluntarie offerunt templo Dei, quod est in Jerusalem.
5 Et surrexerunt principes patrum de Juda et Benjamin, et sacerdotes, et
Levitæ, et omnis cujus Deus suscitavit spiritum, ut ascenderent ad ædificandum
templum Domini, quod erat in Jerusalem. 6 Universique qui erant in circuitu,
adjuverunt manus eorum in vasis argenteis et aureis, in substantia et jumentis,
in supellectili, exceptis his quæ sponte obtulerant. 7 Rex quoque Cyrus
protulit vasa templi Domini, quæ tulerat Nabuchodonosor de Jerusalem, et
posuerat ea in templo dei sui. 8 Protulit autem ea Cyrus rex Persarum per
manum Mithridatis filii Gazabar, et annumeravit ea Sassabasar principi Juda.
9 Et hic est numerus eorum : phialæ aureæ triginta, phialæ argenteæ
mille, cultri viginti novem, scyphi aurei triginta, 10 scyphi argentei secundi
quadringenti decem, vasa alia mille. 11 Omnia vasa aurea et argentea quinque
millia quadringenta : universa tulit Sassabasar cum his qui ascendebant de
transmigratione Babylonis in Jerusalem.
2 Hi sunt autem provinciæ filii, qui ascenderunt de captivitate, quam
transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in Babylonem, et reversi sunt
in Jerusalem et Judam, unusquisque in civitatem suam. 2 Qui venerunt cum
Zorobabel, Josue, Nehemia, Saraia, Rahelaia, Mardochai, Belsan, Mesphar, Beguai,
Rehum, Baana. Numerus virorum populi Isra¨el : 3 filii Pharos duo millia
centum septuaginta duo. 4 Filii Sephatia, trecenti septuaginta duo. 5 Filii Area,
septingenti septuaginta quinque. 6 Filii Phahath Moab, filiorum Josue : Joab,
duo millia octingenti duodecim. 7 Filii Ælam, mille ducenti quinquaginta
quatuor. 8 Filii Zethua, nongenti quadraginta quinque. 9 Filii Zachai, septingenti
sexaginta. 10 Filii Bani, sexcenti quadraginta duo. 11 Filii Bebai, sexcenti
viginti tres. 12 Filii Azgad, mille ducenti viginti duo. 13 Filii Adonicam,
sexcenti sexaginta sex. 14 Filii Beguai, duo millia quinquaginta sex. 15 Filii
Adin, quadringenti quinquaginta quatuor. 16 Filii Ather, qui erant ex Ezechia,
nonaginta octo. 17 Filii Besai, trecenti viginti tres. 18 Filii Jora, centum duodecim.
19 Filii Hasum, ducenti viginti tres. 20 Filii Gebbar, nonaginta quinque.
21 Filii Bethlehem, centum viginti tres. 22 Viri Netupha, quinquaginta sex.
23 Viri Anathoth, centum viginti octo. 24 Filii Azmaveth, quadraginta duo.
25 Filii Cariathiarim, Cephira et Beroth, septingenti quadraginta tres. 26 Filii
Rama et Gabaa, sexcenti viginti unus. 27 Viri Machmas, centum viginti duo.
28 Viri Bethel et Hai, ducenti viginti tres. 29 Filii Nebo, quinquaginta duo.
30 Filii Megbis, centum quinquaginta sex. 31 Filii Ælam alterius, mille ducenti
quinquaginta quatuor. 32 Filii Harim, trecenti viginti. 33 Filii Lod Hadid, et
Ono, septingenti viginti quinque. 34 Filii Jericho, trecenti quadraginta quinque.
35 Filii Senaa, tria millia sexcenti triginta.
Esdræ
36 Sacerdotes : filii Jadaia in domo Josue, nongenti septuaginta tres. 37 Filii
Emmer, mille quinquaginta duo. 38 Filii Pheshur, mille ducenti quadraginta
septem. 39 Filii Harim, mille decem et septem. 40 Levitæ : filii Josue et Cedmihel
filiorum Odoviæ, septuaginta quatuor. 41 Cantores : filii Asaph, centum
viginti octo. 42 Filii janitorum : filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub,
filii Hatitha, filii Sobai : universi centum triginta novem.
43 Nathinæi : filii Siha, filii Hasupha, filii Tabbaoth, 44 filii Ceros, filii Siaa,
filii Phadon, 45 filii Lebana, filii Hagaba, filii Accub, 46 filii Hagab, filii Semlai,
filii Hanan, 47 filii Gaddel, filii Gaher, filii Raaia, 48 filii Rasin, filii Necoda, filii
Gazam, 49 filii Aza, filii Phasea, filii Besee, 50 filii Asena, filii Munim, filii Nephusim,
51 filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur, 52 filii Besluth, filii Mahida,
filii Harsa, 53 filii Bercos, filii Sisara, filii Thema, 54 filii Nasia, filii Hatipha,
55 filii servorum Salomonis, filii Sotai, filii Sophereth, filii Pharuda, 56 filii Jala,
filii Dercon, filii Geddel, 57 filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth, qui erant
de Asebaim, filii Ami : 58 omnes Nathinæi, et filii servorum Salomonis,
trecenti nonaginta duo.
59 Et hi qui ascenderunt de Thelmala, Thelharsa, Cherub, et Adon, et Emer :
et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum, utrum ex
Isra¨el essent. 60 Filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sexcenti quinquaginta duo.
61 Et de filiis sacerdotum : filii Hobia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit
de filiabus Berzellai Galaaditis, uxorem, et vocatus est nomine eorum : 62 hi
quæsierunt scripturam genealogiæ suæ, et non invenerunt, et ejecti sunt de
sacerdotio. 63 Et dixit Athersatha eis ut non comederent de Sancto sanctorum,
donec surgeret sacerdos doctus atque perfectus.
64 Omnis multitudo quasi unus, quadraginta duo millia trecenti sexaginta
: 65 exceptis servis eorum, et ancillis, qui erant septem millia trecenti triginta
septem : et in ipsis cantores atque cantatrices ducenti. 66 Equi eorum
septingenti triginta sex, muli eorum, ducenti quadraginta quinque, 67 cameli
eorum, quadringenti triginta quinque, asini eorum, sex millia septingenti viginti.
68 Et de principibus patrum, cum ingrederentur templum Domini, quod
est in Jerusalem, sponte obtulerunt in domum Dei ad exstruendam eam in
loco suo. 69 Secundum vires suas dederunt impensas operis, auri solidos sexaginta
millia et mille, argenti mnas quinque millia, et vestes sacerdotales centum.
70 Habitaverunt ergo sacerdotes, et Levitæ, et de populo, et cantores, et
janitores, et Nathinæi, in urbibus suis, universusque Isra¨el in civitatibus suis.
3 Jamque venerat mensis septimus, et erant filii Isra¨el in civitatibus suis :
congregatus est ergo populus quasi vir unus in Jerusalem. 2 Et surrexit
Josue filius Josedec, et fratres ejus sacerdotes, et Zorobabel filius Salathiel, et
fratres ejus, et ædificaverunt altare Dei Isra¨el ut offerrent in eo holocautomata,
sicut scriptum est in lege Moysi viri Dei. 3 Collocaverunt autem altare
Dei super bases suas, deterrentibus eos per circuitum populis terrarum : et
obtulerunt super illud holocaustum Domino mane et vespere. 4 Feceruntque
solemnitatem tabernaculorum, sicut scriptum est, et holocaustum diebus singulis
per ordinem secundum præceptum opus diei in die suo. 5 Et post hæc
holocaustum juge, tam in calendis quam in universis solemnitatibus Domini
quæ erant consecratæ, et in omnibus in quibus ultro offerebatur munus
Domino. 6 A primo die mensis septimi coeperunt offerre holocaustum Domino
: porro templum Dei nondum fundatum erat. 7 Dederunt autem pecunias
latomis et cæmentariis : cibum quoque, et potum, et oleum Sidoniis Tyriisque,
438
Esdræ
ut deferrent ligna cedrina de Libano ad mare Joppe, juxta quod præceperat
Cyrus rex Persarum eis.
8 Anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in Jerusalem,
mense secundo, coeperunt Zorobabel filius Salathiel, et Josue filius Josedec,
et reliqui de fratribus eorum sacerdotes, et Levitæ, et omnes qui venerant de
captivitate in Jerusalem, et constituerunt Levitas a viginti annis et supra, ut
urgerent opus Domini. 9 Stetitque Josue et filii ejus et fratres ejus, Cedmihel
et filii ejus, et filii Juda, quasi vir unus, ut instarent super eos qui faciebant
opus in templo Dei : filii Henadad, et filii eorum, et fratres eorum Levitæ.
10 Fundato igitur a cæmentariis templo Domini, steterunt sacerdotes in ornatu
suo cum tubis, et Levitæ filii Asaph in cymbalis, ut laudarent Deum per
manus David regis Isra¨el. 11 Et concinebant in hymnis, et confessione Domino
: Quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus super Isra¨el.
Omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum,
eo quod fundatum esset templum Domini. 12 Plurimi etiam de sacerdotibus et
Levitis, et principes patrum, et seniores, qui viderant templum prius cum fundatum
esset, et hoc templum, in oculis eorum, flebant voce magna : et multi
vociferantes in lætitia, elevabant vocem. 13 Nec poterat quisquam agnoscere
vocem clamoris lætantium, et vocem fletus populi : commistim enim populus
vociferabatur clamore magno, et vox audiebatur procul.
4 Audierunt autem hostes Judæ et Benjamin, quia filii captivitatis ædificarent
templum Domino Deo Isra¨el : 2 et accedentes ad Zorobabel, et
ad principes patrum, dixerunt eis : Ædificemus vobiscum, quia ita ut vos,
quærimus Deum vestrum : ecce nos immolavimus victimas a diebus Asor
Haddan regis Assur, qui adduxit nos huc. 3 Et dixit eis Zorobabel, et Josue, et
reliqui principes patrum Isra¨el : Non est vobis et nobis ut ædificemus domum
Deo nostro, sed nos ipsi soli ædificabimus Domino Deo nostro, sicut præcepit
nobis Cyrus rex Persarum. 4 Factum est igitur ut populus terræ impediret
manus populi Judæ, et turbaret eos in ædificando. 5 Conduxerunt autem adversus
eos consiliatores, ut destruerent consilium eorum omnibus diebus Cyri
regis Persarum, et usque ad regnum Darii regis Persarum.
6 In regno autem Assueri, in principio regni ejus, scripserunt accusationem
adversus habitatores Judæ et Jerusalem. 7 Et in diebus Artaxerxis scripsit Beselam,
Mithridates, et Thabeel, et reliqui qui erant in consilio eorum, ad Artaxerxem
regem Persarum : epistola autem accusationis scripta erat syriace, et
legebatur sermone syro. 8 Reum Beelteem, et Samsai scriba, scripserunt epistolam
unam de Jerusalem Artaxerxi regi, hujuscemodi : 9 Reum Beelteem, et
Samsai scriba, et reliqui consiliatores eorum, Dinæi, et Apharsathachæi, Terphalæi,
Apharsæi, Erchuæi, Babylonii, Susanechæi, Dievi, et Ælamitæ, 10 et
ceteri de gentibus, quas transtulit Asenaphar magnus et gloriosus, et habitare
eas fecit in civitatibus Samariæ, et in reliquis regionibus trans flumen in pace
11 (hoc est exemplar epistolæ, quam miserunt ad eum), Artaxerxi regi, servi
tui, viri qui sunt trans fluvium, salutem dicunt. 12 Notum sit regi quia Judæi,
qui ascenderunt a te ad nos, venerunt in Jerusalem civitatem rebellem et
pessimam, quam ædificant exstruentes muros ejus, et parietes componentes.
13 Nunc igitur notum sit regi, quia si civitas illa ædificata fuerit, et muri ejus instaurati,
tributum, et vectigal, et annuos reditus non dabunt, et usque ad reges
hæc noxa perveniet. 14 Nos autem memores salis, quod in palatio comedimus,
et quia læsiones regis videre nefas ducimus, idcirco misimus et nuntiavimus
439
Esdræ
regi, 15 ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum, et invenies scriptum
in commentariis : et scies quoniam urbs illa, urbs rebellis est, et nocens
regibus et provinciis, et bella concitantur in ea ex diebus antiquis : quam ob
rem et civitas ipsa destructa est. 16 Nuntiamus nos regi, quoniam si civitas
illa ædificata fuerit, et muri ipsius instaurati, possessionem trans fluvium non
habebis.
17 Verbum misit rex ad Reum Beelteem, et Samsai scribam, et ad reliquos,
qui erant in consilio eorum habitatores Samariæ, et ceteris trans fluvium,
salutem dicens et pacem. 18 Accusatio, quam misistis ad nos, manifeste lecta
est coram me, 19 et a me præceptum est : et recensuerunt, inveneruntque
quoniam civitas illa a diebus antiquis adversum reges rebellat, et seditiones, et
prælia concitantur in ea : 20 nam et reges fortissimi fuerunt in Jerusalem, qui et
dominati sunt omni regioni quæ trans fluvium est : tributum quoque et vectigal,
et reditus accipiebant. 21 Nunc ergo audite sententiam : prohibeatis viros
illos, ut urbs illa non ædificetur donec si forte a me jussum fuerit. 22 Videte ne
negligenter hoc impleatis, et paulatim crescat malum contra reges.
23 Itaque exemplum edicti Artaxerxis regis lectum est coram Reum Beelteem,
et Samsai scriba, et consiliariis eorum : et abierunt festini in Jerusalem
ad Judæos, et prohibuerunt eos in brachio et robore. 24 Tunc intermissum est
opus domus Domini in Jerusalem, et non fiebat usque ad annum secundum
regni Darii regis Persarum.
5 Prophetaverunt autem Aggæus propheta, et Zacharias filius Addo,
prophetantes ad Judæos qui erant in Judæa et Jerusalem, in nomine Dei
Isra¨el. 2 Tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathiel, et Josue filius Josedec, et
coeperunt ædificare templum Dei in Jerusalem, et cum eis prophetæ Dei adjuvantes
eos. 3 In ipso autem tempore venit ad eos Thathanai, qui erat dux trans
flumen, et Stharbuzanai, et consiliarii eorum : sicque dixerunt eis : Quis dedit
vobis consilium ut domum hanc ædificaretis, et muros ejus instauraretis ?
4 Ad quod respondimus eis, quæ essent nomina hominum auctorum ædificationis
illius. 5 Oculus autem Dei eorum factus est super senes Judæorum, et
non potuerunt inhibere eos. Placuitque ut res ad Darium referretur, et tunc
satisfacerent adversus accusationem illam.
6 Exemplar epistolæ, quam misit Thathanai dux regionis trans flumen, et
Stharbuzanai, et consiliatores ejus Arphasachæi, qui erant trans flumen, ad
Darium regem. 7 Sermo, quem miserant ei, sic scriptus erat : Dario regi pax
omnis. 8 Notum sit regi, isse nos ad Judæam provinciam, ad domum Dei magni,
quæ ædificatur lapide impolito, et ligna ponuntur in parietibus : opusque
illud diligenter exstruitur, et crescit in manibus eorum. 9 Interrogavimus ergo
senes illos, et ita diximus eis : Quis dedit vobis potestatem ut domum
hanc ædificaretis, et muros hos instauraretis ? 10 Sed et nomina eorum quæsivimus
ab eis, ut nuntiaremus tibi : scripsimusque nomina eorum virorum,
qui sunt principes in eis. 11 Hujuscemodi autem sermonem responderunt nobis
dicentes : Nos sumus servi Dei cæli et terræ, et ædificamus templum,
quod erat exstructum ante hos annos multos, quodque rex Isra¨el magnus ædificaverat,
et exstruxerat. 12 Postquam autem ad iracundiam provocaverunt
patres nostri Deum cæli, tradidit eos in manus Nabuchodonosor regis Babylonis
Chaldæi, domum quoque hanc destruxit, et populum ejus transtulit in
Babylonem. 13 Anno autem primo Cyri regis Babylonis, Cyrus rex proposuit
edictum ut domus Dei hæc ædificaretur. 14 Nam et vasa templi Dei aurea et
440
Esdræ
argentea, quæ Nabuchodonosor tulerat de templo, quod erat in Jerusalem, et
asportaverat ea in templum Babylonis, protulit Cyrus rex de templo Babylonis,
et data sunt Sassabasar vocabulo, quem et principem constituit, 15 dixitque
ei : Hæc vasa tolle, et vade, et pone ea in templo, quod est in Jerusalem, et
domus Dei ædificetur in loco suo. 16 Tunc itaque Sassabasar ille venit et posuit
fundamenta templi Dei in Jerusalem, et ex eo tempore usque nunc ædificatur,
et necdum completum est. 17 Nunc ergo si videtur regi bonum, recenseat in
bibliotheca regis, quæ est in Babylone, utrumnam a Cyro rege jussum fuerit ut
ædificaretur domus Dei in Jerusalem, et voluntatem regis super hac re mittat
ad nos.
6Tunc Darius rex præcepit : et recensuerunt in bibliotheca librorum, qui erant
repositi in Babylone. 2 Et inventum est in Ecbatanis, quod est castrum
in Medena provincia, volumen unum : talisque scriptus erat in eo commentarius
: 3 Anno primo Cyri regis, Cyrus rex decrevit ut domus Dei ædificaretur,
quæ est in Jerusalem, in loco ubi immolent hostias, et ut ponant fundamenta
supportantia altitudinem cubitorum sexaginta, et latitudinem cubitorum sexaginta,
4 ordines de lapidibus impolitis tres, et sic ordines de lignis novis :
sumptus autem de domo regis dabuntur. 5 Sed et vasa templi Dei aurea et
argentea, quæ Nabuchodonosor tulerat de templo Jerusalem, et attulerat ea
in Babylonem, reddantur, et referantur in templum in Jerusalem in locum suum,
quæ et posita sunt in templo Dei. 6 Nunc ergo Thathanai dux regionis,
quæ est trans flumen, Stharbuzanai, et consiliarii vestri Apharsachæi, qui estis
trans flumen, procul recedite ab illis, 7 et dimittite fieri templum Dei illud a
duce Judæorum, et a senioribus eorum, ut domum Dei illam ædificent in loco
suo. 8 Sed et a me præceptum est quid oporteat fieri a presbyteris Judæorum
illis ut ædificetur domus Dei, scilicet ut de arca regis, id est, de tributis
quæ dantur de regione trans flumen, studiose sumptus dentur viris illis, ne
impediatur opus. 9 Quod si necesse fuerit, et vitulos, et agnos, et hædos in
holocaustum Deo cæli, frumentum, sal, vinum, et oleum, secundum ritum
sacerdotum, qui sunt in Jerusalem, detur eis per singulos dies, ne sit in aliquo
querimonia. 10 Et offerant oblationes Deo cæli, orentque pro vita regis, et filiorum
ejus. 11 A me ergo positum est decretum : ut omnis homo qui hanc
mutaverit jussionem, tollatur lignum de domum ipsius, et erigatur, et configatur
in eo, domus autem ejus publicetur. 12 Deus autem, qui habitare fecit
nomen suum ibi, dissipet omnia regna, et populum qui extenderit manum
suam ut repugnet, et dissipet domum Dei illam, quæ est in Jerusalem. Ego
Darius statui decretum, quod studiose impleri volo.
13 Igitur Thathanai dux regionis trans flumen, et Stharbuzanai, et consiliarii
ejus, secundum quod præceperat Darius rex, sic diligenter executi sunt.
14 Seniores autem Judæorum ædificabant, et prosperabantur juxta prophetiam
Aggæi prophetæ, et Zachariæ filii Addo : et ædificaverunt et construxerunt,
jubente Deo Isra¨el, et jubente Cyro, et Dario, et Artaxerxe regibus Persarum :
15 et compleverunt domum Dei istam, usque ad diem tertium mensis Adar,
qui est annus sextus regni Darii regis. 16 Fecerunt autem filii Isra¨el sacerdotes
et Levitæ, et reliqui filiorum transmigrationis, dedicationem domus Dei
in gaudio. 17 Et obtulerunt in dedicationem domus Dei, vitulos centum, arietes
ducentos, agnos quadringentos, hircos caprarum pro peccato totius Isra¨el
duodecim, juxta numerum tribuum Isra¨el. 18 Et statuerunt sacerdotes in or-
441
Esdræ
dinibus suis, et Levitas in vicibus suis, super opera Dei in Jerusalem, sicut
scriptum est in libro Moysi.
19 Fecerunt autem filii Isra¨el transmigrationis Pascha, quartadecima die
mensis primi. 20 Purificati enim fuerant sacerdotes et Levitæ quasi unus :
omnes mundi ad immolandum Pascha universis filiis transmigrationis, et
fratribus suis sacerdotibus, et sibi. 21 Et comederunt filii Isra¨el, qui reversi
fuerant de transmigratione, et omnes qui se separaverant a coinquinatione
gentium terræ ad eos, ut quærerent Dominum Deum Isra¨el. 22 Et fecerunt
solemnitatem azymorum septem diebus in lætitia, quoniam lætificaverat eos
Dominus, et converterat cor regis Assur ad eos, ut adjuvaret manus eorum in
opere domus Domini Dei Isra¨el.
7 Post hæc autem verba in regno Artaxerxis regis Persarum, Esdras filius
Saraiæ, filii Azariæ, filii Helciæ, 2 filii Sellum, filii Sadoc, filii Achitob,
3 filii Amariæ, filii Azariæ, filii Maraioth, 4 filii Zarahiæ, filii Ozi, filii Bocci,
5 filii Abisue, filii Phinees, filii Eleazar, filii Aaron sacerdotis ab initio. 6 Ipse
Esdras ascendit de Babylone, et ipse scriba velox in lege Moysi, quam Dominus
Deus dedit Isra¨el : et dedit ei rex secundum manum Domini Dei ejus
super eum, omnem petitionem ejus. 7 Et ascenderunt de filiis Isra¨el, et de
filiis sacerdotum, et de filiis Levitarum, et de cantoribus, et de janitoribus, et
de Nathinæis, in Jerusalem, anno septimo Artaxerxis regis. 8 Et venerunt in
Jerusalem mense quinto, ipse est annus septimus regis. 9 Quia in primo die
mensis primi coepit ascendere de Babylone, et in primo die mensis quinti venit
in Jerusalem, juxta manum Dei sui bonam super se. 10 Esdras enim paravit cor
suum, ut investigaret legem Domini, et faceret et doceret in Isra¨el præceptum
et judicium.
11 Hoc est autem exemplar epistolæ edicti, quod dedit rex Artaxerxes Esdræ
sacerdoti, scribæ erudito in sermonibus et præceptis Domini, et cæremoniis
ejus in Isra¨el. 12 Artaxerxes rex regum Esdræ sacerdoti scribæ legis
Dei cæli doctissimo, salutem. 13 A me decretum est, ut cuicumque placuerit
in regno meo de populo Isra¨el, et de sacerdotibus ejus, et de Levitis, ire in
Jerusalem, tecum vadat. 14 A facie enim regis, et septem consiliatorum ejus,
missus es, ut visites Judæam et Jerusalem in lege Dei tui, quæ est in manu
tua : 15 et ut feras argentum et aurum quod rex, et consiliatores ejus, sponte
obtulerunt Deo Isra¨el, cujus in Jerusalem tabernaculum est. 16 Et omne argentum
et aurum quodcumque inveneris in universa provincia Babylonis, et
populus offerre voluerit, et de sacerdotibus quæ sponte obtulerint domui Dei
sui, quæ est in Jerusalem, 17 libere accipe, et studiose eme de hac pecunia vitulos,
arietes, agnos, et sacrificia, et libamina eorum, et offer ea super altare
templi Dei vestri, quod est in Jerusalem. 18 Sed et si quid tibi et fratribus tuis
placuerit de reliquo argento et auro ut faciatis, juxta voluntatem Dei vestri
facite. 19 Vasa quoque, quæ dantur tibi in ministerium domus Dei tui, trade in
conspectu Dei in Jerusalem. 20 Sed et cetera, quibus opus fuerit in domum Dei
tui, quantumcumque necesse est ut expendas, dabitur de thesauro, et de fisco
regis, 21 et a me. Ego Artaxerxes rex, statui atque decrevi omnibus custodibus
arcæ publicæ, qui sunt trans flumen, ut quodcumque petierit a vobis Esdras
sacerdos, scriba legis Dei cæli, absque mora detis, 22 usque ad argenti talenta
centum, et usque ad frumenti coros centum, et usque ad vini batos centum,
et usque ad batos olei centum, sal vero absque mensura. 23 Omne quod ad
ritum Dei cæli pertinet, tribuatur diligenter in domo Dei cæli : ne forte iras-
442
Esdræ
catur contra regnum regis, et filiorum ejus. 24 Vobis quoque notum facimus de
universis sacerdotibus, et Levitis, et cantoribus, et janitoribus, Nathinæis, et
ministris domus Dei hujus, ut vectigal, et tributum, et annonas non habeatis
potestatem imponendi super eos. 25 Tu autem Esdra, secundum sapientiam
Dei tui, quæ est in manu tua, constitue judices et præsides, ut judicent omni
populo qui est trans flumen, his videlicet qui noverunt legem Dei tui : sed et
imperitos docete libere. 26 Et omnis qui non fecerit legem Dei tui, et legem
regis, diligenter, judicium erit de eo sive in mortem, sive in exilium, sive in
condemnationem substantiæ ejus, vel certe in carcerem.
27 Benedictus Dominus Deus patrum nostrorum, qui dedit hoc in corde
regis ut glorificaret domum Domini quæ est in Jerusalem, 28 et in me inclinavit
misericordiam suam coram rege et consiliatoribus ejus, et universis principibus
regis potentibus : et ego confortatus manu Domini Dei mei, quæ erat in
me, congregavi de Isra¨el principes qui ascenderent mecum.
8 Hi sunt ergo principes familiarum, et genealogia eorum, qui ascenderunt
mecum in regno Artaxerxis regis de Babylone. 2 De filiis Phinees, Gersom.
De filiis Ithamar, Daniel. De filiis David, Hattus. 3 De filiis Secheniæ, filiis
Pharos, Zacharias : et cum eo numerati sunt viri centum quinquaginta. 4 De
filiis Phahath Moab, Elio¨enai filius Zarehe, et cum eo ducenti viri. 5 De filiis
Secheniæ, filius Ezechiel, et cum eo trecenti viri. 6 De filiis Adan, Abed filius
Jonathan, et cum eo quinquaginta viri. 7 De filiis Alam, Isaias filius Athaliæ,
et cum eo septuaginta viri. 8 De filiis Saphatiæ, Zebedia filius Micha¨el, et cum
eo octoginta viri. 9 De filiis Joab, Obedia filius Jahiel, et cum eo ducenti decem
et octo viri. 10 De filiis Selomith, filius Josphiæ, et cum eo centum sexaginta
viri. 11 De filiis Bebai, Zacharias filius Bebai, et cum eo viginti octo viri. 12 De
filiis Azgad, Johanan filius Eccetan, et cum eo centum et decem viri. 13 De
filiis Adonicam, qui erant novissimi : et hæc nomina eorum : Elipheleth, et
Jehiel, et Samaias, et cum eis sexaginta viri. 14 De filii Begui, Uthai et Zachur,
et cum eis septuaginta viri.
15 Congregavi autem eos ad fluvium qui decurrit ad Ahava, et mansimus
ibi tribus diebus : quæsivique in populo et in sacerdotibus de filiis Levi, et non
inveni ibi. 16 Itaque misi Eliezer, et Ariel, et Semeiam, et Elnathan, et Jarib, et
alterum Elnathan, et Nathan, et Zachariam, et Mosollam principes : et Jojarib,
et Elnathan sapientes. 17 Et misi eos ad Eddo, qui est primus in Chasphiæ
loco, et posui in ore eorum verba, quæ loquerentur ad Eddo, et fratres ejus
Nathinæos in loco Chasphiæ, ut adducerent nobis ministros domus Dei nostri.
18 Et adduxerunt nobis per manum Dei nostri bonam super nos, virum
doctissimum de filiis Moholi filii Levi, filii Isra¨el, et Sarabiam et filios ejus et
fratres ejus decem et octo, 19 et Hasabiam, et cum eo Isaiam de filiis Merari,
fratresque ejus, et filios ejus viginti : 20 et de Nathinæis, quos dederat David
et principes ad ministeria Levitarum, Nathinæos ducentos viginti : omnes hi
suis nominibus vocabantur. 21 Et prædicavi ibi jejunium juxta fluvium Ahava,
ut affligeremur coram Domino Deo nostro, et peteremus ab eo viam rectam
nobis et filiis nostris, universæque substantiæ nostræ. 22 Erubui enim petere a
rege auxilium et equites, qui defenderent nos ab inimico in via : quia dixeramus
regi : Manus Dei nostri est super omnes qui quærunt eum in bonitate :
et imperium ejus, et fortitudo ejus, et furor, super omnes qui derelinquunt
eum. 23 Jejunavimus autem, et rogavimus Deum nostrum per hoc : et evenit
nobis prospere. 24 Et separavi de principibus sacerdotum duodecim, Sarabi-
443
Esdræ
am, et Hasabiam, et cum eis de fratribus eorum decem : 25 appendique eis
argentum et aurum, et vasa consecrata domus Dei nostri, quæ obtulerat rex
et consiliatores ejus, et principes ejus, universusque Isra¨el eorum qui inventi
fuerant : 26 et appendi in manibus eorum argenti talenta sexcenta quinquaginta,
et vasa argentea centum, auri centum talenta : 27 et crateres aureos viginti,
qui habebant solidos millenos, et vasa æris fulgentis optimi duo, pulchra ut
aurum. 28 Et dixi eis : Vos sancti Domini, et vasa sancta, et argentum et aurum,
quod sponte oblatum est Domino Deo patrum nostrorum : 29 vigilate et
custodite, donec appendatis coram principibus sacerdotum, et Levitarum, et
ducibus familiarum Isra¨el in Jerusalem, in thesaurum domus Domini. 30 Susceperunt
autem sacerdotes et Levitæ pondus argenti, et auri, et vasorum, ut
deferrent Jerusalem in domum Dei nostri. 31 Promovimus ergo a flumine
Ahava duodecimo die mensis primi ut pergeremus Jerusalem : et manus Dei
nostri fuit super nos, et liberavit nos de manu inimici et insidiatoris in via.
32 Et venimus Jerusalem, et mansimus ibi tribus diebus. 33 Die autem quarta
appensum est argentum, et aurum, et vasa in domo Dei nostri per manum
Meremoth filii Uriæ sacerdotis, et cum eo Eleazar filius Phinees, cumque eis
Jozabed filius Josue, et Noadaia filius Bennoi Levitæ, 34 juxta numerum et
pondus omnium : descriptumque est omne pondus in tempore illo. 35 Sed
et qui venerant de captivitate filii transmigrationis, obtulerunt holocautomata
Deo Isra¨el, vitulos duodecim pro omni populo Isra¨el, arietes nonaginta sex,
agnos septuaginta septem, hircos pro peccato duodecim : omnia in holocaustum
Domino. 36 Dederunt autem edicta regis satrapis qui erant de conspectu
regis, et ducibus trans flumen, et elevaverunt populum et domum Dei.
9 Postquam autem hæc completa sunt, accesserunt ad me principes, dicentes
: Non est separatus populus Isra¨el, sacerdotes et Levitæ, a populis
terrarum et abominationibus eorum : Chananæi videlicet, et Hethæi, et
Pherezæi, et Jebusæi, et Ammonitarum, et Moabitarum, et Ægyptiorum, et
Amorrhæorum : 2 tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis, et commiscuerunt
semen sanctum cum populis terrarum : manus etiam principum
et magistratuum fuit in transgressione hac prima. 3 Cumque audissem sermonem
istum, scidi pallium meum et tunicam, et evelli capillos capitis mei et
barbæ, et sedi moerens. 4 Convenerunt autem ad me omnes qui timebant verbum
Dei Isra¨el, pro transgressione eorum qui de captivitate venerant, et ego
sedebam tristis usque ad sacrificium vespertinum : 5 et in sacrificio vespertino,
surrexi de afflictione mea, et scisso pallio et tunica, curvavi genua mea, et
expandi manus meas ad Dominum Deum meum.
6 Et dixi : Deus meus, confundor et erubesco levare faciem meam ad te :
quoniam iniquitates nostræ multiplicatæ sunt super caput nostrum, et delicta
nostra creverunt usque ad cælum, 7 a diebus patrum nostrorum : sed et nos
ipsi peccavimus graviter usque ad diem hanc, et in iniquitatibus nostris traditi
sumus ipsi, et reges nostri, et sacerdotes nostri, in manum regum terrarum,
et in gladium, et in captivitatem, et in rapinam, et in confusionem vultus,
sicut et die hac. 8 Et nunc quasi parum et ad momentum facta est deprecatio
nostra apud Dominum Deum nostrum, ut dimitterentur nobis reliquiæ, et
daretur nobis paxillus in loco sancto ejus, et illuminaret oculos nostros Deus
noster, et daret nobis vitam modicam in servitute nostra : 9 quia servi sumus,
et in servitute nostra non dereliquit nos Deus noster, sed inclinavit super nos
misericordiam coram rege Persarum, ut daret nobis vitam, et sublimaret do-
444
Esdræ
mum Dei nostri, et exstrueret solitudines ejus, et daret nobis sepem in Juda et
Jerusalem.
10 Et nunc quid dicemus, Deus noster, post hæc ? Quia dereliquimus mandata
tua, 11 quæ præcepisti in manu servorum tuorum prophetarum, dicens :
Terra, ad quam vos ingredimini ut possideatis eam, terra immunda est juxta
immunditiam populorum, ceterarumque terrarum, abominationibus eorum
qui repleverunt eam ab ore usque ad os in coinquinatione sua. 12 Nunc ergo
filias vestras ne detis filiis eorum, et filias eorum ne accipiatis filiis vestris, et
non quæratis pacem eorum et prosperitatem eorum usque in æternum : ut
confortemini, et comedatis quæ bona sunt terræ, et hæredes habeatis filios vestros
usque in sæculum. 13 Et post omnia quæ venerunt super nos in operibus
nostris pessimis, et in delicto nostro magno, quia tu, Deus noster, liberasti nos
de iniquitate nostra, et dedisti nobis salutem sicut est hodie, 14 ut non converteremur,
et irrita faceremus mandata tua, neque matrimonia jungeremus cum
populis abominationum istarum. Numquid iratus es nobis usque ad consummationem,
ne dimitteres nobis reliquias ad salutem ? 15 Domine Deus Isra¨el,
justus es tu : quoniam derelicti sumus, qui salvaremur sicut die hac. Ecce
coram te sumus in delicto nostro : non enim stari potest coram te super hoc.
10 Sic ergo orante Esdra, et implorante eo et flente, et jacente ante templum
Dei, collectus est ad eum de Isra¨el coetus grandis nimis virorum
et mulierum et puerorum, et flevit populus fletu multo. 2 Et respondit Sechenias
filius Jehiel de filiis Ælam, et dixit Esdræ : Nos prævaricati sumus in
Deum nostrum, et duximus uxores alienigenas de populis terræ : et nunc, si
est poenitentia in Isra¨el super hoc, 3 percutiamus foedus cum Domino Deo nostro,
ut projiciamus universas uxores, et eos qui de his nati sunt, juxta voluntatem
Domini, et eorum qui timent præceptum Domini Dei nostri : secundum
legem fiat. 4 Surge, tuum est decernere, nosque erimus tecum : confortare, et
fac. 5 Surrexit ergo Esdras, et adjuravit principes sacerdotum et Levitarum,
et omnem Isra¨el, ut facerent secundum verbum hoc : et juraverunt. 6 Et surrexit
Esdras ante domum Dei, et abiit ad cubiculum Johanan filii Eliasib, et
ingressus est illuc : panem non comedit, et aquam non bibit : lugebat enim
transgressionem eorum, qui venerant de captivitate. 7 Et missa est vox
in Juda et in Jerusalem omnibus filiis transmigrationis, ut congregarentur in
Jerusalem : 8 et omnis qui non venerit in tribus diebus juxta consilium principum
et seniorum, auferetur universa substantia ejus, et ipse abjicietur de
coetu transmigrationis. 9 Convenerunt igitur omnes viri Juda et Benjamin in
Jerusalem tribus diebus : ipse est mensis nonus, vigesimo die mensis : et sedit
omnis populus in platea domus Dei, trementes pro peccato, et pluviis.
10 Et surrexit Esdras sacerdos, et dixit ad eos : Vos transgressi estis, et
duxistis uxores alienigenas, ut adderetis super delictum Isra¨el. 11 Et nunc
date confessionem Domino Deo patrum vestrorum, et facite placitum ejus, et
separamini a populis terræ, et ab uxoribus alienigenis. 12 Et respondit universa
multitudo, dixitque voce magna : Juxta verbum tuum ad nos, sic fiat.
13 Verumtamen quia populus multus est, et tempus pluviæ, et non sustinemus
stare foris, et opus non est diei unius vel duorum (vehementer quippe
peccavimus in sermone isto), 14 constituantur principes in universa multitudine
: et omnes in civitatibus nostris qui duxerunt uxores alienigenas veniant
in temporibus statutis, et cum his seniores per civitatem et civitatem, et judices
ejus, donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc. 15 Igitur
445
Esdræ
Jonathan filius Azahel, et Jaasia filius Thecue, steterunt super hoc, et Messollam
et Sebethai Levites adjuverunt eos : 16 feceruntque sic filii transmigrationis.
Et abierunt Esdras sacerdos, et viri principes familiarum, in domos
patrum suorum, et omnes per nomina sua, et sederunt in die primo mensis
decimi ut quærerent rem. 17 Et consummati sunt omnes viri, qui duxerant
uxores alienigenas, usque ad diem primam mensis primi.
18 Et inventi sunt de filiis sacerdotum qui duxerant uxores alienigenas. De
filiis Josue filii Josedec, et fratres ejus, Maasia, et Eliezer, et Jarib, et Godolia.
19 Et dederunt manus suas ut ejicerent uxores suas, et pro delicto suo arietem
de ovibus offerrent. 20 Et de filiis Emmer, Hanani, et Zebedia. 21 Et de filiis
Harim, Maasia, et Elia, et Semeia, et Jehiel, et Ozias. 22 Et de filiis Pheshur,
Elio¨enai, Maasia, Isma¨el, Nathana¨el, Jozabed, et Elasa. 23 Et de filiis Levitarum,
Jozabed, et Semei, et Celaia, ipse est Calita, Phataia, Juda, et Eliezer.
24 Et de cantoribus, Eliasib. Et de janitoribus, Sellum, et Telem, et Uri. 25 Et
ex Isra¨el, de filiis Pharos, Remeia, et Jesia, et Melchia, et Miamin, et Eliezer,
et Melchia, et Banea. 26 Et de filiis Ælam, Mathania, Zacharias, et Jehiel, et
Abdi, et Jerimoth, et Elia. 27 Et de filiis Zethua, Elio¨enai, Eliasib, Mathania,
et Jerimuth, et Zabad, et Aziza. 28 Et de filiis Bebai, Johanan, Hanania, Zabbai,
Athalai. 29 Et de filiis Bani, Mosollam, et Melluch, et Adaia, Jasub, et
Saal, et Ramoth. 30 Et de filiis Phahath Moab, Edna, et Chalal, Banaias, et
Maasias, Mathanias, Beseleel, Bennui, et Manasse. 31 Et de filiis Herem, Eliezer,
Josue, Melchias, Semeias, Simeon, 32 Benjamin, Maloch, Samarias. 33 Et
de filiis Hasom, Mathanai, Mathatha, Zabad, Eliphelet, Jermai, Manasse, Semei.
34 De filiis Bani, Maadi, Amram, et Vel, 35 Baneas, et Badaias, Cheliau,
36 Vania, Marimuth, et Eliasib, 37 Mathanias, Mathanai, et Jasi, 38 et Bani, et
Bennui, Semei, 39 et Salmias, et Nathan, et Adaias, 40 et Mechnedebai, Sisai,
Sarai, 41 Ezrel, et Selemiau, Semeria, 42 Sellum, Amaria, Joseph. 43 De filiis
Nebo, Jehiel, Mathathias, Zabad, Zabina, Jeddu, et Jo¨el, et Banaia. 44 Omnes
hi acceperant uxores alienigenas, et fuerunt ex eis mulieres, quæ pepererant
filios.
446
Liber Nehemiæ
1Verba Nehemiæ filii Helchiæ. Et factum est in mense Casleu, anno vigesimo,
et ego eram in Susis castro. 2 Et venit Hanani, unus de fratribus meis,
ipse et viri ex Juda : et interrogavi eos de Judæis qui remanserant, et supererant
de captivitate, et Jerusalem. 3 Et dixerunt mihi : Qui remanserunt, et
relicti sunt de captivitate ibi in provincia, in afflictione magna sunt, et in opprobrio
: et murus Jerusalem dissipatus est, et portæ ejus combustæ sunt igni.
4 Cumque audissem verba hujuscemodi, sedi, et flevi, et luxi diebus multis :
jejunabam, et orabam ante faciem Dei cæli : 5 et dixi : Quæso, Domine Deus
cæli fortis, magne atque terribilis, qui custodis pactum et misericordiam cum
his qui te diligunt, et custodiunt mandata tua : 6 fiant aures tuæ auscultantes,
et oculi tui aperti, ut audias orationem servi tui, quam ego oro coram te hodie
nocte et die pro filiis Isra¨el servis tuis : et confiteor pro peccatis filiorum Isra
¨el, quibus peccaverunt tibi : ego et domus patris mei peccavimus, 7 vanitate
seducti sumus, et non custodivimus mandatum tuum, et cæremonias, et judicia
quæ præcepisti Moysi famulo tuo. 8 Memento verbi quod mandasti Moysi
servo tuo, dicens : Cum transgressi fueritis, ego dispergam vos in populos :
9 et si revertamini ad me, et custodiatis præcepta mea, et faciatis ea : etiamsi
abducti fueritis ad extrema cæli, inde congregabo vos, et reducam in locum
quem elegi ut habitaret nomen meum ibi. 10 Et ipsi servi tui, et populus tuus,
quos redemisti in fortitudine tua magna, et in manu tua valida. 11 Obsecro,
Domine, sit auris tua attendens ad orationem servi tui, et ad orationem servorum
tuorum, qui volunt timere nomen tuum : et dirige servum tuum hodie,
et da ei misericordiam ante virum hunc. Ego enim eram pincerna regis.
2 Factum est autem in mense Nisan, anno vigesimo Artaxerxis regis : et
vinum erat ante eum, et levavi vinum, et dedi regi : et eram quasi languidus
ante faciem ejus. 2 Dixitque mihi rex : Quare vultus tuus tristis est,
cum te ægrotum non videam ? non est hoc frustra, sed malum nescio quod in
corde tuo est. Et timui valde, ac nimis : 3 et dixi regi : Rex, in æternum vive :
quare non moereat vultus meus, quia civitas domus sepulchrorum patris mei
deserta est, et portæ ejus combustæ sunt igni ? 4 Et ait mihi rex : Pro qua re
postulas ? Et oravi Deum cæli, 5 et dixi ad regem : Si videtur regi bonum,
et si placet servus tuus ante faciem tuam, ut mittas me in Judæam ad civitatem
sepulchri patris mei, et ædificabo eam. 6 Dixitque mihi rex, et regina
quæ sedebat juxta eum : Usque ad quod tempus erit iter tuum, et quando
reverteris ? Et placuit ante vultum regis, et misit me : et constitui ei tempus.
7 Et dixi regi : Si regi videtur bonum, epistolas det mihi ad duces regionis
trans flumen, ut traducant me, donec veniam in Judæam : 8 et epistolam
ad Asaph custodem saltus regis, ut det mihi ligna, ut tegere possim portas
turris domus, et muros civitatis, et domum quam ingressus fuero. Et dedit
mihi rex juxta manum Dei mei bonam mecum. 9 Et veni ad duces regionis
trans flumen, dedique eis epistolas regis. Miserat autem rex mecum principes
militum, et equites. 10 Et audierunt Sanaballat Horonites, et Tobias servus
Ammanites : et contristati sunt afflictione magna, quod venisset homo qui
quæreret prosperitatem filiorum Isra¨el.
11 Et veni Jerusalem, et eram ibi tribus diebus. 12 Et surrexi nocte ego, et
viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam quid Deus dedisset in corde meo
ut facerem in Jerusalem : et jumentum non erat mecum, nisi animal cui sedeNehemiæ
bam. 13 Et egressus sum per portam vallis nocte, et ante fontem draconis, et
ad portam stercoris, et considerabam murum Jerusalem dissipatum, et portas
ejus consumptas igni. 14 Et transivi ad portam fontis, et ad aquæductum
regis, et non erat locus jumento cui sedebam ut transiret. 15 Et ascendi per
torrentem nocte, et considerabam murum, et reversus veni ad portam vallis,
et redii. 16 Magistratus autem nesciebant quo abiissem, aut quid ego facerem :
sed et Judæis, et sacerdotibus, et optimatibus, et magistratibus, et reliquis qui
faciebant opus, usque ad id loci nihil indicaveram. 17 Et dixi eis : Vos nostis
afflictionem in qua sumus : quia Jerusalem deserta est, et portæ ejus consumptæ
sunt igni : venite, et ædificemus muros Jerusalem, et non simus ultra
opprobrium. 18 Et indicavi eis manum Dei mei, quod esset bona mecum, et
verba regis quæ locutus esset mihi, et aio : Surgamus, et ædificemus. Et confortatæ
sunt manus eorum in bono. 19 Audierunt autem Sanaballat Horonites,
et Tobias servus Ammanites, et Gosem Arabs, et subsannaverunt nos, et despexerunt,
dixeruntque : Quæ est hæc res quam facitis ? numquid contra
regem vos rebellatis ? 20 Et reddidi eis sermonem, dixique ad eos : Deus cæli
ipse nos juvat, et nos servi ejus sumus : surgamus et ædificemus : vobis autem
non est pars, et justitia, et memoria in Jerusalem.
3 Et surrexit Eliasib sacerdos magnus, et fratres ejus sacerdotes, et ædificaverunt
portam gregis : ipsi sanctificaverunt eam, et statuerunt valvas
ejus, et usque ad turrim centum cubitorum sanctificaverunt eam, usque ad
turrim Hananeel. 2 Et juxta eum ædificaverunt viri Jericho : et juxta eum
ædificavit Zachur filius Amri.
3 Portam autem piscium ædificaverunt filii Asnaa : ipsi texerunt eam, et
statuerunt valvas ejus, et seras, et vectes. Et juxta eos ædificavit Marimuth
filius Uriæ, filii Accus. 4 Et juxta eum ædificavit Mosollam filius Barachiæ,
filii Mesezebel : et juxta eos ædificavit Sadoc filius Baana. 5 Et juxta eos
ædificaverunt Thecueni : optimates autem eorum non supposuerunt colla sua
in opere Domini sui.
6 Et portam veterem ædificaverunt Jojada filius Phasea, et Mosollam filius
Besodia : ipsi texerunt eam, et statuerunt valvas ejus, et seras, et vectes.
7 Et juxta eos ædificaverunt Meltias Gabaonites, et Jadon Meronathites, viri de
Gabaon et Maspha, pro duce qui erat in regione trans flumen. 8 Et juxta eum
ædificavit Eziel filius Araia aurifex : et juxta eum ædificavit Ananias filius
pigmentarii : et dimiserunt Jerusalem usque ad murum plateæ latioris. 9 Et
juxta eum ædificavit Raphaia filius Hur, princeps vici Jerusalem. 10 Et juxta
eum ædificavit Jedaia filius Haromaph contra domum suam : et juxta eum
ædificavit Hattus filius Haseboniæ. 11 Mediam partem vici ædificavit Melchias
filius Herem, et Hasub filius Phahath Moab, et turrim furnorum. 12 Et juxta
eum ædificavit Sellum filius Alohes, princeps mediæ partis vici Jerusalem,
ipse et filiæ ejus. 13 Et portam vallis ædificavit Hanun, et habitatores Zano¨e :
ipsi ædificaverunt eam, et statuerunt valvas ejus, et seras, et vectes, et mille
cubitos in muro usque ad portam sterquilinii. 14 Et portam sterquilinii ædificavit
Melchias filius Rechab, princeps vici Bethacharam : ipse ædificavit eam,
et statuit valvas ejus, et seras, et vectes. 15 Et portam fontis ædificavit Sellum
filius Cholhoza, princeps pagi Maspha : ipse ædificavit eam, et texit, et statuit
valvas ejus, et seras, et vectes, et muros piscinæ Silo¨e in hortum regis, et usque
ad gradus qui descendunt de civitate David.
16 Post eum ædificavit Nehemias filius Azboc, princeps dimidiæ partis vici
448
Nehemiæ
Bethsur, usque contra sepulchrum David, et usque ad piscinam quæ grandi
opere constructa est, et usque ad domum fortium. 17 Post eum ædificaverunt
Levitæ, Rehum filius Benni : post eum ædificavit Hasebias princeps dimidiæ
partis vici Ceilæ in vico suo. 18 Post eum ædificaverunt fratres eorum : Bavai
filius Enadad, princeps dimidiæ partis Ceilæ : 19 et ædificavit juxta eum Azer
filius Josue, princeps Maspha, mensuram secundam, contra ascensum firmissimi
anguli. 20 Post eum in monte ædificavit Baruch filius Zachai mensuram
secundam, ab angulo usque ad portam domus Eliasib sacerdotis magni.
21 Post eum ædificavit Merimuth filius Uriæ filii Haccus, mensuram secundam,
a porta domus Eliasib, donec extenderetur domus Eliasib. 22 Et post
eum ædificaverunt sacerdotes, viri de campestribus Jordanis. 23 Post eum
ædificavit Benjamin et Hasub contra domum suam : et post eum ædificavit
Azarias filius Maasiæ filii Ananiæ contra domum suam. 24 Post eum ædificavit
Bennui filius Henadad mensuram secundam, a domo Azariæ usque ad
flexuram, et usque ad angulum. 25 Phalel filius Ozi contra flexuram, et turrim
quæ eminet de domo regis excelsa, id est, in atrio carceris : post eum Phadaia
filius Pharos.
26 Nathinæi autem habitabant in Ophel usque contra portam aquarum ad
orientem, et turrim quæ prominebat. 27 Post eum ædificaverunt Thecueni
mensuram secundam e regione, a turre magna et eminente usque ad murum
templi. 28 Sursum autem a porta equorum ædificaverunt sacerdotes,
unusquisque contra domum suam. 29 Post eos ædificavit Sadoc filius Emmer
contra domum suam. Et post eum ædificavit Semaia filius Secheniæ, custos
portæ orientalis. 30 Post eum ædificavit Hanania filius Selemiæ, et Hanun filius
Seleph sextus, mensuram secundam : post eum ædificavit Mosollam filius
Barachiæ, contra gazophylacium suum. Post eum ædificavit Melchias filius
aurificis usque ad domum Nathinæorum, et scruta vendentium contra portam
judicialem, et usque ad coenaculum anguli. 31 Et inter coenaculum anguli
in porta gregis, ædificaverunt aurifices et negotiatores.
4 Factum est autem, cum audisset Sanaballat quod ædificaremus murum,
iratus est valde : et motus nimis subsannavit Judæos, 2 et dixit coram
fratribus suis, et frequentia Samaritanorum : Quid Judæi faciunt imbecilles ?
num dimittent eos gentes ? num sacrificabunt, et complebunt in una die ?
numquid ædificare poterunt lapides de acervis pulveris, qui combusti sunt ?
3 Sed et Tobias Ammanites, proximus ejus, ait : Ædificent : si ascenderit
vulpes, transiliet murum eorum lapideum. 4 Audi, Deus noster, quia facti
sumus despectui : converte opprobrium super caput eorum, et da eos in
despectionem in terra captivitatis. 5 Ne operias iniquitatem eorum, et peccatum
eorum coram facie tua non deleatur, quia irriserunt ædificantes. 6 Itaque
ædificavimus murum, et conjunximus totum usque ad partem dimidiam : et
provocatum est cor populi ad operandum. 7 Factum est autem, cum audisset
Sanaballat, et Tobias, et Arabes, et Ammanitæ, et Azotii, quod obducta esset
cicatrix muri Jerusalem, et quod coepissent interrupta concludi, irati sunt
nimis. 8 Et congregati sunt omnes pariter ut venirent, et pugnarent contra
Jerusalem, et molirentur insidias. 9 Et oravimus Deum nostrum, et posuimus
custodes super murum die ac nocte contra eos. 10 Dixit autem Judas : Debilitata
est fortitudo portantis, et humus nimia est, et nos non poterimus ædificare
murum. 11 Et dixerunt hostes nostri : Nesciant, et ignorent donec veniamus
in medium eorum, et interficiamus eos, et cessare faciamus opus. 12 Factum
449
Nehemiæ
est autem venientibus Judæis qui habitabant juxta eos, et dicentibus nobis per
decem vices, ex omnibus locis quibus venerant ad nos, 13 statui in loco post
murum per circuitum populum in ordinem cum gladiis suis, et lanceis, et arcubus.
14 Et perspexi atque surrexi : et aio ad optimates et magistratus, et
ad reliquam partem vulgi : Nolite timere a facie eorum : Domini magni et
terribilis mementote, et pugnate pro fratribus vestris, filiis vestris, et filiabus
vestris, et uxoribus vestris, et domibus vestris. 15 Factum est autem, cum audissent
inimici nostri nuntiatum esse nobis, dissipavit Deus consilium eorum.
Et reversi sumus omnes ad muros, unusquisque ad opus suum. 16 Et factum
est a die illa, media pars juvenum eorum faciebat opus, et media parata erat
ad bellum : et lanceæ, et scuta, et arcus, et loricæ, et principes post eos in
omni domo Juda. 17 Ædificantium in muro, et portantium onera, et imponentium
: una manu sua faciebat opus, et altera tenebat gladium : 18 ædificentium
enim unusquisque gladio erat accinctus renes. Et ædificabant, et clangebant
buccina juxta me. 19 Et dixi ad optimates, et ad magistratus, et ad reliquam
partem vulgi : Opus grande est et latum, et nos separati sumus in muro procul
alter ab altero : 20 in loco quocumque audieritis clangorem tubæ, illuc concurrite
ad nos : Deus noster pugnabit pro nobis. 21 Et nos ipsi faciamus opus,
et media pars nostrum teneat lanceas ab ascensu auroræ donec egrediantur
astra. 22 In tempore quoque illo dixi populo : Unusquisque cum puero suo
maneat in medio Jerusalem, et sint nobis vices per noctem et diem ad operandum.
23 Ego autem et fratres mei, et pueri mei, et custodes, qui erant post
me, non deponebamus vestimenta nostra : unusquisque tantum nudabatur
ad baptismum.
5 Et factus est clamor populi et uxorum ejus magnus adversus fratres suos
Judæos. 2 Et erant qui dicerent : Filii nostri et filiæ nostræ multæ sunt
nimis : accipiamus pro pretio eorum frumentum, et comedamus, et vivamus.
3 Et erant qui dicerent : Agros nostros, et vineas, et domus nostras opponamus,
et accipiamus frumentum in fame. 4 Et alii dicebant : Mutuo sumamus
pecunias in tributa regis, demusque agros nostros et vineas : 5 et nunc sicut
carnes fratrum nostrorum, sic carnes nostræ sunt : et sicut filii eorum, ita et
filii nostri : ecce nos subjugamus filios nostros et filias nostras in servitutem,
et de filiabus nostris sunt famulæ, nec habemus unde possint redimi : et agros
nostros et vineas nostras alii possident. 6 Et iratus sum nimis cum audissem
clamorem eorum secundum verba hæc : 7 cogitavitque cor meum mecum, et
increpavi optimates et magistratus, et dixi eis : Usurasne singuli a fratribus
vestris exigitis ? Et congregavi adversum eos concionem magnam, 8 et dixi
eis : Nos, ut scitis, redemimus fratres nostros Judæos, qui venditi fuerant gentibus
secundum possibilitatem nostram : et vos igitur vendetis fratres vestros,
et redimemus eos ? Et siluerunt, nec invenerunt quid responderent. 9 Dixique
ad eos : Non est bona res quam facitis : quare non in timore Dei nostri
ambulastis, ne exprobretur nobis a gentibus inimicis nostris ? 10 Et ego, et
fratres mei, et pueri mei commodavimus plurimis pecuniam et frumentum.
Non repetamus in commune istud : æs alienum concedamus quod debetur
nobis. 11 Reddite eis hodie agros suos, et vineas suas, et oliveta sua, et domos
suas : quin potius et centesimum pecuniæ, frumenti, vini et olei, quam
exigere soletis ab eis, date pro illis. 12 Et dixerunt : Reddemus, et ab eis nihil
quæremus : sicque faciemus ut loqueris. Et vocavi sacerdotes, et adjuravi eos
ut facerent juxta quod dixeram. 13 Insuper excussi sinum meum, et dixi : Sic
450
Nehemiæ
excutiat Deus omnem virum qui non compleverit verbum istud, de domo sua,
et de laboribus suis : sic excutiatur, et vacuus fiat. Et dixit universa multitudo :
Amen : et laudaverunt Deum. Fecit ergo populus sicut erat dictum.
14 A die autem illa, qua præceperat rex mihi ut essem dux in terra Juda,
ab anno vigesimo usque ad annum trigesimum secundum Artaxerxis regis
per annos duodecim, ego et fratres mei annonas quæ ducibus debebantur
non comedimus. 15 Duces autem primi, qui fuerant ante me, gravaverunt
populum, et acceperunt ab eis in pane, et vino, et pecunia, quotidie siclos
quadraginta : sed et ministri eorum depresserunt populum. Ego autem non
feci ita propter timorem Dei : 16 quin potius in opere muri ædificavi, et agrum
non emi, et omnes pueri mei congregati ad opus erant. 17 Judæi quoque et
magistratus centum quinquaginta viri, et qui veniebant ad nos de gentibus
quæ in circuitu nostro sunt, in mensa mea erant. 18 Parabatur autem mihi
per dies singulos bos unus, arietes sex electi, exceptis volatilibus, et inter dies
decem vina diversa, et alia multa tribuebam : insuper et annonas ducatus mei
non quæsivi : valde enim attenuatus erat populus. 19 Memento mei, Deus
meus, in bonum, secundum omnia quæ feci populo huic.
6 Factum est autem, cum audisset Sanaballat, et Tobias, et Gossem Arabs,
et ceteri inimici nostri, quod ædificassem ego murum, et non esset in ipso
residua interruptio (usque ad tempus autem illud valvas non posueram in
portis), 2 miserunt Sanaballat et Gossem ad me, dicentes : Veni, et percutiamus
foedus pariter in viculis in campo Ono. Ipsi autem cogitabant ut facerent
mihi malum. 3 Misi ergo ad eos nuntios, dicens : Opus grande ego facio,
et non possum descendere, ne forte negligatur cum venero, et descendero
ad vos. 4 Miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quatuor vices :
et respondi eis juxta sermonem priorem. 5 Et misit ad me Sanaballat juxta
verbum prius quinta vice puerum suum, et epistolam habebat in manu sua
scriptam hoc modo : 6 In gentibus auditum est, et Gossem dixit, quod tu et
Judæi cogitetis rebellare, et propterea ædifices murum, et levare te velis super
eos regem : propter quam causam 7 et prophetas posueris, qui prædicent de
te in Jerusalem, dicentes : Rex in Judæa est. Auditurus est rex verba hæc :
idcirco nunc veni, ut ineamus consilium pariter. 8 Et misi ad eos, dicens :
Non est factum secundum verba hæc, quæ tu loqueris : de corde enim tuo
tu componis hæc. 9 Omnes enim hi terrebant nos, cogitantes quod cessarent
manus nostræ ab opere, et quiesceremus : quam ob causam magis confortavi
manus meas.
10 Et ingressus sum domum Semaiæ filii Dalaiæ filii Metabeel secreto. Qui
ait : Tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi, et claudamus portas
ædis : quia venturi sunt ut interficiant te, et nocte venturi sunt ad occidendum
te. 11 Et dixi : Num quisquam similis mei fugit ? et quis ut ego ingredietur
templum, et vivet ? non ingrediar. 12 Et intellexi quod Deus non misisset eum,
sed quasi vaticinans locutus esset ad me, et Tobias et Sanaballat conduxissent
eum. 13 Acceperat enim pretium, ut territus facerem, et peccarem, et haberent
malum quod exprobrarent mihi. 14 Memento mei, Domine, pro Tobia et
Sanaballat, juxta opera eorum talia : sed et Noadiæ prophetæ, et ceterorum
prophetarum, qui terrebant me.
15 Completus est autem murus vigesimo quinto die mensis Elul, quinquaginta
duobus diebus. 16 Factum est ergo cum audissent omnes inimici nostri,
ut timerent universæ gentes quæ erant in circuitu nostro, et conciderent in-
451
Nehemiæ
tra semetipsos, et scirent quod a Deo factum esset opus hoc. 17 Sed et in
diebus illis multæ optimatum Judæorum epistolæ mittebantur ad Tobiam, et
a Tobia veniebant ad eos. 18 Multi enim erant in Judæa habentes juramentum
ejus, quia gener erat Secheniæ filii Area, et Johanan filius ejus acceperat filiam
Mosollam filii Barachiæ : 19 sed et laudabant eum coram me, et verba mea
nuntiabant ei : et Tobias mittebat epistolas ut terreret me.
7 Postquam autem ædificatus est murus, et posui valvas, et recensui janitores,
et cantores, et Levitas, 2 præcepi Hanani fratri meo, et Hananiæ
principi domus de Jerusalem (ipse enim quasi vir verax et timens Deum
plus ceteris videbatur), 3 et dixi eis : Non aperiantur portæ Jerusalem usque
ad calorem solis. Cumque adhuc assisterent, clausæ portæ sunt, et oppilatæ
: et posui custodes de habitatoribus Jerusalem, singulos per vices suas,
et unumquemque contra domum suam. 4 Civitas autem erat lata nimis et
grandis, et populus parvus in medio ejus, et non erant domus ædificatæ.
5 Deus autem dedit in corde meo, et congregavi optimates, et magistratus,
et vulgus, ut recenserem eos : et inveni librum census eorum qui ascenderant
primum, et inventum est scriptum in eo. 6 Isti filii provinciæ, qui ascenderunt
de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex
Babylonis, et reversi sunt in Jerusalem et in Judæam, unusquisque in civitatem
suam. 7 Qui venerunt cum Zorobabel, Josue, Nehemias, Azarias, Raamias,
Nahamani, Mardochæus, Belsam, Mespharath, Begoai, Nahum, Baana.
Numerus virorum populi Isra¨el : 8 filii Pharos, duo millia centum septuaginta
duo : 9 filii Saphatia, trecenti septuaginta duo : 10 filii Area, sexcenti
quinquaginta duo : 11 filii Phahathmoab filiorum Josue et Joab, duo millia
octingenti decem et octo : 12 filii Ælam, mille ducenti quinquaginta quatuor :
13 filii Zethua, octingenti quadraginta quinque : 14 filii Zachai, septingenti sexaginta
: 15 filii Bannui, sexcenti quadraginta octo : 16 filii Bebai, sexcenti viginti
octo : 17 filii Azgad, duo millia trecenti viginti duo : 18 filii Adonicam, sexcenti
sexaginta septem : 19 filii Beguai, duo millia sexaginta septem : 20 filii
Adin, sexcenti quinquaginta quinque : 21 filii Ater, filii Hezeciæ, nonaginta octo
: 22 filii Hasem, trecenti viginti octo : 23 filii Besai, trecenti viginti quatuor :
24 filii Hareph, centum duodecim : 25 filii Gabaon, nonaginta quinque : 26 filii
Bethlehem et Netupha, centum octoginta octo. 27 Viri Anathoth, centum viginti
octo. 28 Viri Bethazmoth, quadraginta duo. 29 Viri Cariathiarim, Cephira,
et Beroth, septingenti quadraginta tres. 30 Viri Rama et Geba, sexcenti viginti
unus. 31 Viri Machmas, centum viginti duo. 32 Viri Bethel et Hai, centum viginti
tres. 33 Viri Nebo alterius, quinquaginta duo. 34 Viri Ælam alterius, mille
ducenti quinquaginta quatuor. 35 Filii Harem, trecenti viginti. 36 Filii Jericho,
trecenti quadraginta quinque. 37 Filii Lod Hadid et Ono, septingenti viginti
unus. 38 Filii Senaa, tria millia nongenti triginta. 39 Sacerdotes : filii Idaia in domo
Josue, nongenti septuaginta tres. 40 Filii Emmer, mille quinquaginta duo.
41 Filii Phashur, mille ducenti quadraginta septem. 42 Filii Arem, mille decem
et septem. Levitæ : 43 filii Josue et Cedmihel filiorum 44 Oduiæ, septuaginta
quatuor. Cantores : 45 filii Asaph, centum quadraginta octo. 46 Janitores : filii
Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita, filii Sobai : centum triginta
octo. 47 Nathinæi : filii Soha, filii Hasupha, filii Tebbaoth, 48 filii Ceros,
filii Siaa, filii Phadon, filii Lebana, filii Hagaba, filii Selmai, 49 filii Hanan, filii
Geddel, filii Gaher, 50 filii Raaia, filii Rasin, filii Necoda, 51 filii Gezem, filii
Aza, filii Phasea, 52 filii Besai, filii Munim, filii Nephussim, 53 filii Bacbuc, filii
452
Nehemiæ
Hacupha, filii Harhur, 54 filii Besloth, filii Mahida, filii Harsa, 55 filii Bercos,
filii Sisara, filii Thema, 56 filii Nasia, filii Hatipha, 57 filii servorum Salomonis,
filii Sothai, filii Sophereth, filii Pharida, 58 filii Jahala, filii Darcon, filii Jeddel,
59 filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth, qui erat ortus ex Sabaim filio
Amon. 60 Omnes Nathinæi, et filii servorum Salomonis, trecenti nonaginta
duo. 61 Hi sunt autem qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub, Addon,
et Emmer : et non potuerunt indicare domum patrum suorum, et semen
suum, utrum ex Isra¨el essent, 62 filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sexcenti
quadraginta duo. 63 Et de sacerdotibus, filii Habia, filii Accos, filii Berzellai,
qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem, et vocatus est nomine
eorum. 64 Hi quæsierunt scripturam suam in censu, et non invenerunt : et
ejecti sunt de sacerdotio. 65 Dixitque Athersatha eis ut non manducarent de
Sanctis sanctorum, donec staret sacerdos doctus et eruditus. 66 Omnis multitudo
quasi vir unus quadraginta duo millia trecenti sexaginta, 67 absque
servis et ancillis eorum, qui erant septem millia trecenti triginta septem, et
inter eos cantores et cantatrices, ducenti quadraginta quinque. 68 Equi eorum,
septingenti triginta sex : muli eorum, ducenti quadraginta quinque : 69 cameli
eorum, quadringenti triginta quinque : asini, sex millia septingenti viginti.
70 Nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus. Athersatha
dedit in thesaurum auri drachmas mille, phialas quinquaginta, tunicas sacerdotales
quingentas triginta. 71 Et de principibus familiarum dederunt in thesaurum
operis, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia ducentas.
72 Et quod dedit reliquus populus, auri drachmas viginti millia, et argenti
mnas duo millia, et tunicas sacerdotales sexaginta septem. 73 Habitaverunt
autem sacerdotes, et Levitæ, et janitores, et cantores, et reliquum vulgus, et
Nathinæi, et omnis Isra¨el, in civitatibus suis.
8 Et venerat mensis septimus : filii autem Isra¨el erant in civitatibus suis.
Congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam quæ est
ante portam aquarum : et dixerunt Esdræ scribæ ut afferret librum legis
Moysi, quam præceperat Dominus Isra¨eli. 2 Attulit ergo Esdras sacerdos
legem coram multitudine virorum et mulierum, cunctisque qui poterant intelligere,
in die prima mensis septimi. 3 Et legit in eo aperte in platea quæ
erat ante portam aquarum, de mane usque ad mediam diem, in conspectu
virorum et mulierum, et sapientium : et aures omnis populi erant erectæ ad
librum. 4 Stetit autem Esdras scriba super gradum ligneum, quem fecerat ad
loquendum : et steterunt juxta eum Mathathias, et Semeia, et Ania, et Uria,
et Helcia, et Maasia, ad dexteram ejus : et ad sinistram, Phadaia, Misa¨el, et
Melchia, et Hasum, et Hasbadana, Zacharia, et Mosollam. 5 Et aperuit Esdras
librum coram omni populo : super universum quippe populum eminebat : et
cum aperuisset eum, stetit omnis populus. 6 Et benedixit Esdras Domino Deo
magno : et respondit omnis populus : Amen, amen, elevans manus suas : et
incurvati sunt, et adoraverunt Deum proni in terram. 7 Porro Josue, et Bani, et
Serebia, Jamin, Accub, Septhai, Odia, Maasia, Celita, Azarias, Jozabed, Hanan,
Phalaia, Levitæ, silentium faciebant in populo ad audiendam legem : populus
autem stabat in gradu suo. 8 Et legerunt in libro legis Dei distincte, et aperte
ad intelligendum : et intellexerunt cum legeretur. 9 Dixit autem Nehemias
(ipse est Athersatha) et Esdras sacerdos et scriba, et Levitæ interpretantes universo
populo : Dies sanctificatus est Domino Deo nostro : nolite lugere, et
nolite flere. Flebat enim omnis populus cum audiret verba legis. 10 Et dixit
453
Nehemiæ
eis : Ite, comedite pinguia, et bibite mulsum, et mittite partes his qui non præparaverunt
sibi, quia sanctus dies Domini est : et nolite contristari : gaudium
etenim Domini est fortitudo nostra. 11 Levitæ autem silentium faciebant in
omni populo, dicentes : Tacete, quia dies sanctus est, et nolite dolere. 12 Abiit
itaque omnis populus ut comederet, et biberet, et mitteret partes, et faceret
lætitiam magnam : quia intellexerant verba quæ docuerat eos. 13 Et in die
secundo congregati sunt principes familiarum universi populi, sacerdotes et
Levitæ, ad Esdram scribam, ut interpretaretur eis verba legis. 14 Et invenerunt
scriptum in lege præcepisse Dominum in manu Moysi ut habitent filii Isra¨el
in tabernaculis in die solemni, mense septimo : 15 et ut prædicent, et divulgent
vocem in universis urbibus suis, et in Jerusalem, dicentes : Egredimini in
montem, et afferte frondes olivæ, et frondes ligni pulcherrimi, frondes myrti,
et ramos palmarum, et frondes ligni nemorosi, ut fiant tabernacula, sicut
scriptum est.
16 Et egressus est populus, et attulerunt. Feceruntque sibi tabernacula
unusquisque in domate suo : et in atriis suis, et in atriis domus Dei, et in
platea portæ aquarum, et in platea portæ Ephraim. 17 Fecit ergo universa
ecclesia eorum qui redierant de captivitate, tabernacula, et habitaverunt in
tabernaculis : non enim fecerant a diebus Josue filii Nun taliter filii Isra¨el
usque ad diem illum. Et fuit lætitia magna nimis. 18 Legit autem in libro legis
Dei per dies singulos, a die primo usque ad diem novissimum. Et fecerunt
solemnitatem septem diebus, et in die octavo collectam juxta ritum.
9 In die autem vigesimo quarto mensis hujus, convenerunt filii Isra¨el in jejunio
et in saccis, et humus super eos. 2 Et separatum est semen filiorum
Isra¨el ab omni filio alienigena : et steterunt, et confitebantur peccata sua, et
iniquitates patrum suorum. 3 Et consurrexerunt ad standum : et legerunt in
volumine legis Domini Dei sui, quater in die, et quater confitebantur, et adorabant
Dominum Deum suum. 4 Surrexerunt autem super gradum Levitarum
Josue, et Bani, et Cedmihel, Sabania, Bonni, Sarebias, Bani, et Chanani : et clamaverunt
voce magna ad Dominum Deum suum. 5 Et dixerunt Levitæ Josue,
et Cedmihel, Bonni, Hasebnia, Serebia, Odaia, Sebnia, Phathathia : Surgite,
benedicite Domino Deo vestro ab æterno usque in æternum : et benedicant
nomini gloriæ tuæ excelso in omni benedictione et laude. 6 Tu ipse, Domine,
solus, tu fecisti cælum, et cælum cælorum, et omnem exercitum eorum : terram,
et universa quæ in ea sunt : maria, et omnia quæ in eis sunt : et tu
vivificas omnia hæc, et exercitus cæli te adorat. 7 Tu ipse, Domine Deus, qui
elegisti Abram, et eduxisti eum de igne Chaldæorum, et posuisti nomen ejus
Abraham : 8 et invenisti cor ejus fidele coram te, et percussisti cum eo foedus
ut dares ei terram Chananæi, Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Jebusæi,
et Gergesæi, ut dares semini ejus : et implesti verba tua, quoniam justus es.
9 Et vidisti afflictionem patrum nostrorum in Ægypto, clamoremque eorum
audisti super mare Rubrum. 10 Et dedisti signa atque portenta in Pharaone,
et in universis servis ejus, et in omni populo terræ illius : cognovisti enim
quia superbe egerant contra eos : et fecisti tibi nomen, sicut et in hac die. 11 Et
mare divisisti ante eos, et transierunt per medium maris in sicco : persecutores
autem eorum projecisti in profundum, quasi lapidem in aquas validas. 12 Et in
columna nubis ductor eorum fuisti per diem, et in columna ignis per noctem,
ut appareret eis via per quam ingrediebantur. 13 Ad montem quoque Sinai
descendisti, et locutus es cum eis de cælo, et dedisti eis judicia recta, et legem
454
Nehemiæ
veritatis, cæremonias, et præcepta bona : 14 et sabbatum sanctificatum tuum
ostendisti eis : et mandata, et cæremonias, et legem præcepisti eis in manu
Moysi servi tui. 15 Panem quoque de cælo dedisti eis in fame eorum, et aquam
de petra eduxisti eis sitientibus, et dixisti eis ut ingrederentur et possiderent
terram, super quam levasti manum tuam ut traderes eis.
16 Ipsi vero et patres nostri superbe egerunt, et induraverunt cervices
suas, et non audierunt mandata tua. 17 Et noluerunt audire, et non sunt
recordati mirabilium tuorum quæ feceras eis. Et induraverunt cervices suas,
et dederunt caput ut converterentur ad servitutem suam, quasi per contentionem.
Tu autem, Deus propitius, clemens, et misericors, longanimis,
et multæ miserationis, non dereliquisti eos, 18 et quidem cum fecissent sibi
vitulum conflatilem, et dixissent : Iste est deus tuus, qui eduxit te de Ægypto
: feceruntque blasphemias magnas : 19 tu autem in misericordiis tuis multis
non dimisisti eos in deserto : columna nubis non recessit ab eis per diem ut
duceret eos in viam, et columna ignis per noctem ut ostenderet eis iter per
quod ingrederentur. 20 Et spiritum tuum bonum dedisti, qui doceret eos :
et manna tuum non prohibuisti ab ore eorum, et aquam dedisti eis in siti.
21 Quadraginta annis pavisti eos in deserto, nihilque eis defuit : vestimenta
eorum non inveteraverunt, et pedes eorum non sunt attriti. 22 Et dedisti eis
regna, et populos, et partitus es eis sortes : et possederunt terram Sehon,
et terram regis Hesebon, et terram Og regis Basan. 23 Et multiplicasti filios
eorum sicut stellas cæli, et adduxisti eos ad terram de qua dixeras patribus
eorum ut ingrederentur et possiderent. 24 Et venerunt filii, et possederunt terram,
et humiliasti coram eis habitatores terræ Chananæos, et dedisti eos in
manu eorum, et reges eorum, et populos terræ, ut facerent eis sicut placebant
illis. 25 Ceperunt itaque urbes munitas et humum pinguem, et possederunt
domos plenas cunctis bonis : cisternas ab aliis fabricatas, vineas, et oliveta, et
ligna pomifera multa : et comederunt, et saturati sunt, et impinguati sunt, et
abundaverunt deliciis in bonitate tua magna.
26 Provocaverunt autem te ad iracundiam, et recesserunt a te, et projecerunt
legem tuam post terga sua : et prophetas tuos occiderunt, qui contestabantur
eos ut reverterentur ad te : feceruntque blasphemias grandes. 27 Et dedisti eos
in manu hostium suorum, et afflixerunt eos. Et in tempore tribulationis suæ
clamaverunt ad te, et tu de cælo audisti, et secundum miserationes tuas multas
dedisti eis salvatores, qui salvarent eos de manu hostium suorum. 28 Cumque
requievissent, reversi sunt ut facerent malum in conspectu tuo, et dereliquisti
eos in manu inimicorum suorum, et possederunt eos. Conversique sunt, et
clamaverunt ad te : tu autem de cælo exaudisti, et liberasti eos in misericordiis
tuis, multis temporibus. 29 Et contestatus es eos ut reverterentur ad legem
tuam. Ipsi vero superbe egerunt, et non audierunt mandata tua, et in judiciis
tuis peccaverunt, quæ faciet homo, et vivet in eis : et dederunt humerum recedentem,
et cervicem suam induraverunt, nec audierunt. 30 Et protraxisti super
eos annos multos, et contestatus es eos in spiritu tuo per manum prophetarum
tuorum : et non audierunt, et tradidisti eos in manu populorum terrarum.
31 In misericordiis autem tuis plurimis non fecisti eos in consumptionem, nec
dereliquisti eos : quoniam Deus miserationum et clemens es tu.
32 Nunc itaque Deus noster magne, fortis et terribilis, custodiens pactum et
misericordiam, ne avertas a facie tua omnem laborem, qui invenit nos, reges
nostros, et principes nostros, et sacerdotes nostros, et prophetas nostros, et
patres nostros, et omnem populum tuum a diebus regis Assur usque in diem
455
Nehemiæ
hanc. 33 Et tu justus es in omnibus quæ venerunt super nos : quia veritatem
fecisti, nos autem impie egimus. 34 Reges nostri, principes nostri, sacerdotes
nostri et patres nostri non fecerunt legem tuam, et non attenderunt mandata
tua, et testimonia tua quæ testificatus es in eis. 35 Et ipsi in regnis suis, et in
bonitate tua multa quam dederas eis, et in terra latissima et pingui quam tradideras
in conspectu eorum, non servierunt tibi, nec reversi sunt a studiis suis
pessimis. 36 Ecce nos ipsi hodie servi sumus : et terra quam dedisti patribus
nostris ut comederent panem ejus, et quæ bona sunt ejus, et nos ipsi servi
sumus in ea. 37 Et fruges ejus multiplicantur regibus quos posuisti super nos
propter peccata nostra : et corporibus nostris dominantur, et jumentis nostris
secundum voluntatem suam : et in tribulatione magna sumus. 38 Super omnibus
ergo his nos ipsi percutimus foedus, et scribimus : et signant principes
nostri, Levitæ nostri, et sacerdotes nostri.
10Signatores autem fuerunt Nehemias, Athersatha filius Hachelai, et Sedecias,
2 Saraias, Azarias, Jeremias, 3 Pheshur, Amarias, Melchias, 4 Hattus,
Sebenia, Melluch, 5 Harem, Merimuth, Obdias, 6 Daniel, Genthon, Baruch,
7 Mosollam, Abia, Miamin, 8 Maazia, Belgai, Semeia : hi sacerdotes. 9 Porro
Levitæ, Josue filius Azaniæ, Bennui de filiis Henadad, Cedmihel, 10 et fratres
eorum, Sebenia, Odaia, Celita, Phalaia, Hanan, 11 Micha, Rohob, Hasebia,
12 Zachur, Serebia, Sabania, 13 Odaia, Bani, Baninu. 14 Capita populi, Pharos,
Phahathmoab, Ælam, Zethu, Bani, 15 Bonni, Azgad, Bebai, 16 Adonia, Begoai,
Adin, 17 Ater, Hezecia, Azur, 18 Odaia, Hasum, Besai, 19 Hareph, Anathoth,
Nebai, 20 Megphias, Mosollam, Hazir, 21 Mesizabel, Sadoc, Jeddua, 22 Pheltia,
Hanan, Anaia, 23 Osee, Hanania, Hasub, 24 Alohes, Phalea, Sobec, 25 Rehum,
Hasebna, Maasia, 26 Echaia, Hanan, Anan, 27 Melluch, Haran, Baana.
28 Et reliqui de populo, sacerdotes, Levitæ, janitores, et cantores, Nathinæi,
et omnes qui se separaverunt de populis terrarum ad legem Dei, uxores eorum,
filii eorum, et filiæ eorum, 29 omnes qui poterant sapere spondentes pro
fratribus suis, optimates eorum, et qui veniebant ad pollicendum et jurandum
ut ambularent in lege Dei, quam dederat in manu Moysi servi Dei : ut facerent
et custodirent universa mandata Domini Dei nostri, et judicia ejus et
cæremonias ejus : 30 et ut non daremus filias nostras populo terræ, et filias
eorum non acciperemus filiis nostris. 31 Populi quoque terræ, qui important
venalia, et omnia ad usum, per diem sabbati ut vendant, non accipiemus ab
eis in sabbato et in die sanctificato. Et dimittemus annum septimum, et exactionem
universæ manus. 32 Et statuemus super nos præcepta, ut demus
tertiam partem sicli per annum ad opus domus Dei nostri, 33 ad panes propositionis,
et ad sacrificium sempiternum, et in holocaustum sempiternum in
sabbatis, in calendis, in solemnitatibus, et in sanctificatis, et pro peccato : ut
exoretur pro Isra¨el, et in omnem usum domus Dei nostri. 34 Sortes ergo misimus
super oblationem lignorum inter sacerdotes, et Levitas, et populum, ut
inferrentur in domum Dei nostri per domos patrum nostrorum, per tempora,
a temporibus anni usque ad annum : ut arderent super altare Domini Dei
nostri, sicut scriptum est in lege Moysi : 35 et ut afferremus primogenita terræ
nostræ, et primitiva universi fructus omnis ligni, ab anno in annum, in domo
Domini : 36 et primitiva filiorum nostrorum et pecorum nostrorum, sicut
scriptum est in lege, et primitiva boum nostrorum et ovium nostrarum, ut offerrentur
in domo Dei nostri, sacerdotibus qui ministrant in domo Dei nostri :
37 et primitias ciborum nostrorum, et libaminum nostrorum, et poma omnis
456
Nehemiæ
ligni, vindemiæ quoque et olei, afferemus sacerdotibus ad gazophylacium Dei
nostri, et decimam partem terræ nostræ Levitis. Ipsi Levitæ decimas accipient
ex omnibus civitatibus operum nostrorum. 38 Erit autem sacerdos filius Aaron
cum Levitis in decimis Levitarum, et Levitæ offerent decimam partem decimæ
suæ in domo Dei nostri ad gazophylacium in domum thesauri. 39 Ad gazophylacium
enim deportabunt filii Isra¨el, et filii Levi, primitias frumenti, vini,
et olei : et ibi erunt vasa sanctificata, et sacerdotes, et cantores, et janitores, et
ministri : et non dimittemus domum Dei nostri.
11 Habitaverunt autem principes populi in Jerusalem : reliqua vero plebs
misit sortem, ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent
in Jerusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus. 2 Benedixit
autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerant ut habitarent in
Jerusalem. 3 Hi sunt itaque principes provinciæ qui habitaverunt in Jerusalem,
et in civitatibus Juda. Habitavit autem unusquisque in possessione sua, in
urbibus suis, Isra¨el, sacerdotes, Levitæ, Nathinæi, et filii servorum Salomonis.
4 Et in Jerusalem habitaverunt de filiis Juda, et de filiis Benjamin : de
filiis Juda, Athaias filius Aziam, filii Zachariæ, filii Amariæ, filii Saphatiæ,
filii Melaleel : de filiis Phares, 5 Maasia filius Baruch, filius Cholhoza, filius
Hazia, filius Adaia, filius Jojarib, filius Zachariæ, filius Silonitis : 6 omnes hi
filii Phares, qui habitaverunt in Jerusalem, quadringenti sexaginta octo viri
fortes. 7 Hi sunt autem filii Benjamin : Sellum filius Mosollam, filius Jo¨ed, filius
Phadaia, filius Colaia, filius Masia, filius Etheel, filius Isaia, 8 et post eum
Gebbai, Sellai, nongenti viginti octo, 9 et Jo¨el filius Zechri præpositus eorum,
et Judas filius Senua super civitatem secundus. 10 Et de sacerdotibus, Idaia
filius Joarib, Jachin, 11 Saraia filius Helciæ, filius Mosollam, filius Sadoc, filius
Meraioth, filius Achitob princeps domus Dei, 12 et fratres eorum facientes
opera templi : octingenti viginti duo. Et Adaia filius Jeroham, filius Phelelia,
filius Amsi, filius Zachariæ, filius Pheshur, filius Melchiæ, 13 et fratres ejus
principes patrum : ducenti quadraginta duo. Et Amassai filius Azreel, filius
Ahazi, filius Mosollamoth, filius Emmer, 14 et fratres eorum potentes nimis :
centum viginti octo, et præpositus eorum Zabdiel filius potentium. 15 Et de
Levitis, Semeia filius Hasub, filius Azaricam, filius Hasabia, filius Boni, 16 et
Sabathai et Jozabed, super omnia opera quæ erant forinsecus in domo Dei,
a principibus Levitarum. 17 Et Mathania filius Micha, filius Zebedei, filius
Asaph, princeps ad laudandum et ad confitendum in oratione, et Becbecia
secundus de fratribus ejus, et Abda filius Samua, filius Galal, filius Idithun :
18 omnes Levitæ in civitate sancta ducenti octoginta quatuor. 19 Et janitores,
Accub, Telmon, et fratres eorum, qui custodiebant ostia : centum septuaginta
duo. 20 Et reliqui ex Isra¨el sacerdotes et Levitæ in universis civitatibus Juda,
unusquisque in possessione sua. 21 Et Nathinæi, qui habitabant in Ophel, et
Siaha, et Gaspha de Nathinæis. 22 Et episcopus Levitarum in Jerusalem, Azzi
filius Bani, filius Hasabiæ, filius Mathaniæ, filius Michæ. De filiis Asaph, cantores
in ministerio domus Dei. 23 Præceptum quippe regis super eos erat, et
ordo in cantoribus per dies singulos, 24 et Phathahia filius Mesezebel, de filiis
Zara filii Juda in manu regis, juxta omne verbum populi, 25 et in domibus per
omnes regiones eorum. De filiis Juda habitaverunt in Cariatharbe et in filiabus
ejus : et in Dibon, et in filiabus ejus : et in Cabseel, et in viculis ejus : 26 et
in Jesue, et in Molada, et in Bethphaleth, 27 et in Hasersual, et in Bersabee,
et in filiabus ejus, 28 et in Siceleg, et in Mochona, et in filiabus ejus, 29 et in
457
Nehemiæ
Remmon, et in Saraa, et in Jerimuth, 30 Zanoa, Odollam, et in villis earum,
Lachis et regionibus ejus, et Azeca, et filiabus ejus. Et manserunt in Bersabee
usque ad vallem Ennom. 31 Filii autem Benjamin, a Geba, Mechmas, et Hai,
et Bethel, et filiabus ejus 32 Anathoth, Nob, Anania, 33 Asor, Rama, Gethaim,
34 Hadid, Seboim, et Neballat, Lod, 35 et Ono valle artificum. 36 Et de Levitis
portiones Judæ et Benjamin.
12 Hi sunt autem sacerdotes et Levitæ, qui ascenderunt cum Zorobabel
filio Salathiel, et Josue : Saraia, Jeremias, Esdras, 2 Amaria, Melluch,
Hattus, 3 Sebenias, Rheum, Merimuth, 4 Addo, Genthon, Abia, 5 Miamin, Madia,
Belga, 6 Semeia, et Jojarib, Idaia, Sellum, Amoc, Helcias, 7 Idaia. Isti
principes sacerdotum, et fratres eorum in diebus Josue. 8 Porro Levitæ, Jesua,
Bennui, Cedmihel, Sarebia, Juda, Mathanias, super hymnos ipsi et fratres eorum
: 9 et Becbecia atque Hanni, et fratres eorum, unusquisque in officio suo.
10 Josue autem genuit Joacim, et Joacim genuit Eliasib, et Eliasib genuit Jojada,
11 et Jojada genuit Jonathan, et Jonathan genuit Jeddoa. 12 In diebus autem
Joacim erant sacerdotes et principes familiarum : Saraiæ, Maraia : Jeremiæ,
Hanania : 13 Esdræ, Mosollam : Amariæ, Johanan : 14 Milicho, Jonathan :
Sebeniæ, Joseph : 15 Haram, Edna : Maraioth, Helci : 16 Adaiæ, Zacharia :
Genthon, Mosollam : 17 Abiæ, Zechri : Miamin et Moadiæ, Phelti : 18 Belgæ,
Sammua : Semaiæ, Jonathan : 19 Jojarib, Mathanai : Jodaiæ, Azzi : 20 Sellai,
Celai : Amoc, Heber : 21 Helciæ, Hasebia : Idaiæ, Nathana¨el. 22 Levitæ in
diebus Eliasib, et Jojada, et Johanan, et Jeddoa, scripti principes familiarum,
et sacerdotes in regno Darii Persæ. 23 Filii Levi principes familiarum, scripti
in libro verborum dierum, et usque ad dies Jonathan, filii Eliasib. 24 Et
principes Levitarum, Hasebia, Serebia, et Josue filius Cedmihel : et fratres
eorum per vices suas, ut laudarent et confiterentur juxta præceptum David
viri Dei, et observarent æque per ordinem. 25 Mathania, et Becbecia, Obedia,
Mosollam, Telmon, Accub, custodes portarum et vestibulorum ante portas.
26 Hi in diebus Joacim filii Josue, filii Josedec, et in diebus Nehemiæ ducis, et
Esdræ sacerdotis scribæque.
27 In dedicatione autem muri Jerusalem, requisierunt Levitas de omnibus
locis suis ut adducerent eos in Jerusalem, et facerent dedicationem et lætitiam
in actione gratiarum, et cantico, et in cymbalis, psalteriis, et citharis.
28 Congregati sunt autem filii cantorum de campestribus circa Jerusalem, et
de villis Nethuphathi, 29 et de domo Galgal, et de regionibus Geba et Azmaveth
: quoniam villas ædificaverunt sibi cantores in circuitu Jerusalem.
30 Et mundati sunt sacerdotes et Levitæ, et mundaverunt populum, et portas,
et murum. 31 Ascendere autem feci principes Juda super murum, et statui
duos magnos choros laudantium. Et ierunt ad dexteram super murum ad
portam sterquilinii. 32 Et ivit post eos Osaias, et media pars principum Juda,
33 et Azarias, Esdras, et Mosollam, Judas, et Benjamin, et Semeia, et Jeremias.
34 Et de filiis sacerdotum in tubis, Zacharias filius Jonathan, filius Semeiæ,
filius Mathaniæ, filius Michaiæ, filius Zechur, filius Asaph, 35 et fratres ejus
Semeia, et Azareel, Malalai, Galalai, Maai, Nathana¨el, et Judas, et Hanani, in
vasis cantici David viri Dei : et Esdras scriba ante eos in porta fontis. 36 Et
contra eos ascenderunt in gradibus civitatis David in ascensu muri super domum
David, et usque ad portam aquarum ad orientem. 37 Et chorus secundus
gratias referentium ibat ex adverso, et ego post eum, et media pars populi super
murum, et super turrim furnorum, et usque ad murum latissimum, 38 et
458
Nehemiæ
super portam Ephraim, et super portam antiquam, et super portam piscium
et turrim Hananeel, et turrim Emath, et usque ad portam gregis : et steterunt
in porta custodiæ, 39 steteruntque duo chori laudantium in domo Dei, et ego,
et dimidia pars magistratuum mecum. 40 Et sacerdotes, Eliachim, Maasia, Miamin,
Michea, Elio¨enai, Zacharia, Hanania in tubis, 41 et Maasia, et Semeia, et
Eleazar, et Azzi, et Johanan, et Melchia, et Ælam, et Ezer. Et clare cecinerunt
cantores, et Jezraia præpositus : 42 et immolaverunt in die illa victimas magnas,
et lætati sunt : Deus enim lætificaverat eos lætitia magna : sed et uxores
eorum et liberi gavisi sunt, et audita est lætitia Jerusalem procul.
43 Recensuerunt quoque in die illa viros super gazophylacia thesauri ad
libamina, et ad primitias, et ad decimas, ut introferrent per eos principes civitatis
in decore gratiarum actionis, sacerdotes et Levitas : quia lætificatus est
Juda in sacerdotibus et Levitis adstantibus. 44 Et custodierunt observationem
Dei sui, et observationem expiationis, et cantores, et janitores juxta præceptum
David, et Salomonis filii ejus, 45 quia in diebus David et Asaph ab exordio erant
principes constituti cantorum in carmine laudantium et confitentium Deo.
46 Et omnis Isra¨el in diebus Zorobabel et in diebus Nehemiæ, dabant partes
cantoribus et janitoribus per dies singulos, et sanctificabant Levitas, et Levitæ
sanctificabant filios Aaron.
13 In die autem illo, lectum est in volumine Moysi, audiente populo : et
inventum est scriptum in eo, quod non debeant introire Ammonites et
Moabites in ecclesiam Dei usque in æternum : 2 eo quod non occurrerint filiis
Isra¨el cum pane et aqua, et conduxerint adversum eos Balaam ad maledicendum
eis : et convertit Deus noster maledictionem in benedictionem. 3 Factum
est autem, cum audissent legem, separaverunt omnem alienigenam ab Isra¨el.
4 Et super hoc erat Eliasib sacerdos, qui fuerat præpositus in gazophylacio
domus Dei nostri, et proximus Tobiæ. 5 Fecit ergo sibi gazophylacium
grande, et ibi erant ante eum reponentes munera, et thus, et vasa, et decimam
frumenti, vini, et olei, partes Levitarum, et cantorum, et janitorum, et
primitias sacerdotales. 6 In omnibus autem his non fui in Jerusalem, quia
anno trigesimo secundo Artaxerxis regis Babylonis veni ad regem, et in fine
dierum rogavi regem. 7 Et veni in Jerusalem, et intellexi malum quod fecerat
Eliasib Tobiæ, ut faceret ei thesaurum in vestibulis domus Dei. 8 Et malum
mihi visum est valde. Et projeci vasa domus Tobiæ foras de gazophylacio :
9 præcepique et emundaverunt gazophylacia : et retuli ibi vasa domus Dei,
sacrificium, et thus. 10 Et cognovi quod partes Levitarum non fuissent datæ,
et fugisset unusquisque in regionem suam de Levitis, et cantoribus, et de
his qui ministrabant : 11 et egi causam adversus magistratus, et dixi : Quare
dereliquimus domum Dei ? et congregavi eos, et feci stare in stationibus suis.
12 Et omnis Juda apportabat decimam frumenti, vini, et olei, in horrea. 13 Et
constituimus super horrea Selemiam sacerdotem, et Sadoc scribam, et Phadaiam
de Levitis, et juxta eos Hanan filium Zachur, filium Mathaniæ : quoniam
fideles comprobati sunt, et ipsis creditæ sunt partes fratrum suorum. 14 Memento
mei, Deus meus, pro hoc, et ne deleas miserationes meas quas feci in
domo Dei mei, et in cæremoniis ejus.
15 In diebus illis vidi in Juda calcantes torcularia in sabbato, portantes acervos,
et onerantes super asinos vinum, et uvas, et ficus, et omne onus, et
inferentes in Jerusalem, die sabbati. Et contestatus sum ut in die qua vendere
liceret, venderent. 16 Et Tyrii habitaverunt in ea, inferentes pisces, et omnia
459
Nehemiæ
venalia : et vendebant in sabbatis filiis Juda in Jerusalem. 17 Et objurgavi optimates
Juda, et dixi eis : Quæ est hæc res mala quam vos facitis, et profanatis
diem sabbati ? 18 numquid non hæc fecerunt patres nostri, et adduxit Deus
noster super nos omne malum hoc, et super civitatem hanc ? et vos additis iracundiam
super Isra¨el violando sabbatum. 19 Factum est autem, cum quievissent
portæ Jerusalem in die sabbati, dixi : et clauserunt januas, et præcepi
ut non aperirent eas usque post sabbatum : et de pueris meis constitui super
portas, ut nullus inferret onus in die sabbati. 20 Et manserunt negotiatores, et
vendentes universa venalia, foris Jerusalem semel et bis. 21 Et contestatus sum
eos, et dixi eis : Quare manetis ex adverso muri ? si secundo hoc feceritis,
manum mittam in vos. Itaque ex tempore illo non venerunt in sabbato. 22 Dixi
quoque Levitis ut mundarentur, et venirent ad custodiendas portas, et sanctificandam
diem sabbati : et pro hoc ergo memento mei, Deus meus, et parce
mihi secundum multitudinem miserationum tuarum.
23 Sed et in diebus illis vidi Judæos ducentes uxores Azotidas, Ammonitidas,
et Moabitidas. 24 Et filii eorum ex media parte loquebantur azotice, et
nesciebant loqui judaice, et loquebantur juxta linguam populi et populi. 25 Et
objurgavi eos, et maledixi. Et cecidi ex eis viros, et decalvavi eos, et adjuravi in
Deo ut non darent filias suas filiis eorum, et non acciperent de filiabus eorum
filiis suis et sibimetipsis, dicens : 26 Numquid non in hujuscemodi re peccavit
Salomon rex Isra¨el ? et certe in gentibus multis non erat rex similis ei, et dilectus
Deo suo erat, et posuit eum Deus regem super omnem Isra¨el : et ipsum
ergo duxerunt ad peccatum mulieres alienigenæ. 27 Numquid et nos inobedientes
faciemus omne malum grande hoc ut prævaricemur in Deo nostro, et
ducamus uxores peregrinas ?
28 De filiis autem Jojada filii Eliasib sacerdotis magni, gener erat Sanaballat
Horonites, quem fugavi a me. 29 Recordare, Domine Deus meus, adversum
eos qui polluunt sacerdotium, jusque sacerdotale et Leviticum. 30 Igitur mundavi
eos ab omnibus alienigenis, et constitui ordines sacerdotum et Levitarum,
unumquemque in ministerio suo : 31 et in oblatione lignorum in temporibus
constitutis, et in primitivis : memento mei, Deus meus, in bonum. Amen.
460
Nenhum comentário:
Postar um comentário